6 Liber Tertius (Analects)
SCIENTIAE | |
PARS PRIMA.Fol. 1. pag. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Operam dare imitationi sapientum, et assidue exercitare sese in huiusmodi studio imitandi, nonne olim delectabile erit? Quasi dicat: suae principiis fere omnibus difficultates insunt ac spinae; verumtamen si devoraveris istas magno animo vicerisque, tu quisquis sectator es virtutis ac sapientiae, si exemplis simul ac documentis virorum sapientium ob oculos tibi positis constantiam iunxeris cum labore, plane fiet ut recuperata paulatim claritate et integritate primaeva naturae nostrae, insignis etiam facilitas atque peritia sequatur tuam exercitationem, delectatio vero peritiam et facilitatem.
§. 2.POSTQUAM autem te excolueris tam feliciter huiusmodi cum labore et constantia, si dentur tunc sectatores et amici e longinqua regione adventantes, consulturi te, atque in disciplinam tuam tradituri sese, fama scilicet virtutis ac sapientiae tuae excitati, nonne tum multo etiam vehementius laetaberis, et prodes omnino sensum hunc exultantis animi tui?
Pag. 2. §. 1.VERUM si plane contrarium acciderit, et cum talis tantus sis, ab hominibus tamen si ignoreris, nemo te consulat, suspiciat nemo; tu interim hanc ob causam non affligaris nec indigneris; quippe contentus iis quae tibi ipse peperisti, et possides securus; nihil autem de his quae extra te, alienique sunt arbitrii, laborans; nonne perfecti viri consummataeque virtutis hoc erit?
§. 2.DISCIPULUSYeù çù ait: Quempiam esse, sive dari hominem, qui domi quidem obtemperet parentibus, et debitis obsequiis officiisque prosequatur maiores natu, et tamen foris gaudeat adversari legitimis Magistratibus, profecto rarum hoc est atque inusitaum. Rursum non gaudere quempiam adversari Magistratibus, et eundem tamen gaudere seditiones ac turbas excitare, et perturbare Rempublicam adhuc quidem non accidit | |
|
seu visum est et auditum quidpiam huiusmodi. §. 3.SUPERIOREM doctrinam confirmaturus idem Yeù çù, Vir perfectus, inquit, impensiori quodam studio vacat principali, sive ei quod quavis in re praecipuum est, et radicis ac fundamenti instar; etenim principali bene constituto ac confirmato, mox inde virtutis officiique lex ceu ex radice firma vividaque prognascitur et succrescit feliciter atque efflorescit: sic privata singulorum, quam dixi, erga parentes suos pietas et obedientia, amorque et observantia erga fratres maiores natu, haec (inquam) duo sunt operum pietatis erga communem quoque patriam, atque observantiae erga legitimos Magistratus, adeoque publicae pacis et tranquillitatis radix et fundamentum.
F. 2. p. 1.CONFUCIUS ait: ubi compta est oratio, et blanda oris species, ibi parum est probitatis. Id est, qui affectata quapiam affabilitate, seu balanditiis nescio quibus, lenociniisque verborum, ad haec, specioso totius oris habitu ad humanitatem scilicet benevolentiamque mire composito conciliare sibi student hominum voluntates, necnon famam virtutis ac sapientiae; parum interim soliciti ut suae fronti, oculisque et sermonibus cor ipsum respondeat; hominum huiuscemodi rarus est vel nemo potius qui veram cordis virtutem obtineat.
Pag. 2.DISCIPULUS çem çù ait: Ego quotidie de tribus maxime rebus examino me ipsum et rationem exigo; an scilicet pro homine quopiam negotium tractandum susceperim, et non tractaverim illud ac conatus sim conficere ea qua par erat cum fide et contentione animi, nec ita prorsus ac si mea res ageretur et non aliena: an cum sodalibus et amicis meis familiariter et amicorum more agens, tamen haud egerim eo candore eaque fide qua oportebat agi, contentus inani quadam specie benevolentiae observantiaeque, et mendacio verius amicitiae quam amicitia. Denique an doctrinam mihi traditam a Magistro meo non recoluerim, eamque exercitaverim impigre et constanter.
F. 3. p. 1.CONFUCIUS ait: Ut quispiam feliciter administret mille quadrigarum regnum, (quod utique difficile est tranquille ac feliciter administrare) quinque sunt inprimis necessaria. (De | |
|
Regulis hic agit Confucius, quorum singuli quadrigas omnino mille tenebantur habere in promptu, et quotiescumque iussisset Imperator in aciem producere.) Primum solicite considerateque tractet res omnes ditionis suae: nihil, quamvis parvi momenti videatur esse, putet ab se posse negligi; memor ex una Principis inconsideratione provenire non raro calamitates, quae et amplissimam ditionem et multis quidem saeculis affligant. Deinde colat fidem ac veritatem, sibique persuadeat hanc esse pretiosiorem gemmam coronae suae. Veri sint igitur et sine ambiguitate sermones eius, adeoque latentis in animo sententiae non dubii semper indices: maxime vero in decernendis vel praemiis vel suppliciis sectetur id quod aequum est iustumque: sic fiet ut subditi vicissim quaevis imperata faciant, et quidem alacriter et cum fide faciant. Tertio largitiones moderetur ac sumptus, inutiles superfluosque tollens: sic namque in aerario regio totoque regno opum semper affatim erit. Item amet homines sibi subditos paterno prorsus affectu, opitulando omnibus, quos vel orbitas ac solitudo, vel inopia et fames, aliique casus aut aerumnae affligunt: sic enim subditi vicissim filiorum instar Principi suo morem gerent, eumque sic verebuntur ut etiam diligent. Denique si quando subditorum manus atque opera poscatur ad extruenda vel restauranda opera publica, imperet haec subditis opportuno tempore; quo scilicet ruri passim vacatur, non eo quo sementis illos, vel agricultura, vel messis occupat: hoc pacto frugum atque alimentorum copia plerumque suppetet; operaque publica sine publico detrimento alacriter perficientur.
P. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Fratres natu-minores ac filii-familias si intro seu domi suae degunt, tum quidem obediant serviantque parentibus quanta possunt contentione tam animi quam corporis: si autem versantur foris, tum observent maiores-natu propinquos suos et consanguineos, cives item ac populares, iisque sua praestent obsequia: si quid operis negotiique suscipiant, constantiam afferant, coeptaque perficiant, proinde maxime semper attendant principio et fini cuiusque operis; atque adeo veraces ac sinceri quoque sint, sibique constent in operibus suis: amplo quodam et universali amore diligant omnes, cum omnibus pacem colant; sic tamen ut arctiori quodam vinculo benevolentiae et familiaritatis iungantur optimis quibusque viris et probatissimis: et haec quidem sunt adolescentum officia, maxime necessaria; quibus exacte praestitis si suppetat eis pauxillum otii ac virium, tum laudabiliter adhibebunt illas in addiscendis litteris, et mandandis memoriae priscorum Sapientum Maiorum nostrorum odis, quibus | |
|
egregia plane documenta cuiusvis aetatis institutioni, sed inprimis adolescentiae, perapposita continentur. §. 2.DISCIPULUS çù hiá ait: Si delectetur quis viris probis ac sapientibus sic ut commutet et quasi transferat in hos amorem quo ferri solet in res visu pulchras ac delectabiles: id est, si cum eo impetu atque ardore amoris appetat adolescens virtutem ac sapientiam, quo aetas ista plerumque rapi solet ad oblectamenta sensuum. Item in praestando probi filii officio tam erga patrem quam matrem, si valeat, seu velit et conetur exhaurire suas vires: ad haec, si debita subditi officia sic praestet adversus suum Regem aut Principem, ut valeat, sive non dubitet exponere propriam quoque personam ac vitam quotiescunque res ita postulaverit. Denique cum sodalibus et amicis suis vivens familiariter si tales instituat sermones, ut ubique locum habeat, seu eluceat fides ipsius ac veracitas; quisquis huiusmodi fuerit, tametsi forte sint qui dicant eum necdum studuisse, ego certe semper et sentiam et dicam studuisse, et praeclare quidem esse doctum. (Non vult çù hiá angi animo vel affligi adolescentes illos, quibus a domesticis officiis et curis tuendae vitae, quod apud homines tenuioris fortunae non raro usuvenit, nihil est vacui temporis quo litteris dent operam: obtineant modo ipsi seduloque exerceant virtutes illas, quarum gratia potissimum litterae discuntur, disci certe quidem par est; censebuntur enim, quamvis rudes litterarum fuerint, non ipsis tantum litteris, sed etiam sapientia, quae perpetua virtutis comes est, feliciter instructi.) F. 4. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Probus vir si idem non sit vir admodum serius, habeat quoque cordi exteriorem gestuum motuumque omnium moderationem et gravitatem, quae auctoritatis ac reverentiae conciliatrix est; sed e contrario gaudeat incomposite vagari, et iocis nugisque indulgere; profecto non habebit inter suos auctoritatem, quin imo despicabilis iisdem reddetur, et scientias ac disciplinas, quas tanto studio et labore acquisicit, sane non diu conservabit. §. 2.ABSIT tamen ut sola contentus exteriori compositione, de interiori, quae longe praecipua est, minus laboret: quin imo primum praecipuumque ipsius studium poni debet in cultu et compositione ipsius animi, tametsi non cadat sub oculos aspectumque hominum: nihil igitur aeque sit cordi, ut cordis sinceritas ac fides. | |
P. 2. §. 1.NE contrahas amicitiam ac familiaritatem cum quopiam qui sit deterior quam sis tu ipse; quippe damno tibi futuram, non usui: imo quos te meliores esse viros cognoveris, hos sectare, his iungere. §. 2.MEMOR interim conditionis humanae, quae imbecillis est pronaque in lapsum, et peccare facilis; si te peccare contigerit, tum quidem ne timeas dubitesve corrigere quod peccatum est, et cum nisu quoque ac labore surgere, perruptis generose vinculis ac difficultatibus, quibus impediri te sentis ac deprimi. §. 3.CEM çù ait: Qui Rempublicam gubernant, ac caeteris exemplo suo praelucere debent, siquidem exacti sedulique fuerint in observatione rituum funebrium, quando contigerit parentes eorum vita fungi; tum vero lugentis animi sensu, necnon splendore quodam et apparatu iusta illis persolvendo, renovent item piam illorum memoriam, et annuos ritus atque parentalia, quamvis a multo tempore iam diem obierint, fiet sane ut extenuata iam lapsu vitioque temporum populi virtus (quod ad pietatem observantiamque filialem spectat) restituatur pristino suo vigori atque amplitudini; et subditi omnes ad exemplum eorum qui magistratum gerunt, se componant. Tacite nonnullos hic arguit, qui in parentum suorum funere parcebant sumptibus, tametsi lamentis lacrymisque non parcerent. F. 5. p. 1. §. 1.DISCIPULUS çù kin quaerit ex condiscipulo çù cúm, dicens: Magister noster Confucius accedens ad aliquod regnum, haud dubie mox cognoscit quaenam sit illius regni administrandi ratio: quaero nunc abs te, num eam ipse ab Rege vel ab alio quopiam exquirit curiosus? an forte Rex eam ultro communicat cum ipso? §. 2.CÙ cúm respondet: Magister noster Confucius sua illa facilitate morum ac suavitate, ad haec mansuetudine, necnon observantia reverentiaque eorum quibscum agit, prudenti item moderatione, modestia submissioneque animi, his inquam pulcherrimis artibus, cum Optimatum Regumque sibi gratiam et benevolentiam | |
|
pariat, ac penitus irrepat in eorum sensus ac voluntates, hoc assequitur, ut ab eis non ultro tantum de administratione Reipublicae edoceatur, sed studiose etiam consulatur. Quaero nunc igitur vicissim abs te, haec ars industriaque Magistri nostri, et indagandarum rerum modus, hic none diversus est ab eo quo homines vulgo quae secreta sunt indagant et exquirunt? P. 2.CONFUCIUS ait: Ut certi quidpiam cognoscas, ac tecum ipse statuas de obedientia filii-familias, primum quidem dum pater superstes est, observa quo maxime propendeat ipsius pueri animus, quo studia ferantur: quid agat autem, non est quod curiosius observes; quippe cum tunc non sit iuris sui atque arbitrii, aget utique quod iusserit pater quamvis invitus ac nolens: verumtamen ubi iam pater e vivis excesserit, tum scilicet observa quid ipse filius agat, quam suscipiat vivendi rationem. Certe per tres annos si is non immutaverit paternum recte vivendi institutum, (nam si pater ab eo quod rectum et honestum est aberravit, haudquaquam putet filius paternis se vestigiis insistere oportere, inquit Colaus) tunc sane poterit nuncupari obediens. F. 6. p. 1. §. 1.DISCIPULUS yeù çù ait: Sicut toleranda non est iuris officiique violatio, sic in officiorum usu, et dum ius aliquod exigitur, placabilitas, moderatio et longanimitas obtinent primum locum. Ex priscorum quidem Regum sententia atque instituto in huiusmodi moderatione atque humanitate constituebatur omnis decor atque venustas officiorum, et quascunque tractabant illi res minores maioresve, omnes inde procedebant: omnia omnino tam prudenti atque amabili suavitate condiebant ac temperabant, adeoque ad optatum quoque finem feliciter perducebant. §. 2.EST hic tamen quod prudenter non facias, sive quod vitare te oporteat, velut extremum quoddam ab aurea mediocritatis regula aberrans: si videlicet perspectam habes regiam illam plenamque humanitatis et clementiae facilitatem, quot item quantasque utilitates afferre soleat, iamque adeo exarseris illius exercendae desiderio; verumtamen illa facilitatem non secundum regulas officiorum quae uniuscuiusque sunt propria, moderaris, peccabis identidem; adeoque est hic quod utique non conveniat facere. Vult nos, dum comitatem beneficentiamque exercemus, cum iudicio, considerate constanterque exercere; non autem temeritate quadam, | |
|
sine iudicio vel modo erga omnes, vel repentino quodam quasi vento, impetu animi concitatos. P. 2. §. 1.IDEM yeù çù ait: Promissum pactumve quo te alteri obstrinxisti, si accedit ad iustitiam, sive non alienum sit ab aequitate et honestate; verbo tuo par erit te stare et praestare datam fidem. Verum ne cogaris aliquando vel fidem fallere, vel certe violare iustitiam, ante omne pactum omnemque sponsionem diligenter examina, iustitiae-ne consentanea sint. Rursus comitas atque observantia, quibus alios ipse prosequeris, si appropinquent officiis, id est, si coniungantur cum ea moderatione ac prudentia quam ratio officiorum cuique debitorum flagitarit, procul amovebis abs te ruborem et probrum; nec erit periculum, ne vel importunus atque ineptus esse videaris dum excessu peccas, vel agrestis aut stolide superbus dum peccas defectu. Denique ad amicitias quod attinet ac patrocinia, quibus nitare, eos viros haudquaquam neglige, quos sua spectata fides ac probitas amore dignos reddit, quibus adeo possis uti patronis ac defensoribus in omni casu ac fortuna. §. 2.CONFUCIUS ait: Quisquis est virtute praeditus, dum potu ciboque reficitur, non hoc agit ut saturetur oppleatque se et ingurgitet, sed ut vivat viresque reficiat : in aedibus etiam quas habitat, non sectatur impensius vel commoda sua vel delicias. Ad haec impiger ac sedulus est in obeundis obeundis negotiis, et cautus ac prudens in verbis: et talis cum sit, haudquaquam tamen sibi vel placet ipse vel fidit, sed ultro adit et studiose sectatur viros sapientia praeditos ac virtute, et horum consiliis et exemplis ceu regula quapiam dirigitur. Revera quisquis est huiusimodi, potest dici Philosophus; et hoc sufficit ut talis dicatur. F. 7. p. 1. §. 1.DISCIPULUS çù cúm percunctans a Confucio, ait: Si quispiam sit pauper, et tamen sublevandae paupertatis gratia haud aduletur cuipiam; divitiis affluat, nec tamen extollatur superbia, de huiusmodi quid censendum, o Magister. Confucius respondet: Sua dignus laude est is quidem, non is tamen qui impleverit numeros omnes verae laudis veraeque virtutis; adeoque necdum comparandum cum eo qui pauper sit, et sua illa paupertate contentus gaudeat; dives sit, et tamen gaudeat officiis; mansuete scilicet moderateque se gerens, sine fastidio vel arrogantia, et in omnibus obtemperans rationi. | |
§. 2.DISCIPULUS çù cúm accepto hoc responso mox ait: Antiquo poemate dicitur: Ceu caedens, ceu limans ossa; ceu scalpens, ceu poliens lapillos: quod igitur modo factum est abs te, o Magister, dum propositas a me virtutes ceu lapides pretiosos, sed etiamnum rudes quodammodo expolivisti ; nonne est hoc ipsum quod isto carmine significatur? P. 2. §. 1.CONFUCIUS hic collaudans suum discipulum ait: O mi Sú (vulgare nomen est ipsius çù cúm) nunc primum potero, sive audebo tecum agens, citatre Priscorum carmina atque auctoritates quamvis explicatu difficiles: video namque te valere ingenio, qui simul atque ego proposui hanc modo memoratam sententiam meam, Priscorum auctoritate sane proposita significasti id quod feceram, et simul affecutus es quae ipse nondum profatus eram. §. 2.CONFUCIUS ait: Non angatur quis instructus vera virtute, veraque philosophia, nec cruciet sese quod homines haud eum norint; adeoque nec opera ipsius et eximiis talentis utantur, maxime cum hoc sit libertatis arbitriique alieni: sed angatur potius et affligatur quod ipsemet non perspectos habeat homines, uti par erat habere; adeoque facile possit in eorum delectu ad amicitiam aliaque officia errare; nec sciat quos fugere, quos sectari conveniat. F. 8. p. §. 1.CONFUCIUS ait: Quisquis regit cum virtute, praeclaro subditis suis exemplo constanter praelucens, plane est instar septemtrionalis, id est polaris stellae: ipsa persistit suo prope immota loco, cum interim reliqua omnia quae perenni motu circumaguntur sidera illam respiciant. §. 2.CONFUCIUS ait: Odae trecentae, sive doctrina quae trecentis priscorum Sapientum odis continetur, unico verbo totae comprehenduntur, dum dicitur: Nostra mens omnis et cogitatio sit absque ulla pravitate; quippe si id quod turpe vel iniquum est, ne prima quidem cogitatione delibamus, multo minus illud reipsa factove aliquando suscipiemus. | |
P. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: A Rege aut Gubernatore si dirigantur subditi, atque in officio contineantur per solas leges; qui has tamen non observarint, nihilominus in officio contineantur per terrores atque supplicia: populus tunc quidem servili metu compulsus abstinebit sese a delictis gravioribus; sed profecto more improbi cuiusdam servi, sine pudore scilicet ac vero criminum odio; atque adeo non diu in officio persistet: persistet enim violenter et timore magistro, qui utique malus officii magister est. §. 2.CONTRA vero si regas ac dirigas illos per unam fere virtutem, virtutis ipsemet omnibus exemplum, ad hoc proculdubio se component omnes: et quoniam non est eadem conditio omnium, neque esse par virtus potest; tu siquidem prudentia atque humanitate tuos contineas si modereris subditos per sua quemque officia, atque ita socies omnes vinciasque, plane fiet ut teneantur ipsi non modo ingenuo quodam pudore metuque filiali ne pecent; sed ultro quoque et alacriter ad omnem virtutis laudem contendent atque pervenient. F. 9. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ingenue suis exponens quos in philosophiae studio progressus aetate procedente fecerit, ait: Cum mihi decem essent et quinque aetatis anni, protinus applicui animum ad perdiscenda maiorum virorum instituta sive philosophiam. §. 2.ANNOS triginta natus iam constiti: eas inquam radices egeram ut consisterem firmus in suscepto virtutum sapientiaeque studio, neque res ulla extra me posita avocare animum meum ab illo posset. §. 3.QUADRAGENARIUS iam non haesitabam amplius: evanuerant dubiorum nubila: connaturales enim rerum convenientias habebam perspectas, et quid singulis inesset perfectionis vel imperfectionis, intelligebam. §. 4.QUINQUAGENARIUS protinus cognovi coeli providentiam atque mandatum, et suam rerum singulis a coelo inditam esse | |
|
naturam, vim, rationem; cuius adeo naturae perscrutabar ipse perfectionem ac subtilitatem; indagabam quoque originem, et quae tandem illius esset causa, intelligebam. §. 5.SEXAGENARIO mihi iam aures erant faciles et secundae, expedita scilicet ac peracuta vis intelligendi, et assiduis tot annorum studiis et exercitationibus excultus animus, optimisque praeceptis et disciplinis imbutus, sic ut facile clareque perciperem quidquid alii vel disputarent, vel ipse legerem. §. 6.AD extremum septuagenarius longae meditationis victoriaeque mei ipsius beneficio sequebar quod cor meum appetebat; nec tamen excedebam regulam, seu terminos transiliebam honestatis rectaeque rationis, cui iam sine lucta molestiave appetitus meus obtemperabat. F. 10. p. §. 1.MÉM y çù, unus Praefectorum regni lù, consulit Confucium de obedientia quam filii parentibus suis debent, in quo scilicet ea consistat? Confucius respondet: In hoc consistit ut quis non repugnet. Hoc audito Praefectus abiit, existimans fortasse dixisse Philosophum quidquid dicendum haberet. §. 2.IGITUR fân chi discipulo eidemque aurigae suo Confucius rem significat dicens: mém súm (idem est qui mém y çù) quaesivit de obedientia ex me, in quo illa consisteret? Eg vero respondi, Ut quis non repugnet. Quo audito, confestim abiit. §. 3.FÂN chi ait: Quis obsecro sensus est tui istius responsi, o Magister? Confucius declarans illud sic ait: Vivis parentibus motem gerat ac serviat filius debitis cum officiis: mortuis similiter iusta persolvat, eosque funeret debito cum ritu atque apparatu: quotannis denique oblationes faciat sive parentet secundum rationem rituum et officiorum funebrium. Haec inquam faciat, et implevisse numeros omnes filialis obedientiae censendus erit. Non igitur in hoc eam constituo, ut nunquam mandatis parentum suorum repugnent filii; (cum evenire possit, ut haec cum aequitate ac ratione pugnent, quibus adeo nequaquam sit parendum; cumque functis vita parentibus suus tamen adhuc obedientiae et pietatis locus | |
|
sit) sed ut nunquam pugnent peccentve contra officium quod a probo filio tam leges et instituta, quam ratio ac natura ipsa pro conditione cuiusque postulat. In regno lù tres Optimatum familiae mém sūn, xǒ sūn, et kì sūn tempestate illa funebres Regulorum ritus usurpabant, quorum arrogantiam insolentiamque Philosophus hic damnat. P. 2. §. 1MÉM uù pe, filius dicti mém sūn, quaerit ex Confucio, in quo consistat obedientia? Confucius, qui non raro dare consueverat apposita percunctantium moribus vitiisque responsa, ceu morbis sua pharmaca, respondet in hunc modum: Pater et mater dumtaxat suorum liberorum aegritudine affliguntur. Quisquis ergo laudem expetit filialis obedientiae, caveat in primis ne libidine, vel intemperantia, similibusque vitiis vires ac valetudinem pessumdet, ac bonis parentibus si non acerbos luctus, graves certe curas afferat. Adolescens iste natus in copiosa lautaque domo, cum intempestivis epulis aliisque vitiis esset deditus, valetudinem ac vitam in discrimen adducebat. §. 2.DISCIPULUS çù yeû quaerit item ex Confucio, in quo posita sit verae obedientiae ratio? Confucius respondet: Hac aetate nostra obedientes vulgo hi dicuntur, qui possunt alere parentes suos; sed profecto si nihil praeterea requiritur, a brutis quoque animantibus obedientis nomen ac laudem petere quis poterit: quippe si agamus de canibus et equis, hi quoque omnes possunt habere qui eos alant: atque adeo si desit reverentia; si inquam cura ista sustentandorum parentum non ab amore proficiscatur et honore filiali, ecquid erit unde petatur discrimen inter sustentationem patris, et domestici canis vel equi? F. 11. p. 1. §. 1.DISCIPULUS çù hiá similiter quaestionem instituit de obedientia filiali. Confucius respondet: Oris alacritas, sive constans alacritas illa filialis obedientiae quae adeo in ipsa fronte totoque ore amantis ac reverentis filii reluceat, difficilis est illa quidem, sed profecto nota prope certa verae germanaeque virtutis. Obsequia quippe domestica praestare filii vel inviti atque inobedientes possunt: uti cum domi quidpiam est faciendum, fratres natu minores ac filiifamilias utique subeunt maiorum loco id quod laboriosius est: rursus cum suppetunt vina et dapes, tunc proculdubio tam parentibus quam fratribus natu maioribus natu minores officiose | |
|
ministrant epulas; sed hi an idcirco statim censeantur obedientes esse? Enimvero si non haec prompte, constanter, et cum alacritate quadam animi corporisque praestiterint, obedientiae verae nomen ac numeros haudquaquam impleverint. §. 2.CONFUCIUS ait: Ego cum discipulo meo hoêi dissero quandoque per totum diem; ille vero sic me audit ut nihil obiiciat unquam vel dissentientis instar vel dubitantis, prorsus ut stolidus esse videatur, et qui nihil eorum quae dicuntur capiat: verumtamen ubi a me recessit, tunc ego studiosius hominem observans examino quid is agat privatim, et ipsum primum quidem silentio et per otium meditari quae a me sunt disputata; deinde vero sic agere, sic loqui, plane ut intelligam ea facultate instructum esse, ut non modo perquam feliciter percipiat ac penetret omnia quae doceo, sed eadem rebus ipsis factisque palam exerceat ac manifestet. Enimvero discipulus meus hoêi haudquaquam stolidus aut rudis est. P. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Probos ab improbis discernere saepe est difficillimum. Ut tamen discernas, primum quidem obderva is, quem perspectum vis habere, quid agat rerum ac moliatur: improbi namque fere committunt quae iniqua sunt ac turpia; probi vero quae cum honestate iustitiaque sunt coniuncta: sed quoniam haec non sunt omnino certum probitatis argumentum, §. 2.PENITUS inspice et considera attentius operis cuiusque finem, ipsi quo animo scilicet quove consilio quae honesta iustaque sunt faciant; quippe si ficte simulateque, si pravo perversoque consilio, quamvis optima sint quae agunt, probi tamen censeri, quando sic agunt, haudquaquam poterunt. §. 3.SED neque hic consistere poterit quisquis errare non volet: erit illi procedendum ulterius et exquirendum, is, qui probus esse videatur, in quo, sive quibus in rebus studiisve conquiescat: si enim quae facit, cum fide iustitiaque, quae item bono fine atque consilio, parum tamen volens et quasi per vim coactusque faciat, sic ut animus ipsius non ex ipsa virtute vel honestate operis, sed aliunde quietem suam et oblectamentum petat; certe nec consummata dici poterit probitas illa, nec esse, qualiscunque tandem fuerit, diuturna. | |
§. 4.PORRO si quis usus fuerit huiusmodi animadversione atque examine, eum homines quo pacto lateant? eum homines quo pacta lateant? quomodo non perspectos habeat? facile profecto, ac citra periculum erroris, probos ab improbis, a vitio virtutem discernet. F. 12. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Si quis assidue recolat exercitetque vetera, sive ea quae memoriae quondam mandavit ac didicit, atque hoc modo per se assequatur identidem, sive deducat nova (uberes quippe sunt atque inexhausti fontes Veritatis atque Philosophiae) poterit is ad insignem quondam doctrinam pervenire et evadere magister aliorum. §. 2.CONFUCIUS ait: Perfectus vir non est vas, sive non est vasis atque instrumenti instar, ad unum alterumve dumtaxat usum accommodatus; sed cum sit instructus copia quadam atque amplitudine variarum dotum, idoneus est ad res quamvis magnas multasque perficiendas. Diverso quondam sensu Confucius, cum in avitam Regum aulam esset ingressus, ac vas quoddam videret iam inclinatum pronumque in casum, suspirans, Vas (inquit) vacuum, vas item redundans liquore inverti facile est; vas semiplenum tuto recteque consistit. Aderat haec dicenti çù lú discipulus; explanari sibi petit sententiam. Tum Confucius: Si Rex (inquit) vel a virtute sit vacuus, vel praefidentia quadam superbiaque plenus et quasi redundans, erit is in quaevis mala prolabi facilis, regnumque una cum suo Principe proclive in ruinam. Contra vero si Rex egregias naturae suae dotes optimis quoque disciplinis ac scientiis exornarit, nec tamen usquequaque placeat sibi, memor, multa cum sciat, plura tamen ab se ignorari; quamvis item multa existant merita sua, virtutes multae, semper tamen laudes alienas posthabeat propriis; opibus denique et potentia quantumvis valeat, sic tamen se gerat, quasi mediocria sint omnia: cum hac prudentia et moderatione magnitudineque animi quisquis regnabit, regnabit securus, ibitque medio tutissimus, et eximia naturae fortunaeque dona, quae multis solent esse fraudi, ipsi gloriae atque emolumento erunt. §. 3.DISCIPULUS çù cúm quaerit ex Confucio de viro perfecto cuiusmodi nimirum sit. Confucius respondet: Talis est ut prius re ipsa factisque compleat suos sermons quibus instituere desiderat | |
|
alios, ac deinde sua ipsius facta et exempla prosequatur alios in stituendo. Verbo, primum agit, tum docet. Facundum natura studioque discipulum, atque adeo copiosiori sermocinatione quandoque peccantem tacite reprehendit Philosophus. §. 4.CONFUCIUS ait: Probus atque perfectus vir amplitudine quadam charitatis ac beneficentiae, qua de omnibus bene mereri desiderat, et communem generis hominum conciliationem et consociationem colere ac tueri, universalis est et non particularis. Contra vero improbus ac vilis abiectique animi homo particularis est, privatis afftectibus ducitur, amicitiam foeneratur, et beneficia sua meritaque privatis emolumentis et commodis seu pretio quodam sordide divendit; adeoque non est universalis. Doctrinam hanc et simul amplitudinem charitatis suae memorabili quadam sententia declaravit aliquando Confucius: audito namque fuisse militem e regno çî, qui amissum forte scutum cum diu frustra quaesivisset, tandem solaturus se de iactura sua his verbis usus fuerat: Regni çì homo, sive subditus, scutum quidem perdidi, sed proculdubio eiusdem regni çi homo, sive commilitonum meorum aliquis, perditum obtinuerit. Confucius ad haec inquit: Dixisset multo melius ac laudabilius siquidem dixisset, Homo scutum quidem perdidi, sed et homo perditum obtinuerit: hoc pacto charitatem militis ab angustiis vel castrorum vel patriae ad amplitudinem generis humani traducens. P. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Exercitationi totum se dedens, et non meditationi, utique ludet operam: meditationi totum se dedens, et non exercitationi, utique errori et confusioni obnoxius erit. Quisquis enim studet ac discit quidem exercitatque sese, sed non assidue meditatur ac recolit et quasi ruminat ea quae didicit, nihil exacte solideque perdiscet, sed cum perpetua quadam ruditate et quasi caligine luctabitur. Rursum quisquis vel desidia vel praefidentia quadam sui occupatus, et nec libros consulens nec Magistros, sterili otiosaeque tantum contemplationi rerum, et non exercitationi, dat operam, is nihil sane assequetur praeter umbras rerum et inanes ac saepe falsas imagines, nec in solida quapiam tutaque doctrina conquiescet, sed periculum erit ne in errores alios atque alios identidem prolabatur.
§. 2.CONFUCIUS item ait: Quisquis operam dat peregrinis ac diversis a doctrina Sanctorum dogmatibus, eisque temere instituit | |
|
alios; huiusmodi novator cito perniciosus erit tam sibi quam Reipublicae. Colaus hoc loco quatuor sectas enumerat, et Sinicas (ut ita loquar) haereses; quas quoniam tam ipse quam alii Interpretum verbis sane gravibus condemnant, operaepretium fuerit de censuris eorumdem pauxillum hic delibare. Sic igitur ait: Lex et disciplina, quae diversa est ab ea quam Sancti nobis tradiderunt, haeresis vocatur, cuiusmodi sunt eae quarum principes extiterunt yâm et mè, et quae aetate nostra vulgo taó kiá, et fe nuncupantur. (fe idoli nomen est ex India in Chinam importati; quod et Iapones, sed alio nomine, xaca scilicet, venerantur. Haeresiarchae yâm et mè vixerunt annis circiter sexcentis ante Christum, imperante familia cheu, atque in occasum iam declinante. Prioris error hic erat: Satis superque esse sibi suarum cuique rerum curam, alienis haudquaquam implicari oportere; adeoque nec in Rempublicam, nec in Principem et Magistratus, nec in parentes ipsos quidquam vel studii, vel operae, vel facultatum conferri. Dissociabat itaque genus humanum improbus, atque orbem terrae in solitudinem redigens, pulcherrima civitatum et regnorum corpora, dum singula membrorum (civium inquam) sibi unis vacare iubet et consulere, plane destruebat. Huic e diametro erat opposita posterioris, qui mè dicebatur, doctrina: unicuique scilicet se neglecto de aliis dumtaxat esse laborandum; sic autem ut aequalis cura benevolentiaque impenderetur omnibus, nullo ne amicorum quidem vel parentum discrimine. Sic ambo stulti dum vitabant vitia, alter se amantis immodice, se negligentis alter, in contraria, uti fit, currebant. Tertiae sectae, quae taó kia nominatur, auctor fuit lì laò kiūn, Confucii coetaneus. Docebat is, opes, honores, et ea quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere, eaque ratione stabili firmaque contemnere; vacare sibi rerumque contemplationi. Porro sectam hanc principio fortassis integram, nec longe aberrantem a vero, sectatores deinde tot superstitionibus praestigiisque magicis vitiaverunt, tam foeda turpium voluptatum labe contaminarunt, ut haeresis et quidem pestilens ac perniciosa vocari iam possit. Chîm çù interpres in hunc locum scribens ait: Quatuor sectarum ea quae postrema est, atque idolum fe colit, affert quidem plura, quam afferant tres priores, veritati rationique consentanea; sed vel ob hoc ipsum magis est perniciosa, ut quae virus suum specie illa veritatis occultet felicius, latiusque diffundat: quocirca quisquis virtutis ac sapientiae studiosus sit, illius dogmata non secus ac sermones obscoenos, et illecebrosas ac turpes rerum species aversari ac fugere oportet; fore alioquin ut pestis illa raptim sese in viscera incautorum insinuet. Haec ille. Annalium vero Interpres kieū kiûm xān gravioribus quoque verbis atque sententiis, nec sine quadam acerbitate, non modo sectam ipsam condemnat, sed imprimis stultitiam ac temeritatem Imperatoris mîm tí, qui eam | |
|
cum monstro seu idolo Fe in Sinarum Imperium invehi sit passus. Eum quippe hoc facto infortuniis et calamitatibus omnibus aditum praebuisse, sic ut ab ipso Mundi exordio ad praesentem usque diem nihil infortunatius tristiusve Sinis acciderit: itaque pessime de maioribus suis posterisque fuisse promeritum, nec esse de Tyrannis quemquam, quamvis perniciosi ac detestabiles extiterint, qui non ex hoc saltem capite innocentior meliorque ipso Imperatore Mîm tí censeri queat. Ecquid tandem magis alienum est (inquit) a pietate reverentiaque Maioribus debita, quam ex barbarorum terris legem petere, quam nec Maiores nostri secuti sint, nec vero sequi voluerint; quae inimica pacis et societatis humanae perturbat tac tollit ordinem omnem, quem parentes inter et filios, Reges ac subditos, maritos et coniuges, etc. natura constituit, ac mutuis officiis foveri voluit et conservari: enimvero crimen huiusmodi in coelum pervadit. Hactenus Interpres Annalium. Has igitur sectas et novitates uti vehementer damnat Colaus cum caeteris Interpretum, ita viam unam, unamque legem quam Sancti constanter tenuerint, et quae terris omnibus gentibusque maxime sit communis, tenendam esse docet. Haec nimirum ea est, quae Jû Kiáo, id est, Litteratorum lex et doctrina dicitur, quam Confucius a priscis Regibus ac Philosophis acceptam et ipse perquam severe coluit, et excoluit atque illustravit tot documentis ac praeceptis: quam legem si uti profitentur aetatis nostrae litterati, ita et servarent, non adeo difficilis, uti nunc est, eis aditus foret ad salutarem, et qua una lex illa naturae perfici debet, Christianae veritatis gratiaeque legem. §. 3.CONFUCIUS ait: Sciens rerum et esse et haberi desideras, o mi discipule Yeû, age nunc ergo, docebo te scire, sive docebo te quis vere sciens rerum dici queat. Scis quidpiam? profitere quod id scias. Non scis? ingenue fatere te nescire; seu sic te gere, ut qui id nescias: hoc enimvero scire est, et rerum scientem esse. Neque enim hoc exigitur, ut causas omnes ac naturas rerum perspectas quis habeat, cum eas nec Sancti quidem exhaurire cognoscendo queant; sed ut ex ea quae officii sui sunt intelligat ac perdiscat, incognita pro cognitis non habeat, hisque temere assentiatur, et, quod deterius est, aliis errores suos venditet, tam sibi quam aliis imponens: sed adhibeat item ad considerandas res et tempus et diligentiam; peritiores se indentidem consulat, et in hoc priscorum Regum Yaô et Xún prudentiam modestiamque imitetur. Ducebatur sciolus ille discipulus immodico laudis ac praecellentiae studio, adeoque non raro hic peccabat; quapropter eum Confucius hisce verbis ceu brachio molliori castigat.
F. 13. p. 1. §. 1.DISCIPULUS çù chām in disciplinam Confucii tradiderat sese, et operam dabat philosophiae, ut obtineret litterarum | |
|
doctrinaeque praesidio dignitates in Republica, et qui illas consequuntur amplos census. Ut ergo discipulum instituat §. 2.CONFUCIUS sic ait: Ex multis hominum sermonibus, quos audire te contigerit, prudenter secerne, ac relinque, silentioque fac premas quaecumque dubia fuerint vel incerta: considerate vero fac proloquaris caetera, quamvis tibi certa videantur esse, tutoque dici posse: sic enim fiet, ut verbis quidem perraro pecces. Rursus ex multis rebus atque negotiis quae vulgo videbis suscipi ac tractari, iis prudenter abstineto prudens quae sunt cum periculo vel offensione coniuncta; caute vero te geras et considerate reliquis etiam in rebus: sic enim fiet ut raro te rei vel temere susceptae vel male gestae poenitudo subeat. Porro ubi tam praeclara vitae morumque ratio servabitur, ut quis nec verbo nisi forte rarissime offendat, nec facti nisi rarissime poeniteat, mihi crede, perampli census his tam caute considerateque vivendi artibus continentur: tantam quippe prudentiam et virtutem publicae dignitates, et qui cum his coniuncti sunt census, ultro consequentur. P. 2. §. 1.NGĀI cūm, Regulus regni lù postremus, consulens Confucium ait: Quomodo perficiam, ut populus aequo animo se mihi subdat atque imperata faciat? Confucius respondet: Admove Reipublicae atque evehe ad munera publica viros integros ac rectos; exclude vero ab administratione Reipublicae omnes eos quos cognoveris esse homines cupidos, et vilis, pravi tortuosique ingenii: sic fiet ut subditi tui omnes aequissimo animo et illis et tibi pareant: quod si contrarium feceris, et evexeris improbos quos dixi, excluseris autem ac neglexeris omnes probos ac rectos, utique populus tibi haud aequo animo subdetur. Nimirum sic est natura comparatum, ut subditos inter ii quoque qui fidem, continentiam et aequitatem ipsi negligunt, virtutes has tamen in suis Magistratibus magnopere diligant atque suspiciant; contraria vero oderint, nec ullo modo ferant: quocirca tam iustis tuorum studiis obsecundare te necesse erit, siquidem eos cum fide, constantia et alacritate parere tibi volueris. §. 2.KI cám çù, unus Optimatum regni Lù, sciscitatur a Confucio in hunc modum: Is qui magistratum gerit, volens perficere ut populus adversum se reverentiam fidemque servet, utque ad virtutis item studium excitetur, quo pacto id perficiet? Confucius respondet: Quoties se dat in conspectum suorum, si cum decoro et gravitate se gerat, nihil appareat in eo leve vel incompositum, nihil agreste vel inhumanum; tum subditi eum suspicient ac | |
|
verebuntur. Rursus si fungatur ipsemet officio pii atque obedientis filii erga parentes ac maiores suos, subditos item clementer ac benigne tractet, illi tam apposito virtutis exemplo permoti, devincti etiam clementiae beneficentiaeque vinculo, plane tum respondebunt insigni cum fide Principi suo et Magistratibus. Denique si evexerit admoveritque gubernandae secum Reipublicae viros spectatae probitatis, et humaniter ac benigne instituerit etiam imbecilles, quibus non est tantum virtutis ac facultatis, sic ut eos haudquaquam despiciat negligatque; tum quoque fiet ut excitentur animi omnium, et in summis infimisque virtutis ac laudis studium mirabiliter exardescat. F. 14. p. 1. §. 1.FORTE quispiam alloquens Confucium ait: O Confuci, quare non geris magistratum? Quo tempore Tím cūm Regulus primum coepit administrare regnum suum Lù, privatus agebat Confucius, propterea quod ii, quorum consiliis tunc maxime Princeps utebatur, Kí xí scilicet et Yâm hó, homines essent improbi et perturbatores Reipublicae. §. 2.SED cum hanc causam significare nollet Confucius, alia percunctatori satisfacturus, sic ait: In libro Xū Kim sic dicitur: O singularem obedientiam? (Sapientis scilicet Kiūn chin, imperante familia Cheū; nam huius viri laudes ibidem afferuntur.) Hoc tantum egit ipse ut obediret parentibus, et mutuus vigeret amor inter se et fratres suos maiores ac minores natu, extendens haec virtutis industriaeque commoda ad eos in quos habebat privatum domesticumque imperium: hoc autem, mihi crede, etiam est gubernare, et magistratum inter privatos quidem parietes, at non sine laude et emolumento gerere: quorsum igitur magistratum geram publicum, ut censear ac dicar gerere magistratum? §. 3.CONFUCIUS ait: Qui homo cum sit, tamen careat fide, sive dictorum conventorumque constantia et veritate, non intelligo huius usum, seu cui tandem usui possit esse. Magna plaustra si careant transverso ad temonem ligno, cui boves adstringi solent ac iungi; parva curulia si careant arcuato ligno, quo equus continetur et iungitur, curulibus huiusmodi quo tandem modo iter, instituetur? tametsi forte per aliquot passus recta queant procedere, ad primum tamen flexum mox haerebunt: sic homo cui fides deest, non modo publicis in rebus, sed nec privatis domesticisque utilis erit. Est omnino Virtus ista preciosissima Regum gemma; | |
|
cum hac Imperia quamvis ampla prospere pacificeque gubernantur. Certe quam ea Priscis, et Imperatoribus, et Administris Imperii cordi fuerit, ex eo, quod secundo ex familia Cheū Imperatori, Chîm vâm dicto, quondam contigit, satis potest intelligi. Hic namque dum una cum fratre suo adolescentulo adolescens et ipse annorum septemdecim in horto se oblectat, decerptum ex arbore folium ad frontem applicans sui fratris, (ritum scilicet imitatus quo admota fronti tabella creari solebant Reguli,) iocabundus, Regni Tàm Regulum te creo, inquit: hic Sù yè, unus Optimatum, Rata est (inquit) o Imperator, haec creatio. Cumque ille ioci gratia se fecisse diceret, perseveravit Sapiens ratam esse; neque enim iocos in Principem cadere; verbo standum esse: quid multa? Xo yû (Principi nomen hoc erat) regnum obtinuit, in quo ipsi longa deinde series novem et viginti Regulorum posterorum eius successit. P. 2. §. 1.DISCIPULUS çù chām quaerit ex Magistro suo, an decem familiae Imperiales, quae labentibus saeculis aliquando consecuturae sint eam quae tunc rerum potiebatur, possit praesciri, an scilicet iam nunc sciri queat quae futurae sint leges et instituta singulorum, qui ortus et interitus. Sinense saeculum triginta dumtaxat annis constat; atque haec vocis Xí vulgaris acceptio: hic tamen significat omne tempus illud quo familia quaepiam imperat, sive triginta annorum sit, sive trecentorum, pluriumve. §. 2.CONFUCIUS respondet: Domus Imperatoriae Yn, sive Xām, (quae proxime successerat familiae Hiá) conformavit sese cum familia Imperiali Hiá, quod ad leges quidem attinet atque officia maioris momenti et quasi ipsos cardines Imperii, nec in his quicquam immutavit; in iis autem rebus quae minoris errant momenti quid ipsa vel sustulerit, vel addiderit de novo; quid immutarit, inquam, in ipso modo et quasi temperamento legum et officiorum, potest utique facile sciri. Similiter de familia Cheū, quae hac aetate nostra potitur rerum, et conformis est cum familia Yn proxime antecedenti in ipsa morum legumque substantia, quid ea vel sustulerit et antiquarit, vel instituerit de novo, potest itidem sciri. Hoc certum, primae familiarum cordi fuisse imprimis fidem ac sinceritatem, et in hac studium suum gloriamque potissimum collocasse: alteram mascula quadam simplicitate conspicuam, de substantia rerum morumque integritate in primis laborasse: nostram vero, quae est tertia, ornatu elegantiaque rerum omnium, et cultu externo ac cerimoniis, uti videmus, plurimum delectari. Quotquot igitur olim forte successerint domui Cheu, licet centum numero domus Imperatoriae, ex praeteritis aestimando futura, poterit haud difficulter iam | |
|
nunc de iis praesciri, seu conditione proposita quadantenus coniici quae quamque sors maneat, quae cuiusque futura sit firmitas et gloria, quae item incrementa; sive cum explorata sint nobis tam membra politici corporis, quam nexus ipsi membrorum, et vigor ipse ac spiritus quo sunt imbuta, quis neget posse nos de futuris olim Imperiis quae singulorum firmitas ac potentia, quae item virtus ac gloria futura videatur, coniectura satis verisimili diu ante pronunciare. F. 15. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Si non est proprius spiritus, cui tu ipse pro ratione conditionis tuae atque officii sacrificare possis ac debeas, et tamen ei sacrifices, revera adularis, seu per adulatoriam illam cultus a te non deferendi significationem felicitatis quidpiam importunius emendicas. Sinarum Monarchia debitae subordinationis, qua infima per media, media per summa regit ac moderatur, semper fuit hodieque est studiosissima; huius exemplum prisci Reges atque Philosophi petivisse videntur ab illa coelestium et aliorum omnium quae cientur corporum certis locis ac sedibus inter sese apta connexione, quorum scilicet conversiones ac motus observabant ipsi ab uno Movente supremo gradatim omnes usque ad infimos rite provenire; unde in cultu Spirituum, quos ipsos quoque aliis alios superiores esse intelligebant, ordinem quendam rituum et sacrificiorum a Priscis accurate praescriptum observari placuit. Itaque coeli terraeque Spiritui ac Domino unus Imperator ritu solenni sacrificat; praesidibus montium fluminumque ii qui Reguli et Optimates sunt; inferioribus Praefecti; et sic deinceps. Damnat ergo Philosophus temeritatem quorundam hominum, qui magis hic vel ambitioni suae vel cupiditati, quam ipsis Spiritibus, neglecto quem diximus ordine rituque, serviebant. §.2.COLAUS cum hoc loco superiorem connectens: Docemur (inquit) ea tractare quae fori sunt nostri viriumque humanarum; arcanis autem Spirituum, et iis quae sphaeram nostram excedunt, curiosius perscrutandis prudenter abstinere. Itaque videre quempiam et intelligere, quid officii sui sit, quid aequum rectumque sit hic et nunc; nec tamen id suscipere vel perficere, quia metu scilicet impediatur vel cupiditate, id profecto minime fortis animi est; quinimo turpis est abiectaeque imbecillitatis, quam adeo damnet unusquisque: at non item recte quis damnet alterum, quod is reconditas ac sublimes naturas Spirituum, quae aciem nostrarum mentium quasi fugiunt, perspectas habere non possit. FINIS PRIMAE PARTIS. | |
|
| |
|
| |
|
| |
SCIENTIAE | |
§. 2.TRES Familiae Lù, scilicet Mem sun, Xo sun, Ki sun, sive Ki-xi, quotiescunque Maioribus suis parentabant solemnius, peractis iam officiis funebribus, cum cantu carminis Yum dicti colligebant mensas atque edulia (Yum, libri carminum pars est illa, qua laudes familiae Cheu continentur) Confucius hanc item licentiam arrogantiamque damnans, ac risu dignam esse notans, sic ait: Quando ipsemet Imperator in aula funebri maioribus parentat, assistentibus ei Regulis ac ministrantibus; tunc quidem cum solemni cantu illo, rituque fercula colliguntur. Verba carminis haec errant: Ministri rituum soli sunt Reguli: Imperator autem sic assistit, ut in eo prorsus arcana maiestas et reverentia virtusque reluceat. Quaero nunc ego: Praetoribus illis dum parentant, an assistant forte Reguli? An Imperatoria Maiestas adest? Quod si nihil horum adsit; quo iure, qua authoritate, qua fronte tam alieni ritus usurpantur in trium familiarum parentali aula? Nimirum qui nunc ritus invadunt regios, metuendum est, ne invadant brevi et ipsa regna; sublatoque discrimine clientis ac Principis, tollatur et ipse Princeps. p. 2.CONFUCIUS ait: Homini non probo, qui, inquam, vera, solidaque virtute non sit instructus, cui tandem sint usui ritus, cerimoniae, officiaque exteriora? Rursus: homini non probo cui tandem sit usui harmonia concentusque musicus? Etenim cum ab ipso animo virtutibus imbuto, seu radice sua profluere debeant officia ritusque omnes, si quidem non adsit animus huiusmodi, profecto inane quoddam humanitatis simulachrum, merumque mendacium ritus omnes officiaque erunt. Rursus, cum necesse sit animum virtutis expertem variis concuti motibus, assidueque perturbari, inutilis profecto in tanta motuum interiorum discordia, concordia omnis instrumentorum vocumque erit. Familias usurpatrices rituum Imperialium paragraphus hic denuo perstringit ac damnat. f. 2. p. 1. §. 1.LIN Fam vir probus et rectus, oriundus e regno Lu, cum observaret homines suorum temporum perquam operose, magnisque expensis celebrare convivia, funera ducere, etc. Dubitans an idem mos fuerit priscorum Regum, eademque temporum illorum ratio, sciscitatur ex Conficio, et quod officiorum fundamentum sit: seu, in quo tandem posita sit vis ac ratio civilium rituum et officiorum. §. 2.ADMIRABUNDUS Confucius et collaudans hominem, qui de eo quod in quaque re maximum est, laboraret maxime, sic ait: O praeclaram, o magnam, quaestionem! | |
§. 3.DICO igitur, quod uti aliarum rerum sic et officiorum, sua singulis substantia est, et qui deinde ad substantiam accedit, ornatus quidam ac decor. Utraque si adsint, tum quidem numeris omnibus absoluta censebuntur officia: at si alterutrum desiderari necesse fuerit, utique sine ornatu ipsam rem (quod priscis fere temporibus usu veniebat) quam sine re ornatum malim. Exempli gratia: In officiis vulgo maxime usitatis conviviorum et funerum, ego quidem prae tanto splendore epularum, tantaque illa prodigalitate, qua nunc instruuntur, malim moderatum quid, et a prisca maiorum nostrorum simplicitate, parsimoniaque non abhorrens; plurimum vero mutuae convivas inter fidei, reverentiae, et charitatis. Rursus, in celebrandis funeribus exequiisque, ego prae illo tam sumptuoso apparatu luxuque funebri ex mera consuetudine profecto multo malim verum luctum, verasque lachrymas, et immortale desiderium illius, cuius funus ducitur. Offendebat Philosophum luxuries illa rituum, et cerimoniarum, quae istis familiae Cheu temporibus immodice prorsus excreverant; ardebatque revocare mores priscae aetatis, quae de ipso potius animo, quam de indiciis animi laborabat. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ingemiscens ait: Barbari Orientales et Boreales habent Regem, qui Rex sit non tantum nomine, sed ipsa re, et authoritate, utpote cui cedant, cui morem gerant, quem vereantur subditi sui: Non uti miserabilis haec China nostra, quae iam non habet Regem, sublato scilicet discrimine, apud Barbaros quoque, inviolato, clientis ac Principis; idque propter insolentiam quarumdam familiarum, prisci iuris atque ordinis inimicam. §. 2.TAI-xan mons est praealtus ac nobilissimus in Provincia Xan tum olim regno Lu. Porro Ki-xi supra memoratus sacrificabat monti Tai-xan, spiritui (inquam) montis praesidi (uti interpretes diserte dicunt) Cum tamen non alii, quam ipsimet Regulo regni Lu fas esset sacrificare. Offensus ea re Confucius et alloquens discipulum suum Gén-yeu (pertinebat hic enim ad familiam Praetoris, et domesticus eiusdem Mandarinus erat) sic ait: Tu ergo non potes mederi tanto malo? Respondet discipulus: non possum. Tum Confucius rursum ait, edito prius suspirio, (quod U-hu duabus vocibus exprimitur.) An igitur aliquando dicetur, quod spiritus, qui Tai xan monti praesidet, non posit comparari cum viro illo tam vulgari Lin fam, qui me nuper consulebat? Exquirebat is admodum sollicite Officiorum rituumque rationem et fundamentum, ne forte per ignorantiam peccaret: et nos existimabimus spiritum illum natura tam | |
|
perspicacem vel ignorare, vel etiam negligere id quod ius ac ratio poscit: adeoque suscepturum esse sacra, quae perturbato rerum ordine tam arroganter ac temere offeruntur? Tacite carpit hic etiam discipuli socordiam, qui non magis angatur ac laboret de tollendo tam gravi offendiculo. (Ex hoc paragrapho et explanatione Colai maxime constat, quid Sinae iam olim senserint de praesidibus rerum spiritibus; eos utique esse praeditos intellectu ac mente, et aequi rectique studio teneri.) f. 3. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Inter viros graves ac probos non est de quo contendant. Imo vero (inquies) nonne datur iaculandi certamen et contentio? Utique datur. At cuiusmodi tandem illa? Qui iaculis certaturi sunt, prius quam subeant in aulam exercitio isti destinatam, ter socios suos reverenter salutant, ter eis priorem locum deferunt, ac tum denique subeunt in aulam: Hic vero qui victor evasit, caeterisque felicius scopu attigit, descendit una cum victis, quos comiter salutatos iterum iubet in aulam conscendere, ibique suis ipsos manibus vinum fundere, ac stantes potare vinum poenale (sic dictum, quod tali eiusdem potatione victi mulctarentur.) Nimirum in ipso certaminis quoque fervore observare licet concordiam, modestiam, comitatem, et plane viros esse probos ac graves qui certant: Dum e contrario viles improbique homines, si quando inter se contendant, exardescere solent in iras, et ferarum prope ritu inter se concurrere. §. 2.DISCIPULUS çu-hia quaerit dicens: Carmen extat huiusmodi: Blando risui decor ac venustas oris conciliat gratiam. Item pulchris oculis apta coloris albi nigrique proportio. Nimirum ubi subiectum ipsum et quasi solum probe dispositum est, inde evadit ornatus ei superadditus et forma oculis tam grata. Postremum hunc versiculum Su y quêi hiven hi nondum percipiebat discipulus: quocirca Magistrum sum consulens, quid (inquit) versus ille significat? p. 2. §. 1.CONFUCIUS rem declarans simili, quod petit ab arte Pictoria, sic ait: Sicut Picturae opus, seu figura illa quam coloribus suis exprimit exornatque Pictor, est quid posterius ipso strato fundamentoque Picturae, seu prima illa colorum facie, quae tabulae seu telae induci solet: Sic lepor ille ac venustas, quae ab ore oculisque solet existere, est ipso ore oculisque posterior. §. 2.DISCIPULUS audito simili, perapposite intulit dicens: Fortassis igitur docetur illo carmine, quod officia ritusque omnes exteriores sint quid posterius? Sic ut prima sedes Officiorum et quasi | |
|
fundamentum ipse animus sit plenus fide et veracitate, cui animo deinde sua respondeant officia, suus addatur rituum variorum ornatus ac splendor? Gavisus interpretatione tam apposita Confucius sic ait: Qui feliciter assequatur et explicet me, sive mentem meam, tu is ipse es o mi discipule Xam. (Xam cognomen est ipsius çu-hia) nunc primum potero, sive audebo tecum agens citare Priscorum carmina atque authoritates, quamvis explicatu sane difficiles. f. 4. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: De Priscis Familiae Hiá (fuit haec inter Imperiales et Monarchicas Sinarum Familias ommum prima) moribus, institutis, ritibus et litteris, ego possem utique loqui, et summam illorum posteritati tradere: Sed enim prorsus regnum Ki, quod a posteris Familiae Hiá nunc obtinetur, non est sufficiens ad testificandum et confirmandum ea quae dicturus essem. Similiter familiae Yn seu Xam, familiarum Imperialium secundae moribus, ritibusque et litteris, ego possem loqui et referre multa, quae aetati nostrae incitamento essent futura ad imitandum mores antiquos et egregias laudes maiorum suorum: sed enim regnum Sum, quod nunc de pristino splendore suo et amplitudine plurimum amisit estque penes posteros istius familiae, non sufficit ad testificandum vera esse, quae a me referrentur: libri nimirum et sapientes, qui in utroque regno seu inter posteros utriusque familiae perpauci existunt hoc tempore, haud sufficiunt; haud ii, inquam, sunt, a quibus aetas nostra testimonium satis luculentum petat, hoc in causa est: alioqui si sufficerent; tunc et ego possem vicissim testificari; plurimumque lucis ac ponderis accederet testificationi meae ab illorum testimonio et authoritate. Nunc autem cum mihi desint praesidia tam necessaria; quorsum frustra laborem et proloquar ea, quae posteri non credant. §. 2.CONFUCIUS ait: Quotiescunque peragitur gravis ille ritus Ti dictus, qui proprius est Imperatorum, et quo solent hi quinto quoque anno in parentali maiorum suorum aula honorare familiae conditorem, et qui ex illo deinde prognati sunt Imperatores; etsi principio satis graviter, et rite multa fiant; ubi tamen iam vinum novies de more oblatum est, novies item libatum, quicquid deinceps agitur, quia oscitanter agitur, et exigua cum reverentia, ego quidem non aveo vel gaudeo spectare, tametsi ratione officii mei cogar assistere. Verum quod hic omnium maxime mihi displicet, est, quod honores illos solis Imperatoribus debitos (et uni quondam Cheu-cum quamvis tantum Regulo concessos ab Imperatore Chim-vam eiusdem nepote, idque propter eximia prorsus viri merita in totum Imperium) nunc videam aliis quoque Regulis eiusdem Cheu-cum posteris deferri, contra ius omne moremque Imperii. | |
p. 2.QUIDAM percontarus est a Confucio parentalis officii longe solemnissimi Ti dicti rationem: videbat illud in Regno Lu exerceri, sed institutionem illius et usum ignorabat. Confucius ei respondens ait: Non scio: dico tamen, quod quisquis probe intellexerit arcanas illas ac sublimes ritus huius et officii rationes, in rebus ad Imperii gubernationem spectantibus, is habiturus sit omnia tam perspecta, tamque in promptu, ac si posita videret omnia hic, in palma, inquam, manus suae, quae dicens, digito monstravit suam ipsius palmam, uti a discipulis est traditum; facile nimirum reget homines, qui debitos honores praestare maioribus defunctis norit. Duabus interim de causis noluit Philosophus mysterium hoc percunctatori exponere: prima, quod illo contineatur apex quidam filialis pietatis et obedientiae, ad quem ipso quidem opere et exercitio nemo praeter Priscos illos magnarum virtutum Reges; cognitione vero et intellectu nemo praeter admodum sapientes videtur pertigisse: quorsum ergo vulgari cuipiam homini illa exposuisset? Altera, quia declarari non poterant ea, quae ad ritum illum pertinebant, quin illico patefieret, ac plusquam tacite damnaretur insignis arrogantia Reguli, qui hic ritu Imperatorio contra fas moremque Imperii utebatur: atqui veritas haec odium periculumque parere nata erat. f. 5. p. 1. [§. 1.][1]CONFUCIUS (uti a discipulis eiusdem traditur). Quotiescunque maiorum suorum memoriam, et accepta ab eis beneficia solemnius recolebat, cum eo pii gratique animi sensu et significatione praescriptos ritus excercebat, ac si revera maiores ipsi praesentes astitissent. (Ex hoc loquendi modo colligi potest, non fuisse Sinas in hoc errore, quod manes maiorum suorum vita functorum suis assisterent parentantium officiis.) Idem quotiescunque magistratum gerens, pro officio suo praescriptos honores deferebat spiritibus locorum praesidibus, tanta cum veneratione et gravitate illos deferebat, ac si spiritus ipsi spectabiles astitissent. §. 2.SOLEBAT itaque non raro Confucius ipse dicere: Ego si quandoque graviter impeditus non assistam per me ipse dictis officiis, eisque rite fungar: tametsi vices meas alteri protinus commendem, minime tamen acquiesco; sed angor animo non secus ac si nondum sacris illis quisquam operatus fuisset. Argumentum illustre tum pietatis, tum venerationis admodum sincerae, quo Philosophus vel maiores suos, vel tutelares spiritus prosequebatur. [1] Characters transposed in printed edition. | |
§. 3.VAN sun kià (Praefecti nomen est) percontatur a Confucio dicens: Proverbium illud nostrum: prae hoc quod captetur gratia spiritus Ngao dicti, qui praesidere censetur aulae domesticae, et superioris esse ordinis; satius tamen suerit captare gratiam spiritus çao dicti, qui foci praeses est, quamvis hic ille sit inferior: hoc, inquam, proverbium quid obsecro significat? Praefectus ille plurimum valebat gratia et authoritate apud Regem Guéi, ad cuius regnum Philosophus tunc forte diverterat: ratus autem venisse illum dignitatis obtinendae causa, percunctatione illa iocabundus hortatur, suam ut operam gratiamque imploret; hanc enim prae Regis ipsius gratia ei quodammodo necessariam fore. Domos familiasque singulas duorum maxime spirituum tutelae fideique esse commissas, prisci autumabant; e quibus is, qui Ngáo dicebatur, nobilior censebatur; vulgo tamen alterum qui foco praesidebat, impensius colebant, suadente sic (ut aiebant) non utilitate modo, sed etiam necessitate; quippe sine foco nec vitam duci posse: vita autem deficiente ipsos coli posse spiritus. p. 2. §. 1.SED Confucius haud ignarus quo tenderet superbi hominis iocosa percunctatio; iudicans alienum esse a recta ratione, viroque sapiente et probo indignissimum adulando gratiam alterius aucupari, sic ait: Nequaquam sic ut tacite mihi suades, agendum est. Nequaquam sequor vulgi morem: Quisquis enim peccaverit in coelum, non habet aliud Numen superius a quo peccati veniam deprecetur. Hic enim vero, quomodocunque Interpretis modermi quidam se torqueant omnino tamen dicendum est, de eodem plane coelo loqui Philosophum, de quo loquebatur prodigus quondam filius, cum ploraret ab se peccatum fuisse in coelum. Neque desunt nobis Interpretes, qui contra impios cives ita sentiant. Inprimis Cum ngan ait; Vu sò tào. Yu chum xin: non habet quod veniam precetur a spiritibus universis. (Offenso videlicet spirituum universorum Domino) Uberius autem clariusque noster Colaus, qui Confucii sententiam explanans, unum, inquit, est coelum, quod summe colendum est, et cui nihil aequale. Ab hoc et probis obveniunt prospera, et improbis adversa, tam certo, tamque exacte, ut ne minimo quidem errori sit locus. Quisquis ita res agit, ut obsequetur rationi, hunc utique beata fors manet: quisquis autem repugnat, hoc ipso peccat in coelum. Immissas vero calamitates ab coelo vindice ecquis tandem effugiat? Aut quomodo implorata Ngáo et çáo spirituum ope declinare queat? Ex quibus perspicuum sit, oportere hominem parere rationi, et servire coelo; et ne ipsis quidam spiritibus (nedum hominibus) adulari. | |
§. 2.CONFUCIUS ait: Haec, quae nunc rerum potitur, familia Cheu; in ortu suo statim coniecit oculos in duas familias Hiá et Xam, quae ante illam tenuerant Imperium: cumque viros haberet et literis et armis claros; horum opera (maxime quidem Principum Ven-vam, Vu-vam et Cheu-cum) tam feliciter attemperavit praecedentium familiarum leges ac mores, partim addendo quaedam, partim etiam tollendo; ut ipsa tandem ornatissimum quid in omni litterarum et officiorum genere, vitaeque totins cultu evaserit. Ego itaque lubens sequor familiae Cheu mores et instituta: maxime quando mihi contigit illa imperante nasci, atque aetatem agere. §. 3.CONFUCIUS quo tempore magistratum gerebat in regno Lu, crebro ingrediebatur in magnam illam celebremque aulam quae memoriae sapientissimi Cheu-cum dicata erat, ut inibi cum reliquis regni primoribus consuetos honores defuncto Principi rite deferret. Porro quotiescunque sic ingrediebatur; solebat ipse de singulis prope rebus admodum multa sollicite studioseque sciscitari; quis scilicet vasorum esset usus, quo fine, quo ritu, modoque singula peragi oporteret. Quidam hoc animadvertens ait: Ecquis sibi persuadeat, dicarve Ceu hominis filium (ita Confucium vocitabat, propterea quod eius pater Xo leam he, Praefectus olim fuisset oppido Ceu dicto) Peritum esse rituum? Quotiescunque enim intrat in maiorem hanc aulam, singula exquirit; eo plane modo, quo imperitissimus quisque solet. At Confucius hoc audito sic ait: Imo vero hoc ipsum genus quoddam rituum est et argumentum satis illustre quam quis eorum non imperitus sit. Plane sic erat: tanta quippe cura, studium tam singulare exquirentis minutissima quaeque, satis declarabant, intelligere Philosophum, quid ibi, quantique momenti res ageretur, et in quanto haberet pretio ritus illos ac cerimonias. Simul etiam prodebat sese hominis modestia, cum eximiam quandam rituum peritiam assecutus esset, ea tamen haudquaquam efferebatur, aut sic fidebat, ut non assidue consuleret alios, ab eisdem proficere gaudens ac discere. f. 6. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Qui sagittas mittunt, non perforant corium (extant haec verba in libro officiorum, ubi de sagittariorum exercitiis agitur) Laus inquit, ac victoria periti sagittarii non in eo consistebat olim, ut scopum perforaret (constabat scopus ex corio) sed ut feriret; nec immerito: quia vires iaculo certantium non sunt aequales; neque certamen erat de robore, sed de peritia et dexteritate: erat haec Priscorum lex et ratio; a qua, proh dolor! deflectere iam coepit aetas nostra, male resumptis armis quae Vu-vam familiae Cheu | |
|
conditor bene sapienterque iusserat recondi. Nunc denuo robur militare, nunc artes bellicae in pretio sunt; virtus autem negligitur, quae tamen una scopum verae laudis attingit; et cum robur acquiri nequeaat discendo, virtus potest. §. 2.SOLEBANT exeunte quovis anno Imperatores Calendarium anni sequentis iamdiu ante confectum in Regulos distribuere; Reguli vero asservare illud in parentalibus maiorum suorum aulis, ad quas deinde Calendis cuiusuque mensis accedebant et producto consultoque Calendario secundum praescriptos ritus ovem occidebant: quo ritu dicebantur commonefacere spiritus seu facti, sui rationem iisdem reddere, id-est, sic gerebant se, ac si praesentibus maiorum spiritibus pii gratique animi studia testarentur: etenim mera quedam panegyris erat ea, de qua hic agitur, commonefactio? Mos hic in regno Lu iam per annos plurimos intermissus fuerat: Ovis tamen e censu publico subministrabatur singulis ab eo, cui demandata erat haec cura. çu-cum ergo discipulus cupiebat imposterum tolli illam, qua spiritus commonefiebant Calendis cuiusque mensis, vivam ovem: cupiebat, inquam, supersederi impensis, quas plane supervacaneas esse iudicabat. p. 2. §. 1.SED Confucius, qui rem maturius expendebat, ac futurae saltem aetati volebat consultum, haudquaquam probato parsimoniae istius consilio, mi discipule (inquit) Su (Su nomen est ipsius çu-cum) Su quidem amas istas oves; at ego amo istum morem et ritum: mos ille tam laudatus iam negligitur, et quodammodo sublatus est: verum si posthac oves ali desierint, ipsa quoque spes moris aliquando revocandi funditus tolletur. At certe haud inutiles censeri debent expensae, quae nos officii nostri non patiuntur esse immemores, et quae Regis alicuius, ut spero, animum excitabunt olim ad restaurandum priscae pietatis observantiaeque morem. §. 2.CONFUCIUS ait: Ego sic obsequor et servio Regi meo ut penitus exhauriam quidquid ad exteriorem illam venerationem observantiamque desiderari potest. Verum homines quidam imprudentes ac temerarii, qui vel animum meum non habent perspectum, vel etiam ex suo metiuntur meum, propter hoc ipsum iudicant me adulatorem esse, et qui per artes eiusmodi, gratiam mei Principis abiecte captem. f. 7. p. 1. §. 1.TIM cum rex regni Lu quaestionem instituit huiusmodi. Rex dum imperat subditis suis; et subditi vicissim dum serviunt Regi suo qua ratione se gerent? Confucius respondit: Rex imperet subditis | |
|
cum prudenti quadam moderatione: neminem suorum aspernetur: cuique pro cuiusque meritis, officio, gradu, dignitate attemperet sese; cum his agendo blandius, severius cum illis; cum unis sidentius, cum aliis cautius. Subditi vero serviant Regi magna cum side, studioque syncerae veritatis, non modo nihil ut eum celent earum rerum, quas scire par sit; sed etiam quidquid imperatum, quamvis arduum sit atque difficile, susipiant tamen fortiter, constanterque perficiant: Nec dubitent, ubi res postulaverit, ipsius quoque vitae discrimen alacriter subire. §. 2.CONFUCIUS ait: Carmen epithalamium Quan-çiu dictum laetum quidem est ac festivum, et non obscaenum: Maestum est, quatenus exprimit amantis desiderium, variosque affectus animi, non tamen est eiusmodi, quod afficiat quemquam vehementius ac perturbet. Diu erat, quod virginem cui Tai su nomen, eximiis naturae dotibus ac virtutibus ornatam Ven-vam Rex in uxorem sibi expetierat: et ardebat ille quidem amore desiderioque virginis: Verumtamen sic ardebat, ut nihil ageret, vel diceret Philosopho Rege indignum. Ubi vero nuptiarum dies tandem adfuit; quamvis aula festo concentu musicorum tota resonaret; adeo tamen nihil audiebatur, quod verecundas aures offenderet; ut e contrario petulantiores motus animi coercerent eximia quae carminibus illis continebantur documenta. Commendatur hic itaque singularis quaedam moderatio tam Principis quam Regiae totius. Inter alias illustres foeminas tres imprimis, dictae San-mù, id est, trium maximorum Principum matres, Scriptorum encomiis celebrantur; Tai kiam Vam-ki Regis mater, Tai-gîn mater Regis Vên-vâm, qui et familiae Cheu conditor; Tai su ex qua natus deinde Vù-vam familiae eiusdem primus Imperator, adeoque Chîm-vam secundi celeberrimique Imperatoris avia: Nec dubitant matronarum istarum prudentiae ac virtuti acceptam referre tantorum filiorum tam praeclaram institutionem, et successus rerum maxime secundos. Porro qui plura cognoscere desideret de his aliisque laudatissimis foeminis, libros Quei muen pie to, et Lie niu chuen consulat. Inveniet hic inter alia virtutum exempla castimoniam Lucretianae aemulam; multas, inquam, tuendi pudoris causa promptissime morientes. §. 3.NGAI cum Rex Regni Lu percunctatus est de area seu patenti quodam extra urbem circo Xe dicto, a discipulo çai-ngò. In campo illo telluri (seu verius supremo caeli terraeque Imperatori, quemadmodum Confucius hoc ipsum declarat in lib. Chum-yûm f. 14. p. 2. §. 1.) Sacrificium offerebatur. çai-ngò discipulus respondit Regi in hunc modum: Hia Imperialis familia campum istum | |
|
conserebat pinis; secundae vero familiae Yu homines cypressis: tertiae denique familiae, quae nunc tenet imperium Cheu dictae homines castaneis illum adornabant: haec autem ideo fecisse dico, ut populus pertimesceret seu horrore quodam concuteretur. Moris erat in eodem loco noxios afficere supplicio: Cumque memoratae arbores ferale quid ac horridum prae se ferrent; hinc priscorum mentem temere interpretatus, ibi finxit, esse mysterium, ubi nullum erat. Equidem cum singulae familiarum diversis in locis aulam constituissent, locum sacrificio supliciisque destinatum iis [censuerunt][1] arboribus, quas ipsa loci natura, solique ingenium postulasset. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ergo cum inaudivisset quid a discipulo fuisset responsum, parum utique prudenter, neque ad rem sic ait: Peracta iam re, non est loquendum: Imo quamvis re necdum peracta, eo tamen loci deducta ut impediri iam nequeat, non est adhibenda monitio, quippe inutilis et frustranea: denique re iam praeterita non sunt exigendae poenae, eo quidem consilio, ut, quod iam factum est infectum reddatur: non autem quod per illas non caveatur in posterum. Caeterum haec ipsa sic dicta correptionis vim habent: Severius quippe castigare vix poterat temeritatem discipuli, quam sic non castigando. Volebat nimirum Philosophus iustitia, clementiaque, non autem minis atque terroribus subditos in officio contineri; ideo molestissime ferebat interpretatione tam falsa concitatum fuisse Regis animum ad immodicam severitatem, a qua priscorum aetas semper alienissima fuerat. §. 2.CONFUCIUS ait Quòn-chúm Praefecti capacitas o quam modica est! Erat hic praepotenti Regi Regni çi a consiliis; cumque plurimum valeret industria, prudentia, aliisque rerum gerendarum artibus; multa feliciter perfecerat, vulgoque sermonibus omnium celebrabatur: Quoniam tamen vera virtus sapientiaque homini deerat, abiecte de illo sentit et loquitur Philosophus; sic enim iudicabat, veram cuiusque magnitudinem, veram capacis altique animi laudem ex una virtute peti et existimari oportere. His autem Magistris ac Ducibus, ubi quis seipsum, familiamque, suam recte instituerit, tum demum posse utilitates maximas in Principem subditosque populos derivari. §. 3.QUAM Philosophi mentem cum quidam adstantium minime assequeretur, ratus praefectum de avaritia, nimiaque parsimonia notari, sic ait: An igitur Quòn-chum sumptus odit, immodice restrictus et tenax? Respondet Confucius: Quòn-chum Praefecti familia habet sumptuosam turrim illam San-quei dictam, cuius [1] censeverunt in printed edition (typographical error). | |
|
extruendae auctor fuit ipse in primis. Item consilio eiusdem et authoritate perfectum est, ut lites et causae subditorum non omnes promiscue ad unius hominis tribunal deferrentur, sed ut sunt eae diversi saepe fori, ita diversi constituerentur Iudices, qui cum otio examinarent singula, et ius dicerent: Nec tamen ignorabat ipse, quam multum hoc pacto quotannis expenderetur de censu Regis sui: Quomodo igitur, haec qui faciat, censeri possit peccare parsimonia? f. 8. p. 1.AT enim (subsumit alter) si vir est tam splendidus, tamque munificus, et qui recto iudiciorum ordini tam praeclare consuluit; nonne ergo dicendum erit, quod Quòn-chúm probe calleat officia, quod (inquam) cuiusque sit officium, quid quaeque res poscat. Respondet Confucius: Rex erecto pariete velat maiorem portam Paletii, utique pro iure suo et more (soli namque domui Regiae erat licitum extra maiorem portam Palatii sui parietem seu vestibulum quoddam erigere, per quod uni Regi medius patebat egressus vel ingressus, reliquis omnibus per laterales dumtaxat fores incedentibus) et tamen Quòn-chúm familia similiter etiam parete obtegit portam domus suae, haud secus ac si foret regia. Rex item si quando instituit duorum Regum convivium, (si inquam) hospes illi sit alter Regulus, quem ad coenam invitet; habet utique pro opulentia sua et maiestate Regia varios, ubi crateres aurei, aliaque vasa collocentur, abacos. Quòn-chúm familia per insignem arrogantiam similiter item habet poculis instructos abacos. Enimvero si Quòn-chúm familiaque eius, cum tam aliena faciat ab officio modestiaque subditi, tamen sciat, seu scire censeatur officia, ecquis tandem non censebitur non scire officia, quantumvis eadem negligat; contemnat mores patrios, et quae alieni iuris sunt, invadat? p. 2.MUSICA plurimum delectabatur philosophus, non quidem adeo propter suavitatem, quae mulcebat aures, quam propter utilitates, quas summi pariter infimique ex illa percipiebant, quotiescunque Priscorum more instituebatur: sic prorsus, ut quandoque Regni totius innovatio quaedam, morumque singularis emendatio sequeretur. Tanta doctrinae vis erat, quam Prisci Reges ac Magistri numeris suis illigaverant. Confucius itaque ex Regno Guéi redux in patrium Lù regnum, cum videret Musicam passim negligi; multa item quae ad Repubilicae administrationem, morumque disciplinam pertinebant, prope iam oblivioni tradita, vehementer optans instaurari omnia, alloquens Regni Lù magnum magistrum sic ait: Musices quae Maioribus nostris in tanto fuit pretio, eius tu saltem, qui pro officio illam tractas, potes esse peritus. Et illa quidem principio consone unitis (inquam) et vocibus et instrumentis | |
|
pleno, ut aiunt, choro resonabat: deinde vero paululum remittens, cum proprio tamen cuiusque vocis et instrumenti sono harmonice perseverabat: sic quidem ut clara semper et sine ulla confusione: continenter et sine interruptione: hac ratione maiorum nostrorum musica perficiebatur. f. 2. p. 1.OPPIDI quod Y vocabatur limitum praefectus a Confucii discipulis petivit copiam sibi fieri conveniendi et salutandi magistrum ipsorum dicens: Spectatae probitatis sapientiaeque viros quotiescunque accesserunt huc, ego nunquam non obtinui ut viderem. Discipuli introduxerunt hominem ut salutaret Philosophum: Quo salutato cum egrederetur, conversus ad eosdem ait: O vos duo tres-ve filii, quorsum maeretis et angimini animo, quod Magister ille vester vivat nunc procul a regno patrio et privatus sua dignitate? Porro quod in imperio nostro sine lege vivatur, iam diu est: Et ego quidem sic statuo, futurum brevi ut caelum, ex Confucio efficiat quasi vivum quoddam instrumentum Mo to, seu sonoram aeris campani linguam ad populi totius institutionem. Eligebatur olim Mandarinus unus e gravioribus, qui leges imperii, et sanam virorum sanctorum doctrinam per onmes Provincias divulgaret: utebatur is autem tintinnabulo, quod aeneum cum esset, lingua tamen lignea instructum erat: hinc Mo to dictum; contra quam tintinnabulum militare, quo statuta scilicet militaria bellique leges vulgari consueverant, quod ex aere totum erat; adeoque Kin-to vulgo dicebatur. Significatur hic itaque, doctrinam Philosophi per Imperium totum propagatum iri: uti revera deinde contigit. p. 2. §. 1.CONFUCIUS, uti commemorant, dicebat de musica Xaô, cuius author extiterat Xún Imperator, quod illa penitus exhauserat elegantiam et pulcritudinem. Item quod exhauserat eadem clementiam et suavitatem. Dicebat autem de musicia Vù dicta (fuerat haec Imperatoris Vu-vam) praestantissimam, quidem fuisse, plenamque maiestatis: At non item suavissimam, bellum quippe et arma resonantem. §. 2.CONFUCIUS ait: Praefecti non sint clementes, rursus si qui funguntur mutuis urbanitatis officiis ceremoniisque, si non ex animo colant se mutuo: si denique tot inter apparatus funebres, nullus tamen veri doloris luctusque sensus existat: Ego quorsum obsecro spectator horum omnium esse velim? | |
fo. 1. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Prorsus infrequens sit vicus et ignobilis, ubi scilicet familiae degant non plures viginti quinque; incolae tamen loci tales sint, ut mutua fides et amor vigeat; ab hoc uno petatur laus omnis et decor: sit item quispiam qui sedem sibi deligat, nec tamen commorari velit in hac, quam diximus, sede charitatis et innocentiae: Hunc ego quomodo censere queam esse prudentem? §. 2.CONFUCIUS ait: Improbi, haudquaquam possunt longiori tempore commorari cum aerumnis et paupertate, haud item possunt longiori tempore commorari cum faventis fortunae laetitiis. Vir interim probus, quaecunque sors casusve incidat, in una conquiescit virtute: Vir etiam prudens non emolumentum et lucrum suum petit ex virtute. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Solus ille qui probus est, tuto potest diligere homines, tuto potest odisse homines. §. 2.CONFUCIUS ait: Si quis serio firmiterque applicet animum ad virtutem, is nihil quod turpe sit aut contrarium rationi committet. §. 3.CONFUCIUS ait: Opes et honores ea sunt quae mortales appetunt. Verum si non sit consentaneum ipsi rationi illa obtinere verus Philosophus neutiquam in illis persistet. Ultro scilicet se his abdicabit. Rursus inopia et humilitas vilitasque ea sunt quae mortales oderunt ac fugiunt: verus autem Philosophus, tametsi forte non secundum ipsum ius et ipsum haec illi obvenerint, ipse tamen haudquaquam id aget, ut ab se per fas et nefas inopiae vilitatem avertat. f. 11. p. 1. §. 1.QUOCIRCA si quis audire velit Philosophus, et tamen abiiciat verae sapientiae virtutisque studium, talis qui sit, quomodo mereatur vel sibi conciliet Philosophi nomen ac famam. §. 2.VERUS Philosophus ne tantillo quidem tempore quo solet corpus refici quidpiam committat contrarium virtuti rectaeque rationi: Et quamvis incidat casus maxime repentinus, plane tamen in hoc virtutis proposito persistat. Imo quaecumque tandem rebus eversis ac perditis calamitates premant, plane tamen in hoc virtutis fundamento perseveret. | |
§. 3.CONFUCIUS ait: ego nondum vidi quemquam, qui gauderet virtute et abhorreret a vitiis seu improbitate. Utriusque ratio haec est, quod eum qui gaudeat virtute, velim tam inflammato illius studio et amore teneri, ut nihil eidem anteponat. Rursus, qui abhorreat ab improbitate, eum sic volo operam dare probitati ut non patiatur ne tantillo quidem, quod vitiosum sit, affici et inquinari suam personam. p. 2. §. 1.VERUMTAMEN an est credibile dari quempiam qui generoso determinatae mentis consilio velit, adeoque possit vel unius diei spatio impendere omnes vires suas in studium virtutis, et tamen ad eam non pertingat? Ego certe nondum vidi quemquam, cuius ad hoc vires non sufficerent. §. 2.FORTASSE tamen dabitur qui revera tam imbecillis sit, at ego certe necdum vidi quemquam.
f. 12. p. [1.] §. 1.CONFUCIUS ait: Quotiescumque homines excessu quodam peccant singuli fere peccant in suo genere, sic ut quales ipsi sint, talis etiam sit excessus. Unde considerato quo quis peccat excessu, hoc ipso scit, qualis ipsa sit virtus in qua vel excessu vel defectu quis peccat. §. 2.CONFUCIUS ait: Mane qui audiverit legem, vesperi mori potest. Nec erit quod vixisse poeniteat aut taedeat mori. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Homo literatus qui constituerit operam dare verae Philosophiae et tamen erubescat viliorem vestitum, viliorem cibum, is profecto nondum idoneus est qui cum philosopheris. §. 2.CONFUCIUS ait: Perfectus vir, seu, verus Philosophus in hoc orbe non habet obfirmatum animum ad agendum, neque habet ad non agendum: convenientia cuiusque rei est id quod sequitur. §. 3.CONFUCIUS ait: Proborum tota mens et cogitatio occupatur una virtute, improbi contra suis intenti commodis. Pari modo probi homines continenter animo volvunt ac revolvunt Imperii leges, Improbi vero cogitationes suas omnes defixas habent in lucris. f. 13. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Turpiter inhians lucris suis et iuxta ea suas res agens; plurimis utique reddetur odiosus. | |
§. 2.CONFUCIUS ait[:] Si quidem Rex possit sive velit pro suo Regis officio moderari sese, et sic regere, quid obsecro laborabit? E contrario, si nolens ipse pro suo Principis officio moderari sese, administret regnum, cui tandem erunt usui tam inania frivolaque officia. §. 3.CONFUCIUS ait: Noli maerere propterea quod careas publica dignitate. De hoc angaris, quod iis careas virtutibus propter quas eveharis. Rursus, noli moerere, quod nemo sit a quo ipse cognoscaris. De hoc uno scilicet nobis laborandum est, tales ut simus, qui mereamur cognosci. §. 4.CONFUCIUS ait: Heus tu, mi discipule Sin (alias çemçu) mea doctrina in radice sua unum quid est, seu in uno maxime fundatur principio, quo ipse utor deinde in ordine ad omnes reliquas actiones. çem-çu Magistri sui mentem soliciter assecutus, prorsus, inquit, res habet ut dicis. p. 2.CONFUCIO non multo post egresso, discipuli ab çemçu sciscitati sunt, dicentes: Ecquid obsecro significant illa Magistri verba? Ad quos çem çu sic ait: Confucii doctrina fundamentalis, et unicum recte vivendi principium hoc est: Quidquid agas agere vere ex animo totisque viribus et a tuo ipsius corde gradum facere ad alios: seu, talem te esse erga alios, quales esse velis alios erga te; atque hoc sufficere, nec alia re esse opus. f. 14. p. 1.CONFUCIUS ait: Vir probus ac vere Philosophus valde perspicax est in iis quae sunt rationi consentanea, improbi vero ac homines oculatissimi suis in lucris et commodis, quid e re sua sit, quid contra, acutissime discernunt. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait[:] Probus si videat quempiam virtutibus instructum mox cogitat eidem se conformare. Idem si videat hominem virtutis expertem, inde etiam fructum suum petens, interius secum ipse mox disquirit, an ei forte vitio suo sit similis. §. 2.CONFUCIUS ait: Filius constanter morem gerat serviatque Patri et Matri. Si tamen ab eis forte peccaretur, leniter ac pedetentim commoneat: quod si viderit eo esse animo parentes, ut non obsequantur monenti, supersedeat: Iterumque solita prodat observantiae argumenta, et nequaquam verbo factoque eis adversetur. Quod si etiam laboribus molestiisque, immo etiam verberibus obruant eum | |
|
castigentque; eis tamen haudquaquam succenseat filius. §. 3.CONFUCIUS ait: Quandiu Pater et Mater superstites sunt, filius ne longius seu in longinquiores terras evagetur. Verumtamen si gravis quaepiam necessitas longius proficisci coegerit, sciant omnino parentes ubi terrarum filius versetur. f. 15. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Quisquis parentibus vita iam functis totos tres annos non discesserit a patrio more et instituto, is poterit nuncupari obediens. §. 2.CONFUCIUS ait: Patris ac Matris annos seu aetatem, probus ac pius filius assidue reminisci debet, nec potest citra culpam ignorare, partim ut laetetur ipse, partim ut pertimescat. §. 3.CONFUCIUS ait: Prisci sermonem non proferebant nisi raro et perparce: Pudore quodam suo impediti scilicet, quod intelligerent se rebus factisque propriis nondum pertingere quo pertingebant sermone. §. 4.CONFUCIUS ait: Homines frugi et assidua disciplina continentes sese et tamen delinquentes, utique rari sunt. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Verus Philosophus studio quodam tardus est ac muti prope instar in suis verbis, (vel affectat nescio quam tarditatem et quasi impedimentum linguae in suis verbis) contra vero celer et expeditus idem est in operibus suis. §. 2.CONFUCIUS ait: Virtus non est solitaria nec desertae instar: Omnino habet vicinos suos; cultores, inquam, et sectatores. §. 3.DISCIPULUS çu yeu ait: Qui ministrat Regi, si importunus sit hoc ipso probrum sibi accersit: qui item apud sodales et amicos suos importunus, hoc ipso ab alienabit ab se animos illorum. Sed caveant hic (inquit Interpres) vicissim viri Principes et quicunque amicitias colunt, ne dum monentur paulo liberius, repugnanter id accipiant, audiantque cum molestia, quod tamen cum fide benevolentiaque dicitur: Periculum est enim, ne vero amico protinus succedat blandus, et fido monitori improbus assentator, qui eosdem non modo ferri sinat praecipites, sed ultro quoque in exitium et ruinam propellat. | |
LIBRI TERTII | |
|
cuiusmodi vas ego sum? Cui respondens Confucius, tu, inquit, es pretiosum et elegans illud vas Hû-lièn dictum quod inter vasa ad usum oblationum, quas Reges in maiorum suorum aula facere consueverant, erat pretiosum imprimis. Cum hoc itaque comparavit Confucius hunc suum discipulum, ut ostenderet ipsum eiusmodi talentis ornatum, quibus primum inter caetoros Regni Praefectos locum mereretur. §. 2.CONFUCII discipulorum unus Yum dictus, vir erat prae caeteris taciturnus; quidam hanc eius taciturnitatem notans, Confucio dicebat: Yum discipulus tuus equidem vir probus est; verumtamen indisertus et parum eloquens. §. 3.CONFUCIUS respondit: Ecquem tandem usum habet illa oris facundia et loquacitas? Nam obruere et opprimere alios garruli oris promptitudine, plerumque indignationem movet odiumque apud homines. Quod attinet ad Yum discipulum meum, quem virum esse probum asseris; ego quidem nescio, nec discutio, ipsius probitatem: unum quaero, cui tandem est usui illa quam tanti aestimas, oris facundia? p. 2. §. 1.CONFUCIUS iusserat discipulorum suorum unum çie tiao cai dictum; Magistratum gerere. Hic respondit: Ego huius rei nondum teneo vel assecutus sum sufficientem peritiam, ut eam ausim suscipere. Confucius audito discipuli sui responso prudentiae modestiaeque pleno, admodum gavisus est. §. 2.QUIA Confucii temporibus iacebat in Regni Lù neglecta virtus; necque Rex probos sapientesque viros ad publica munia adhibebat: Confucius, qui dignitates eo maxime consilio admittebat; quod speraret sic facilius doctrinam suam a populis admittendam; videns se, probosque viros passim negligi, dolore plenus, in illa tandem prorupit verba, et dixit: Mea doctrina hodie negligitur, et non propagatur: Quorsum igitur Chinam adhuc incolo? Conscendam ratem, navigaturus per maria, et hoc tam corruptum moribus saeculum ocyus fugiam. Proculdubio sequetur me abeuntem vel unus hic discipulus meus Yeu (vir ad ardua quaeque tentanda promptus aeque et audax) çu-lu haec audiens gavisus est. At Confucius conversus ad hunc praefervidi animi discipulum; heus, inquit, mi Yeu; amore ac studio fortitudinis equidem superas me; at cares re illa qua arripias, quod consultius est; cares, inquam, iudicii maturitate. | |
f. 3. p. 1. §. 1.PRAEFECTUS Regni Lù mem vu pe dictus, volens promovere aliquos ad publica munia, percontatus est Confucium dicens: çu lu discipulus tuus estne verae solidaeque virtutis? Confucius quod sciret virtutem esse rem adeo arduam, ac proinde non facile temereque cuilibet tribuendam; prudenter admodum respondit: vera solidaque virtus res est intimo cuiusque animi recessu abdita; adeoque quis eam habeat, vel non habeat, pernosci difficile est: Quare an çu-lú, ut a me quaeris, verae solidaeque sit virtutus, ego quidem nescio. §. 2.SUPERIORE Confucii responso non contentus Praefectus: eundem iterum de virtute discipuli çu-lu interrogat: persuadere enim sibi non poterat, Confucium nescire discipulorum suorum virtutes. Tum Confucius respondit: Cum sit eximia fortitudine, bellicaque virtute praeditus discipulus meus Yeu, in mille etiam curruum bellicorum regno, potest ipsi committi gubernanda eiusdem militia: Verumtamen nescio eius interiorem virtutem. §. 3.IDEM Praefectus de alio Kieu discipulo Confucium percontatus, ait: Discipulus tuus Kieu qualisnam est? Confucius respondit: Kieu discipulo meo mille etiam familiarum oppidum, vel centum curruum bellicorum familia, potest committi, ut agat eorum gubernatorem: Attamen non mihi constat de ipsius virtute illa interiore. p. 2. §. 1.RURSUM Praefectus interrogans Confucium ait: Discipulus tuus Che qualisnam est? An ipse forte eam, de qua quaerimus, solidam virtutem possidet? Confucius respondit: Meus discipulus Che politiam callet, rituumque est peritissimus, indutus solemni veste, cinctusque Praefectorum cingulo si consistat inter caeteros Praefectos in aula regia, ubi se videndum exhibet Imperator; potest ei committi munus cum hospitibus legatis ad Regiam adventantibus loquendi et agendi. Caeterum, quod ex me quaeris, nescio an ipse sit vir verae solidaeque virtutis interioris. §. 2.CONFUCIUS alloquens discipulum suum çu-cum (erat hic alienorum dictorum factorumve facilis Censor ac Iudex) ait: Si te comparavero cum Hoêi socio studiorum, uter alterum antecellet? §. 3.RESPONDIT çu-cúm: Ego Su (nomen est çu cum) qui ausim me ex adverso ponere cum condiscipulo Hoêi. Hic enim tanta valet ingenii perspicacia ut in ipso cuiusque rei exordio, eiusdem simul videat terminum; adeoque audiens rem unam, iam inde intelligit | |
|
decem alias: Cum interim ego, si quid assequor, longo usus studio et ratiocinatione vix tandem assequar; adeoque audiens rem unam per hanc, si quando succedit feliciter, in cognitionem venio duarum. §. 4.CONFUCIUS tam modesto discipuli responso applaudens ait: Hoc quod tam syncere fateris, nimirum te non esse, qualis ille est; ego omnimo concedo tibi; planeque assentior te non esse talem qualis ille est. Caeterum haec ipsa tui cognitio, et tam ingenua professio minoris facultatis, satis declarant, te, audita re una, plures quam duas cognoscendo posse assequi, et inferre ratiocinando. f. 4. p. 1. §. 1.CONFUCII discipulus çai-yû dictus, de die crebro stertebat ac dormiebat; Confucius segnitiem eius reprehensurus ait: Putre lignum non est aptum sculpi: Luteus paries non est aptus incrustari calce, in hoc itaque çai yû tam segni torpidoque discipulo cui sit usui correptio mea? §. 2.CONFUCIUS adeo torpentem exstimulaturus ait: Primis quidem temporibus aetatis meae ego cum hominibus agens, audiensque illorum verba, protinus credebam illos eodem modo operari; nec dubitabam, quin agerent quae dicebant. At modo, mutata rerum morumque facie deceptum me agnosco. Itaque iam imposterum agens cum hominibus audiam quidem illorum verba; sed et simul contemplabor eorumdem opera et actiones, an verbis respondeant. Aliter non credam. Cum hoc discipulo meo Yû experientia iam doctus correxi in hoc. p. 2.CONFUCIUS aliquando dixerat: Ego nondum vidi virum fortem. Adstantium forte aliquis, ad Philosophum conversus ait: Xin-çem nonne est fortis? Confucius respondit: çem discipulus meus obsequitur appetitionibus pravis et oblectamentis sensuum; quomodo censeri potest vir fortis? f. 5. p. 1. §. 1.DISCIPULUS çu-cum dixerat: Ego quod nolo ab aliis fieri mihi; ego quoque volo non fieri a me aliis; Confucius ut hos tam praeclare de seipso sentientis reprimeret spiritus, heus (inquit) mi Sú falli te nolo. Clare loquar: Nondum tu eo pervenisti; adhuc magnum maris aequor arandum est. §. 2.ALIQUANDO çu-cum dixerat: Confucii Magistri nostri exteriorem illam compositionem et ornatum seu styli, seu morum et actionum; potest quis etiam mediocris ingenii assequi et percipere: | |
|
At vero haec a Confucio nostro assidue praedicata natura eiusque dictamen caelitus homini inditum, non possunt tamen capi penitus, que perspici ne a perspicacibus quoque ingeniis. p. 2. §. 1.ÇU-LU praefervidae indolis discipulus, bonae laudabilisque rei quidpiam audiens ardebat illico perficere. Sed quandoque id quod auditu perceperat, non valens ipse quam primum opere complere; angebatur animo scilicet ac solum timebat, ne interim novi quidpiam esset ad virtutem spectans quod sese offerret denuo audiendum, antequam illud, quod prius intellexerat opere complevisset. §. 2.IAM olim in more positum erat Sinis, ut qui in Magistratu aut dignitate sua laudabiliter vel perperam vixisset, post mortem propria vel honoris vel opprobrii nota afficeretur. çu-cum itaque Confucii discipulus, cum sciret Regni Guêi Praefectum Cum-yù dictum, dum viveret, multa haud laudabilia patrasse, (inter caetera author fuerat cuidam Tai xo çie nominato, uxoris repudiandae,ut ei deinde suam ipsius filiam daret nuptui) et tamen post mortem honorifico illo cognomento Cum-vem-çù auctum appellatumque fuisse; non parum miratus, Magistrum interrogat dicens: Praefectus ille Cum-ven çu, quanam de causa post mortem vocatus est, honoratusque litera illa Vên, quae ornatum significat. Confucius respondit: Praefectus autem iste tametsi acutus ipse et perspicax natura esset; tamen gaudebat identidem studere libris et addiscere; nec erubescebat aut dedignabatur inferiores quoque ministros, imo et plebeios consulere, et quidem iis de rebus, quas, qui consulebantur, forte non usquequaque callebant. Ornatus itaque modestia tam singulari dum ageret in vivis, idcirco a morte sua iure merito cognominatus est ornatus. Liber enim, e quo eiusmodi posthumi tituli depromi solent, sic ait: Kîn hiǒ háo vén yvě vén. Id est: qui cum viverent, diligenter studuerunt, aliosque libenter consuluerunt, a morte cognominandi sunt ornati. f. 6. p. 1. §. 1.CONFUCIUS Praefectum Regni Chím, çú chàn dictum identidem depraedicans aiebat: Praefectus çù chàn habet proprias perfecti viri virtutes quatuor. Nam ipse res agens suas ipsius, admodum moderatus, modestoque ac demisso est animo, nunquam se suaque laudat: idem tamen alios, qui probitate conspicui sunt, palam depraedicat, sibique ultro praefert. Deinde, ipse serviendo et obsequendo Principi ac Superibus suis magna cum observantia se gerit, prompteque et alacriter facit imperata. Praeterea ipse conservando tutandoque populo perquam est beneficus, quae subditis suis commodo sunt et lucro, sollicite procurans; quae damno, arcens. | |
|
Denique ipse gubernando populo, et iure dicundo, magnam adhibet aequitatem et iustitiam, nemini favens impensius, neminem asperius quam fas sit tractans, aequus adversus omnes. Itaque Regnum Chim tametsi iaceat inter duo Regna praepotentia çín et çû medio situm loco: tali tamen administro rerum suarum, egregie tuetur libertatem suam, vimque omnem et insidias vicinorum Regnorum avertit. Tantum scilicet praesidii est, vel in unius viri sapientia et virtute. §. 2.CONFUCIUS ait: Yén pîm chúm (nomen hoc erat Praefecto Regni çî) omnes explet numeros, in colenda cum hominibus amicitia: Est enim amicus vetus, et tamen reverens. Velut si amicitia foret etiamnum rucens. §. 3.CONFUCIUS ait: Cam vên chúm domo sua abdidit magnam testudinem çai dictam, seu, habitat in domo, quae similitudine sua refert locum illum nativum testudinis, çai dictum: Nam montium figuris caelata habet epistylia, et herbarum palustrium figuris depictas columellas: Qualis, obsecro censeri potest eius prudentia qui commissi sibi populi oblitus felicitatem captet aut speret ex huiusmodi loco. p. 2.DISCIPULUS çù-cham quaesivit a Confucio dicens: Gubernator Regni çu, nominatus çu vên, ter ad officium promotus gessit supremum Magistratum Lîm yn dictum, absque ulla, quam vultu praeferret, laetiae specie: Idemque exauthoratus est, absque ulla item, quam vultu proderet, indignationis specie: Imo de praeterita officii illius sui Lim yn administratione infallibiliter certiorem faciebat novum, qui ipse successerat, gubernatorem, ei sine ulla prorsus invidia candide significans, quidquid usu didicerat prodesse vel obesse posse urbi feliciter administrandae. Ecquid videtur dicendum de hoc vito? Confucius respondit: Vir sane fidelis et rectus fuit: Instat discipulus et ait: Annon solidae virtutis vir dici potest? Philisophus respondit: Necdum scio. Quomodo enim scire possim an ipse obtinuit solidam animi veramque virtutem. f. 7. p. 1.IDEM discipulus çu cham rursum percontans ait: Olim Regni çi Praefectus çui çu nomine, occiderat eiusdem Regni çi Regem: Tum alter eiusdem Regni Praefectus Chin ven çu dictus, immane parricidium execratus, tametsi ratione dignitatis et muneris sui, quod tum gerebat ibi commode splendidique viveret, habens equorum decem quadrigas, seu, quadraginta equos; haec tamen omnia ultro reliquit, et profectus pervenit ad aliud Regnum: Ubi cum improbos item | |
|
Praefectos, Regnique parum fideles offendisset, illico ait: Hi Praefecti similes et eiusdem omnino farinae sunt cum nostrate Praefecto cui cu: Nihil itaque negotii mihi cum illis sit. Profectus ergo inde, pervenit ad unum aliud Regnum: Ubi similiter offendens improbos Praefectos, illo etiam ait: Et hi etiam similes omnino sunt nostrate Praefecto çui çu. Quare inde quoque abiit profectus alio. De hoc viro quid tibi videtur? Confucius respondit: Dici sane meretur, qualis re ipsa fuit, vir purus et integer. çu cham iterum quaerit: sed solidae virtutis vir fuisse dicendus est? Confucius respondit nescio: Cum enim veta solidae virtus in intimo corde lateat, et in externis certo deprehendi nequeat; quomodo ego assequi illico aut scire possum, an ipse veram solidamque virtuem acquisiverit. p. 2. §. 1.OLIM Regni Lu Praefectus Kî vên çù dictus, vir erat morolus et cunctator in expediendis negotiis: Quippe omino ter secum ipse perpendebat singula; ac tum demum exequebatur. Confucius haec audiens ait: iterum, seu bis expendere mature omina, hoc enim vero convenit: nec opus est deinde cunctari diutius ac deliberare; ne dum iusto prudentiores sumus, contra ipsam prudentiam vel maxime peccemus. §. 2.CONFUCIUS ait: Ním vù çù Praefectus Regni Guéi, quando in Regno, seu domo Regia, viget probitas, prudens audit apud omnes. Si quando autem Regnum est sine lege ac probitate sic ut perturbari incipiat ac periclitari; ipse tempestati subducens sese, sic latitat, ut a vulgi oculis remotus, prudentia sua et consilio fulcire labantem Rempublicam non cesset: Caeterum quia haec privatus, et clam praestat; ipse tum rudis audit, meticulosus et ad res gerendas imperitus: At ego sane sic iudico quod ad eius prudentiam, qua pacis tempore in regno eminet, facile possit quis pertingere illumque imitari. At vero ad prudentissimam eius ruditatem illam, dum perturbata sunt omnia, incolumitati propriae publicaeque consulentem, non potest nisi difficillime et a paucissimis pertingi. f. 8. p. 1.CONFUCIUS cum esset in Regno Chin; videret doctrinam suam non admitti; Revertar itaque, revertar in patrium Regnum Lu: Saltem populares mei adolescentes discipuli, ut sunt altioris spiritus ad summa quaeque adspirantis, et inferiora communiaque aspernantis, ita ad elegantiam et ornatum contexunt orationes suas et lucubrationes; nec sciunt interim quid et qua ratione castigent; ignari scilicet regulae illius secundum quam solemus quidquid est nimium, ultraque fines recti luxurians prudenter amputare. | |
p. 2. §. 1.CONFUCIUS dixit: Pě y et Xǒ cî filii Regis Regni Cu chǒ (de quibus parte 4. agetur) Non reminiscebantur, sive, non revocabant in memoriam praeterita aliorum scelera. Licet odio haberent improbos propter scelera sua, si tamen serio resipiscerent; sic eos complectebantur, ac si nihil unquam peccavissent. Querelarum igitur et obmurmurationum de istis quidem Principibus fuit usus longe rarissimus: Adeo chari erant ominibus, graves odiosique nemini. §. 2.VI sem cao vir erat in opinione quidem vulgi admodum syncerus et candidus: Sed Confucius, qui observarat hominem, ut ostendat quam obnoxia sint errori iudicia multitudinis imperitae, unam exponens ipsius actionem sic ait: Ecquis, obsecro, dicat Vi sem cao virum esse rectum et syncerum, quandoquidem nuper uno aliquo petente ab illo acetum; cum ei revera non esset, non hoc tamen ingenue fassus est; sed contrarium simulans clam mutuum petivit a suo vicino, et petenti dedit. Porro videant nunc, qui candorem hominis usque adeo depraedicant, an res ipsa famae respondeat. f. 9. p. 1. §. 1.CONFUCIUS aiebat: Affectata comptae orationis verba, quibus mulceas ac titilles hominum aures: affectatam item blandi oris speciem qua aliorum oculos allicias: Nimias denique cerimonias, quibus aliorum gratiam animosque captes; artes scilicet industriasque levium hominum atque fallacium, ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem; verbo, adulatorum; insignis quidem vir ille ço kieu mim erubescebat et damnabat: Et ego quoque non minus erubesco et damno. Praeterea mutua hominum inter se consuetudo, fidem et candidam veritatem vel maxime postulat: Itaque tegere odium animo conceptum et iterum falsis simulatae amicitiae officiis prosequi eum ipsum hominem quem revera oderis vir ille sapientissimus ço kieu mim item erubescebat oderatque, sed et ego quoque detestor et erubesco. §. 2.DISCIPULI Yen yven unus, alter Ki lu, vel çu lu soli adstabant lateri Confucii Magistri sui, tum Confucius ad illos conversus ait: Cur non uterque mihi exponitis vestrum animi propositum ac desiderium? §. 3.ÇU-LU prior respondens ait: Desidero ego currus et equos, induique bonis ac levibus pelliceis; et haec omina cum amicis habere communia: eisdem quoque res meas atterentibus longo usu et prorsus absumentibus tamen neutiquam indignari, nec id moleste ferre. | |
§. 4.DISCIPULORUM alter Yen yven deinde item respondit: Ego vero desidero non ostentare, aut inaniter iactare, si quae in me sunt bona; nec extendere vel amplificare merita mea coram aliis. p. 2.TUM illorum alter çu lu ait: Desideramus nunc audire tuam sententiam, desiderium ac votum. Tum Confucius respondit: Quod ego imprimis expeto, hoc est, ut ii qui iam grandes natu sunt, placide quiescant, foveantur ab ominibus et observentur: ut amicos inter et aequales mutua fides constet: ut, qui minores aetate sunt, qui valetudine, viribus, conditione caeteris inferiores amanter et benigne foveantur: Verbo, votum generis humani, votum meum est. f. 10. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Actum est, proh dolor! Quotus enim quisque reperiatur hac aetate nostra, qui suimet severus censor sit, idemque testis, accusator, et Iudex: Ego quidem nondum vidi quemquam huiusmodi, qui vellet, inquam, agnoscere suam culpam, et intus, id est, pro interiori illo mentis suae quasi tribunali semet in ius vocare, seseque reum agere, debitasque exigere poenas. §. 2.CONFUCIUS ait: In quolibet quamvis ignobili et parvo, exempli gratia, decem nec amplius, domorum pago, utique dantur aliqui synceri homines ac veraces (qualis et ipse sum) proprio quodam naturae beneficio tales. At non dantur aeque ut ego amantes discere et proficere. §. 3.CONFUCIUS laudaturus discipulum suum Gen-yum ait: Discipulus meus Yum vir est admodum moderatus, lenis, minimeque minutus ac tetricus; dignus proinde, quem faciant Austrum versus respicere, sive obverso ad meridiem vultu considentem ius dicere: Id est, dignum iudico praefectura. Nam apud Sinas non tantum Regis aula, sed omnium etiam Praefectorum Regiorum tribunalia Austrum respiciunt. p. 2. §. 1.MODO memoratum discipulum Yum, seu Chum cum cupido incessit percunctandi de çù sam pě çù dicto, quem studio et indole sibi haud absimilem esse noverat; magistrum itaque interrogavit de çù sam pě çù, quid ipsi videretur? Confucius respondit: Potest, seu, dignus est, et ipse magistratum gerere: vir enim moderatus est nec qui minutiis intentus, maiora negligat. Iste çù sam pé çù oriundus e Regno Lù (quem non iniuria quis vocet Diogenem Sinicum) Magnus fuit vel suimet contemptor, vel certe | |
|
gravitatis elegantiaeque Sinicae: laceris incedebat vestibus atque sine pileo, adeo non erubescens paupertatem suam, ut ostentaret potius, dicere solitus: Nec coelum clam tegit omnia, nec terra clam sustinet omnia: quo pacto igitur coelum ac terra velint me tegere paupertatem?Facetum illud quod de ipso traditur: Confucius visendi gratia adibat hominem: At is discooperto ut erat capite tantum hospitem excepit:haud leviter ea res Confucii discipulos offendit, quod, neglecto ritu operti capitis hospitem salutaret: qui adeo, quorsum (inquiunt) o Magister adis hominem usque adeo agrestem atque rusticum? Ad quos Philosophus: Placet mihi recti hominis simplicitas; rusticitas utique non placet: At huic ego mederi pervelim. Ipsum deinde çù sam pě çù quod is vicissim pararet salutare Confucium discipuli sui gravitate Confuciana nihilo minus offensi, dehortabantur scilicet: Quibus ille non auditis: Eundum est, inquit; nam integritas hominis mihi placet, gravitas non item: At huic ego mederi desidero. §. 2.AD haec Chum cum quaerens ait: ut quis domi suae secum ipse severus sit et rerum quamvis minimarum rationem exigat ab se, et sicubi peccatum est, etiam poenas; At vero foris, et dum gerendae sunt res publicae; tunc uti remissione quadam indulgentiaque in gubernando suo populo nonne expedit? Contra vero domi suae, id est, in sua ipsius persona, seu, secum ipso remissum esse, sibique indulgere; et dum gerendae sunt res publicae similiter esse remissum, nonne haec est nimia plane remissio, et quae cedat in damnum non unius tantum, sed multorum? §. 3.CONFUCIUS supradictum discursum approbans ait: Discipuli mei Yum verba omnino vera sunt. f. 11. p. 1.NGAI cum Regulus Regni Lu quaesivit ex Confucio de discipulis ipsius, ecquis eorum esset prae caeteris studiosior. Confucius respondit:Fuit mihi discipulus Yên hoêi admirabili quodam ardens studio discendi et proficiendi. Itaque omnino non transferebat is seu exerebat iram vel in homines vel in res, a quibus lacessitus fuerat. Neque is etiam bis unquam peccabat. Sed infelix abrupta vita meo ac bonorum omnium dolore immature obiit (aetatis scilicet anno trigesimo secundo) terris tantum ostensus. Nunc igitur ipso mortuo, ego adhuc quidem non cognovi quemquam, nec audivi, qui pari flagraret studio virtutis ac sapientiae. f. 12. p. 1. §. 1.HOC paragrapho discipuli commendant Confucii Magistri sui aequitatem in conferendis beneficiis. Nam discipulo çù hoa forte misso ob publica quaedam negotia in Regnum çi, iussu | |
|
Confucii; discipulorum alius Gén çù dictus, pro ipsius condiscipuli matre apud Confucium tunc Magistratu fungentem intercedens rogavit ut praeberetur eidem milium per modum annonae. Confucius respondit: Detur ei una mensura Fu dicta, quae e minoribus est. Verum cum parum id esse videretur; rursum patrocinatus; rogavit augeri mensuram: Et Confucius respondit: Detur ei maior mensura Yu, sed cum hoc etiam auctarium tenue esse videretur; ipsemet Gen-çu promens de suo, praebuit ei milii quinque mensuras grandes Pim dictas, utique prodiga, et maiore, quam par erat, liberalitate. §. 2.CONFUCIUS, memoratam discipuli sui Gen-çu liberalitatem, uti nimiam, damnans; ne putes (inquit) avaritia quadam, sordidave parsimonia factum esse, quod non iusserim praeberi amplius. Et enim condiscipulus tuus Che çu (idem est qui çu hoa) profectus in Regnum çî conscendit splendidum et probe pastum equum, et induit sese levibus optimisque pelliceis, quippe dives ipse ac locuples. Atqui, quod semper ego audivi vir probus ac prudens elargitur egentibus, non autem superaddit divitibus. §. 3.CONFUCIUS in Regno Lu primi ordinis gerens Magistratum, discipulo suo Yven su ibidem oppidi Praefecto sic tamen ut ipsimet Confucio pareret, praebuit in censum praefecturae, quam exercebat, novies centum (non exprimitur species mensurae, aut rei in censum datae) at ille recusavit. §. 4.CONFUCIUS factum improbans ait: Ne recuses stipendia a Rege statuta. Si superflua familiae tuae sunt, admittas tamen, ut dispertiaris inter tuas villas, pagos, vicos, et oppida curae tuae commissa, in quibus utique egeni et pauperes. p. 2.Sinenses olim ad sacrificia tantum adhibebant animalia unius coloris: ipse vero color alius fuit atque alius pro varietate temporis et familiarum, penes quas fuit Imperium. Tempore Imperii Cheu rufus erat in pretio. Confucius igitur loquens de discipulo suo Chum cum, eumque sub apposita metaphora laudare volens, ait maculosae seu versicoloris vaccae filio sive vitulo, rufo toto et instructo suis cornibus eleganter rotundis: Tametsi hominum plerique velint non uti ad sacrificium, eo quod natus sit ex maculosa matre: Anne etiam montes et flumina (praesides, inquam, montium fluminumque spiritus) illum idcirco respuent, si offeratur? Haud opinior. Ita ergo discipulus hic meus, tametsi pater ei sit vilis et abiectae conditionis homo, variis item notatus vitiorum maculis, adeoque maculosi bovis instar; ipse tamen virtute insignis, | |
|
rufi instar est vituli. Uti igitur stulto certe improboque filio, nec virtus patris ac sapientia ornamento esse potest; nec improbitas stultitiaque patris fraudi esse debet probo filio et sapienti, adeoque digno qui ad publica munia adhibeatur. f. 13. p. 1. §. 1.CONFUCIUS aiebat: Solus Hoéi discipulus erat cuius animus sui victor trium mensium spatio, nunquam amittebat hanc virtutem Gîn. Vitus Gîn est illa interior et solida animi perfectio qua fit ut naturale lumen coelitus inditum constanter sequamur, sic ut a suscepto cursu ne exiguo quidem temporis momento desistat. At verò caeteri discipulorum meorum, uno quidem die, nonnulli etiam mense uno satis animose dant operam excolendo animo, victoriaeque sui; adeoque pertingunt et ipsi, quo tam impigre fortiterque contendunt: Sed enim non est perpetua quaedam vis atque contentio: consistunt tandem, et mox aguntur retro; et non sine labore parta, repente amittunt. §. 2.KI cam çu Praefectus Regni Lu quaerit a Philosopho, an Chúm yêu discipulus eius possit admoveri gerendae Reipublicae? Confucius respondet: Disicipulus meus Yêu vir est haudquaquam lentus, aut timidus; sed admodum certi promptique consilii, quique adeo lites quaslibet sapienter decidere, et quaecumque etiam intricata difficiliaque negotia expedire queat: In gerendo igitur magistratu quid habeat, obsecro de quo laboret? Praefectus rursum quaerens ait: Discipulus tuus Sú potestne admoveri item gerendo magistratui? Respondet Philosophus: Discipulus meus Sú est perspicacis et omnia penetrantis ingenii, quo rerum causas, negotiorumque rationes omnes ac fines perquam facile cognoscit: In gerenda itaque praefectura, quid habet negotii vel difficultatis? Tertium quaerens ait: An etiam Kiêu discipulo tuo potest iniungi administranda Respublica? Respondet Confucius: Kiêu discipulus meus arte valet et ingenio ad res omnes idoneo: ad gerendum itaque magistratum quod attinet, quid impedimenti quaeso habet, quominus eum praeclare gerat? p. 2.KI xi Colaus Regni Lu, vir improbus misso nuntio iussit Confucii discipulum Mim çu kien agere Pí oppidi sui Praefectum: Mim çu kien ut erat vir probus et integer nuncio dixit: Quaeso te, optimis verbis pro me recusa ac deprecare onus, quod usque adeo reformido. Certe si contigerit, ut excusationem non admittat, et tu iterum revertaris ad me cum eodem mandato; tunc ego necessitate compulsus fugae mihi consulam, et consistam ad flumen Vén in | |
|
extero Regno çi. Praeclarus sane Philosophus, qui dignitatem et censum ab improbo delatum, exilii molestiis posthaberet. f. 14. p. 1.VETUS erat mos Sinarum, ut qui decumbebant ex morbo, lectulum collocarent ad Borealem fenestram domus suae, oppositi directe meridionali plagae eiusdem domus. Quoniam vero simillimus quoque situs erat Regis, quotiescumque is considebat, ut scilicet obversus Aquiloni, Meridiem recta fronte respiceret: idcirco, si quando Rex visebat aegrotantem; stratum huius ad Meridionalem cubiculi partem sine mora transferebatur, tantoque hospiti locus honoratissimus, uti par erat deferebatur. Pe nieu itaque discipulo Confucii, forte aegrotante cumque visendi gratia adeunte Confucio; voluit is honore quanto poterat maximo excipere Magistrum; stratumque suum non secus ac si Regem praestolaretur, transferri iussit. At Confucius rem subodoratus, et certus haud admittere honorem uni debitum Regi, peramice quidem percontatus est discipulum de sua valetudine; caeterum ab ingressu cubiculi abstinens sese, forinsecus ex ipsa fenestra, ad quam aeger applicuerat lectulum, apprehendit eius manum; certaque notans mortis indicia, ingemiscens ait: Moriendum est. Haec est caeli voluntas. Proh dolor! fieri ne potest, ut cum talis ac tantus vir sit, tamen habeat talem morbum! fieri ne potest, ut cum talis ac tantus vir sit, tamen habeat talem morbum! p. 2. §. 1.HILAREM pauperiem, frugalitatemque discipuli sui Yen hoêi celebraturus Confucius ait: O quam sapiens ac probus erat Hoêi discipulus meus charissimus! Cum uno quasillo seu fiscella orizae coctae in cibum, et una scutella aquae in potum contentus et alacer degebat in vili desertoque plateae angulo. Caeteri homines utque non valerent sustinere hanc eius tantam in victu cultuque asperitatem; adeoque plenam taediorum, ut autumant, maestamque vitam. Sed enim magnus ille Philosophus Hoêi, sui semper similis nullo modo mutabat suam laetitiam. O rarum! o vere sapientem virum discipulum meum Hoêi. §. 2.GEN Kiêu remissioris animi discipulus cum Confucio Magistro suo colloquens ait: Non est quidem quod ego non amem aestimemque tuam, Confucii doctrinam et quod ideo parum in ea proficiam: Sed vires meae non sufficiunt. Confucius respondit: Vires cui non sufficiunt is in medio via consistit. Nunc autem tu, mi bone vir, per socordiam via nondum coepta tibi terminum ipso statuis. | |
f. 15. p. 1. §. 1.CONFUCIUS alloquens discipulum suum çù-hiá ait: Tu, mi discipule, unus esto de perfectis illis, vereque magnis ac Regiis literatis: Haudquaquam sis de literatulis illis, seu vilibus improbisque literatis. §. 2.ÇU yeu discipulus Confucii olim agebat oppidi Vu-chim in Regno Lu Praefectum. Confucius eo divertens, percontans ait: Tunc in hoc oppido nactus es egregium virum tibi familiarem? Respondit discipulus: Est hic vir unus ex familia Tan tai nomine Miě mîn, homo perquam serius et rectus, qui per Regiam virtutis viam incedens, nunquam declinat ad obliquas privatarum affectionum semitas. Itaque nisi detur publicum aliquod negotium, non admodum frequens venit etiam ad meas, amici tamen sui, aedes. p. 2.CONFUCIUS laudans Praefectum exercitus Mem chi fan a singulari quadam modestia, admirabundus sic ait: Mem chi fan, nunquam se iactat. Nuper quidem ardente bello inter regna Lù, et çi, cum inito forte conflictu funderetur exercitus noster, cum iam strages cum fuga fieret, ipse tum praesenti animo in extremo agmine persistebat, victoris impetum reprimens, impigre munus obiens ducis pariter militisque. Ubi vero plerisque suorum in tuto positis, ipse etiam iamiam ingressurus erat propriae urbis portas, tum videlicet stimulavit suum equum, postremus omnium incedens, et dixit: Haud equidem fuissem ausus ego accepta clade postremum tenere agmen fugientis exercitus, sed enim equus hic meus lassitudine fractus non progreditur. f. 16. p. 1. §. 1.CONFUCIUS videns in Regno Guei promoveri eos dumtaxat qui valerent gratia vel diserti oris vel venusti, ingemiscens ait: Nisi cui piam fuerit vel Chǒ tǒ Praefecti loquacitas vel certe fuerit venustuli illius Sum chao lepor et elegantia, difficile est evadere ab hoc praesenti saeculo, nec insidiis invidorum, odiisque et iniuriis inimicorum opprimi. §. 2.CONFUCIUS ait: Quis autem egrediatur domo, et non per ipsos egrediatur postes domus? Cur igitur non procedimus per ipsam viam? Cur inquam non simili ratione quidquid negotii suscipimus, quidquid aggredimur rerum, per ipsam cuiusque rei convenientiam et propriam quasi viam postemque ingredimur, et perducimus ad finem, quem nobis ipso praefiximus. | |
§. 3.CONFUCIUS ait: Si simplex naturae indoles excedit exteriorem ornatum et compositionem, id est, si natura sibi prorsus relicta sit, nihilque vel subsidii, vel ornamenti acceperit ab arte, vel cultura tum illa procul dubio rude quid erit, rusticumque et agreste. Contra si ars, seu verius ornatus ille cultusque, exterior, excedit naturalem, illam simplicitatem; tum affectatum, nescio quid, mere politicum et mere concinnulum existet. At vero si interiori naturae simplicitati et candori exterior ille cultus et ornatus ita societur, ut citra excessum alterutrius vel defectum sibi mutuo grata cum diversitate, sed et iusta cum proportione respondeant: Tum demum verus existet Kiun çu; existet (inquam) illustre quiddam et numeris suis absolutum, viri scilicet gravis ac politi pulcherrima sane species: Sicut et pulcherrimam solet efficere in ipso quoque corpore, apta figura membrorum cum suavitate quadam coloris coniuncta. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Homo nascitur rectus. Depravatur? Tum vivere illum, et mortem evadere, fortuitum ac immeritum quid est. §. 2.CONFUCIUS agens de tribus quasi classibus hominum virtutem profitentium, sic ait: Ii qui intelligunt ac satis perspectum habent quid sit virtus, et quantopere sit expetenda, non sunt aequiparandi cum iis, qui amant, id est, qui virtutem studio affectuque prosequuntur, sed hi quoque virtutis amantes non sunt aequiparandi cum illis qui iam laeti potiuntur eo quod amant. §. 3.RECTAM docendi alios rationem traditurus Confucius sic ait: A mediocris ingenii hominibus sursum ascendendo, possunt utique proponi sublimiora, quippe capient, discentque feliciter. At vero a mediocris ingenii hominibus deorsum descendendo, non possunt proponi sublimiora: Quippe tam ipsi, quam qui docere ipsos voluerint, oleum et operam perdent. f. 17. p. 1.DISCIPULUS Fân chî Magistrum suum percontatus est de Prudentia, seu prudente. Confucius respondit: Quisquis enixe dat operam humanis, seu iis quae hominem maxime condecent virtutibus: Veneratur item spiritus, et cum iisdem nonnisi eminus agit, hic demum potest dici vere prudens. Discipulus Fân-chî percontatus est de virtute Gîn, seu de interiore, eaque solida et consummata virtute. Respondit Confucius: Verae solidaeque virtutis homo si primum laboret, et postea obtineat, tum poterit dici verae solidaeque virtutis homo. | |
p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Aequi verique perspicaces industriique homines gaudent aquis: At vero solidae virtutis viri gaudent montibus. Illi quippe, id est, aequi verique perspicaces homines, non aliter quam fluenta quaedam in perpetuo sunt motu; dum res, causasque rerum indagant; dum alia ex aliis deducunt, semperque agunt quid et moliuntur: Isti vero, id est, solidae virtutis viri, montium instar in perpetua quiete firmi immobilesque persistunt. Aequi verique perspicaces viri quidem iucunde vivunt; virtutis autem possessores, quia tam placide, tam tranquille; idcirco etiam diu vivunt. §. 2.CONFUCIUS ait: Regnum çi, si forte fortuna restaurabitur aliquando, simul atque mutatio illa in melius, seu restauratio continget, vix tamen ipsum pertinget ad praesentem Regni nostri Lù statum. At vero Regnum Lù simul atque simili mutationi seu revocationi locum dabit; assequetur illico Priscorum Regum suorum virtutem, et regendi institutum. Cum enim civilis illa comitas et observantia, etiamnum vigeant, nihil in eo magnopere desideratur, nisi ut restauret ac renovet prope iam collapsam clementer ac iuste subditos regendi rationem. f. 18. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ut doceat, unumquemque mortalium vel implere nomen suum oportere, vel certe deponere; simili utitur petito a tabella quadrata vulgo cu dicta, qua olim Sinae papyri loco utebantur ad scribendum: Ait itaque: Tabella illa quadrata cu nisi quadrangularis fuerit, quadrata qui dicetur? Si Rex quae Regis, si homo quae hominis sunt non exerceat, quomodo dici potest Rex vel homo? §. 2.ÇAI ngo discipulus virtutem (pietatis imprimis) Sectari se profitebatur, cum tamen virtutis huius naturam ac proprietates necdum satis ipse perciperet: Magistrum itaque interrogans ait: An homo vere pius, aliorum amans, talis esse debet, ut tametsi nonnisi incertae fidei quispiam nunciet dicatve in puteo esse hominem qui periclitetur, ipse e vestigio nuntiantem prosequatur, ac cum periculo capitis sui in puteum se demittat? Ad hanc discipuli quaestionem Confucius respondit: Quorsum faciat is hoc modo? vir perfectus, tenetur ille quidem succurrere periclitanti: Sed non tenetur neque licite potest cum praesentissimo discrimine; quo fiat, ut nec alteri nec sibi consulat, quocirca expedit decipi, non tamen expedit perire. | |
p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Verus Philosophus amplissimo quodam versatur studio in libris scientiisque omnibus; omnia examinans restringit exigitque ad regulam rectae rationis. Et sic quidem fieri poterit, ut is a veritate et virtute nunquam declinet. §. 2.CONFUCIUS olim in Regno Guéi Magistratum gerebat, Imperante Lim cum Rege. Porro coniugem Regis Nân-çu dictam cupido incessit Philosophi: Philosophus haud ignarus foeminam esse deterioris famae, semel iterumque congressum excusarat. Sed cum instaret illa (quippe moris tunc erat, ut quotquot magistratum gererent, etiam Reginae sisterentur) Confucius offensionem metuens adivit tandem Reginam Nan-çu. Discipulus çu-lu non admodum probavit factum Magistri. Sed enim Confucius egregio conscientiae suae fretus testimonio, haud cunctanter obstringens se iurisiurandi religione sic ait: Ego si quid iniqui seu flagitiosi in animo admisi, si quid peccavi; coelum me execretur! coelum me execretur! Idem Lim cum, uti memorant fasti Sinenses, dum quodam die cum Nançù Regina urbem lustrat uno eodemque vectus curru obvium forte Confucium compellans invitavit, ut in unum ex curribus qui Regium pone sequebantur, conscenderet: At philosophus immodestia tanta viri foeminaeque, tametsi coniugium, eodem curru considentium vehementer offensus non sine stomacho oblati currus honorem recusans discessit. f. 19. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Aurea mediocritas, seu medium tenere in omnibus etiam quotidianis et ordinariis actionibus, haec demum est verae perfectaeque virtutis. At haec quam ardua et sublimis est! Mortalium paucorum illam esse, iam vetus aliquid est. vetus malum: vetus querela est.
§. 2.DISCIPULUS çu cum agens de virtute illa Gin quatenus pietas vocatur de illa consulens Confucium sic ait. Si detur ergo quispiam largissime beneficia conferens in alios, itemque potens opitulari omnibus, quid tibi videtur? An, eiusmodi qui sit, poterit censeri ac dici vere pius. Confucius respondit: Quomodo res ista a pietate huiusmodi quam affers perficienda? necessaria quoque hic est sanctitas. Yâo et Xún ipsi hic quoque laborabant: et ad hoc impares vires suas esse sentiebant huic virtuti assequendae. p. 2. §. 1.EST igitur sanctitas illa vel charitas pietasve quam exigo, mi discipule, affectio animi constans et consentanea rationi, qua quis abiecta propriae utilitatis commodive cura, totius orbis homines amplectitur, haud secus, ac si unum quid idemque secum | |
|
forent; atque adeo communem cum iisdem sensum tam inter prospera, quam adversa et habet et prodit. Exempli causa huiuscemodi pius ipsemet desiderans erigi ac florere, protinus consilio; et ope et opera, etiam erigit quoscunque alios, quos vel nativa tenuitas, imbecillitasque depressos humi reneat, vel gravior fortunae casus ex alto deiectos afflixerit, prostraveritque. Similiter ipsemet volens feliciter res penetrare; non sustinet videre alios, qui vel errant coeci, vel laboribus ac difficultatibus victi succumbant; sed ipse per se nihil non tentat ac molitur quo opituletur et his et illis, atque ita etiam penetrare facit alios et perfringere obiectas difficultates, et ex errorum ignorantiaeque tenebris feliciter tandem eluctari. Haec porro charitas pietasve, ubi mortalium animis semel insederit; tum vero totus orbis unius erit instar familiae, quin et hominis unius instar homines erunt universi, et quidquid ubique rerum est propter admirabilem illum summorum, mediorum, infimorum inter se mutuo nexum atque ordinem, unius et eiusdem substantiae esse videbitur. §. 2.ALIOS itaque diligamus, sicut nos ipsi diligimus: Alios et nobis metiamur: Labores aliorum et commoda ex nostris aestimemus. Denique, ut paucis omnia complectar, nosse e propinquo (sive a nobismetipsis) desumere seu instituere comparationem ad alios, quibus adeo contingere velimus aut nolimus id omne, quod ipsi nobis contingere volumus aut nolumus; haec demum potest dici virtutis Gîn, seu memoratae iam charitatis ac pietatis exercitandae ars ac regula. | |
LIBRI TERTII | |
f. 2. p. 1. §. 1.CONFUCIUS iam senior, dicebat: Magna sane est mea nunc imbecillitas. Nunc diu est quod ego non amplius (uti olim cum aetas vigeret) per somnium videam magnum illum magistrum Cheu cum. §. 2.IN hoc paragrapho, et quatuor sequentibus declarat Philosophus, quo tandem modo consummetur ac perficiatur virtutis studium, sive, quid agendum sit virtutis studioso, ut in ea perfectus evadat. Confucius itaque ait: Primum mens defigenda in consentaneo rationis dictamine, seu in eo quod ratio a nobis exigit. §. 3.DEINDE, serio magnoque animo arripienda, seu apprehendenda virtus. §. 4.TERTIO firmiter incumbendum in absolutam virtutis interioris perfectionem. p. 2. §. 1.QUARTO ut vigeat exercitium, et quae hoc consequitur facilitas et peritia in bonis artibus officiisque. §. 2.MORE receptum iam olim apud Sinas erat, ut qui se alteri instituendum liberalibus disciplinis traderet, primo statim accessu mineval Magistro offerret. Tenuissimum porro minervalis genus erat fasciculus siccatae carnis decem minimum frustis constans. Confucius ait: Quicumque, accesserunt ad me, ut in disciplinam meam admitterentur, incipiendo ab illis, qui offerebant fasciculum siccatae carnis, infimum minervalis genus et ab his ascendendo ad alios qui offerebant lautiora; horum ego neminem unquam non institui ac docui. §. 3.CONFUCIUS ait: In schola sapientiae non adhibentem conatum, hunc ego quidem non erudiam. Item non aperientem mihi verbis mentem suam, quia scilicet vel nolit, vel non possit; eum nec ego intelligam, nec errores eiusdem vel dubia habere potero perspecta. Denique proponente me unum quadrati angulum, et tamen non ex hoc reliquos tres angulos per se inferenti; huic certe non repetam amplius eandem frustra crambem. f. 3. p. 1. §. 1.LAUDANT hoc et sequenti paragrapho discipuli Magistrum suum. Confucius, inquiunt, funebribus officiis perfunctus, ac deinde solemnes inter epulas ad eorum qui funus duxerant latus assidens; de appositis cibis vix cogitans, haud unquam famem explebat: tanto scilicet tenebatur luctu desiderioque illius qui obierat. | |
§. 2.IDEM Confucius in eiusmodi funebri die ubertim plorabat defunctum, atque ita prorsus non canebat. §. 3.CONFUCIUS alloquens discipulum suum Yen yven ait: Qui evocati adhibitique ad munia publica, actutum et sine tergiversatione, capessamus Rempublicam: Rursus qui amissa dignitate illa, illico et sine querimonia, molestiave animi, privati latitemus domi nostrae; soli (opinor) ego et tu sumus eiusmodi. p. 2. §. 1.DISCIPULUS çu lu audiens a Magistro laudari condiscipulum, ut erat ipse bellicae fortitudinis suae sibi conscius, si inquit, Confucius Magister ducturus esset (Reverentiae ergo preaesentem in tertia persona alloquitur, more gentis usitatissimo) Tres exercitus; tum quemnam sibi adiungeret in collegam. §. 2.CONFUCIUS, ut vanos simul martiosque spiritus discipuli deprimeret, sic ait: Inermis ac nudis manibus qui aggrediatur indomitam tigrem, et sine rate vel schapha committat sese spatioso rapidoque flumini: mille item inter mortes versetur; et tamen non aliquo teneatur metu: Hunc ego sane nolim mecum copias ducere. Raro namque temeritas usui fuit, damno quam saepissime, honori nunquam. Necesse est quidem non perturbati in rebus asperis; sed quando se offert discrimen anceps ac improvisum, tum vel maxime praesentis animi uti consilio, et considerate vigilanterque se gerere. Quanquam multo etiam malim talem et conari, et vero gaudere percipere animo futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem. f. 4. p. 1. §. 1.CONFUCIUS insanos hominum conatus in coacervandis opibus perstringens ait: Divitiae si quidem possunt humanis viribus industriisque obtineri; ad eas obtinendas, vel Agasonem, si necesse fuerit ego quoque agerem. Si copiae et opes non possunt humanis viribus industriisque comparari, sed a solo coelo dependeant: sequar scilicet ipse quod amo, et teneor et possum, lumen, inquam, ductumque rationis a caelo mihi inditum. §. 2.TRIA narrantur fuisse in quibus Confucius plurimum vigilantiae, curae et operae ponebat; abstinentia scilicet, antequam sacris operaretur, conflictus cum hoste, morbus. | |
§. 3.XAO nomen est seu genus Musicae ab Imperatore Xún olim conditae, qua continentur virtutes ac laudes magni illius Legislatoris Yao dicti; a quo et ipse Xún ad Imperii societatem et deinde successionem assumputs fuerat. Confucius ergo collabente paulatim familia Cheu, existens forte in Regno çi ibique audiens musicam illam Xao; tanto repente sensu voluptatis affectus est; ut cum tertium iam mensem illa pasceretur quippe tribus omnino mensibus, non perciperet carnium, quibus vescebatur, saporem. Enimvero (aiebat ipse) Haud unquam ego existimaveram eum qui composuit hanc muscicam, pertigisse ad huiusmodi suavitatem. p. 2. §. 1.LIM cum Rex Regni Guéi habuit filium nomine Quái quei: Hic quod novercam adulteram occidere tentavisset, a Patre e Regno eiicitur. In vicinum itaque çin Regum profugit; sed relicto domi filio, cui Che nomen erat. Moritur interea Lim cum. Populus filium profugi Principis in avito collocat solio. Audiunt hoc, qui patrem susceperant. Damnant factum. Reducunt profugum. Obsistit filius, et clam missa armatorum manu, venire prohibet. Inter haec varii sermones hominum atque sententiae. Negabant illi, esse licitum filio tenere Regnum vivo Patre et invito: Sed hi contra excidisse iam pridem iure Patris et Regni, qui vitae Matris, tametsi non suae, struxisset insidias. Utique non alteri, quam qui et innocens esset, et filius, deferendum videri sceptrum. Porro sub idem tempus Confucius degebat in hoc ipso Regno Guêi. Eius itaque discipulus Gen yeu a condiscipulo çu cum, quaerit, an Confucius quoque favet eidem Che Regni Guéi Principi? çu cum, protinus respondit: optime: ego exquiram. §. 2.REGNI çu cho Regi tres fuere filii, maximus natu Pe y, minimus Xo çi dicebatur, secundi non extat nomen. Pater, qui minimum tenerius diligebat, eundem morti iam proximus Regni haeredem denuntiat. Sed mortuo Patre, subditi maiorem natu regnare volunt: Ipsi namque deberi coronam nascendi iure et ordine. Verum is voluntatem Patris tam iuri suo, quam votis suorum anteponens, Regnum fratri ultro cedit. Sed et hic non minus memor fraternae charitatis, quam alter filialis observantiae; fratrem, quod primo loco genitus sit, ad suscipienda Regni gubernacula constanter urget. Certamen hoc tam rarae gratiae cum perquam diu tenuisset, et neuter alteri persuadere potuisset, quod utrique suo quodam iure debebatur; ut tam inusitatae contentioni finis tamdem fieret, ambo clam suis generosa tamdem fuga ex aula in solitudinem se contulere, victores ambo, victique. Secundus itaque fratrum relictum a | |
|
maiore minimoque regnum, communi populi ac procerum consensu suscipit. Porro certamen hoc fratrum, uter alteri coronam cederet, contendentium, ei certamini, quod (ut paulo supra memoravimus) tunc Patri erat cum filio, prorsus e diametro opponebatur. Discipulus itaque çu cum per ambages Philosophi sententiam callide exquirens; ingressus est ut Magistrum consuleret, duo fratres, inquit, Pe y et Xo-çi cuiusmodi fuerunt homines? Philosophus quo tenderet illa percontatio, animadvertens, respondit Pe y et Xo çi omnino fuerunt e priscis spectatae virtutis ac sapientiae viris. Discipulus çu cum, instat, et ait: Sed num credibile est sibi constitisse, non eos poenituerit deinde facti sui, fugaeque? Tum Confucius in hoc facto, inquit, ambo quaesiverunt veram virtutem, et invenerunt veram virtutem. Numquid igitur eos poenitudo subierit ubi error nec peccatum praecessit? Satis hoc responso declarabat Confucius, quid de improbo Che paterni principatus invasore sentiret; quippe dum sic laudabat a virtute ac sapientia illos, qui invicem Regno cesserant; damnabat utique eum, cuius impia temeritas et ambitio debitam Patri, quamvis fonti, pietatem violarat. çu cum igitur egreditur, et condiscipulo suo Gen yeu ait: Confucius haudquaquam favet Che Principis factioni. f. 5. p. 1.CONFUCIUS aiebat vescor fere admodum vulgari parabilique cibo; poto lympham, et dum brevi somno reficio vires, inflecto cubitum, capitique subiicio et is mihi pro cervicali est. Hoc interim affirmo quod sua Philosopho voluptas etiam constat haec inter. Habet omnino suas virtus delicias, medias inter asperitates. Quisquis autem expers virtutis est, etsi idem sit dives et opulentus, adeoque sicut fere usu venit, honoratus; apud me certe quidem erit instar volantis nubis. p. 2. §. 1.CONFUCIUS septuagenarius aiebat: Caelum si concederet mihi aliquot adhuc vitae annos, penitus ut perdiscerem doctrinam libri Ye kim, id est, mutationum; possem, utique, vacare graviori saltem quacumque noxa et crimine. §. 2.CONFUCIUS (uti memorant discipuli) Quae crebrioribus usurpabat sermonibus, erant fere tria. Odae, id est, Sententiae priscorum Sapientum et Regum, metro ligatae. Chronica, seu res ab eisdem Regibus ac Maioribus suis vel recte vel perperam gestae, Denique studiose observata et exercita ab eisdem Regibus officia et ritus. Haec tria, inquam, erant ea fere omnia de quibus passim disserebat Confucius. | |
f. 6. p. 1. §. 1.PRAEFECTUS civitatis Xe homo arrogans, utpote qui titulum Cum officio suo longe superiorem temere sibi vindicabat. Hic, inquam, quaesivit de Confucio a discipulo çu lu, quid scilicet hominis esset Magister suus? çu lù non respondit. §. 2.CONFUCIUS ubi cognovit percontationem praefecti et silentium discipuli; huic ait: Tu quin sic respondisti? ipse est vir eiusmodi, ut non alia de re magis laboret, quam ut in suscepto virtutis ac bonarum artium studio assidue proficiat: In quo si quidpiam non usquequaque assecutus est, hoc ipso contendit exeritque vires omnes et conatus, sic prorsus, ut obliviscatur etiam cibi sumendi, quoad assequatur. Ubi autem assecutus est; tum tantis exultat laetitiis, ut iam non meminerit amplius tristitiae molestiaeque praecedentis; nec advertat senectutem inter haec iam prope advenisse. Haec, dico tibi respondere potueras praefecto percontanti. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Ego non sum natus cum sapientia (vel, ego non is sum, qui natus illico sapiens extiterim) sed ab ineunte aetate mea semper amans ac studiosus fui antiquitatis; omnem semper adhibens operam ac diligentiam: Per haec itaque comparavi illam, quaecumque demum mihi tribuitur, sapientiam. §. 2.CONFUCIUS (uti memorant discipuli) de quatuor rebus non nisi rarissime, et quidem brevibus loquebatur. De rebus scilicet exoticis, inusitatis, peregrinis, de monstris, atque prodigiis. De factionibus, quod eorum virtus, efficacitas, natura usque adeo subtilis ac sublimis sit, et ab humano sensu remota, ut de illa debite loqui sit periculum. p. 2.CONFUCIUS ait: Si vel tres duntaxat homines pariter ambulemus, haud dubie dabitur in his meus Magister: erunt, inquam, duo ex quibus proficiam. Exempli gratia: Probus sit unus, et alter improbus. Mox seligam illius quidem bona, seu virtutes, et sequar imitando: Huius vero mala, seu vitia tacitus inspiciam, meque ipse discutiam, et si quidem reum me invenero, mox corrigam. f. 7. p. 1. §. 1.TRANSIVERAT Confucius a Regno Guéi in Regnum Sum: Ubi discipulos in umbra praegrandis arboris quotidie exercebat. Porro loci praefectus Von túi nomine, quia Confucium eiusque doctrinam oderat; arborem illam succidi iussit. Perculit ea res discipulorum animos, verentium, ne de tollendo etiam e vivis ipsomet Magistro | |
|
cogitaret. At Confucius cognito suorum metu sic ait: Caelum siquidem procreavit virtutem, dotesque naturae in me, cum vita mea a caelo tota pendeat, Vôn tûi itaque praefectus iste quorsum me sic exagitet? An pugnare cum caelo tentat mortalis? §. 2.SUSPICIONE quadam liberaturus discipulos Confucius, itane vero, inquit, o duo tresve discipuli mei, sic de me sentitis, quod celem vos quidpiam quod ad virtutis sapientiaeque studium spectat? Atque sic vobis affirmo, quod ego nulla utor reticentia vel occultatione vobiscum. Ego revera nihil egi unquam, quod non communicarim et palam vobis discipulis meis fecerim. Talis niminum sum ego. p. 2. §. 1.CONFUCIUS tametsi, ut modo dictum est, nihil omnino sanae doctrinae celaret suos, in quatuor tamen praecipue eosdem instituebat. In literis, id est, libris Xi kim, et Xu kim, nec non in liberalibus quibusque disciplinis ac scientiis. Deinde in usu et exercitatione eorum omnium, quae didicerant: Tertio quartove loco suis assidue inculcabat ut persisterent in seria prorsus ac syncera voluntate agendi quidquid agerent, cum fide constantiaque et cum robore quodam invictae mentis coniuncta. §. 2.CONFUCIUS ait: Hominem sanctum ego adhuc quidem non potui videre: verum, ut queam videre aliquando virum virtute sapientiaque caeteris praestantem; hoc quidem adhuc fieri poterit. §. 3.CONFUCIUS etiam, inquit, probum usquequaque et integrum virum, ego adhuc quidem non potui videre. Verum ut liceat mihi videre quempiam qui habeat robur et constantiam in suscepto virtutis sapientiaeque studio; hoc enimvero adhuc fieri poterit. §. 4.CONFUCIUS, non habens, inquit, et tamen simulans se habere, vacuus et inanis doctrinae, et virtutis, et tamen simulans harum copiam et plenitudinem: exilis ac tenuis, et tamen ostentans magnitudinem nescio quam, et excellentiam: Simulator huiusmodi tametsi forte per exiguum tempus imponat hominibus, vehementer tamen laborabit in servanda fingendi constantia, sic ut non patecat aliquando fraus ac simulatio. f. 8. p. 1. §. 1.CONFUCIUS, uti memorabant eius discipuli cum forte privatus piscationi, aucupioque daret operam, hamo duntaxat et arundine piscabatur, et non retibus. Similiter cum aucupabatur, filo sagittam | |
|
adstringebat, qua praetervolantium avium unam alteramve peteret; et non feriebat quiescentes. §. 2.CONFUCIUS ait: Quomodo dantur homines tam rerum ignari, et tamen tam activi et expediti? Ego quidem non habeo hoc saltem vitii: Multis auditis, seligere ex illis optima, et sequi: Multa item videre, et omnium meminisse, ut ex omnibus proficerem: haec sciendi secunda classis est, cui me applico scilicet. §. 3.LOCUS Hu hiam difficilis erat ad sermones de virtute suscipiendos; ob incolarum pravitatem aut tarditatem. Adfuit quodam die puer inde oriundus, isque palam se stitit obtulitque Confucio, hic rogantem benignus admisit. Videntes hoc discipuli, suboffensi sunt. p. 2. §. 1.CONFUCIUS id resciens, sic ait: Admisi nunc ipsum ut intraret in disciplinam meam: non autem admisi ipsum, ut illico repellam. Quorsum igitur haec vehementia, et offensio vestra? Quotiescumque homo quispiam renovavit sese, ut in scholam ac disciplinam meam admittatur; admittam sane hanc ipsius renovationem, novaeque vitae propositum. Non autem sponsor sum, et fideiiussor pro ipsius vita futura an sit perseveraturus. §. 2.CONFUCIUS ait: Virtusne fortassis abest longe a nobis. Ego certe si expeto virtutem, haec ipsa virtus ad me accessit. Foris quaerenda non est, quae nobiscum nascitur. §. 3.REGNI Chin Mandarinus Su pai (muneris publici nomen est) quaesivit ex Confucio, an Chao cum Princeps Regni Lù calleret ritus ac leges? Confucius respondit eum callere ritus. f. 9. p. 1. §. 1.CONFUCIO abeunte, salutans ipse discipulum Confucii forte sibi obvium Vû ma ki dictum, et accedens ad eum ait: Ego quidem semper audivi virum perfectum non assentari: an igitur, Philosophus quandoque etiam assentatur? Nonne constat Principes ambos regnorum U etLu eiusdem esse cognomenti Ki scilicet; et tamen Rex Regni vestri Lu uxorem duxit ex U familia item Regia, quae est eiusdem cum sua cognomenti, quod Legibus Regni vetitum est: Imo quo felicius res lateret, appellavit nuptam suam non U mem ki vero proprioque cognomine; sed U mem çu ficto cognomine. Profecto si Rex ille, dum sic illudit ritibus; nihilominus peritus est rituum; ecquis, obsecro, mortalium non sit peritus rituum ac legum licet easdem violet ac contemnat? | |
§. 2.VU ma ki discipulus confestim de his certiorem fecit Magistrum. Confucius ergo, o, inquit, me fortunatum! Si enim quid pecco, alii certo certius id resciunt: A quibus moneri queam ut me emendem. p. 2. §. 1.CONFUCIUS (uti memorant discipuli) una cum aliis canens, si quidem belle cani animadverteret, omnio iubebat repeti symphoniam: qua pascebatur. Mox inde vicem reddens et gratiam, cum reliquis vocem iungens ipse modulabatur. §. 2.CONFUCIUS ait: Ornatu copiaque vel dicendi vel scribendi nonne ego prope accedo ad alios? Sed ut ipsemet constanter agam virum virtute sapientiaque praestantem; hoc opus hic labor est. Certe ego nondum id sum consecutus. §. 3.CONFUCIUS ait: Quod attinet ad sanctitatem cum solida illa synceri animi perfectione, quibus praeditum me vulgo autumant; equidem ego qui ausim mihi arrogare? An fortasse, id unum significant, in exercitio et conatu, quo ad perfectionem contendo, non me languescere; in docendo et instituendo alios non defatigari? Tunc quidem poterunt dici significare quidpiam: Hoc enim solum et non amplius me posse fateor. Discipulus Cùm si hoâ haec dicentem Magistrum audiens, et ingemiscens ait: Sanctus et perfectus dici non sustines, sapientissime Magister; idem tamen fateris animum tibi esse in studio virtutis excolendae alacrem et constantem, in aliorum institutione prorsus indefessum: Enimvero hoc ipsum est quod ego discipulus tuus necdum queo addiscere; et te imitari, quamvis maxime velim. f. 10. p. 1.CONFUCIO quondam aegrotante cum de salute magistri angerentur; unus illorum çu lu, adiens aegrotum rogavit potestatem sibi fieri deprecandi spiritus pro eiusdem incolumitate. Mos enim iam tunc erat, ubi morbus, aliave calamitas quempiam premeret, instituendi deprecationes. Confucius sciscitabundus, daturne, inquit, eiusmodi usus deprecandi morbos et calamitates? çu-lu discipulus respondit: datur utique: antiquissimus enim liber Lui dictus sic ait: Deprecamur vos superiores, id est, caeli, et inferiores, id est, terrae spiritus. Confucius ad haec respondit: quod ego rite venerer ac deprecer spiritus iam diu est. Cham colaus et Interpres noster aegrotantis Philosophi mentem sic exponit: Quod liber ille vocat deprecari, nihil est aliud, quam, si quid forte peccatum fuerit, reum se agere coram spiritibus, et facti poenitentem liberari poena et | |
|
calamitate promerita; deinde vero quae fausta sunt prosperaque ab iisdem flagitare. Ad me quod attinet, adhuc quidem non ausus fui verbo factove quod sciam offendere spiritus; sed hoc egi, per omnem vitam, in hoc elaboravi, ut rationi parerem in omnibus: contra quam si quid peccatum a me est aliquando; protinus id scilicet expiavi ac emendavi. Unde profecto quod ego deprecer spiritus iam diu est. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Prodigus est quispiam luxuique deditus? Ergo nec submissus. Aequo parcior est quispiam? Sordidus? avarus? Ergo vilis idem et abiectus; attamen prae eo quod est non esse submissum, sed opibus ac potentia efferre sese, praestat, minus, inquam, perniciosum fuerit, esse sordidum ac vilem: huiusmodi namque sibi fere uni damno est, ille toti Reipublicae damno esse potest. §. 2.CONFUCIUS ait: Vir probus nunquam non aequanimis, tranquillus, ac placidus est. Improbus vero, nunquam non turbato et amaro est animo. §. 3.CONFUCIUS, (ut testantur eiusdem discipuli) Blandus erat, comis, affabilis; et tamen idem venerandus et compositus: Gravis erat ac severus ubi res postulabat; idem tamen haudquaquam morosus, asper, truculentus. Officiosus, observans aliorum et reverens; sic tamen ut perquam temperate, suaviter, ac citra molestiam et fastidium. f. 11. p. 1.CONFUCIUS ait: Principis Tai vam filius Tai pe, equidem potest dici summae fuisse virtutis, et cui nihil addi queat. Imperium iterum iterumque, cum fratre et generose cessit: verum tantae laudis ignara multitudo non valuit heroas suos pro merito depraedicare. Tai pe et Yu chum filii erant maiores natu Tai vam ii cum scirent minorem natu fratrem Ki lie a patre amari impensius, eique Regnum destinari, in utriusque gratiam spontanei exules australium Barbarorum ditiones petunt, qui ut celent genus suum tonsa Caesarie necnon maculis servilibusque notis corpus deformant. Ab hoc fundamentum Nankim Regnum in urbe Sucheu annis ante Christum circiter 1160. ubi etiamnum huius sepulchrum extat. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Comis et officiosus est quispiam; at sine debito modo ac mensura; utique fatigabit se gratis, nec raro cum molestia fastidioque aliorum. In negotiis tractandis consideratus est ac sollicitus; at sine debita moderatione; utique erit perplexus, et qui | |
|
ad singula quaeque haereat ac trepidet. Fortis quis est, ac strenuus; at sine prudentiae fraeno ac moderatione, sic ut res quasvis temere aggrediatur; is utique perturbator erit rei domesticae et publicae. Denique rectus est quis, ac iustus; at sine modo et discretione; nihil valens dissimulare; talis utique saepe angetur animo seque ipsum irretiet periculis ac molestiis. §. 2.SI quidem is qui Magistratu fungitur, solide constanterque se gerat erga suos parentes; tum procul dubio subditi hoc exemplo certatim quoque efflorescent in virtute. Idem si antiquiores aetate, vel meritis, haud negligat abiiciatve; tum subditi non minus facient, et cives suos vel annis, graves, vel meritis colent, ac fovebunt. f. 12. p. 1. §. 1.ÇEM-ÇU, inter discipulos Confucii secundus, et pietatis erga parentes longe studiosissimus, graviter aegrotans, et morti iam proximus, convocatis scholae seu disciplinae suae discipulis; agite, inquit, retegite meos pedes, retegite meas manus, quae a parentibus acceperam, sana, quoad potui, integraque conservavi, quo promptius ea diutiusque in eorumdem obsequium impenderem. Id me docuit Odarum liber, dum ait: Esto timens ac pavidus, sollicitus et cautus, ad instar appropinquantis profundo rapidoque fluminis alveo: vel ad instar calcantis tenuem glaciem, ne quidpiam committas, quod parentes contristet, vel offendat; sed enim vivendi finis, uti senito, iam adest; atque adeo iam nunc imposterum ego sic intelligo supersederi a me posse curis eiusmodi. His dictis, suos iterum inclamavit, condiscipuli mei, inquiens; postrema scilicet hac compellatione eosdem ad sui imitationem cohortans. Ex hoc pietatis et obedientiae specioso ne dicam inepto aut superstitioso titulo, multi, Tartaro imperante, maluerunt aquis aut laqueo suffocari quam capillitium amittere, imo optabilius honoratiusque semper hic visum laqueo vitam finire quam capite minui. Intolerandum quippe Sinensibus videtur ad Patres suos et Maiores, ut aiunt, remeare absque capite, et hoc spectaculo et opprobrio manes patrios affligere, sesque reos sistere tam nefandi criminis, cuius causa corpus, quod a parentibus integrum acceperunt, Acephalorum instar mutilum et truncatum iis spectandum offerre cogantur. §. 2.ÇEM-ÇU sic aegrotantem Regni Lu Praefectus Mem-kim-çù dictus visendi gratia adivit et percontatus est de valetudine. | |
p. 2. §. 1.ÇEM-ÇU Praefectum alloquens ait: Aves dum iam moriturae sunt, ipsarum vox lugubris et gemebunda est. Homines vero dum iam proxime sunt morituri ipsorum sermo tunc vel maxime bonus est et fidelis. §. 2.PHILOSOPHUS, inquit, quae maioris facit in verae Philosophiae disciplina, tria sunt. Primum est, motus, figura, habitusque corporis; et hac ratione longe removens quidquid agreste vel dissolutum est. Secundum, vera et non simulata oris species: Sic enim acceditur proxime ad fidem et veritatem. Tertium profluens a prudenti ore sermonis gratia: haec enim longe removebit, quod minus decorum sit, vel rationi dissentaneum. Ad viminea vero ligneaque vasa sacrificiorum et oblationum usibus destinata quod attinet; utique dantur alii, qui pro officio suo procurent ac servent. f. 13. p. 1. §. 1.ÇEM-ÇU commemorans condiscipuli Yen hoei pridem defuncti virtutem sic, inquit, qui prudentia et consilio pollens: adeoque et consilium petat etiam ab imperito, qui florens ingenio peritiaque rerum abundans, sciscitetur discendi gratia ab hebetiore ac tenuiore, qui habeat eximias dotes quasi nihil haberet. Qui plenus sit, et tamen instar vacui, propter animi demissionem, qua de se modestissime; de aliis praeclare sentit. Qui offensus ab alio et lacessitus, tamen non succenseat. Unus erat e millibus, unus olim meus sodalis Yen hoei in eiusmodi virtutum studio semper elaborans seseque exercens. §. 2.IDEM çem-çu aiebat: Is cui poterit committi sex palmorum, id est, admodum adolescens, quinquennis scilicet, stirpis Regiae pupillus: Cui poterit item committi centum stadiorum Sinicorum dynastia: Ingruente autem repentina quapiam calamitate, et magno rerum discrimine; tamen haud valens eripi sibi; et deiici animo, sic ut admittat quidpiam a dignitate sua, constantiaque alienum: huiusmodi qui fuerit, an non censendus erit prorsus eximius vir? Utique prorsus eximius vir censendus erit. p. 2. §. 1.IDEM çem-çu aiebat: Homines litterati non debent, non esse amplo magnoque animo, forti item et constanti. Onus quippe, seu munus, quod ipsorum humeris impendet, admodum grave est, et iter quod decurrendum, longinquum. | |
§. 2.VERA synceraque virtus proprium est ipsorum onus; nonne revera grave? Rursus cum mors supervenit, tum demum cessat labor et tanti oneris sustinendi necessitas: Nonne ergo longum est, nonne diuturnum, quod spatium adaequat vitae totius? §. 3.CONFUCIUS ait: Iacentes ac repentes humi erigimur quodammodo per Odarum librum. f. 14. p. 1. §. 1.ERECTI porro consistimus et vero persistimus, in omni vita decorum constantiamque servantes, per Officiorum libros. §. 2.AD extremum perficimur per musicam, illam scilicet, quae ipsas voluntates nostras doctrina sua harmonica demulcet. p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Populo quidem potest, et vero debet praecipi legum executio: At non potest, aeque praecipi scientiae studium. §. 2.CONFUCIUS ait: Si quis fidens animi, et gaudens lacertis ac robore, idem quoque fit exosam habens paupertatem, qua forte premitur; facile perturbator erit publicae tranquillitatis. Similiter homo improbus quamvis revera odio sit dignus, exosus tamen vehementius et exagitatus, perturbator erit. His potentia clementiaque mederi potius quam severitate exasperare malebat Confucius. §. 3.CONFUCIUS ait: Etiamsi quis habeat Cheu-cum summi viri dotes, omnemque facultatum eius excellentiam: dato tamen casu quod esserat sese fastu, superbiaque, et quod inde consequens est invidus sit alienae laudis et gloriae: In huiusmodi homine quicquid est reliquum, quamvis revera sit maximum, tamen non est dignum ad quod vel oculos convertamus. f. 15. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Diu et constanter virtuti sapientiaeque dantem operam, non defixa mente in censu, haudquaquam facile est invenire. Quod si inveniatur, eos Rex accersat nec dimittat (addit Colaus) negociatores vero sic repudiet ut nunquam accersat. §. 2.CONFUCIUS ait: Philosophus, qui firma fide credit, quam forte doctus est, veritatem, nec parcit labori et studio, is in quadam vitae perpetuitate constabit sibimetipsi usque ad mortem, semperque illi optime conveniet cum virtute et recto rationis dictamine. | |
§. 3.ITAQUE Philosophus eiusmodi periclitans Regnum haudquaquam intrat: In turbato quoque Regno haud unquam degit. Si quando in Imperio est virtus legumque observantia; tum ipse palam se facit: Si vero in Imperio deest virtus; tum latet, privatus quidem, sed tutus. p. 2. §. 1.ECONTRARIO, quando Regnum habet virtutem, quando vigent leges; Tunc autem privatae vitae otio marcescere, et velle vivere pauperem et adhuc negligi, pudendum est. Iam vero quando regno deest virtus, et iacent leges: Tunc eum, qui dici vult Philosophus, servire tempori, et velle augeri opibus ac honoribus; indignum quid est, maximeque probrosum ac pudendum. §. 2.CONFUCIUS ait: Non constitutus in hoc vel illo munere; non consultes agasve de illius administratione. §. 3.CONFUCIUS ait: In Regno Lu Patrio Magni Magistri Chi musicae exordium, et Quan-çiu finalis stropha plenissimo vocum et instrumentorum concentu resonans, o quam suaviter et iucunde implebat mulcebatque aures. f. 16. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: Callidus amator et gloriae et suimet; adeoque non rectus: Item qui natura sit hebetior idem tamen inconsideratus ac praeceps: Denique qui rudis et ad tractanda negotia ineptus sit, idem tamen non verax ac syncerus; qui, inquam, tales sunt; ego revera nescio quid tandem hominis sint, vel quo pacto mederi quis eis queat. §. 2.CONFUCIUS ait: Sic disce, semper quasi nondum perveneris. Imo etiam si quid didiceris, time ne amittas. §. 3.CONFUCIUS ait: O magnitudinem! o sublimitatem virtutis ac sapientiae Xún et Yù! Ambo sapientissimi cum admodum contenti viverent forte sua; quamvis revera humili, quaeque illustrissimae ipsorum stirpi minime responderet: Utrumque sua virtus ad Imperium evexit. Ambo itaque tenebant amplissimum hoc Sinarum Imperium; at non vicissim tenebantur: sic fere (ut Colaus exponit) quasi Imperium nihil interesset ipsorum. Parvi scilicet ducebant omnia prae una mentis suae nobilitate et praestantia. Quam quidem mentem norant a coelo procreatam esse ad virtutis et sapientiae possessionem eamque minime incertam nec in casu vel in temeritate positam. | |
p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: O quantus olim erat Yao agens Imperatorem: Magnarum ac sublimium rerum solum caelum est maximum. At enim quamvis illud mole ac sublimitate sit maximum; solus tamen Yao, adaequavit illud virtutis suae magnitudine ac sublimitate. Quae quidem eius virtus, quia erat tam ampla, tamque arcana, ut omnem vulgi sensum captumque fugeret; hinc eam populus nunquam potuit pro dignitate celebrare. §. 2.O Magnitudinem huius Principis! o sublimitatem! Ipse nimirum is fuit, qui habuit perfecta consummataque merita. O quam splendida quamque illustria ipse habuit ornamenta legum, rituum, officiorum, musices ac litterarum. Certe quam charus eam ob causam populo esset, ut alia praeteream, argumento sit, quod obeunti ditiones suas ac de more lustranti, obviam quandoque effusa subditorum multitudo certatim fausta omnia acclamaret, coelumque deprecaretur, ut optimo parenti suo ac Principi multas opes, filios, vitaeque annos concederet. Quod tamen populi votum pro sua ipse modestia admittere recusans, multae opes, inquit, pariunt multas curas; multi filii multos timores; multi vitae anni saepe miserias, multa probra. §. 3.DISCIPULI memores certe sententiae infra referendae f. 17. p. 1. §. 1. qua Philosophus deplorat quodammodo paucitatem virorum eximiis naturae dotibus instructorum, Xún, inquiunt, habebat Praefectos quinque magni nominis, et virtutis viros: Quorum primus Yu eluvionibus aquarum purgavit Imperium. Secundus çie derivatis iam eluvionibus primus Agriculturam restituit. Tertius Sie quinque institutiones (de quibus infra in libro Mem çu parte 3. f. 12. fiet mentio) conservandae et augendae Reipublicae necessarias condidit. Quartus Cao yao de criminibus mira cum aequitate cognoscebat. Quintus demum Pe ye montium torrentes aquas, et exundationes, mira cum industria et rei agrariae commodo simul et incremento dispertiebatur. Per Xun itaque horum 5. virorum consilio opera et industria Imperium tam praeclare tamque feliciter administratum fuit. §. 4.CONDITOR Cheu familiae Vu vam gratulabundus sibi identidem dicebat: Ego habeo regiminis mei adiutores subditos decem homines. Hos inter primus erat Cheu tum tan. Secundus Chao cum xe De hoc memorant Annales ea felicitate et industria Boreales regiones sibi commissas administrasse, ut sementis ac messis tempore e vinculis dimitteret reos omnes; et hi constituo revertendi tempore sua sponte (cum | |
|
tamen non deessent rei capitis) ad carcerem redirent. Tertius Tai cum vam. Quartus Pie cum. Quintus Yûm cum. Sextus Tai tien. Septimus Hûm yao. Octavus San y sem. Nonus Nân cum quo. Intus vero Ye kiam Regina uxor (cui adeo viros inter decimum locum tribuerunt) familiam Regiam, resque Palatii admirabili cum virtute ac prudentia regebat. f. 17. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ingemiscens ait: Quod veteri proverbio dicitur, magnae dotes difficiles ac rarae sunt; nonne hoc verum est? Sola fere quae olim dicta fuit Tam et Yu, alias Yao et Xun pulcherrima in Imperio societas et successio una cum hoc nostro familiae Cheu Imperio iure censeri potest floruisse praeclaris administris: Et hoc Imperium nostrum geminata felicitate omnino decem numeravit. Et inter decem datur una mulier, Regina scilicet Ye kiam Imperatoris Vu-vam uxor: adeoque novem duntaxat viri numerandi sunt et non amplius. Verissimum est itaque vetus illud effatum, magnas dotes difficiles ac raras esse. §. 2.TRANSIT Philosophus ad laudem Principis Ven-vam cui filius erat Vu-vam, ipse, inquit, de tribus partibus Imperii cum haberet iam illarum duas; (quatenus scilicet obtinebat omnium studia ac voluntates) Tamen ne sic quidem ab officio optimi clientis avocari potuit; sed fidem Imperio potiorem habens, invicta cum patientia paruit ac servivit familiae (quamvis iam tyrannicae) Yn: propterea familiae Cheu virtus ispa potest revera dici summa virtus, et cui nihil addi possit. p. 2.CONFUCIUS ait: Quod attinet ad Yu Imperatorem, ego non habeo nec invenio, quod arguam. Parcus erat ac mire temperans potus et cibi: Idem tamen maxime liberalis, magnificus, ac mundus erga spiritus. Admodum vulgaris passim erat ei vestitus; Eiusdem tamen summus quidam ornatus ac splendor erat in veste sacerdotali et tiara, quotiescunque sacris operabatur. Humile erat minimeque sumptuosum Palatium: Idem tamen exerebat et exhauriebat omnes animi, et aerarii facultates in aquarum in mare derivandarum ductus et earumdem receptacula pro siccitatis tempore. In Yù ergo non habeo ego nec invenio quo arguam. Hunc quoque ex ea sortis humilitate, quam diximus, ad avitam primae stiripis suae dignitatem, virtus sapientiaque revocavit: Ob huius quippe, meritorumque magnitudinem charus adeo fuit, tantoque in pretio Xun Imperatori; ut postquam eum per 17. postremos annos in Imperii Collegam adscivisset, tandem legitimo filio suo, cui Xam nomen, constanter reiecto (imitatus scilicet Yao sui decessoris exemplum) non dubitaverit eundem | |
|
iam nonagenarium Imperii haeredem designare. Verum Yu, generosa sese fuga proripiens, in latebras sese abdidit. Sed a dynastis tandem detectus, in solium quamvis invitus evectus est. Eminuit in eo, admirabilis quaedam facilitas, affabilitasque adversus omnes. Aes campanum iussit erigi in ipso Palatii sui atrio: ad cuius primum pulsum suos auditurus alacer provolabat. Itaque accidit aliquando, ut prandii unius tempore decies a mensa surgeret: E balneo item, ubi corpus lavabat, semel, iterumque ac tertio procurrerit; et quidem soluto et impexo etiamnum capillo; ut scilicet ad primum aeris campani signum, suorum vel postulata vel querelas audiret. Inter alias, quas plurimas condidit, leges, una fuit, qua vino omnibus severe interdicebatur, misso in exilium vini inventore. Solitus erat dicere: Vinum aliquando pessumdabit res Imperii, nostramque familiam: et ita revera accidit, ut alibi memorabitur. Imperavit solus annis decem, eo successu rerum, et copia, et tranquillitate, ut merito vocari aurea possint eiusdem tempora: et si quidem fas est Sinis hoc loco credere, aurum revera pluisse dicitur per triduum eo imperante. Iter faciens aliquando, cum forte obvium habuisset hominem catenis vinctum; protinus de curru suo desiliens, ubi cognovit esse reum capitis, et ad supplicium iam rapi; illachrymatus est; suisque demirantibus; superioris, inquit, aetatis homines ad exempla Regum Yao vitam suam moresque componebant: at nunc dum ego modicae virtutis homo Sinicam rem administro; non pauci meorum, ut video, pro suo quisque arbitratu, studiisque non optimis vitam instituunt. Vixit Yù annis centum ab omni privato affectu tam alienus, ut moriens caelo proposuerit Imperii successorem virum spectatae virtutis Ye appellatum, neglecto filio Ki; quem tamen et dynastae et populus haeredem esse voluerunt paterni Imperii, uti erat virtutum paternarum, et exinde electio Imperatorum in haereditariam filiorum ac nepotum successionem transit. Et haec quidem, quae hic et alibi annotamus, referuntur a Regiis illorum temporum scriptoribus et authenticis annalibus necnon a Philosophis Confucio et Mencio saepius confirmantur. Obiit vero praefatus Yu cycli noni anno 20. Quéi vi dicto, qui respondet anno ante Christum 2208. | |
LIBRI TERTII | |
§. 2.SALUTARE Principem, idque eminus et ex atrio inferiori, mos ac ritus erat Priscorum. Nunc vero salutare Principem superius in ipsa aula, revera nimium quid est, et quasi arrogans. Quocirca licet hic adverser multitudini; ego tamen sequor priscum ex inferiori atrio salutandi ritum. §. 3.CONFUCIUS (si discipulis fas est credere) penitus non habebat quatuor. Quoad res futuras non habebat proprium quoddam propensae mentis studium seu intentionem. Item non habebat obfirmatae mentis propositum ac determinationem, neque habebat, pertinaciam in re semel suscepta, modoque gerendae rei mordicus tuendo: Nec habebat denique seipsum suasque commoditates prae oculis. f. 2. p. 1. §. 1.CONFUCIUS forte periclitans cum cura et vigilantia versabatur in Quam loco. Periculi causam praebuit oris similitudo cum altero eiusdem loci quondam praefecto, cui Hiam hù nomen, quem loci incolae, quos olim divexaverat, iniuriarum memores ad necem quaerebant, diversorio Philosophi per quinque dies armis obsesso. §. 2.PERCULSOS itaque tam inopino periculo discipulos confirmaturus Confucius, inquit. Sexcenti fere sunt anni quod Ven-vam sapiens ille Rex iam interiit: Sed an propterea praeclara lex illa, et quasi legis lux, quae refulsit ipsius opera, pariter extincta est, et non existit hic inter nos etiam nunc. §. 3.CAELUM itaque si extincturum erat, hanc legis lucem, post Regem illum uti natus ita etiam moriturus ego non valuissem conferre operam, in hac lege quadamtenus promulganda. Coelum vero si necdum extinctam voluit huius legis promulgationem; profecto vitae nostrae, etiam volet consultum. Quam igitur loci incolae quid ipsi tandem mihi facient. §. 4.UNUS e Praefectis Tai çai (Magistratus nomen est) percunctatus est a Confucii discipulo çu cum dicens: Confucius Magister vester Num vir sanctus est is? nisi enim talis esset, quomodo tam multa calleret. p. 2. §. 1.ÇU-CUM respondit: Quod ad Magistrum nostrum attinet, revera caelum prodiga cum liberalitate perfecit ut sanctus esset. Sed et idem insuper multa valet peritia scientiarum. | |
§. 2.CONFUCIUS haec audiens ait: Tai çai Praefectus ille num probe novit me? Ego (ut de me loquar) adolescens cum essem, conditione fui satis humili; idcirco Magistra paupertate doctus multa nunc calleo; sed humilia vulgariaque (aucupari scilicet, piscari, aurigari, iaculari, etc.) Sed enim an ratio viri probi ac sapientis ne dicam sancti, in multis illis consistit? Profecto non in multis consistit illa. §. 3.AD confirmandum hoc Confucii dictum, refertur a discipulis; quod Lao condiscipulus eorumdem, crebro narrabat quod ipsemet Confucius dicebat: Ego primis aetatis meae temporibus non admotus fui gerendae Reipublicae; idcirco didici perdidicique artes liberales. §. 4.Confucius moleste ferens vulgo se haberi rerum omnium peritissimum aiebat: Egone ut tantam habeam scientiam? Imo vero eam non habeo. Fateor quidem quod ubi datur vulgaris humilisque homuncio, qui percontetur ex me quidpiam, quamvis idem rudis ineptique sit instar; mox ego tractanda suscipio ipsa rei, de qua me consulit, duo quasi capita, atque haec disserendo exhaurio. f. 3. p. 1.CONFUCIUS calamitatem deplorans suorum temporum desperansque emendationem dicebat: Aquila (aut solis avis) iam amplius non advenit. E flumine non prodit mappa (seu monstrum varie depictum) quae duo erant rediturae felicitatis praenuntia. De me meaque doctrina actum est, proh dolor! p. 2. §. 1.RECTE notat Colaus perturbatum hic esse ordinem litterarum, qui adeo talis esse deberet, qualem versio haec sua indicat. Confucius cernens homines lugubri veste indutos ob mortem parentum; alios item pileo habituque Mandarinico insignes, quamvis iidem essent minoris aetatis, aut etiam capti oculis; tamen ipse conspicatus illos procul dubio assurgebat honoris gratia: et eosdem forte praeteriens, procul dubio accelerabat gradum. (Officioso more Sinarum quasi propere cedentium locum alteri honoris gratia) vix ulla scilicet habita ratione vel aetatis suae, vel authoritatis; at certe maxima tum pietatis tum dignitatis alienae. §. 2.YEN-YUEN altum suspirans aiebat: Est omnino sublime quid, idemque profundissimum doctrina Magistri nostri. Suspicienti illam mihi, et iam gradum ad illam facienti, semper magis magisque alta apparet. Rursus penetranti mihi ad illam illius firmitatem, | |
|
semper illa magis ac magis firma ac impenetrabilis deprehenditur. Contemplor illam quandoque velut positam ante ipsos oculos, et velut in eius amplexum feror, quando ecce derepente existit mihi a tergo ex ipsis quasi manibus elapsa. §. 3.ET tamen hanc ipsam doctrinam impertiens hominibus Magister noster suo quodam ordine pedetentim blandeque noverat allicere homines atque inducere quo volebat: dilatabat animum meum praesidiis Philosophiae suae, et restringens ad unum omnia, contrahebat me ad unam caelitus inditae rationis moderationem ac regulam. f. 4. p. 1.EGO vero cum vellem sistere et frui iam partis, omnino non poteram: Ubi ergo iam exhauseram quodammodo meas animi vires, sic prorsus erat ac si daretur quidpiam quod consisteret erectum ante oculos meos. Caeterum quamvis ardenter optarem assequi et amplecti illam, adhuc tamen non habebam viam ac modum quo votorum compos fierem; adeoque haerebam attonitus ad doctrinae huius virtutisque celsitudinem et profunditatem. p. 2. §. 1.CONFUCIUS aegrotabat, nec sine periculo: Quo intellecto discipulus çu lu gratificaturus Magistro submisit iussitque aliquot discipulos assistere aegrotanti, et esse veluti honorarios quosdam administros, et funus etiam, si opus foret, cum splendore et apparatu procurare. §. 2.VERUM ubi morbus nonnihil remisit; Confucius re cognita haudquaquam probans studium huiusmodi gratificandi; ah! inquit, a quanto iam tempore discipulus iste Yeû res agit nec recte nec sincere! Nuper quidem mos et ratio permittebat mihi frequentiam istam ministrorum et splendorem domesticum: at nunc quando defunctus sum magistratu, adeoque nullos, uti par est, habeo Ministros publicos; si tamen ambitiose me gerens videar habere Ministros istos, ego quem tandem fallam? certe ut fallam oculos mortalium, an fallam etiam ipsummet caelum? §. 3.ET vero, mihi prae ista morte obeunda inter ministrorum istorum obsequia et manus, nonne fuisset multo gratius dulciusque emori inter duorum triumve discipulorum manus? Certe ego licet tunc haud potuissem magnifico illo proprioque praefectorum funere efferri; an ego propterea moriens inter vos, fuissem mortuus in via publica, ibique iacuissem inhumatus? Tres paragraphos superiores concludit Interpres his verbis: Xim gîn | |
|
yû çié pím guêi pé chi cum, lh sú tien chi chîm, xeù lì chi chím, yé hâo pú keù jû çù çu sò y guêi ván xí fá yè, hoc est: vir sanctus constitutus in praesenti discrimine gravis morbi, in syncera illa voluntate obsequendi caelo, et rectitudine servandi quod ratio dictat, ne pilo quidem capitis temere, sicut hic patet, procedit. f. 5. p. 1.ÇU cum hortaturus Magistrum suum ut talenta sua ad publicum bonum exerat. Si habeat, inquit quispiam pulchram rarique pretii gemmam hoc tempore et statu rerum tam perturbato; eamne asservabit in arca et sic abscondet; an contra exquiret cui aequo pretio divendat? Confucius haud ignarus quid isto simili significaretur, respondet: Vendatur sane, per me licet, o! vendatur sane, at enim ego expecto aequum illius aestimatorem et licitatorem: Nec e re nostra est emptorem quaerere. p. 2. §. 1.CONFUCIUS pertaesus temporum suorum desiderabat relicta patria migrare ac degere inter novem gentes Barbarorum. §. 2.FORTE fuit qui dissuasurus diceret: Viles abiectique sunt homines isti. Quomodo hoc fiet? qui ibi deges? Confucius respondit: Syncerus virtutis ac sapientiae sectator ubi degit; quomodo vile quid abiectumque ibi detur? §. 3.CONFUCIUS aiebat: Ego ex Regno Guéi cum rediissem in patrium Regnum Lu, tum deinde musica opera mea pristino ordini ac puritati restituta fuit. Poemata quoque Yà et çum singula obtinuerunt demum suum statum, harmoniam scilicet, ac maiestatem pristinam. §. 4.CONFUCIUS aiebat: Foris versantem et in Republica tum servire, uti par est, Principi, et caeteris Magistratibus: domi vero degentem, tum servire parentibus fratribusque debita cum observantia: In luctu funebribusque officiis non audere non exerere vires omnes: Inter epulas denique non agere quidpiam per immoderatum vini usum, quod grave sit ac periculosum. Haec quatuor tametsi prima fronte facilia, revera tamen difficilia sunt; atque adeo quomodo sint in me? §. 5.CONFUCIUS forte consistens ad ripam fluminis, et perennem illius fluxum contemplatus innuensque in via virtutum non esse sistendum aiebat ut eunt et fluunt hoc modo aquae istae, nec sistunt cursum suum diu noctuque! | |
f. 6. p. 1. §. 1.CONFUCIUS aiebat: Ego adhuc quidem non vidi qui sic gauderet virtute, sicuti gaudet quis formosi oris corporisque elegantia et venustate. §. 2.CONFUCIUS aiebat: Exempli gratia: Molior ego ex aggesta continenter humo collem: priusquam perficiatur is, uno, qui ad operis integritatem etiamnum desideratur corbe, caeptum opus intermittitur; plane ego sum is qui intermitto, mea unius, haec culpa est. Contraria plane constantiae ratio est: Ipsa quantumvis lente, perficit tamen res quantumvis magnas; quia coeptum opus nescit intermittere. Exempli gratia: ego planae telluri licet aggeram quotidie unum duntaxat corbem humo onustum: Tamen si assidue progrediar aggerendo, mei progressus erunt, mea perfecti tandem collis erit gloria. p. 2. §. 1.CONFUCIUS aiebat: Dicente me, seu, docente quidpiam, qui non esset iners ac segnis, sed actutum factis conaretur explere, quod faciendum esse ex me didicerat, enim vero fuit is discipulus meus Hoêi. §. 2.CONFUCIUS loquens de eodem Yên-yven, praemature defuncto aiebat: Proh dolor! Ego quidem videbam ipsum magnis passibus progredientem: At necdum videbam illum desistentem. §. 3.CONFUCIUS simili quodam hortaturus suos ad constantiam aiebat: Seges quae modo nascens viridantem protrudat herbulam, et tamen deinde nullos proferat flores, datur utique: Rursus, efflorescens iam seges, et tamen deinde nullos excludens fructus, datur similiter. f. 7. p. 1. §. 1.CONFUCIUS aiebat: Pueros ac iuvenes par est suo quodam modo vereri: Nam cui tandem constat olim illos non meliores futuros quam sint modo, sic ut etiam superent nos ipsos? Caeterum qui quadragenarius vel quinquagenarius iam sit, et tamen necdum habeat nomen aut famam; eiusmodi qui sit, equidem non est dignus, quem quis vereatur: actum est. §. 2.CONFUCIUS ait: Prolata cum fide ac veritate monentis verba, licet etiam subaspera, potestne quis non audire ac suscipere, aequo saltem animo, si minus laeto? Caeterum proficere ex illis et emendare, hoc est enimvero maximi faciendum. Rursus per ambages quasdam paulatim insinuatis consiliis et admonitionibus, an potest | |
|
quisquam non gaudere? quanquam proficere hic, et ruminari illas identidem, hoc est enim vero primum maximeque necessarium. Quod si gaudeat quis tantum, et interim non expendat ac ruminetur id quo gaudet; nec pascatur cibo, quo videtur usque adeo delectari: Item si quis excipiat reverenter monita syncera et recta; et interim mores suos non conformet cum eis ac nihil emendet; ego certe non invenio quo pacto me geram cum eiusmodi homine: Actum est, oleum et operam uterque perdimus. p. 2. §. 1.CONFUCIUS aiebat: Nihil aeque sit cordi atque cordis synceritas ac fides. Non contrahas amicitiam cum eo, qui sit minus bonus quam sis tu ipse. Peccasti? ergo ne dubites aut verearis emendare quod peccatum est. §. 2.CONFUCIUS aiebat: Trium legionum (id est, militum 37500.) exercitui maxime repugnanti, suus quandoque potest eripi ductor et abripi in servitutem. Quantumvis autem tenui abiectoque homuncioni non potest ulla vi eripi liberae mentis arbitrium. §. 3.CONFUCIUS collaudans suum discipulum Yeû, sive çù lú aiebat: qui indutus iam tritam ac laceram, eamque ex viliori cannabe togam una cum aliis sodalibus indutis pelles vulpinas, et pelliculas hǒ (Hó species est animalculi, cuius pellis rari est pretii) consisteret, et tamen nequaquam erubesceret; fuit is sane discipulus Yeû. f. 8. p. 1. §. 1.IDEM confirmat eandem laudem ex oda quae sic habet: Quisquis non est invidus, nec cupidus; ad quos tandem usus non erit apprime idoneus? §. 2.ÇU-LÚ praeconio Magistri sui laetus, per omnem deinde vitam recitabat hunc versiculum. Quod advertens Confucius, et discipulum iusto plus sibi placentem repressurus sic ait: Ista laus et virtus qua sit ut vaces invidia et cupiditate, quomodo sufficiat ut illico sis apprime idoneus ad omnia, sic ut nihil iam desideretur amplius? §. 3.CONFUCIUS aiebat: Tempore brumali tum demum scitur an pinis et cypressis sua deinde folia decidant. Illustre specimen illorum (inquit Colaus) quos tranquilla Republica inter se mutuo perquam similes, turbata deinde afflictaque dissimillimos fuisse probat, et fortes ab imbecillis, stultos a sapientibus manifeste discernit. | |
p. 2. §. 1.CONFUCIUS aiebat: Prudens non haesitat anceps animi: Vere probus et innocens non moeret, fortis ac magnanimus non pertimescit ac trepidat. §. 2.CONFUCIUS aiebat: Sunt quibuscum possis pariter auspicari studium virtutis ac sapientiae, nec tamen possis deinde cum iisdem decurrere viam ipsam, seu exercitare propria sapientum opera. Alii sunt quibuscum etiam possis decurrere iam coeptam viam, nec tamen possis deinde cum iisdem, propterea quod careant constantia, diu persistere in via et cursu. Alii rursus sunt quibuscum possis constanter persistere in coepta via cursuque, nec tamen deinde possis cum iisdem ad exactissimum virtutis ac sapientiae aequilibrium exigere res omnes actionesque vitae totius. f. 9. p. 1. §. 1.CITATUR hic versiculus depromptus ex veteri Poemate, quo degens quispiam extra patriam, longeque absens, et forte conspicatus arborem, cui similem natali in solo viderat; amici, quem in patria reliquerat, recordatus hunc in modum cecinit: arboris pruniferae frondes ac flores flante zephyro in partem nunc hanc nunc illam agitantur assidue. Ah! quomodo non te cogitem, non te expetam videre! Sed heu! inania sunt vota ista! Etenim domus utriusque nostrum est invicem remota. §. 2.CONFUCIUS hinc quoque doctrinae succum petens sic aiebat: dicit ille quidem cogitari ab se patriam et amicum; sed revera non cogitat: nam hic quae tandem distantia datur? quasi dicat si quidem seria esset cogitatio, ad iter iam pridem accinxisset sese. Nos quoque longe minori iure querimur distare a nobis virtutem ac sapientiam, de qua sic cogitamus, ut cogitemus tantum: Alioquin si cogitatio foret seria; iam nobis innata virtus ultro rueret in amplexus nostros. Inusitata plane fuit, et quae modum videatur excessisse, diligentia, qua discipuli minutissima quaeque et dicta Confucii et facta, quin etiam situs omnes ac motus non observarunt modo, sed etiam literis ad memoriam posterorum commendarunt, et nos quoque fastidioso licet Europaeo, prout iacet, obtrudimus. p. 2. §. 1.CONFUCIUS agens cum iis qui erant eiusdem secum gentis seu familiae, habebat modum quendam agendi valde syncere et candide. Videbatur non valere ulla facundia, aut doctrina prae caeteris. |