4 Liber Primus (Great Learning)
SCIENTIAE | |
|
In nullo Sinarum Vocabulario litteram hanc Sin dici, aut novitatem significare invenies; adeoque sola Interpretum auctoritas ac beneplacitum hoc ei nomen et significatum indidit. Nam proprie çin dicitur, amare parentes, propinquos, significat; quo sensu, si et hoc loco eam accipias, Authoris textum adeo non vitiabis, ut contra maxime Christianum effecturus sis. p. 2. §.1.COGNITO semel fine, seu in-quo-ultimo-sistere oporteat, tum deinde habebis determinationem seu stabilieris, et tecum ipse statues eumdem persequi. determinatus et stabilitus ubi fueris, tum deinde poteris acquiescere illi determinationi. Huic ibi acquieveris, tum deinde poteris firmare-animum, seu in quieta hac mentis statione ita firmus consistere, ut nihil vel prosperi vel adversi deiicere inde te valeat. firmato sic animo, tum deinde poteris meditando discurrere, ac dispicere clare res omnes et negotia quae sese offerent, sanumque de illis iudicium ferre, suis singula ponderibus librando. Ubi usus hoc discursu perspecta penitus habueris omnia quae occurrerint, tum deinde tuo potitus desiderio poteris assequi eum in quo sistas finem, nimirum summam actionum tuarum omnium cum rationis dictamine conformitatem. §. 2.HIC paragraphus continet superiores duos, et quis ordo in supra dictis tenendus ostendit, cum ait; res (expolire scilicet suam ipsius naturam rationalem, ac renovare populum) habent magis-principale, ut arbor radicem, et minus-principale, ut arbor ramos. Postquam enim sua ipsius natura rationalis, seu animus bene expolitus et excultus fuerit, tum deinde recte institui regique poterit etiam populus: quemadmodum in arbore, postquam ipsa radix succo plena fuerit, tum deinde eumdem etiam in ramos diffundet. Actiones itidem illae quae sunt cognoscere ubi sistendum, assequi finem; in hoc sistere, etc. Habent finem suum et principium; seu primum, a quo ordiri, et ultimum, in quo terminare oporteat. Postquam enim investigavero, adeoque cognovero eum, in quo sistendum est, finem, tum deinde potero hunc assequi, et hic sistere. Assequi igitur, finis est, cognoscere, principium. Itaque si hunc rationi consentaneum rerum et actionum ordinem recte noveris, quae scilicet praeponenda, quae postponenda; tum enimvero teipsum et populum optime institues regesque, probe item scies, et reipsa assequeris, in quo tandem sistas, summum bonum, adeoque quam-proxime-accedes ad magnum illud Virorum Principum sciendi-institutum. | |
§. 3.IN praesenti paragrapho Author ab enumeratione partium docet quaenam sint illa magis minusque principalia, quid prius sit, quid posterius; quid radix, quid rami, etc. Prisci volentes expolire naturam rationalem in imperio, seu volentes ut totius Imperii populus haberet, quo naturam suam rationalem expoliret; ipsi prototypon futuri, prius recte-administrabant suum ipsorum privatum Regnum; exemplo suo procurantes ut et subditi sui naturam rationalem bene expolirent atque excolerent; gradum hac ratione facientes a propiori, id est, Regno suo privato, ad remotius, id est, ad totum Imperium, privati quippe Regni institutio, radicis instar est, ex qua felix Imperii administratio succrescat. Hic adverte, Sinas binis his litteris tian hiá, id est, quod sub coelo est, passim notare Imperium suum Sinense; quasi eo uno hic terrarum orbis terminaretur, adeo scilicet, praeter minora aliquot Barbarorum, ut vocant, Regna terris suis adiacentia, terrarum praeterea nihil ipsi hactenus noverant, aut si forte noverant, in censum cum hoc suo Imperio non posse existimabant. Volentes autem recte-administrare suum Regnum seu bene instituere privati Regni sui populum; prius item recte instituebant suam familiam domesticam, ut sicilicet ideam haberent, iuxta quam deinde bene instituerent regerentque totius Regni populum: Regni enim recte administrandi radix, magisque principale, est familia domestica recte instituta. De huius itaque institutione prius laborandum est Principi. Rursum volentes recte instituere suam familiam domesticam prius recte-componebant, seu excolebant suum-ipsorum corpus (quo nomine personam intellige) tanquam normam atque exemplum, ad quod bene deinde instituerent domesticos suos. Nam recte instituendae familiae radix, magisque principale, est propria persona recte composita probisque moribus exculta. Iam vero volentes recte-componere suum corpus, seu externum totius personae habitum, prius rectificabant suum animum, perdomando scilicet, recteque moderando eius affectiones et appetitus, utpote quae animum a genuina sua rectudine avertere, ad quaevis vitia inclinare ac deprimere solent; rectae enim compositionis exterioris, sive corporis recte compositi radix, magisque principale, et quod prius procurandum, est affectionum animi et appetituum recta moderatio: Hanc igitur prius cordi habeat quisquis externam personae suae compositionem cordi habet. Volentes autem rectificare suum animum, prius verificabant, seu veram, sinceram, ac ab omni fallacia fictioneque immunem reddebant suam intentionem, sive volontatem, id est, eo usque moderabantur et perpugabant voluntatem | |
|
suam et intentionem, quoad ab omni fuco aliena, revera nihil vellet, nisi quod vere honestum simul ac utile esset, revera nihil nollet, nisi quod turpe esset ac perniciosum. Adeoque rectificandi animi radix, magisque principale, et quod priore loco curandum est haec intentionis nostrae veritas. Ideo auctor dicit, eumqui velit rectificare animum suum, prius in veritate solidare debere intentionem suam. Porro volentes verificare suam intentionem, prius perficiebant, et ad summum quem poterant apicem perducebant suum intellectum, seu potentiam intellectivam, ita ut nihil haec non haberet perspectum. Adeoque consummata eiusmodi intellectus perspicacia radix est, et magis principale verificandae intentionis nostrae, ac voluntatis in veritate solidandae. Et hoc est, quod vult Author cum dicit, eum qui vult verificare intentionem ac voluntatem suam, prius debere perficere intellectum suum; nihil enim volitum quin praecognitum. Ad extremum hac ratione perficere, seu ad summum apicem perducere vim-intellectivam, consistit in penetrando, sive exhauriendo res omnes, seu rerum omnium rationes. Cum autem pro rerum entiumque diversitate, diversae item sint rationes cognoscendi, quas Philosophi cognoscibilitates appelant; et modus cognoscendi secundum eosdem sequatur modum essendi: utique tum demum ad scientiae seu cognitionis apicem pervenisse vis intellectiva censebitur, quando rerum omnium rationes ac essentias secundum omnem cognoscibilitatem suam (quantum vires humanae ferent) exhauserit. Atque hoc est quod Auctor dicit, perficere, seu ad apicem perducere vim intellectivam, consistere in comprehendendo, et quodammodo exhauriendo rerum omnium rationes. Ex his octo supra enumeratis, quinque postrema, nimirum, penetrare intime res omnes, ad apicem perducere vim intellectivam, verificare intentionem, rectificare cor, recte componere propriam personam, sunt id, in quo consistit ille naturae rationalis cultus et expolitio quae unicuique quoad seipsum in primis curae esse debet. Recte autem instituere familiam, recte administrare Regnum, expolire naturam rationalem subditorum in toto Imperio, sunt id, in quo populi renovatio consistit. Quae, qui debito et non praepostero ordine praestiterit, is demum naturam rationalem in semetipso expolitam, et in populo renovatam, adeoque summum bonum, in quo tandem sistat et conquiescat, ex magnae huius scientiae praescripto assecutum se esse experietur. f. 2. p. 1.NUNC Author, quo altius inculcet doctrinam suam ab infima omnium radice exorsus, uti modo gradatim quodammodo descenderat, ita vicissim per suos rursum gradus hic ascendens, rebus (inquit) omnibus intime penetratis, seu exhaustis, | |
|
tum deinde vis-intellectiva consummata erit et perfecta: vi-intellectiva consummata et perfecta, tum deinde intentio ac voluntas verificabitur, id est, non errabit vel appetendo quod malum sit, vel fugiendo quod bonum: intentione verificata, tum deinde animus rectificabitur, nullo pravo affectu a sua rectitudine desciscens; animo rectificato, tum deinde etiam corpus bene-compositum erit, nihilque aget a decoro et morum probitate alienum. Propria-persona-seu-corpore bene-composito, tum deinde familia-domestica illius exemplo bene-instituta erit: familia-domestica recte-instituta, tum deinde privatum regnum recte-administrabitur: privato regno sic bene-instituto, tum deinde totum etiam Imperium optime institutum pace-perfruetur. Ubi verificaveris intentionem, rectificaveris cor, recte composueris propriam personam, iam expolitio naturae rationalis obtinuerit finem suum in quo tandem sistat. Ubi denique recte institueris domesticam familiam, Regnum tuum privatum, ac demum universum Imperium; iam renovatio populi etiam obtinuerit finem suum in quo tandem sistat. Quae omnia Author bina illa gradatione repetere data opera voluit, ut scilicet eos, qui Magnam hanc Scientiam addiscere statuissent, doceret, certum in his omnibus ordinem tenendum esse, quem invertere aut contrahere non liceret. p. 2. §. 1.A Coeli filio seu Imperatore, usque ad plebeios homines, una omnes in recta-compositione suae ipsius personae constituant oportet suum principale. Quasi dicat: tametsi diversae sint conditiones ac status hominum; quorum alii scilicet ad sceptrum, alii ad stivam nati sunt; commune tamen omnibus, tam summis quam infimis, debet esse studium excolendae virtutibus propriae personae; nam penetrare res omnes, perficere vim intellectivam, verificare intentionem, rectificare cor; omnes hae actiones sunt propriae personae recte componendae; ad quas deinde alia illa, nimirum familiae domesticae, privati Regni, ac totius demum Imperii recta administratio consequetur: hoc posterius non omnibus commune, adeoque minus principale; primum illud omnibus omnino, ab ipso scilicet Imperatore ad infimam usque plebem commune sit oportet, magisque principale. Nota. Sinas binis hisce litteris tien çu, quae Coeli Filium significant, Imperatorem suum denotare: credunt enim etiam Sinae Regna et Imperia coelitus conferri necnon auferri, ut patet ex variis Priscorum monumentis. Unde Imperatorem, afferunt, a Coelo esse dicique tien çu, id est, Coeli Filium; quia est tien hoe, id est, a Coelo seu Coelitus obtentus, peculiari scilicet privilegio. | |
§. 2.SUO principali (id est, propria persona) perturbato seu neglecto, ut tamen secundarium, seu minus principale, id est, Familia, Regnum et Imperium recte-gubernetur, nequaquam fieri potest; id est, quandoquidem propria persona sit, Familia, Regni et Imperii fundamentum ac radix; utique haec prius recte componenda erit; nisi forte velis arida iam radice adhuc arborem in frondes ac folia virescere. Id quod maioris-momenti est, minoris-facere; ac id quod minoris-momenti, maioris-facere non est e recta ratione. Sensus est, tametsi viro Principi cordi et curae esse debent subditi omnino omnes; debet tamen regiae suae Domui et prius et impensius vacare; quosque adeo vel familiae vel sanguinis ratio propius ei coniunxit, haud quaquam potest iis, quos conditio sua remotiores fecit, posthabere. Atque haec est ipsiusmet Confucii Sinarum Oraculi doctrina, Principum maxime Virorum institutioni accommodata; quae in sui primum, ac deinde in aliorum recto regimine, seu gemino cardine vertitur. In sequentibus çem çu eiusdem discipulus singula illa ex Magistri sui mente persequitur, priscorum Principum auctoritatibus et exemplis firmando ac illustrando. f. 3. p. 1. §. 1.PRIMA authoritas, qua, çem-çu utitur ad declarandam Magistri sui superiorem doctrinam de sui, aliorumque recto regimine, petitur ex vetusto libro a vù-vâm Filio Regis vên-vâm composito; in quo is patris virtutes celebrat; et cam-xo fratri suo exhibet. Itaque liber ille, cam cao dictus (qui et pars est Chronicorum Imperii cheu) ait: potuit ille, scilicet vên-vâm, expolire suam naturam rationalem. §. 2.ALTERA authoritas ex vetustiore etiam libro, tái-kia dicto, petitur, quem scripsit famosus ille y-yn Gubernator Imperii xam: hic enim cum videret tái-kia Nepotem Imperatoris chim-tam (conditor hic erat familiae xam) degenerare ab avitis institutis, eum in sepulchrali horto avi sui iussit ad triennium commorari. Caeterum hoc libello adhortatus eum est ad sectandas avi sui virtutes. Et vero resipuit, et ab hoc eodem y-yn reductus deinde ad Imperium fuit; quod diu ac feliciter, tanto usus Magistro et adiutore, administravit. Itaque liber hic tái kia dictus ait: semper-intentos-habebat-mentis-suae-oculos (Rex scilicet tam) huic a-coelo-datae naturae rationali excolendae. | |
§. 3.TERTIA demum authoritas ex longe vetustissimo libro Regis yaô tí- tièn dicto, petitur, qui liber cum duobus modo citatis insertus est libro xu-kim. Porro sic ait: potuit ille (Rex scilicet yaô) expolire seu excolere magnum hoc et sublime donum, vel sublimem virtutem, id est, naturam rationalem. §. 4.OMNES per-se-ipsi expoliverunt naturam suam rationalem. Quasi diceret; tametsi omnibus hominibus a coelo immissum ac inditum sit grande hoc et sublime naturae rationalis donum ac lumen; plerique tamen mortalium inordinatis appetitibus suis ac vitiis illud obnubilarunt, et imminuerunt, nonnulli etiam propemodum extinxerunt: at vero dicti Reges yaô, chim-tam et vên-vâm labore suo et constantia potuerunt illud usque eo expolire ac illustrare, ut non modo iacturam illius numquam deinde fecerint; sed e contrario amplissimo eiusdem splendore ac luce per universum Sinicae Gentis orbem longe lateque radiarint. p. 2. §. 1.TAM Regis pelvi, in qua lavare corpus solebat insculptae-litterae aiebant: toto die, id est, assidue, te lava et renova; imo quotidie te renova; iterumque in dies te renova; Quasi dicat: Princeps qui alios gubernat, nullo non tempore in eo totus sit oportet, ut pravorum appetituum vitiorumque sordes, quas forte contraxerat, sollicite abluat et abstergat; sicque ad pristinam munditiem ac puritatem revertatur. Atque haec est illa sui ipsius renovatio, quam çem-çu hoc loco praemittere voluit, ceu radicem ac fundamentum renovationis populi. Caeterum observatu dignus sane est antiquus illorum temporum mos, quo in vasis domesticis similique supellectili (qualis haec erat tam Regis pelvis) pulcherrima quaeque virtutum documenta insculpi, aut appingi, et in intima quidem vasis ipsius facie, solebat; ut ea tum quoque cum vel corpus lavarent, vel cibum sumerent, semper ante oculos haberent. A priscis igitur derivatus est hodieque viget usus ille in Sinis; verumtamen cum hoc discrimine, ut quas olim interius, modo exterius plerumque vel appingant, vel insculpant litteras utpote mero hodie fuco, et exteriori quadam virtutis specie contenti. §. 2.SUPRADICTUS Rex vù-vâm in eodem illo suo libro cam caó ait: excita seu provoca, ut sese renovet populum. Quasi diceret; tametsi forte populus male hactenus vixerit; si tamen in posterum recte agere velit, Princeps ei norma sit, suoque exemplo subditos ad novam melioris vitae normam studiose provocet: haec enim vera est renovandi populi methodus. | |
§. 3.ODA ait: familiae Cheu tametsi antiquissimum fuerit Regulorum Regnum, ei tamen a coelo collatum deinde Imperium mere novum erat; quatenus scilicet mere debebatur renovationi tum Regis, tum subditorum. Nam Regnum familiae Cheu per multa saecula (numerando scilicet ab Héu-çie Regulo, per mille et amplius annos) Regulorum ditio dumtaxat fuit, et quidem limitata; quoad postremus omnium vêm-vâm Regno finem, et Imperio initium dedit, per sui nimirum, suorumque renovationem. §. 4.ATQUE haec est ratio, ait çem-çu, quare absolutae-virtutis Princeps nihil non agat in ordine ad suum apicem; id est, absolutae virtutis Princeps qualicunque sui ac populi renovationi non acquiescit, sed ad apicem summi boni, (de quo egimus initio huius libri) in quo tandem sistat, contendit. f. 4. p. 1. §. 1.DECLARATA hactenus sui ipsius aliorumque renovatione, seu recta institutione; transit modo çem-çu ad declarandam tertiam partem doctrinae Magnae huius Scientiae, nimirum consistentiam in summo bono. Oda itaque ait: Regulorum Regia districtum habens mille stadiorum (hoc est, centum circiter leucarum) sola est populus ubi sistat. Quasi dicat; tametsi populus per totius Regni fines latissime dispersus habitet, eorum tamen animi et oculi semper Regiam ceu centrum suum respiciunt; utpote, in qua omnis opum ac fortunarum suarum cardo vertitur. Ita scilicet res omnes habent ubi tandem singula quiescant. §. 2.ODA ait: miên-mân crocea avis (a cantu suo sic dicta) sistit in montis-arboribus-consiti cacumine, ceu quieti suae accommodo tutoque loco. Confucius usus hoc simili ait: Crocea avis res equidem est exigua, et rationis expers; in sistendo tamen ostendit se nosse ubi sistere sibi conveniat: et fieri-ne-potest ut homo rerum sublunarium Princeps et caput cum sit, tamen non ut avis sit? id est, ut ab ave superari quodammodo se patiatur? quippe qui mente adeo caecutiat, ut ignoret summum bonum, ubi sistendum sibi sit; cum tamen nec avicula ramusculum suum, in quo sistat, ignoret. §. 3.POSTQUAM superius §1. et 2. çem-çu ex Magistri sui doctrina ostendit, debere quemlibet scire apicem boni in quo sistat; docet hoc paragrapho quomodo practice oporteat ad hunc boni apicem contendere, in eoque sistere, allatis veterum Principum exemplis, qui virtutis fama celebriores fuere. Itaque Oda ait: o | |
|
quam profundae reconditaeque virtutis erat, Rex vên-vâm! o quam feliciter coniunxit perpetuum illum virtutis suae splendorem cum omnibus suis actionibus! nihil non diligentissime observans, ut ad destinatum animo perfectionis apicem, in-quo-sisteret, perveniret. Cum enim (exponit çem-çu) ad regendos feliciter subditos communis quaedam erga omnes charitas praecipuam vim habeat; ven-vam agens Regem sistebat et sese perficiebat in hac charitate. Rursus cum praecipua subditi virtus sit honor et observantia erga Regem, vên-vâm-agens subditum sistebat in observantia; huius partes omnes fidi promptique animi constanter explens. Cum item prima et praecipua filiorum virtus ac laus consistat in obedentia, vên-vâm-agens filium sistebat in obedentia; cuius partes omnes insigni quadam pietate, et exactissimis amantis filii obsequiis indefessus explebat. Cum vero Patris vicissim praecipua virtus sit amor erga filios ex piis visceribus profluens; vên-vâm agens patrem, sistebat in hoc filiorum amore; quem prodebat identidem non indulgentia quadam vitiosa, sed assidua ad omnem virtutem institutione; quae adeo ad nepotes, horumque deinde filios feliciter propagata sit. Denique cum promiscuae hominum inter se consuetudinis et societatis prima laus sit fides, vên-vâm cum Regni sui hominibus agens sistebat in fide; quam in verbis suis factisque inviolatam servabat. Cum adeo celebris sit inter Sinas Regis vên-vâm memoria, iuvat hic obiter de eodem aliquid attingere. Huic ven-vâm pater fuit vâm-kí; mater tái-çín; quam memorant ea fuisse verecundia, ut nihil inhonesti videre vel audire sustineret; ea modestia ut nihil arrogantiae, nec in verbis quidem, notaretur. Piae matris pius filius vên-vâm, cum anno vigesimo imperantis cheu tyranni alio nomine xeù-sin, lethaliter aegrotaret, et terra quintum iam diem prodigiosis motibus concuteretur, tantam calamitatem coelique iram suis unius peccatis adscribebat; et tamen vir fuit tantorum virtutum, et tam illustri apud exteras nationes fama, ut quatuor supra quadraginta Regna eidem sese ultro subiecerint. Caeterum nihil aeque in hoc Principe enituit ac singularis erga omnes animi pietas; cuius unum e multis exemplum hic adduxisse sufficiat. Referunt Sinensium Annales, et liber, Lie-que-chí-chuen, quod cum forte offendisset in campo ossa insepulta ignoti hominis, protinus ea humari iusserit; cumque esset e circumstantibs qui diceret, ignorari defuncti Dominum, adeoque non esse illius habendam rationem: at enim, inquit Rex, qui tenet Imperium, Imperii Dominus est; qui Regnum, Regni Dominus; ego igitur et hominis huius sum Dominus; quorsum hoc ultimae pietatis officium ille negem? quae dicens regali se veste exuit, eaque involvi iubet ossa ac de more tumulari. Attoniti tantae virtutis exemplo proceres, si, inquiunt, tanta est Principis nostri erga arida ossa pietas, quanta erit erga reliquos homines! Et | |
|
certe tanta fuit eiusdem Principis erga Senes, Viduas, ac Pauperes charitas, ut eos veluti filios singulari cura tueretur ac sustentaret. Huius praecipue exemplo restituta creditur pia illa primorum Imperatorum consuetudo et lex; quae hodieque viget in toto Sinensi Imperio; ut in singulis urbibus, civitatibus ac oppidis centum circiter pauperes senes expensis publicis sustententur. Morti proximus piissimus hic Princeps tria filio vù-vâm reliquit monita duodecim verbis seu litteris ea complexus; nimirum, cum videris quid ex virtute factum, vide ne sis deses in eius imitatione: Cum tempus et occasio adest rei agendae, illa uti ne dubites: a tollendis et extirpandis vitiis ne unquam desistas; Tribus his monitis meis tota probae rectaeque vitae ratio continetur. Quae postrema patris sui monita vù-vâm filius venerabundus excepit. Obiit vên-vâm anno aetatis 97. postquam novem annis partem Imperii administrasset non tamen cum titulo Imperatoris, ut qui de tribus duas duntaxat Imperii partes obtineret. A morte sua Rex a Sinensibus inter divos numerari coepit, hodieque numeratur, ut suo loco dicetur. p. 2. §. 1.REGIS vên-vâm exemplo subiungit çem-çù alterius item Principis exemplum e libro carminum, ubi oda ait: aspice illius aquae, kî dictae Sinum: viridantia eius arundineta o quam amoenum luxuriant! sic est ornatus virtutibus Princeps noster (scilicet vù-cum Princeps Regni guéi, cui populus hoc carmine applaudebat) ceu caedens, ceu limans-ossa, ceu scalpens, ceu poliens lapillos. O quam sublimis et arcanus! O-quam-fortis ac serius! quam famosus! quam spectabilis! habemus ornatum virtutibus Principem; cuius in finem usque non possumus oblivisci. Haec declarans çem-çù ait: quod in oda dicitur, ceu cadens, ceu limans; denotat doctrinam ac sapientiam Principis vu-cum, ut qui non contentus veterum monimenta resque praeclare gestas ipse domi suae privato studio recoluisse, ea etiam foris ac in publico cum aliis identidem conferre et communicare solitus erat, nec ante desistere aut acquiescere quam consummatus omnium imitator evasisset: haud absimilis artifici, qui e cornu vel ossibus figuram statuam-ve quam mente concepit efformaturus primum quidem rudiori opere incidit illa; tum deinde etiam ad limam vocat radit, scabit, ac laevigat. Quare hanc Principis sui doctrinam studiumque extollens populus, illis usus est verbis, ceu caedens, ceu limans ac laevigans ossa. Quae autem sequuntur nimirum, ceu scalpens, ceu poliens, significant sui ipsius actionumque suarum rectam-compositionem, a qua idem populus hunc suum Principem laudabat, ut qui semetipsum iugiter ad virtutis regulam efformans, severus suimet Censor et Iudex, reiectis superfluis, et cupiditatibus edomitis consummatam perfectamque ab omni labe et naevo | |
|
puritatem vitae sectaretur: Gemmario similis, qui postquam pretiosum lapidem quem sub manu habet iam excidit, formavit et scalpsit, mundissime eumdem extergit expolitque. Et ideo oda ait; ceu scalpens, ceu poliens. Illae vero acclamantis populi voces o quam sublimis et arcanus! O quam fortis ac serius! significant Principem vù cum ea quae suo illo studio e maiorum monimentis et exemplis hauserat, assidua cura, circumspectione, et cautela ita conservasse, ut semper attentus vigilaret, ne forte vel torpore deficeret, vel praesidentia exorbitaret. Reliquae duae illae exclamationes, quam famosus! quam-spectabilis! significant eiusdem vù-cum authoritatem et exemplum, quibus populum ad venerationem et imitationem sui excitaverat. Nam quia illa interior vigilantia, circumspectio, et observantia non ita latere poterant, quin exterius sese proderent; hinc eam viro reverentiam authoritatemque apud omnes conciliarunt, ut nemo non eum revereretur ac suspiceret, nemo non observaret et imitaretur. Illis denique verbis, habemus ornatum virtutibus Principem, cuius in finem usque non poterimus oblivisci; denotatur eiusdem Principis consummata virtus, summeque perfecta, et talis ut a populo nunquam possit obliovini-dari. Fuit hic vù cum Regulus Regni guéi, quod hodie est Provincia hô-nân. Princeps pius admodum ac prudens, et Priscorum Regum tam egregius imitator, ut quam illi olim, hanc et ipse apud populum posterosque suos virtutum famam sit commeritus. Hic cum nonagenario iam maior esset, publico edicto suos hortatus est, ut haudquaquam desinerent ob aetatis suae quamvis grandavae, et canorum reverentiam accedere ad eum identidem ad quaelibet negotia pertractanda. Qua tam paterna cura populum adeo sibi devinxerat, ut quotquot censeret subditos, totidem haberet virtutum optimique regiminis sui praecones. Obiit fere centenarius anno decimo tertio imperantis pîm vâm ex tertia familia cheu Imperatoris decimi tertii. Reliquit haeredem filum chuam cum dictum. f. 5. p. 2.POST recensita dictorum Principum exempla, nunc communi quodam velut corollario omnes complexus, ex eodem carminum libro, immortalem eos apud posteros memoriam inde consecutos esse ostendit. Oda ait; o quam priores Reges (ut vên vâm et vù-vâm) non-sunt in-oblivione: nam ut çem-çû ait, in Regibus posteris etiamnum resplendebat illorum (Priscorum Regum) virtus ac probitas, et perseverabat etiamnum illorum amor erga stirpem suam, et cura in conservando penes eamdem Imperio. Sed et populi item posteri, quamvis multa post saecula, etiamnum gaudebant illorum laetitia, seu beneficio et exemplo, conservata altissima pace; et fruebantur illorum Providentia et | |
|
commodis, ob agrorum divisionem singulari cum aequitate; et insigni Reipublicae emolumento, Priscorum cura perfectam: hac de causa elapsis a morte ipsorum etiam saeculis omnibus nulla eorumdem erit oblivio. Ex his duobus paragraphis intelligi vult, quo pacto et expolienti naturam suam rationalem, et ad huius ideam renovanti deinde populum suum, sua mox constet boni consecutio, et in ipso bono consistentis quies. p. 2. §. 1.EXPLICATA hactenus huius Scientiae triplici illa Doctrina, de sui, aliorumque renovatione, et quiete in summo bono, transit modo çem çû ad declarandum quod Confucius libri huius initio dixerat; nimirum, res habere magis minusque principale. Allegans itaque ipsiusmet Magistri sui verba ait: Confucius dicebat; audire et decidere lites ego possum perinde ac alius quilibet homo: verum quod foret necessarium, esset efficere ut populus, caeterique homines mutuo sese honore et amore prosequentes abstinerent a litibus: quod utique maioris faciendum. Quae Magistri sui verba prosequens çem çû sic ait: homines quamvis excordes ac subdolos Vir sanctus virtute sua tam potenter cohibet, ut non possint, vel saltem non ausint pertexere cogitatas fraudes, atque ad-exitum-perducere suas-illas contentiones et iurgia (vel, ut alii explicant, homines subdoli non possunt finem facere suis contentionibus) adeoque citra omnem suppliciorum comminationem, sola illa quae in Viro sancto elucet virtutis Maiestas maximopere valet ad-subiiciendas sibi populi voluntates, et abrumpendas lites ac simultates. Atque haec voluntatum in populo unio sublatis simultatibus, est illa, quae hic tantopere commendatur, populi renovatio: Id autem quo avertuntur ac tolluntur eiusmodi lites ac simultates, est suae ipsius naturae rationalis expolitio; quam quisquis adeptus fuerit, in avertendis aut componendis aliorum litibus non laborabit. Itaque expolitio propriae naturae rationalis est prius quid ac magis principale; Ideo subdit çem-çû, hoc illud esse quod dicitur-scire principale. Tam longe ab hac aurea Magistri sui doctrina hodie absunt Sinenses, ut merito inclamare possim Tullianum illud, o tempora! o mores! infinitus enim litium et litigantium in China hodie est numerus; tantumque iam invaluit horum temporum perditus mos, ut plurimos ubique locorum invenias, qui scribendarum aut figendarum litium mercatu vivant. Unde mille passim fallendi fingendi ve artes quibus Tribunalia omnia plena sunt. Porro ut videat Lector quanta olim in Sinensibus Tribunalibus cautela, quantus-ve in audiendis litibus rigor fuerit, en quinque Regulas Iudicibus constitutas ad dignoscendum ex ipsa exteriori specie, an lis quam | |
|
actor intendebat, syncera et vera; an malitiosa atque subreptitia esset. Prima igitur observari iubebat verborum compositionem ac loquendi modum in actore movente litem, et dicebatur, çû-tím, id est, verborum observatio. Secunda oris totiusque vultus compositionem, et dicebatur, se-tím, id est, vultûs observatio. Tertia modum respirandi dum litem actor proponeret, et dicebatur kí-tím, id est, respirationis observatio. Quarta expeditas actoris aures; an scilicet actor a Iudice interrogatus perplexe perturbateque, vel aliena, vel ambigua responderet, et dicebatur, ûlh-tím, id est, aurium observatio. Quinta denique incertos occulorum coniectus nictusque, si quid in his scilicet subdoli minus-ve synceri appareret, et dicebatur mô-tím, id est, oculorum observatio. Ex tot nimirum indiciis prisca illa Sinarum Areopagus, quamvis occultos, animorum sensus solerter explorabat; sed haec hodie aut ignorantur, aut negliguntur. §. 2.HOC dicitur scire magis principale. Videtur haec repetitio (ut Interpretes notant) otiosa ac per errorem irrepsisse, utpote iam proxime allata. §. 3.HOC dicitur Scientiae apex. Paragraphus hic mutilus est; nam ut Colaus Interpres arguit, Epiphonematis, aut conclusionis est instar, et praemissam aliquam quae iam desideratur, supponit. Ubi nota, quod non desunt his libris sua menda; verum quia iam olim, et ab ipsa prope origine in prima operis exempla, vel Scriptorum vitio, vel Typographorum irrepserunt; vel etiam quia verisimile est, ex communi illo Librorum incendio non sic potuisse eripi, ut non ambusti quidpiam ad posteritatem pervenerit haec tamen menda Sinae neutiquam tollunt; sed constanter omnia imprimunt iis verbis, et eo ordine quem in vetustis illis codicibus et primis exemplis invenerunt; sic tamen, ut Lectori indicent ipsum mendum. Hoc autem faciunt tum ob antiquitatis reverentiam, tum etiam ne ansam praebeant litteratis ea pro libitu suo immutandi. f. 6. p. 2.HOC paragrapho explanat çem çu sensum ac mentem Magistri sui in eo quod supra f. 1. p. 2. §. 3. et mox iterum f. 2. p. 1. §. 1. dixerat de veritate et synceritate intentionis ac voluntatis. Quod Confucius (inquit) supra dixerat, scilicet, verificare seu depurare ab omni fuco et fallacia suam voluntatem, esse non semetipsum decipere; id est syncere aversari quae mala sunt et vitiosa, sicut aversatur quis foetida; et syncere affici et gaudere iis quae bona sunt et honesta, sicut gaudet quis et delectatur speciosis pulchrisque visu. Huiusmodi dicitur sibi satisfaciens, seu se ipso contentus: | |
|
utpote qui perspectum iam habens quid bonum, quid malum sit, hoc quidem aversetur ex animo, illud ex animo prosequatur. Ideo perfectus vir tam-serio attendit et invigilat suo interiori, seu cogitationibus animique motibus omnibus ne quid horum ipsum lateat, aut fictio aliqua incauto subrepat. f. 7. p. 1. §. 1.PROSEQUITUR hic çem çu superioris paragraphi doctrinam, et probat a contrario, adducens exemplum simulatoris et improbi. Ait itaque; improbus cum solus ac sine arbitris degit, facit improba; nec est malum aliquod ad quod non pertingat. Ubi vero conspexerit probum aliquem virum; tum deinde ficte sese componens velat et occulit suam improbitatem, et simulat se probum. Verum homines probi perspiciunt et cognoscunt ipsum intime et in cute, ut aiunt; ac si oculis viderent ipsa eius intima viscera eodem plane modo. Itaque quid proficit sua illa simulatione? Hoc nimirum est quod vulgo dicitur, quod quis revera est in interiori, hoc apparet in exteriori. Ideo perfectus vir tam serio attendit suo interiori; ut scilicet vera sinceraque mente et intentione in omnibus procedat. §. 2.AD uberius declaranda quae dicta sunt, unus discipulorum Confucii hic adducit axioma, quod a Magistro suo identidem audiverat. çem çu itaque assidue dicere solitus erat: decem, seu multi oculi quod vident, et decem manus quod digito-monstrant ab eo quam timendum! vel (ut alii explicant) veluti si esses decem oculis observatus, et decem manibus monstratus, sic caute vivas. Quasi diceret; circa interiorem animi plerique hominum passim torpent et socordes sunt; nam quia ea, quae animus in interiori pertractat, recondita adeo esse existimant, ut nullo sui indicio innotescere exterius posse sibi vane persuadeant; hinc fit, ut neglecta illa interiori cura, et laxatis appetituum habenis in nullum non scelus praecipites ruant; ignari scilicet, suam ipsorum conscientiam mille testium esse instar; et res item omnes suo se vestigio prodere; nec esse quidpiam tam occultum quin aliquando se prodat ac reveletor. Certe uti qui defert aromata, quamvis ea studiose occulat, fragrantia tamen ipsa proditur; et cum qui purulento carcinomate laborat, sua vel invitum prodit graveolentia; ita nec virtus diu latere potest, nec vitium; quamvis maxime latere velis; nec ullae fingendi simulandi ve artes tibi proderunt. p. 2.EXPOSITA iam virtutis necessitate, eandem a decoro et utili commendat hic çem-çu dicens divitiae ornant, domum: virtus ornat personam. Quasi dicat; sicut is, cui opum divitiarumque | |
|
domi est affatim, plerumque in ipsa tecta et parietes eas redundare facit; et quod auri et argenti intus abunde habet, in exteriore totius domus supellectili et apparatu ostendit: sic virtus, in cuius animo hospitatur, illico in totam personam seu, exteriorem etiam totius corporis habitum redundat; et quod revera est intus, apparere facit exterius. Hinc enim est, quod homo virtute praeditus, quia interius nihil habet de quo ipsum animus remordeat, dilatari corde se sentiat, et alta quadam pace, tranquillitate, ac gustu ita demulceri interius, ut eadem etiam in corpus redundent, illudque velut dilatent ac impleant; quae est mens verborum illorum: corde lato et amplo, etiam corpus dilatatur ac proficit. Verumtamen quia virtus ista, quae sic corpus ornat et afficit a synceritate ac veritate voluntatis nostrae proficiscitur ac dependet; propterea virtutis studiosus omni studio perficit suam intentionem seu voluntatem. Et hactenus quidem de recto intellectus et voluntatis usu, penes quae supremum est interioris hominis dominium. f. 8. p. 1. §. 1.NUNC autem docet çem-çu rectam exterioris hominis compositionem consistere in recta interioris hominis, seu cordis compositione; et huic quidem illam famulari debere uti Dominae; et ab hac, si quando exorbitet aut repugnet, froeno rationis cohiberi ac domari. Hanc itaque animi rectitudinem, et hoc cordis dominium a Magistro suo tantopere commendatum declaraturus çem-çu ait: quod supra dicebatur, recte-componere suum corpus, sive rectam sui ipsius compositionem consistere in rectificando suum animum, sic intellige: siquidem animus est totius corporis Rector ac Dominus; exerrante illo a sua rectudine, profecto non poterit hoc esse compositum; consistit autem illius rectitudo, in eo quod quacunque suarum affectionum ac motuum insurgente et solicitante, ipse vel omnino nihil, vel saltem non plus debito, ac citra rationis praescriptum moveri se sinat; sed semper sibi similis, rectusque in medio persistat. Nam si animus noster habeat ob quod v.g. irascatur immoderate; id est, irascatur cum non oportet, aut plusquam oportet; certe nondum obtinuit suam rectitudinem. Sic si habeat quod item inordinate (uti de ira dictum est) ac immodice timeat, profecto nondum obtinuit suam rectitudinem. Si habeat quo inordinate immoderateque gaudeat, profecto nondum obtinuit suam rectitudinem. Si denique habeat ob quod inordinate tristetur; profecto necdum obtinuit suam rectitudinem. | |
§. 2.PROSEQUITUR çem-çu praecedentis paragraphi argumentum hic a consequentibus docens, ubi animus passionum vi de statione sua dominioque semel deiectus ac velut extra se abductus sibi non constiterit, consequenter corpus, totumque exteriorem hominem mortui instar esse, et nequaquam officio suo recte fungi posse. Ait enim: si cuius animus pravarum affectionum impetu abreptus non constet sibi; tametsi apertis oculis aspiciat, est tamen velut non videns; tametsi patentibus auribus audiat, est tamen velut non audiens et intelligens, tametsi patulo ore cibum captet, tamen non percipit, nec dignoscit eius saporem; adeoque est veluti non comedens. Nam quia et oculos videre, et aures audire, et os manducare, etc. omnes sunt exterioris hominis seu coporis functiones, id vero, quo organa illa functiones eiusmodi recte vel male praestant, est animus; utique hoc non constante sibi, etiam illa officio suo recte fungi non poterunt. §. 3.CONCLUSIO haec est, quam praecenditibus duobus paragraphis, ceu duabus praemissis, consequentiae loco subiungit çem-çu, dicens: hoc igitur est quod supra dicebatur componere corpus seu exteriorem totius personae habitum, consistere in rectitudine sui animi. p. 2. §. 1.EXPLICATA interioris hominis, seu animi rectitudine, ad rectam corporis, sive propriae personae, compositione tam necessaria: transit modo çem-çu ad declarandam hanc ipsam personae propriae compositionem, eiusque necessitatem; utpote a qua omnis domesticae familiae recta institutio dependeat. Ait itaque: quod supra dicebatur, recte instituendae propriae familiae rationem consistere in recte componendo propriam personam, sic accipe: Radix et fundamentum totius meae, v.g. domesticae familiae, est mea unius propria persona: haec autem quia pro diversa singulorum, quibuscum agit, qualitate et exigentia, diversimode iam erga singulos affici solet; amore erga alios; erga alios odio; hos parvi, illos magni faciendo, etc. difficile utique est, medium in his ita tenere, ut neque supra, neque infra exigendam quidquam fiat; plerumque enim nimia affectuum indulgentia abrepti mortales, vel plus, vel minus quam par est, amant vel oderunt, verentur vel contemnunt, venerantur vel aspernantur, etc; adeoque neglecto huiusmodi affectionum moderamine, aequitate, rectitudine, ac mensura; ipsorum quidem animus velut incurvatus rectitudinem suam, corpus vero personaque propria rectam sui compositionem deperdit. Sic enim v.g. homines in illis quos propinquitatis amore diligunt, mox | |
|
a recto deflectunt dum plus, vel minus, quam par est, diligunt; Parentes enim ac propinqui diligendi quidem sunt; Si tamen Patrem delinquere in aliquo contingerit, monendus a filio de delicto est: Sed et si filius peccaverit, corripiendus a Patre est et docendus: quod si horum alteruter non quo recta ratio, sed quo sanguis et affectus trahunt, inclinet, illius utique amor non rectus, sed curvus quodammodo est, quia a rectae rationis regula desciscens. Sic etiam homines in illis, quos vilipendunt aut oderunt, item a recto deflectunt. Nam tametsi viles, v.g. et nauci homines vilipendere, eisque etiam indignari et succendere quandoque conveniat; si tamen etiam habeant quod aestimationem laudemque aliquam mereatur, abiiciendi prorsus non sunt; si bonae institutionis adhuc capaces sunt, penitus reprobare eos non convenit. Quare si quis affectioni suae indulgens, eos usque et usque ita aspernetur et oderit, ut nullum benignitati, ac mansuetudini locum relinquat eius contemptus et odium, non recta sed curva item, et a recta ratione aliena sunt. In illis quoque quos homines timent et venerantur, passim item a recto declinant; tametsi enim vereri ac revereri v.g. Maiores, Superiosque oporteat; intra tamen rectae rationis mensuram praestare id convenit; quam qui excesserit, eius metus ac reverentia iam item non recta, sed curva erunt et vitiosa. Similiter homines in illis, quos miserantur, plerumque item a recto deflectunt; tametsi enim condolere dolentibus; afflictosque miserari omnino aequum sit et conveniens, si quis tamen ultra, quam recta ratio admittat, id praestet, eius commiseratio iam non recta sed curva item est ac vitiosa. Homines denique in illis etiam, quos humilius tractant, item a recto declinant, nam tametsi vulgares infimaeque sortis homines humilius quandoque minusque officiose tractari citra vitium possint, id tamen iuxta rectae rationis regulam et mensuram fieri par est, quam qui negligit, et eiusmodi plebeios homines eo usque despicatur, ut ne quidem in aspectum admittat, eius gravitas non recta utique, sed curva item est et vitiosa: propterea qui ament alios simulque noverint nec dissimulent eorumdem vitia, vel contra aversentur simulque noverint et observent eorumdem bona, in orbe rari sunt. §. 2.HINC proverbium datur, quod ait: homines amore caeci non agnoscunt nec vident suorum filiorum vitia; et fascinante eos avaritia non norunt sui proprii agri fertilitatem. | |
f. 9. p. 1. §. 1.CONCLUDIT superiora çem-çu: hoc illud est, inquiens, quod supra dicebatur sua ipsius persona non recte composita, non posse item recte ordinari suam familiam domesticam: quia nimirum quandiu meae ipsius, qui familiae sum caput, affectiones a recta rationis regula deflectunt, necesse est et res omnes actionesque meas perturbate item procedere; adeoque, si velim, ut domestici mei seu parvi seu magni omnes rationem ducem ita sequantur, ut in nullo ab eadem discedant; meo utique ipsius exemplo primum ad id opus est, ad quod tota deinde domus sese recte componat. §. 2.A Recta compositione propriae personae, gradum nunc facit çem-çu ad bonam propriae familiae institutionem; dum quod supra Confucius dixerat, ad bene-administrandum Regnum, necessariam prius esse bonam institutionem suae domus aulae-ve domesticae; ita ostendit: Propria domus, seu aula, est Regni totius velut radix ac basis; ut quis igitur propriam familiam non valens exemplo suo bene instituere (utpote male ipse a virtute instructus indomitisque suis affectionibus depravatus) et tamen possit recte instituere ac docere reliquos Regni homines, nequaquam fieri potest. Propterea bonus Princeps in propriam personam virtutibus excolendam incumbat totus, si quidem velit iuxta eandem, totam item aulam suam domesticam probe instituere; suo scilicet unius exemplo efficiens, ut pater, filii, fratres et coniuges suo singulari munere, ut par est, fungantur: Sic enim illud tandem consequetur, ut ipse, etiam non exiens domo sua, virtutis tamen prototypon fiat et exemplar totius Regni populo; exemplo scilicet suo domestico propagans et perficiens bonam institutionem in toto Regno. Horum porro ratio illa est, quod tametsi diversae inter se res sint aula domestica et Regnum; communis tamen utrique simillimaque sit oeconomiae ac regiminis ratio. Sic enim v.g. observantem et obsequentem esse Patrifilias, obedentia dicitur; atque ut domui suus est Paterfamilias, sic Regno suus est Princeps: eadem itaque illa obedentia est qua serviendium etiam Regi a subditis. Sic item amare et colere se invicem fratres natu maiores, fraterna dicitur observantia: Porro quod domi privitae fratres natu maiores sunt, hoc in Regno sunt seniores, Ministrique Regii. Eadem itaque illa fraterna observantia est quae colendi Regni Maiores. Sic denique fovere domi suae benigneque habere pusillos ac imbecilles, dicitur pietas sive benignitas; atque in Regno populus plebsque infima idem plane est, quod domi illa pusillorum imbecilliumque turba, eadem itaque illa benignitas est qua tractandus Regni populus. Atque haec tria, obedentia | |
|
scilicet erga parentes, observantia erga fratres natu maiores, et benignitas erga pusillos, sunt illa recta sui ipsius compositio in perfecto Principe; qua primum quidem domesticam suam familiam optime instituit, ac deinde ad eiusdem exemplum totum item Regnum suum componit, perfecta scilicet subditorum erga Regem obedentia, inferiorum erga Maiores subiectione et observantia, ipsius demum Regis Regiorumque Ministrorum erga populum infimamque plebem benignitate et clementia. §. 3.UT supra memoratos illos filialis obedentiae, fraternae observantiae, benignitatisque paternae, clementiaeque affectus, hominibus innatos ac proprios, et non operoso aliquo studio comparatos esse ostendat çem-çù, comparatione utitur ex libro xu-kim desumpta, dicens: cam cáo ait: Rex bonus populum suum amat et complectitur. ceu Mater amantissime stringit nudum recensque natum filiolum suum. Quae verba assumens çem-çù ita prosequitur; recens natus infans, ut et loquelae impos, ita animi sui sensa et desideria voce aut sermone ipse exponere non valet. Porro Mater ut est filii amantissima, sic animitus et ex intimis praecordiis inquirit, mentemque suam omnem intendit in percipienda filioli desideria: quae tametsi non usquequaque assequatur, tamen non longe-aberrat: Norunt enim Matres magistra natura absque alio studio affectus percipere filiorum. Unde non fuit unquam ulla mulier quae aliunde prius addisceret rationem educandi enutriendique liberos ac deinde ipsa nuberet. Qua comparatione, ut dixi, çem-çû innuit, etiam supradictas illas tres virtutes bono Principi debere esse spontaneas et quasi nativas, minime autem violentas aut simulatas. At nosse unde ordiri illas, et quousque extendere oporteat, est quod supra dictum fuit, non exire domo sua, et tamen rectam in virtute institutionem toto late Regno ostendere. p. 2. §. 1.HOC paragrapho iam declarat çem çû quod paulo supra dixerat, nimirum, perfectum Principem tametsi Palatio suo non exeat, tamen optime instituere totum Regnum. Sic itaque ait unica domus sive Aula Regis domestica si pia sit amoremque mutuum inter domesticos foveat, illico exemplo famaque illius toto Regno consurget et florebit pietas benevolentiaque mutua. Una Regis familia civilitatem colente, totum brevi Regnum erigetur ad eamdem civilitatem: contra si unica Regis persona, nec pia, nec civilis, sed cupida sit turpis lucri, totum brevi regnum eiusdem exemplo depravatum, perturbabitur: horum quippe mutua-ratio ac nexus est huiusmodi, iuxta vulgare illud, qualis Rex talis grex. Et hoc quod olim dicebatur, unum aliquod | |
|
verbum temerarium perdit magna negotia, uti et una probi Regis persona firmat stabilitque Regnum universum. §. 2.PRAESENS hic paragraphus ab exemplo iam ostendit, quam revera arctus et individuus sit inter Regis exemplum et populi imitationem nexus; et quoniam contraria iuxta se posita magis elucescunt, duobus optimis Regibus duos pessimos opponit. Ait itaque, Yaô et Xún rexerunt imperium pietate et clementia et populus secutus est illos. Contra, duo illi pessimi Reges Kie et Chéu rexerunt Imperium crudelitate ac tyrannide, et populus item secutus est ipsos, imitando illorum improbitatem et scelera. Quod si quandoque ea, quae publicis Edictis eiusmodi Reges mandaverant, contraria erant iis quae ipsi amabant agere; tum populus non obsequebatur, quia scilicet videbant, ipsos alia foris praecipere, et alia domi suae agere. Hac de causa probus Rex prius habet virtutem in semetipso, ac tum deinde eamdem recte exigit ab aliis, et prius irreprehensus ac sine-vitio in semetipso, tum deinde recte illud reprehendit in aliis: quod vere est, ex se metiri alios, et virtutem, qua prior ipse plenus sis, in alios diffundere: Ubi enim virtus tuo ipsius exemplo ac fama ad alios semel dimanaverit, tum enimvero his excitatus populus imitari te volet et sequi; tu vero tum demum docere illum optimisque legibus instituere efficaciter poteris; secus operam perdes. Nam ut qui virtutis inops, vitiisque obnoxius delitescit in sua-ipsius persona, nec boni aliquid ipse habet quod propaget exterius, tamen possit docere riteque instituere alios, omnino non potest esse; nam sibi qui nequam, cui bonus esse potest? Iniurius Lectori essem, nisi hoc loco, quo prima horum quatuor Imperatorum facta est mentio, pauca saltem ex plurimis quae de ipsis per omnes passim Sinarum Libros sparsa occurrunt, referrem. Primas demus ei, qui hic primus occurrit, Yaô Sinensium Imperatorum maximecelebris, una et Legislator: Hic Patre Tí-co Imperatore, et Matre Kím-tu, dicti eiusdem Regina decimo quarto a conceptu mense natus. Imperii gubernacula suscepit anno ante Christum 2357, quod quidem universum per annos 100. feliciter tenuit; et postremos quinquaginta adeo pacifice rexit, ut subditi, an regeret, necne, nescirent. Hinc tantam apud omnes, non tantum subditos, sed et posteros, virtutum suarum famam reliquit, ut quae de ipso Sinensium Annales perhibent, non sine auxesi aut hyperbole dicta videantur; pietate enim coelo, prudentia sapientiaque spiritibus, oris cultusque maiestate soli pene parem fecere. Certum est fuisse Principem omnibus naturae dotibus instructissimum; divitem sine elatione; nobilem sine insolentia; honestum syncerumque sine fictione. Vulgare humileque tectum erat ei Palatium; vestitus simplex, nec acupictus; cibus frugalis sine | |
|
condimento; vasa fictilia reiectis curiosis et peregrinis; stramen cubile erat; Rhedam non elaboratam, minimeque curiosam aut pictam Equi albi trahebant. Musica Tá cham dicta gravis erat, pia et modesta; nam turpes cantilenas oderat. Totus in eo, ut Coelo serviret, et egentioribus subveniret: Hinc illae ipsius voces: Fames populi mei, mea est; peccatum populi mei, meum item est. Quo adeo subditorum voluntates sibi devinxerat, ut ei non iam metu poenae, aut spe praemii, sed gratuitis omnino animis velut Patri ac Matri parerent. Hinc illi defuncto iusta per triennum per soluta ab omni populo veluti Patri ac Matri, ut in lib. Xu kim 1. fol. 16. refertur; tantoque eius desiderio tenebantur omnes, quanto nubis roscidae in siccitate. Doctrinam Tá-hio, atque Chum-yûm primus dicitur exemplo suo instituisse, factus ipse omnium posterum sequentiumque Imperatorum prototypon atque exemplar. Aulam habuit in urbe Pîm-yâm-sù totius Provinciae Xan-si celeberrimam. Anno regiminis sui secundo supra septuagesimum elegit in praecipuum Imperii per octo et vingti annos collegam, ac deinde successorem Xún, motus scilicet fama obedentiae eius erga parentes, et ut arctiori vinculo eum sibi adstringeret duas e filiabus suis in matrimonium ei dedit. Cumque audiisset, filium suum Tan chu male habere, eo quod excludi se videret a successione in Imperium, respondit: Malo uni male esse, ut bene sit toti populo, quam populo male esse et uni filio bene. Tandem plenus dierum obiit anno aetatis suae supra centesimum decimo octavo; sepultusque est in Provincia Xan-tum. Xún, alio nomine Yû, suo decessori per omnia similis eadem felicitate rexit Imperium Sinense; et quia omnibus aurem facile dabat, omnium animis mira facilitate imperabat. Sapientum consortio adeo delectabatur, ut eos conquiri undique, et magnis quandoque expensis voluerit. Musicam non minus quam antecessor suus, coluit. Nec Regiae Maiestati indecens iudicavit pulsare, quinque, octo, et viginti quinque fidium instrumentua, Kîn appelata, quin imo et canebat ipse identidem versum, usque hodie decantatum, de venti australis in ditando populo suo, terrisque foecundandis benignitate. Ex quo videas licet quam alta illo Imperante pax extiterit, quantaque felicitate Sinense tunc Imperium abundaverit, quantisque incrementis in dies profecerit. Certe Annalium testimonio constat quam plurima Barbarorum Regna et Populos tam fortunati Principis fama commotos illi sese ultro subiecisse. Quam eius felicitatem aquila per totum Imperium volitans, et novae item stellae sub eodem visae designarunt; quae tam felicia omina Populus gloriabatur, a Xám-tí, hoc est, Supremo coeli Imperatore descendere, Regem hunc suum tot favoribus prosequente. De centum et decem quibus vixit annis, unum supra sexaginta felicissime regnavit; reiectoque filio Xam-kiun, virtutem sanguini anteposuit, dum magnum illum Yù in successorem elegit. Caeterum quantum desiderii ac laudis Yaô et Xún Legislatores, | |
|
tantum execrationis et vituperii apud omnem retro posteritatem commeriti fuere duo illi alii Kie et Chéu, gemina crudelitatis et libidinis monstra. Kie, qui et Lì-quèi alio nomine dicebatur, Patre Tí-fa genitus, anno ante Christum 1818 regnare coepit, decimus septimus et postremus Imperator prima familiae Imperatoriae Hiá dictae, quae iam inde à Cùm-kia decimo quarto Imperatore eiusdem familiae ruinam minari coeperat. Iis erat corporis viribus, ut ferrum manu diffringeret. Mortuo Patre, anno imperii sui decimo nono tyrannide et crudelitate divexare populum coepit et decimo quarto post anno, qui fuit imperii ipsius trigesimus tertius, pellicem insuper duxit Muí-hi dictam, cuius nutui in omnibus infami sane servitute parebat. Monitus a suis, non solum non resipuit, sed et bene monentes spernens per summam ingratitudinem et crudelitatem neci dabat, dicere solitus, se habere imperium, ut Coelum solem, ac proinde tum demum se desiturum, cum Sol desineret. Turrim ex Iaspide extruxit expensis populi. Lacus integros vino implevit quo tria hominum millia dato signo sese ingurgitare iubebantur. His atque aliis sexcentis eiusmodi crudelitatum, luxus, libidinumque turpitudinibus diu insanientem, coelum non uno prodigio monuit resipiscentiae: anno enim eius imperii quinquagesimo, stellae palam visae e coelo decidere, terra insolitis motibus horrendum concuti, exsiccari flumina, et montis Tái-xan pars magna terrae motu concidere. Cumque tot prodigiis minis-ve necdum saperet, eodem anno a Chîm-tam (qui inter Regulos piis Priscorum legibus et avitis institutis impensius insistebat) Regno eiectus, fugit in locum Nân-chaô dictum, ubi trienno post exul obiit anno imperii 52. et cum ipso simul expiravit familia Hiá, quae annos 458. duraverat. Chéu, alio nomine Xeù-sin, Patre Tí-ye, ex Matre tum creata Regina tertio-genitus (nam natu maiores duo ex eadem quidem matre, sed adhuc pellice seu concubina nati iure Regni a sucessione excludebantur) Anno ante Christum 1154. imperare coepit, fuitque vigesimus octavus et postremus secundae familiae Imperatoris Xam, vel Yn dictae. Omnibus naturae et ingenii dotibus ac talentis prae caeteris omnibus instructus. Eo pollebat corporis robore ut feras manibus discerperet: at luxu, libidinibus, atque ebrietatibus talenta tam praeclara prorsus extinxit. Non sacrificabat Xàm-tí, seu supremo coelorum Imperatori neque aliis, nec spiritibus; nam blaspheme passim iactabat, se habere Tien-hiá seu orbem totum infra pedes. Octavo Imperii anno nactus pellicem Tan-kì, omnia pro huius libidine administrabat. Turres et Palatia sumptuosa populi impensis extruebat peregrinis quibusvis ac sylvestribus feris alendis. Vini lacum aperuit, in quem viri mixtim ac mulieres deposito cum vestibus pudore sese immergerent. Crudele supplicii genus, Paô-lo dictum, eadem pellice inventrice et auctrice, instituit; Erat autem illud columna anea, latitudinis octo, longitudinis viginti cubitorum, interius cava tota, et | |
|
tribus distincta orificiis, uno scilicet infra, altero in medio, alio denique in parte eius superiore; quibus velut ternis receptaculis imissus ignis multiplicata urendi vi molem illam tanto citius vehementiusque candefaceret: huic columnae, etiam leviorum criminum reus, ferreis catenis strictissime alligatus, eo situ pendebat, ut pedibus manibusque eam veluti amplexaretur; atque ita incandescente paulatim machina torrebatur et assabatur miser velut in sartagine horrendum vociferans ac eiulans, donec diffluente undique carne, nervis et adipe, ipsa etiam ossa carbonis instar incandescerent, ac tandem in cineres abiret totus; vidente adhaec, ceu grata et amoena oculis suis spectacula Pellice Tan-kì, et nihil minus quam miserorum eiulatus miserante. Tantam Regis Pellicisque libidinem ac tyrannidem, tametsi qui a consiliis erant, non semel notarent, et ad frugem reducere vesanum niterentur; adeo tamen nihil profecere, ut surdo ad omnia, imo amplius furente ac fremente Rege, horum alii neci darentur, alii latebris sese abderent, alii demum etiam amentiam simulantes in sylvas et ferarum latibula se proriperent. Tandem a Vù-vâm inter Regulos praecipuo, in praelio victus ad Turrim confugit, ubi spe omni evadendi amissa, ipse se cum omni supellectilli Regia incendit, ne vivus in hostium suorum manus deveniret; idque anno imperii sui 32. Et cum ipso simul finem accepit familia Xam postquam annos 644 durasset. f. 10. p. 1. §. 1.CLAUDIT his çem-çû supra factum discursum de individuo nexu, qui inter domesticae familiae institutionem et rectam Regni administrationem intercedit; et postquam eumdem ab exemplo satis confirmavit, sic tandem infert; itaque recta gubernatio Regni consistit in recte instituendo suam familiam aulamque domesticam. §. 2.POSTQUAM superiorem ratiocinationem de recta familiae Regnique institutione iam clausisset çem-çu, ad uberiorem eiusdem argumenti declarationem, nonnulla item ex Odarum libris mutuatus, hic, ceu appendicem superaddit his verbis: carmen ait: malus- persica cum ineunte vere o quam pulchra! o quam bella! eius folia o quam florida! o quam amoena! Talis est sponsa seu recens nupta cum transit in domum sponsi, ubi quod convenit-praestat suis domesticis, singulis quod suum est tribuens, mariti scilicet parentibus observantiam, pacem cognatis, marito obedientiam, benevolentiam inferioribus et curam: ex quo illud vicissim consequitur, ut omnes ac singuli eius domestici tam erga ipsam, quam invicem debite item sese habeant; adeoque domus tota eius unius exemplo bene ordinata sit et composita. Postrema loci huius verba excipiens çem-çu eadem Regi applicat dicendo; | |
|
ita et Rex familiam aulam-ve suam domesticam exemplo suo sic instituat, ut in ea omnes ac singuli quod sui est muneris vicissim praestent; sic enim ubi Rex quae par est praestiterit prius suis domesticis, tum deinde poterit docere sancteque instituere etiam Regni totius populum. §. 3.ALTERIUS Odae hic locus est eidem proposito serviens, ubi Oda sic ait: frater minor quae par est praestet maiori; et frater maior quae par est praestet minori. Quod non ita ad uterinos dumtaxat fratres restringendum est, ut non aeque inter alios locum habeat. Nam in una aliqua integra familia domestica quicumque aut aetate aut conditione nobis maiores, fratrum maiorum loco habendi nobis sunt; atque ut tales omni reverentia et obsequio demerendi; tunc enim et ipsi vicissim nos veluti minores fratres suos amabunt et fovebunt. Atque hoc est, quod Oda ait, frater minor quae par est praestet maiori. Sic item qui vel aetate, vel conditione inferiores nobis sunt, diligendi a nobis et fovendi sunt ut natu minores fratres; et ipsi procul dubio vicissim nos veluti fratres suos maiores et honore et obsequio prosequentur; quod est, ut Oda ait, fratrem maiorem quae par est praestare minori. çem-çu haec Odae verba applicans, si Rex (inquit) prius domi suae et in privata aula valet adimplere ipse, et exemplo suo efficere, ut domestici sui omnes adimpleant, et praestent quod par est fratribus maioribus, et quod par est minoribus, ut modo dictum est; tum deinde poterit etiam docere, recteque instituere Regni totius populum; efficiendo scilicet, ut iuxta suum ipsius exemplum etiam ipsi fraterna inter se lege vivant; observantia nimirum erga maiores ac seniores seu fratres suos natu maiores; amore vero et benevolentia erga pusillos ac inferiores, seu fratres suos minores. §. 4.ALIA demum Oda ait; si Rex suo in omnibus exemplo non deficiat, recte institutum erit ex omni parte regnum eius. Quae Odae verba declarans çem çu, si (inquit) ipse Rex domi suae personam agens patris, filii fratris maioris et minoris, sufficiens se praebuerit exemplar, id est, si amorem ut pater, obedentiam ut filius, concordiam et benevolentiam, ut frater maior, observantiamque subiectionemque, ut minor, adamussim servaverit, erit, ut Oda inquit, eius exemplum undequate perfectum seu in nullo deficiens; ac tum deinde populus ipsum veluti prototypon suum imitabitur. Parentes scilicet etiam ipsi benignitatem colent amoremque paternum; filii pietatem et obedientiam; atque ita totum denique Regnum omni ex parte recte institutum erit. | |
p. 2. §. 1.TRES isti modo citati et ex Carminum libro mutuati textus, tametsi verbis differentibus, idem tamen omnes dicunt, nempe hoc ipsum quod superius dictum fuit, recte gubernare regnum consistere in recte instituendo propriam familiam. Expeditis iis quae ad rectam familiae Regnique institutionem pertinent, aggreditur nunc tandem çem çu postremum membrum doctrinae Magistri sui superius libri huius initio traditae et quod ibi dicebatur, pacificare imperium consistere in recte-gubernando proprium regnum; simili discursu explicat dicens: Quia homines eiusdem rationis sortiti sunt animam, ideo eadem in omnibus est etiam affectuum ratio; sic videmus, ubique terrarum parentes velle et amare in filiis obedentiam; Seniores Maioresque subiectionem et reverentiam in inferioribus, miseros et pupillos optare in potentioribus miserationem ac beneficentiam, etc. Sed enim horum omnium moderatio ac mensura penes unum ac solum est Regem, utopte qui instar primi mobilis Ministros ac Subditos suos, ceu inferiores orbes, eo quo ipse inclinat, secum una exemplo suo rapit et impellit: sic enim si Rex domi suae omnes obedientis filii-partes impleat erga parentes suos; tum et populus exemplo illius excitatus erigetur ad obedientiam erga suos. Si Rex debitae obedientiae leges adimpleverit erga fratres suos natu maiores, aliosque si quos domi suae habeat Seniores, tum et Regni totius populus eiusdem exemplo erigetur ad subiectionem reverentiamque erga maiores suos. Si denique Rex commiseratione ac benignitate ut par est utatur erga illos quos domi suae habet orphanos ac pupillos, tum populus non aget contrarium; sed omnes item ac singuli eadem benignitate fovebunt quoscunque domi suae habuerint pupillos ac imbecilles. Tanta scilicet est Maiorum Superiorumque cum inferioribus connexio, ut in quibus illis praeeunt, isti illico sequantur. Unde videre est, sicut eadem est toti alicui Regno quae privatae unicuipiam familiae, sic eamdem item esse toti Imperio quae privati Regni populo affectionum rationem. Quae est ratio cur probus eiusmodi Princeps habeat in se mensurae normaeque rationem; qua ex sua ipsius persona metiens alios, exemplo suo ad eadem quae ipse vela amat, vel aversatur, agenda vel non agenda excitat. Loci huius opportunitas invitat, ut hic breviter aliqua de Sinensium Imperatorum erga Senes, pupillos, aliosque paupertate, aliave calamitate pressos, observantia et pietate attingam; ut scilicet hinc deinde intelligat Europaeus Lector, quantum honoris et observantia semper detulerint Sinae parentibus suis, aut potius quantum pietatis, amoris ac | |
|
solicitudinis iidem parentes liberis; et Reges subditis suis iam olim impenderint. Et certe est quod et Europea Christiana miretur ac aestimet tantam in Gentilitate illa veteri pietatem; tametsi ab ea posteri adeo iam defecerint, ut aliam plane naturae indolem quam veteres illi habuerint, nacti esse videantur. Referunt itaque officiorum libri fuse ac passim, ab ipsis Yaô atque Xún Legislatoribus piam hanc consuetudinem invaluisse, peculiari scilicet cura alendi Senes, atque quidem in loco ad eam rem destinato: honoratiores quidem in superiori aut Orientali Gymnasio, plebeios in inferiori aut Occidentali. Atque hanc consuetudinem deinde apud posteras familias, Hià, Xam et Cheu constanter perseverasse; ut ex variis eiusdem libri officiorum locis quae brevitatis causa omittimus manifestum redditur. Certe de Xún Imperatore Annales perhibent (atque illius exemplo alios deinde Reges) dum Imperii Provincias obiret, sciscitari passim solitum, an qui essent centenarii; et si quos ipse comperisset, eos coram invisisse. Imo eorumdem Annalium testimonio constat, veteres illos Sinarum Reges post peracta Sacrificia, mutata veste sese ad alendos Senes conferre solitos, idque (ut ibidem refertur) quod putarent, hoc misericordie corporalis opere assequi a coelo quod petierant. Coeterum ex eodem officiorum libro illud Nobis praeterea constat, hanc Sinensium Imperatorem pietatem ac beneficientiam non ad unos dumtaxat senes, sed ad miseros quosvis, pupillos, viduas, mutos, claudos, mutilos, etc. sese extendisse. f. 11. p. 1. §. 1.AD uberiorem supradictorum declarationem, modo a partium enumeratione ostendit çem-çu in quo illa mensurae normaeque ratio consistat; seu qua ratione et in quibus metiri alios ex nobis conveniat, dicens: Hominum quibuscum degis; alii supra, alii infra te, alii ante, alii post, alii demum a dextris sunt, alii a sinistris; et omnes quidem similiter, ut tu, affecti; eadem quae tu fieri tibi ab ipsis vel velis vel nolis; ipsi quoque sibi a te fieri vel volunt, vel nolunt. Quae igitur tu aversaris in superioribus, ne agas cum inferioribus; et quae aversaris in inferioribus ne agas cum superioribus. Quod item odisti in antecessoribus, in eo ne praeeas tuis posteris; et quod odisti in posteris, in eo ne sequaris antecessores. Quae denique damnas in iis qui sunt a-dextris, ne agas cum iis qui sunt a sinistris; et contra, quae improbas in iis qui sunt a sinistris, ne agas cum iis qui sunt a dextris. Verbo: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Atque haec est et dicitur vera mensurae normaeque ratio; qua usus probus quicunque Princeps illud tandem consequitur, ut factus ipse cum populo suo velut cor unum et anima una, eadem, quae populus, velit nolitque, pater iam verius dicendus populi quam Dominus. Quod çem-çu ex Odarum libro plane perapposita ad hunc locum authoritate confirmat, dicens; | |
§. 2.CARMEN ait: laudabilis amabilisque eiusmodi Princeps, plane est populi pater ac mater. Quod carmen idem çem-çu prosequens ait: populus quibus gaudet gaudere, et populus quae aversatur aversari; hoc dicitur esse populi patrem et matrem. Quasi diceret: Regem actiones suas omnes ex populi sui affectu et voluntate metiri moderarique, filiorum instar ipsum fovendo ac tuendo, res est, qua populus devinciri in primis, subditique, omnes ac singuli mirifice gaudere solent. Si itaque hoc eodem Rex etiam ipse gaudeat, ut quod populus in votis, hoc ipse in opere habeat; istud est, Regis cor in subditorum suorum animos ita transfusum esse, ut iisdem, quae isti desiderant, ille gaudeat; et quae hi oderunt, etiam ipse aversetur; plane patris instar ac matris filium suum intimo affectu complectentis. Unde et populus hunc eiusmodi Regem vicissim patris utique et matris loco habebit; qui est praecipuus metientis alios ex seipso effectus. p. 2. §. 1.SUPRADICTA confirmat a contrario çem-çu ex alio loco eiusdem libri carminum; ubi Oda ait: o quam praeruptus eminet ille australismons! eius rupium o quanta-quamque horrida congeries! Sic potentia dignitateque verendus emines magne-magister Regie Yn; et populus quidem omnis te veretur ac suspicit; sed non amat, utpote privato, non communi bono consulentem. Quem Odae locum declarans çem-çu ait: cum habens regnum, sive Rex, in arduo illo Regiae dignitatis fastigio constitutus subditorum oculis nunquam non pateat; non debet non solicitus vigilare, curasque omnes eo intendere, ut quidquid rerum negotiorumque aggressus ipse fuerit, omnia cum populi votis, et expectatione consentiant: quod si enim metiri ex se alios non noverit, sed omnia pro sua unius libidine et cupidate agens, ea quae populo proficua et in votis sunt negligat; quae vero populo invisa perniciosaque sunt, propulsare et avertere non laboret: futurum procul dubio est, ut alienatis ab ipso animis, et seditionibus ac tumultibus distractus populus ab ipso tandem discedat; ipseque relictus solus tueri a ruina conservareque Regnum diutius non valeat. Propterea si Rex (inquit çem-çu) ab hac regula deflexerit, omnino erit imperii occasus et ruina. §. 2.ALTERIUS Odae hic locus est, qui ab exemplo item ostendit, totius Regni incolumitatem ab amore populi pendere, quo semel perdito, Regnum nec posse diu consistere. Sic igitur Oda ait: familia Yn (vel, quod item est, familia Imperatoria Xam, cuius truncus fuit famosus ille Rex Chîm-tam) antequam amitteret | |
|
populum, seu populi amorem, pacifica possessione tenebat regebatque Imperium, et ob virtutis suae cum coelo conformitatem poterat, sive digna erat in societatem et consortium admitti a supremo coeli Imperatore. Posteaquam vero ab avita Maiorum Antecessorumque suorum virtute degener posteritas deflexit, populique amore excidit; excidit et coeli favore, seu imperio caelitus collato. Quapropter oportet nunc posteros familiae nostrae Cheu (quae successit in Imperio familiae Yn, seu Xam) coniicere oculos in familiam Yn, et cavere sibi, ne malum eiusdem exemplum secuti, Imperium et ipsi similiter amittant. Altissimum enim coeli mandatum seu coeli favor, quo Imperia conferuntur, haud facile conservatu est. Oda igitur vult dicere (ut exponit çem-çu) obtento populi amore, mox obtineri et regnum; uti e contra amisso populi amore, mox item amitti regnum. f. 12. p. 1. §. 1.QUANDOQUIDEM, ut dictum est, Imperii diuturnitas et conservatio a populi amore, amor autem populi a virtute, quae sola Principem facit amabilem, dependet; ideo perfectus Rex ante omnia invigilat, et incumbit in virtutem: habita quippe virtute hoc ipso habebit et hominum seu populi voluntates: habitis autem pro se hominum seu populi voluntatibus eo ipso habebit et terras, quas colens et incolens populus eiusdem dominio subacere libens lubensque volet. Porro habitis terris hoc ipso habebit et profectas inde opes ac facultates. Habitis demum opibus, eo ipso habebit omnia ad Regni usum et conservationem necessaria. §. 2.ILLATIO haec est, auro cedroque dignissima, qua ex dictis infert Author, virtutem esse magis principale, sive maioris momenti ad pacificam Imperii gubernationem, et tanquam radicem a qua omnis Regnorum incolumitas vigorque proficiscitur; opes vero minus principale seu, ut ita dicam, accessorium, minorisque momenti, ac proinde veluti ramos in arbore, qui fixa semel alte vigenteque radice non possunt non amoenum virere etiam ipsi. Nam ut ad Imperii conservationem necessariae sint opes, eiusmodi tamen sunt, ut ubi domina virtus domicilium fixerit; eodem illae ceu pedissaequae ultro sequantur. §. 3.QUANDOQUIDEM virtus iuxta modo dicta, est magis principale maiorisque momenti, ut pote radix et fundamentum felicis regiminis; opes vero minus principale minorisque momenti, utpote rami qui ex foecunda illa virtutis radice deinde ultro enascuntur; consequens est, bono Principi illam in primis cordi esse | |
|
debere, ac velut domesticam habendam; has vero minus curandas ac velut alienigenas foris locandas. Quod si igitur Rex in extimis habeat minusque curet id quod magis principale, id est, virtutem: In intimis seu cordi in primis habeat id quod minus principale, id est, opes, per fas nefasque eas coacervando; populus utique eius exemplo doctus eadem illico aget; iurgiis, litibus, furtis, ac rapinis sese invicem consument omnes. Propterea (inquit çem-çu) eiusmodi Rex ad rixas seditiones ac turbas commovebit populum, viamque aperiet furtis ac rapinis. §. 4.IDCIRCO cum opes per fas nefasque corraduntur, eo ipso populus dispergitur; et contra, ubi opes prudenter in populi Regnique communes necessitates disperguntur, eo ipso populus congregatur; omnino enim opum iniqua coacervatio est populi dispersio, et opum largitio atque dispersio, populi est adunatio et congregatio. §. 5.IMO vero avara eiusmodi opum divitiarumque coacervatio, non tantum populi, sed et ipsarummet etiam opum est certissima perditio et iactura. Propterea enim (inquit çem-çù) sicut verbum temerarium ore egressum, etiam temerarium iterum intrat; sic opes per nefas ingressae, etiam per nefas iterum egrediuntur. Quasi diceret: Sicuti qui verba iniuriosa contra alios profert, similia item ab aliis contra se prolata audiat necesse est; sic opes male semel partae conservari diu non poterunt quin male iterum dilabantur. Adeoque iniqua opum coacervatio, non tam accumulatio est, quam perditio. Si igitur iniquae eiusmodi opes conservatu difficiles adeo sunt, quorsum Rex eas ita in intimis, virtutem vero in extimis habeat. p. 2. §. 1.QUOD praeposterum illum divitiarum amorem, populi dispersio, ac per consequens ipsiusmet Imperii ruina sequi soleat; ab authoritate confirmat çem-çù his verbis: Liber Cam caó ait: Coeli mandatum, seu Imperium, non est diuturnum. Vult dicere (inquit idem çem-çû) Rex qui probus virtutisque est amans, eo ipso obtinet conservatque Imperium; qui vero improbus pluris aurum quam virtutem aestimat, illico illud amittit. Virtutem itaque Rex in primis colat, et hanc unam prae opibus in pretio habeat siquidem stabilem esse coeli favorem in conservando sibi Imperio desiderat; haec enim una, ut supra dictum est, Regnorum, Imperiorumque solidissima est basis ac Firmamentum. | |
§. 2.EXEMPLO ex Chronicis desumpto ostendit hic çem çû, quam revera nihil virtute pretiosius esse Regi debeat, dum auro et gemmis potiorem apud bonos Principes iam olim fuisse commemorat. Cum enim Regni çù (nunc est Prov. Hû-quàm) Legatus, Vân-sun-yù dictus a Chaò-kien-çù Magnate Regni çín de opibus gemmisque pretiosis illius Regni interrogatus aliquando esset; eiusdem çù Regni Chronica aiunt ita respondisse; çù Regnum nihil habet quod reputet pretiosum; solam et unicam virtutem reputat pretiosam. Quasi diceret: Tametsi Regno nostro çu aurum, uniones lapidesque pretiosi non desint; non tamen haec ita in pretio habemus, ut virtutem virtuteque praeditos viros, qui Regno nostro non desunt, auro et gemmis potiores longe pretiosiores non ducamus. Et revera tum temporis illo in Regno duo virtutis fama insignes viri vivebant, quorum unus Quón-xé-fú, alter çò-sù-y dicebatur: Ambo enim hi viri sapientia, consilio, integratite, iustitia et pietate, Regem suum Regnumque ipsum, velut firmissimae duae columnae, fulciebant. Simile huic plane parallelum est, quod sub Hiên-vâm trigesimo secundo Imperatore familiae Cheu (sub quo Philosophus Mem-çú vixerat) accidisse Sinarum Chronica memorant. Regulus Regni çî foedus cum Regulo Regni Guéi contraxerat: hic cum ex illo, an lapides pretiosos in suo Regno haberet, percunctatus esset, et ille non habere respondisset; miratus, et respondenti vix credens, ego (inquit) qui Regnum tuo longe minus possideo, lapidem tamen habeo pretiosum (puta carbunculum) qui duoedecim quadrigarum spatium fulgore suo illuminat; qui igitur credam, in Regno tuo quod prae meo longe amplum est non haberi lapides eiusmodi pretiosos? Ad quae Regulus Regni çî, habeo (inquit) quatuor ministros, seu Dynastas, qui Provincias sibi creditas cum magna prudentia et virtute administrant; hi ipsi scilicet sunt carbunculi lapidesque mei pretiosi, qui non tantum duodecim quadrigarum, sed mille omnino stadiorum Sinicorum spatium virtutis suae radiis ac luce longe lateque collustrant. Alterum huic attexo longe antiquius et aeque illustre virtutis testimonium ex iisdem Chronicis, datum ab illustrissima illa Heroina Kiam Regina coniuge Imperatoris Siven-vâm, ex familia Cheu undecimi, qui annis ante Christum 827. ante Confucium vero 200. et amplius regnare coepit. Cum enim hic Imperator 33. Imperii sui anno conviviis ac libidinibus totum sese ingurgitaret, Regina Kiam coniugis incontinentiam luxumque detestata, detractis sibi prius inauribus gemmisque pretiosis quas gestabat, Regem adiit, eumque intrepida coarguit, dicens, Vàm lo se, ûlh vâm te, id est, tu o Rex, gaudes luxuria, et oblivisceris virtutis, quam ego prae lapidibus pretiosis longe pluris facio, etc. plura deinde in illam rem disserens adeo Imperatoris animum immutavit, ut omnino | |
|
ad virtutem rectumque regimen se se applicuerit, quod deinde 13. adhuc annis cum laude administravit. §. 3.NON minus huc facit laudatissimum illud magni illius viri çù-fan (qui Principis vên-cum avunculus erat) pronunciatum; quo nepotem suum vên-cum ad pietatem defuncto patri Hién-cum debitam hortatus fuit. Hic enim Vên-cum, cum adhuc Regulus esset regni çin, novercae suae Lî-ki insidias et tyrannidem declinaturus, extra Regnum longius abierat (quae causa fuit, cur hoc loco in sui compellatione usus sit littera vam, quae mortuum significat, quasi Regno suo defunctus mortuusque esset) tum pererratis variis circum regionibus tandem ad çîn Regnum delatus, etiam patre suo Hién-cum qui interim fatis concesserat, orbatus est. Quo intellecto Regni çin Regulus, Mo-cum dictus, pupillum hospitem suum ad capessenda arma et recuperandum postliminio Regnum çîn hortatus est, oblatis literaliter ad tam iustam expeditionem et armis et milite: verum hic non aliud, quam quod avunculus fan docuerat, respondit his Verbis: Mortuus ego homo nil habeo quod ducam pretiosum; nequidem ipsum Regnum, quo ultro excessi; Sola virtus et pietas erga parentes est quam duco pretiosam: Et ita quidem ut malim carere Regno mihi debito, quam arma capiendo frangere luctus iura et laedere pietatem demortuo patri debitam, quae arma capere hoc luctus tempore prohibet. §. 4.SUSPIRIA hic sunt et vota Mo-cum Principis çîn, quibus vel unum aliquem probatae integritatis solidaeque virtutis virum sibi a consiliis, et in Regni administrationem adiutorem optabat; cui scilicet omnem officiorum dignitatumque dispensationem tuto committeret. Itaque Regni huius çîn Princeps vota haec sua proceribus notificaturus identidem dicebat; o si haberem unum aliquem Dynastam virum integrum ac syncerum; cui tametsi nullum esset aliud talentum; eius tamen cor amplum et tranquillum, liberumve invidiae esset: Hic talis si haberet eam animi omnes aeque-complectentis amplitudinem, ut videns hominem habentem praeclara talenta animitus eumdem amaret, tanquam si ipsemet ea haberet; vidensque alios sapientia virtuteque praeditos, ipse ex corde gauderet, eosque non mere verbo tenus, et velut a suo dumtaxat ore profecta laude commendaret, sed vere ac sincere valeret admittere eiusmodi viros a virtute et natura egregie commendatos, utendo eorumdem opera, eosque ad congrua ipsorum talentis munia et dignitates evehendo. Huiusmodi scilicet vir is esset, ut valeret tueri et conservare meos filios ac nepotes in stabili Regni fortunarumque | |
|
possessione et affluentia populum vero in pace, unione et tranquilitate perenni, sed quid dico conservare? imo etiam esse lucro Regno ipsi universo, et novo in dies incremento. Contra, si procerum meorum unus aliquis esset, qui totus suis unius commodis intentus; suis dumtaxat unius dotibus ac talentis arrogaret omnia; adeoque viris aliis habentibus bona talenta invideret ideoque eosdem etiam odisset viros item sapientia virtuteque praecellentes ipse mille technis et astibus armatus excluderet, impediretque, nihil non faciens ut non emergant: hic talis philautiae labe usque eo infestus, pectorisque adeo angusti homo revera non valet admittere aut secum compari viros a virtute ac natura insigniter commendatos, multoque minus ad altiora evehendos ipse proponere. Adeoque in Primatis dignitate constitutus facit, ut Rex ultimis tandem angustiis pressus regios animos despondeat ipse, et pessimi quique votorum suorum potiantur; atque ita res omnes Regni ac negotia pessum eant. Talis itaque est ut neutiquam valeat tueri meos filios ac nepotes, nec efficere ut in ipsis regius honor et dignitas diu perseverent; sed nec populum in longa pace conservare quin ipsius tyrannide et vexationibus exacerbatus insurgat. Nihil igitur tutelae, nihil praesidii ab hoc tali aliquando expectandum; imo vero ausim dicere futurum illum Regno meo universo regiaeque stirpi extremo tandem discrimini ac ruinae. f. 13. p. 1. §. 1.DOCET hoc paragrapho çem çu solum pium et vere amantem populi Principem, qui scilicet populi sui affectus et vota ex sua unius persona metiri novit, esse eius virtutis et animi, ut, ubi perniciosum eiusmodi Dynastam, aut Consiliarium deprehenderit, illico eumdem proscribat, longissimeque exterminet a Regno ad usque quatuor plagarum Barbaros, exterasque gentes, non permittens eum cohabitare reliquis in medio (hoc est Sinarum) regno; ne scilicet viris a natura et virtute egregie instructis intra Regnum damno esse aut obstaculo posit: Ut enim medullitus haerente dolore ira-ve te liberes, ipsam mali radicem extirpes necesse est. Atque hoc ipsum plane est quod Confucius dixerat; videlicet solum pium perfectumque Principem esse qui norit amare homines, et norit item odisse homines. p. 2. §. 1.QUIA supra dixerat çem-çu, viros probos magno esse Reipublicae emolumento, et improbos non minori detrimento; monet iam in praesenti hoc paragrapho bonum quemlibet Principem, ne in illis ad regimen adhibendis, in his vero removendis, segniorem sese exhibeat: sic enim ait: videre seu nosse virum aliquem probum ac sapientem et non velle evehere et uti illo; vel, evehere | |
|
quidem, sed tamen non voluisse id facere citius, est iniuriam facere. Sed e contra videre improbum ac perniciosum Reipublicae hominem in dignitate constitutum, et tamen non velle eum inde removere; vel, removere quidem, sed admodum segniter ac remisse; nec velle removere longius, crimen est. §. 2.SCIRE amare homines, et scire odisse, est perfecte adimplere supra dictam illam probi Regis norman ac regulam, qua populi affectus ex sua unius persona metiri solet; nosse viros probos, nec eosdem evehere, aut saltem evehere serius quam par est; et contra, nosse improbos reique publicae perniciosos, nec eosdem averruncare longius, est deficere ab eadem regula. Et de his duobus utroque proxime antecedenti paragrapho çem-çu egerat; hoc praesenti nunc agit de improbo Principe qui dictam regulam, non tantum non sequitur, sed eidem ex opposito adversatur. Ait itaque, amare quae caeteri homines passim oderunt; et odisse quae caeteri homines amant; hoc dicitur repugnare communi hominum naturae. Quasi diceret, improbus consiliarius, pacisque publicae in Regno perturbator (de quo paulo supra facta mentio) est ille exosus omnibus; adeoque ab officio et dignitate longius removendus: hinc talem fovere nihilominus, eiusque malitiae et imposturis non tantum credere, sed eiusdem insuper opera ad res quasque Regni etiam maximas uti; hoc scilicet est, quod çem-çu ait, amare quod homines oderunt: Contra, vir probus et integer Regique fidelis est ille, quem unanimi affectu boni omnes amant, adeoque dignus qui ad primos in Regno honores ac dignitates quantocyus evehatur: porro hunc talem contemnere, nec tantum non admittere, sed et longius abiicere; hoc demum est, quod idem çem-çu ait, odisse quae homines passim amant. Sed enim odisse malum, et amare bonum, haec ipsa est communis omnium natura, quam mortalium nemo non aequa portione sortitus est: Amare itaque quem alii omnes oderunt, et odisse quem alii omnes amant et aestimant, an non est repugnare adversarique communi mortalium omnium naturae? Qui autem huic sic adversatur, quidni simul etiam omnium odium invidiamque ipse incurrat? atque ita invisus omnibus et exosus, quid a vindice coelo aliud expectet, quam ut amisso populi amore amittat et Imperium, ut çem-çu illis verbis innuit; calamitates certo imminent istiusmodi personae. §. 3.QUOD Multi, ut supra dictum fuit, ament quae alii omnes passim oderunt, et contra; çem-çu, inde fieri asserit, quod non eadem omnibus sit animi integritas et rectitudo: haec enim est causa quod perfectus vir in dignitate constitutus siquidem habet | |
|
magnam illam totiesque laudatam virtutis regulam, qua populum ex sua ipsius persona metitur; utique synceritas et fides (candide scilicet sine dolo, ac syncere sine fictione agendo) fuere illae quibus eam assecutus fuit; uti et contra, arrogantia et procacitas sunt illae quibus eadem perditur. Etenim ubi synceritate tantum profeceris, ut factus affectuum tuorum Dominus, iam nulli, ne tibi quidem ipsi, fraudi sis; fide item, seu consentanea rebus omnibus regula actiones tuas omnes moderatus fueris; tum enimvero illam animi integritatem, rectitudinem, et aequabilitatem assecutum te esse deprehendes: nec iam amabis, nisi quod boni homines probant: nec odio habebis, nisi quod boni item omnes detestantur: tum demum citra errorem ex temetipso metiri alios poteris, tuamque unius virtutem (ut supra dictum fuit) in subiectos tibi populos ac Regna, qua fama, qua exemplo feliciter propagare: quae est magna illa huc usque tradita, et Principibus Viris tantopere commendata virtutis norma ac regula, qua et odisse rite, et amare alios scies: factus vere populi pater ac mater. Quod si contra dignitate et potentia insolescens tuae unius effraeni cupidini indulseris: nec quid communis boni ratio, sed quid propria libido suadeat, attenderis; tum utique clausis alienae utilitati visceribus, voluntatem pro ratione secutus, non iam prodesse aliis, sed tibi uni, non populi reique publicae emolumento, sed tuo unius commodo studebis, amando quae boni homines detestantur, et destestando quo boni homines amant probantque: adeoque communi hominum naturae rebellis factus, ecquid tandem amissa magna illa regula nisi calamitates et ruinam expectes? f. 14. p. 1. §. 1.QUIA auri sacra fames, opumque coacervandarum insatiata cupiditas plerumque est, quae Reges Virosque Principes a regia virtutis semita divertit, transversosque agit; çem çu hoc paragrapho regiam plane viam indicat, qua non tantum citra vitium, sed cum magna insuper virtutis commendatione, votorum suorum potiri, opesque regias perpetuo incremento augere valeant. Sic igitur ait: augendi opes facultatesque regias datur magna quaedam et eximia regula, in primis si qui pariunt et augent illas, seu ad augendas illas operam suam conferunt, sint omnes nemine otioso relicto, sed omnibus agricultura aut honesta negotiatione occupatis: Contra, Praefecti ac Ministri qui comedunt, seu redditus suos annuos percipiunt ex illis regiis opibus, sint pauci, resecta scilicet supervacanea officiorum Ministrorumque multitudine quae regio censu alitur. Praeterea si qui laborant et agros colunt strenue operentur, congruo scilicet agriculturae tempore non ad alia distracti, sed in uno Agriculturae opere solertur occupati. Si demum qui | |
|
utuntur illis, seu qui dispensant regias illas opes, lenti moderatique sint, provida scilicet parsimonia longius in futurum ita prospiciendo et comparcendo, ut qualibet, v.g. trieteride, unius saltem anni census supersit, quem Regio aerario in perenne auctarium adiiciant. Hac quippe ratione futurum est, ut opes facultatesque Regiae semper sufficiant. §. 2.SUPERIORE paragrapho çem çû regulam tradidit comparandi augendique divitias. Hic iam rectum earum usum docet, dicens: probus et amans suorum Princeps divitiis illustrat personam suam; contra, improbus sua unius persona ornat divitias. Quasi diceret: Clemens amansque suorum Princeps qui novit magnam illam regulam augendi opes, hoc unum in primis satagit, ut populo suo opum sit satis, nihil de suo unius lucro solicitus; quo illud deinde consequitur, ut et ipse, suspiciente et applaudente populo, omnium ore ac votis celebretur, charus factus omnibus ac venerabilis, quod est quod hic dicitur, contemnere divitias et extollere ornareque personam suam. Contra vero, vir inclemens ac improbus qui magnam illam augendarum divitiarum regulam non novit, illud solum agit, ut Regium aerarium corrasis per fas nefasque opibus impleat; de egentis populi necessitatibus aerumnisque nihil equidem laborans; quo fit, ut alienatis a se subditorum animis, et Regno, et sibi ipsi tandem sit exitio; quod est, quod hic dicitur, contemnere personam et extollere divitias. Itaque divitiis ornare personam, proprie est, non appetere quidem divitias, et tamen devinctis sibi hac modestia populi animis revera numquam carere divitiis. Contra vero persona sua ornare divitias, proprie est, velle quidem honorare personam, re autem ipsa eamdem perdere, qua perdita, ecquae tandem divitiarum est utilitas? §. 3.AB utili iam confirmat supradicta çem-çu: nondum visum est, inquiens, quod in superiori loco constitutus, id est, Rex, amaret pietatem clementiamque erga subditos, et subditi non amarent fidelitatem, seu non vicissim Regi suo responderent fidelitate quam debent ex iustitia: neque etiam hactenus visum est quod populus gauderet fidelitate erga Regem, et illius (scilicet Regis) negotia et conatus non sortirentur optatum exitum. Ubi vero populus eiusmodi fidelitati Regi suo adhaeret, utique Regis opes ac thesauros pro suis habet, ac velut suos in pace conservat et in bello defendit. Unde, numquam visum est fidelem eiusmodi populum regii aerarii divitias non habuisse pro suis propriis divitiis. Tanti scilicet interest Regi, pietate ac beneficientia populum sibi devinxisse. | |
§. 4.PERGIT çem-çu inculcare amplius supra memoratam pietatem beneficentiamque Regis erga populum, ut quae Principibus Viris numquam satis commendata sit virtus. Ad hoc autem adducit pulcherrima illa cedroque dignissima monita magni illius Viri mén hién çu dicti qui praecipua Regni Lù Praefectura olim functus erat. Sic itaque mén hién çù ait: qui alunt quadrigas (hi erant optimates Tá-fu dicti, et quadriga, seu quatuor equorum curru vehebantur) quandoquidem regio vivunt censu, non tractant gallinas et porcellos, magnam scilicet horum vim ac numerum in privatae domus suae lucrum alendo, et praeripiendo suum plebi, cuius haec est propria negotiatio. Findentium item glaciem familia (superior hic Dynastarum ordo erat, Kím dictorum, a quibus numerando ad usque supremum ordinem, omnes in officiis parentalibus glacie utebantur) quia ampliore quam optimates gaudent censu nec ipsa alat boves et oves, numerosos scilicet armentorum oviumque alendo greges, sordido quidem domus suae lucro, damno vero non mediocri miserae plebis quae captato ex humili eiusdem negotiatione lucello vivere solet. Centum denique curruum familia (Satrapae hi erant Regulorum, Kím item dicti: qui decem stadiorum Sinicorum ditionem vectigalem habebant, poterantque centum curribus bellicis, cum necessitas ita posceret, in campum prodire) non alant foveantque domi suae aggravantes vectigalia ministros, qui pretexto vectigalium nomine subiectum populum immaniter deglubant suisque facultatibus exuant. Quod si ille Satrapa domi suae forte habeat eiusmodi iniuste multiplicantem vectigalia ministrum, satius illi foret habere palam depraedantem gazophylacium thesaurosque suos domesticos ministrum; hic enim uni dumtaxat, ille plurimis nocet. Qui igitur fieri potest, ut communem eiusmodi Regni latronem, populique sanguisugam, subditorum sudores et sanguinem crudeliter adeo haurientem domi suae patiatur? Atque haec erat laudatissimi Viri cautio; quam declarans çem-çu, ait: paucis his supracitatis verbis dicere magnus ille vir voluit, Reges Virosque Principes non in privato suo lucro constituere lucrum, sed in sua populique mutua aequitate et amore constituere lucrum. Quasi diceret, Viros Principes non debere aggravare populum nimiis vectigalibus, et referta auro argentoque aeraria praecipuo sibi lucro ducere; sed illud dumtaxat veri lucri lucro habere, in cuius magnam partem etiam populus venit; quem ubi amore beneficientiaque lucrati fuerint, suumque fecerint, tum demum vere rerum potitos se esse existiment. | |
p. 2. §. 1.QUOD proximo paragrapho çem-çu dixerat, Principes debere lucrum suum praecipue ex populi sui utilitate et commodis metiri; idipsum nunc amplificat a damnis, quae illos manent, qui nulla populi habita ratione privatum suum ipsorum lucrum procurant. Ait itaque; si quis gubernat regiam domum, et totum- se impendit divitiis coarcervandis, id haud-dubie oritur a vili et abiecto homine qui malitiosis consiliis suis circumventum Regem ad id inducit, tantumque vectigalium et exactionum pondus, tanquam industriam locupletando Regno maxime idoneam, suadet; idque habere pro-bono et aequo persuadet. Huiusmodi perniciosus consiliarius, vere vilis et abiectus homo, si adhibitus fuerit ad gubernandam regiam familiam, utique rapinis et furtis replebit omnia; subditorum bona et facultates pro suo unius libitu diripiendo; adeoque abalienatis a se et a Rege populi animis coelique iusta ira in se concitata procul dubio et calamitates a coelo, et ab hominibus ruinae ac caedes simul una seu cumulatim supervenient: et tametsi forte detur vir aliquis probus qui conetur succurrere et tantam malorum vim avertere; tamen ne sic eveniat quomodo valebit unus ille impedire? Atque hoc est quod superius dictum fuit, Regem probum non in suo unius privato lucro constituere lucrum, sed in sua et populi mutua aequitate et amore constituere lucrum. Perapposita sane ad totam huius libri doctrinam Conclusio! planeque digna qua et çem çu primi huius finem libri ceu proprio epiphonemate coronaret; et Memçius quarti initium ceu prima dicendorum epigraphe insigniret. Certe enim, qui omnes libri huius paragraphos aequa mente inspexerit, illud equidem liquido deprehendet, Philosophum nostrum Sinicum, Confucium inquam, eo in primis collimasse, ut Regibus virisque Principibus, ad quos prae caeteris magnam hanc scientiam suam direxerat, virtutem ad Regnorum Imperiorumque pacificam et felicem gubernationem ante omnia necessariam esse, non tam ex suo unius, quam ex Antiquissimorum quorumque unanimi sensu, ostenderet. Ut enim omnis Sinensium retro antiquitas Imperia a coelo conferri et auferri non vane credidit, et etiamnum hodie eorumdem posteri fatentur; incolumitatem vero et conservationem eorumdem Regnorum secundum superos a populi amore ac fide dependere longa tot saeculorum experientia comprobavit: ita communi iam olim sensu primi illi Sinicae huius Monarchiae Fundatores iudicarunt et etiamnum hodie e Sinensibus optimi quique fatentur; virtutem esse quae bene de se meritis Principibus, et Coeli superumque favorem et populi amorem una conciliet. Sic ut de quamplurimis taceam, lib. 3. xu kim fol. 17. Laudatissimus vir ille y-yn Magister Regius, ut novum, eumque iuvenem et iuvenilibus vitiis laborantem Imperatorem t’ai-kiâ (qui a 1750. annis | |
|
ante Christum regnabat) ad virtutis amorem tanto vehementius accenderet, his ipsis verbis e textu depromptis commonebat. O Rex, inquit, Coelum non agitur affectu, qui tamen novit illud debite venerari et colere, charus et gratiosus illi est semper: populus item non semper afficitur; afficitur tamen semper illi qui habet pietatem; denique spiritus non semper exaudiunt; exaudiunt autem eum qui pollet vera virtute. Hac una habita, et coelo aeternum, ne dubita, dilectus, et populo semper charus, et spiritibus demum superisque omnibus nunquam non gratiosus eris, etc. Quam tantam virtutis prae auro et opibus praerogativam cum author toto hoc libro (ut legenti patet) qua ratione, qua authoritatibus passim adhibitis demonstrasset, non poterat sane (meo quidem iudicio) altero magis idoneo uti Epilogo, quam his ipsis verbis, hoc est, dicere, Regem probum non in sordido illo privatarum opum lucro constituere lucrum; sed in sua populique mutua aequitate constituere lucrum. Quasi diceret; tota libro hoc a me tradita doctrina in hoc uno velut cardine vertitur, unumque hoc praecipue docet, ut Reges Principesque viri non tam in refertis auro aerariis quam in mutua ipsorum et populi aequitate, amore, clementia, fide, etc. verbo, in virtute rationem veri lucri constituant; quandoquidem ad illius possessionem caetera omnia quae desiderari possint aut mereantur, aurum scilicet et opes, populi amor, longa nepotum series, pax demum, et perennis imperii quies stabilitasque ultro consequantur. Atque haec est illa ex Sinensi hac Areopago iam olim profecta Magna Scientia, tanto nomine utique dignissima, sive doctrinae ipisius nobilitatem spectes, sive antiquitatem: illam a virtute (quid nobilius?) quam docet; hanc ab ipsis pene Sinicae Monarchiae primordiis (quid antiquius?) unde nata est, demonstrat. Et tametsi argumenti nobilitate Europea Philosophia cum hac Sinica competere, et, si de styli elegantia, subtilitate, facundia varietate, et gratia contendas, hanc etiam antecellere non immerito possit; antiquitate tamen ausim dicere, adeo ad hanc non accedit, ut longissimo plane intervallo sequatur. Sane antequam superstitiosa Asiae et Europae Numina nata essent, iam inter Sinas adulta virtus crescebat, ipsaeque Regum aulae in virtutum Lycaea transibant; quando Europa sine Rege adhuc ac lege inculta penitus fuisse creditur, iam Monarchia Sinica cultissimis Regibus ac legibus regebatur; et ea erat virtutis apud Sinas notitia, valor et praxis; ea cultioris vitae ratio, vis, ac tenor, ut aurei cuiusdam saeculi pax et felicitas in ipsas etiam feras certo quodammodo dimanasse videretur uti constat ex Xukim l.3.f.10. Certe hû-xuam-hû Classicus Sinensium Annalium interpres, ut videre est in Appendice Chronica, Cám-Kién-pù dicta, lib.1.f.20 disertis verbis affirmat, totam libris huius Tá-Hiô doctrinam haud aliis constare, quam Regum Yaô, xún, yù, tám, vên-vâm, vù-vâm, et chéu-cúm, ac ipsiusmet etiam Confucii documentis et exemplis. Imo de ipso Confucio nepos eius çù-sú testatur (uti videre est in sequenti libro Chúm-yûm) ipsum in suis libris non aliam, quam | |
|
priscorum illorum Regum doctrinam adferre; ut proinde Confucius doctrinae huius non tam Author quam Interpres ac praeco dicendus sit; quia scilicet pene totam longe ante sua tempora traditam, ab aliis potius accepit, et ad poteros transmittit, quam ipse invenit. Tametsi non inficior, etiam huic suam inde partem aliquam deberi; primas tamen, et quidem potiores, sibi vendicant modo recensiti antiquissimi Sinarum reges, qui primi doctrinam hanc et praeceptis instituere, et exemplis docuere. Finis Libri Tá Hiô |