5 Liber Secundus (Doctrine of the Mean)
SCIENTIAE | |
f. 2. p. 1. §. 1.MOTUS namque animi id fere sunt, quod non apparet, quia reconditi et sibi soli noti; sunt item id quod non est manifestum, quia admodum subtiles et minimum quid; ideoque perfectus vir tam sollicite invigilat cordis sui secreto, et cautus est in internis quae solus ipse intuetur; quo deinde fit, ut qui aliis reconditi et abstrusi sunt, intimi scilicet cordis recessus, ei tamen soli patescant; qui item subtilissimi sunt ac percipi vix possunt, minutissimi scilicet animi motus, sive ad bonum, sive ad malum, ei tamen soli manifesti omnino sint. §. 2.CUM autem radix passionum intima sit naturae hominis, vel potius ipsamet natura sit ista radix; haec autem in actus suos vel passiones prorumpat assidue, summa cum vigilantia attendit sibi Vir perfectus ut has, ipsius quoque naturae fraeno, quatenus haec rationis et discretionis principium est, moderetur. Itaque passiones animi, ut sunt gaudium ex prosperis, ira ex adversis, tristitia ex iactura, hilaritas seu laeta fruitio rei obtentae, priusquam pullulent prodeantque in actum dicuntur medium seu esse in medio, quia sunt adhuc indifferens quid ad excessum vel defectum; at ubi pullularunt, et omnes attigerunt rectae rationis dictamen, dicuntur consentaneum, seu quidam passionum inter se et cum ipsa ratione concentus. Et quidem, cum sunt in medio; orbis universi magnum principium ac omnium bonarum actionum fundamentum dicuntur; cum sunt rationi consentanea, orbis universalis regula, seu Regia humani generis via dicuntur. Doctrinam de tenendo medio, veluti fontem omnis Sapientiae Sinicae, per omnia retro saecula manantem, iam mille sexcentis et amplius annis ante Confucium inter alia commendavit Yaô Imperator Successori suo Xún; et hic rursus magno Yù, dum haeredem Imperii eum constituit. Continet autem sexdecim littera, quas multo pluribus et exponent et extollunt Interpretes. Nos hic eam verbis Cham-colai, sed in compendium redactis explicabimus. Sic igitur Xu-kim lib.2.f.10. ait: Cor homini unicum est: hoc dum privato affectu ducitur, vocatur Gîn sin, id est hominis cor, cum ex rectae legis dictamine agit, Taó-sin, id est, rationis cor nuncupatur: hominis cor, seu voluntas, cum sit varium quid et facile a quovis obiecto moveri et flecti, res est periculis semper obnoxia: idem cor vero seu voluntas ad bonum et virtutis normam conformata est quid excellens ac reconditum; unde oportet, ut serio examine cor illud identidem depures a pravis et privatis, quae tacite sese insinuant, affectionibus; atque ita rectum cor a pravo secernas: quo facto reiice penitus quod est humani et privati cordis, et rectam illius cordis legem veluti unicam tuae personae dominam | |
|
constitue, unum et idem servans semper in omnibus: Sic ab hac lege neque defectu, neque excessu aberrabis; adeoque solide ac veraciter apprehenderis ipsum medium. Radix igitur et fundamentum, cui innititur recta orbis terrarum administratio, unius est cordis rectitudo et norma, etc. Haec colaus. p. 2.UBI igitur perspecta fuerint medium et consentaneum, tum demum Coeli quoque ac terrae status quietus, permanens ac pacificus, et omnium rerum uniformis propagatio vigorque consequetur. Nam (ut Interpretes addunt) si homo agat semper iuxta rectam rationem, quandoquidem hic unum veluti corpus cum universo efficiat, consequens erit, ut etiam caelum et terra iuxta normam sibi inditam agant, Planetae influant absque vitio, quatuor anni tempestates absque defectu decurrant, Iuvenes optatos vitae annos, Senes finem naturae consentaneum, res denique omnes debitum sibi statum et locum consequantur. Quis hic non videt eo dumtaxat collimasse Philosophum, ut hominis naturam, quam ab origine sua rectam, sed deinde lapsam et depravatam passim Sinenses docent ad primaevum innocentiae statum reduceret? Atque ita reliquas res creatas homini iam rebelles, et in eiusdem ruinam armatas, ad pristinum obsequium veluti revocaret? Hoc f.1.§.1. libri Tà Hiô, hoc item hic, et alibi non semel indicat. Et si autem nesciret Philosophus, nos a primaeva felicitate propter peccatum primi parentis excidisse, tamen et tot rerum quae adversantur et infestae sunt homini, et ipsius naturae humanae ad deteriora tam pronae, longo usu et contemplatione didicisse videtur, non posse hoc universum, quod homo vitiatus quodam modo vitiarat, connaturali suae integritati et ordini restitui, nisi prius ipse homo per victoriam sui ipsius, eam, quam amiserat, integritatem, et ordinem recuperaret. f. 3. p. 2. §. 1.HIC, et reliquo hoc libro, çù su citat Magistri verba dicens: Confucius ait: perfectus vir tenet medium semper et ubique; improbus vero praevaricatur medium vel excessu, vel defectu. §. 2.PERFECTUS Vir (exponit çù-su ) habet medium, sive semper est in medio, et quia perfectus est, ideo semper seu quovis tempore, adverso scilicet et prospero, conformat sese suasque actiones cum eo, in quo est, medio; idque cum ea (de qua supra) cautela, vigilantia, et timore circa minimos animi motus; improbus etiam habet suum medium, quod teneat, sed quia improbus est, ideo nullo tenetur metu nec pudore illud praevaricandi; passim enim omnia pro libidine agit. | |
f. 4. p. 1. §. 1.CONFUCIUS ait: medium o quam illud sublime! e vulgo pauci illud tenent. Neque hoc novum; vetus iste morbus est, querela vetus, iam olim sic fuit. §. 2.CONFUCIUS ait: causam, cur mortalium plurimi per regiam hanc medii viam non incedant, ego quidem probe novi: prudentes enim huius saeculi illud transgrediuntur; et quia plura quam hoc medium et altiora se intelligere arbitrantur, medium quasi parvum et non sufficiens negligunt; rudes vero non pertingunt ad medium, quia aut non norunt aut difficultate territi, diffidunt eo pervenire. Causam item quare complures hanc medii viam, quamvis adeo conspicuam, non habeant perspectam, ego novi; sapientes enim seu qui profitentur studium sapientiae, medium suis factis excedunt et praetereunt, sive fere peccant, periculosa quaedam et inusitata principia viasque sectantes;inertes autem et hebetes animae factis suis ad id non perveniunt, quia desperant medii notitiam, nedum medium ipsum consequi. p. 2. §. 1.QUOD vero passim sic peccetur, oritur ex defectu examinis; cum enim regula illa sit homini intima, actiones quae a natura procedunt, utique nonnisi ex dicta regula plerumque procederent, siquidem haec foret probe cognita, Ex. gr. inquit Confucius, hominum nullus est qui non bibat in dies et comedat; et tamen in re tam obvia pauci valent dignoscere rectos sapores, seu rectum iudicium ferre de potus ac cibi tot condimentis vitiati natura et efficacitate, quam si accuratius explorarent, non toties temperantiae limites excederent. §. 2.CONFUCIUS concludens ait: quod igitur medii via haec non frequentetur aut observetur, ea itidem causa est, quia nec hanc (proh dolor!) homines indagare nec cognoscere laborant; adeoque aut excedunt medium, aut ab hoc recedunt. §. 3.CONFUCIUS ad serium medii examen exhortans omnes, adducto exemplo Imperatoris Xún, sic ait: Xún Imperatoris illius quam magna fuit prudentia! Siquidem ille non suo unius iudicio et privata prudentia, sed consiliis ac sapientia suorum fretus Rempub. administrabat. Itaque Xún gaudebat de obviis quoque rebus alios consulere; et solebat seu gaudebat examinare omnia quamvis obvia et vulgaria suorum responsa; qui si forte quidpiam suggererent rationi minus consentaneum, sic eo non utebatur, ut tamen prudenter dissimulans occultaret quod inerat mali, fovens hoc modo | |
|
suorum fiduciam et candorem monendi identidem Principem suum: consiliis vero quae cum ratione congruebant, sic utebatur, ut etiam depraedicaret quod iis inerat boni, quo alacrius fidentiusque sensum animi sui declararent. Quod si dicta responsa pauxillum a medio aberrarent, arripiebat sedulo illorum (responsorum) duo extrema, quibus ad rationis trutinam mature expensis, utebatur dumtaxat horum (extremorum) medio in ordine ad populi regimen; quo fiebat, ut non ex suo unius tantum, sed ex suorum iudicio ac consilio semper res ageret. Atque haec illa fuere propter quae factus est Xún, talis scilicet ac tantus Imperator. Memorant Annales Sinici, Imperatorem hunc solitum fuisse in anteriori atrio Palatii sui tabulam suspendere, in qua licebat subditis fidenter Regem suum commonefacere, et notare, si quid ab illo forte peccaretur. f. 5. p. 1.CONFUCIUS arguens suorum temporum fallacem ac degenerem a Priscis Regibus, prudentiam, ait: hominum quivis nunc dicit, ego prudens sum, scio quid agendum sit, quid non agendum; at vero quia lucrum et commodum proprium dumtaxat, non autem eius damna et pericula aeque prae oculis habet, impulsu quolibet mox intrat incautus in mille retia et laqueos, ac demum incidit in foveae medium, et isthuc, unde nequaquam scit effugere nec sese expedire: hominum item quilibet dicit; ego satis sum prudens, et de facto seligit sibi medium, et iuxta hoc agit; sed ecce socordia victus, non valet nequidem per spatium unius mensis illus constanter servare. Ut quid ergo iis prodest scientia et cognitio medii? p. 2. §. 1.CONFUCIUS ait: Discipulus meus Hoeî hic nimirum erat Vir sane prudens; noverat enim res inter se probe distinguere, ac dein seligere medium: et si quando assecutus erat unam virtutem, illico velut ambabus ulnis illam venerabundus arcte stringebat, fovebatque intra pectus, et nunquam semel apprehensam a se dimittebat. §. 2.CONFUCIUS ait: Orbis Regna erunt equidem, qui possint pacifice regere; dignitates et census erunt qui valeant recusare; nudos enses erunt qui possint fortiter calcare; at vero medium, quamvis prima fronte facile appareat, tamen non potest quivis nisi cum maiori quodam certamine et labore obtinere. f. 6. p. 1. §. 1.HAC forte occasione discipulus çù-lú, ut erat indolis bellicosae, et appetens gloriae militaris quaesivit de fortitudine. | |
§. 2.SCISCITATUR ex eo Confucius, et ait: an quaeritur hic de hominum illorum, qui in Australi regione degunt, fortitudine? An de eorum, qui Borealem regionem incolunt, fortitudine? An vero de vestra, qui sapientiam colitis, fortitudine? §. 3.LARGIUS, leniusque se gerere, et cum indulgentia quadam in suorum institutione non castigando semper, nec iusto severius, eorum desidiam, vel tarditatem, nec ultionem aut poenas exigere a refractariis, sed eos patienter ferre; ea demum est Australium regionum fortitudo qua hominum animos paulatim student rationi subiicere: Et haec viri perfecti praestare possunt. §. 4.IMPAVIDUM et securum cubare lanceas super loricasque; medias inter mortes versari, et tamen non pertimescere nec affici taedio vitae huiusmodi, Borealium quidem regionum fortitudo est; et haec fortes et robusti praestare possunt; quoniam tamen multum hic temeritatis adesse solet, mediique regula crebro admodum violari, non ea est fortitudo, quam a vobis expecto, discipuli mei. p. 2. §. 1.ITAQUE Vir perfectus sui unius victoriae semper intentus, ad mores et ingenia aliorum se fingit quidem et accommodat, attamen (ut est sui Dominus) non patitur sese velut diffluere, neque depravari inertium molliumque consuetudine et exemplis, nec in omnibus sine discrimine obsequitur et haec fortitudo proh quanta est! Rursus in medio aliorum a recto aberrantium ipse unus rectus stat, et neutram in partem inclinat, haec fortitudo quanta est! Item si in Regno vigeant virtus et leges et ipse Magistratum gerat, hos tamen honores inter non mutat mores, nec eam vitae normam, quam privatus servabat, adeoque nec inaniter intumescit; hace fortitudo proh quanta est! Contra vero si in Regno iaceant virtus et leges, si magna sit rerum perturbatio; ipse tamen, quamvis prematur inopia et aliis atque aliis aerumnis affligatur, etiam redactus ad ipsam usque mortem inter haec non mutatur, suscepti semel propositi semper tenax, haec quoque fortitudo proh quanta est, et quam eximia! Nimirum sita est illa in assidua sui ipsius victoria. A vobis ergo discipuli mei prae illa Australium et Borealium Gentium fortitudine, et expeto et expecto fortitudinem eiusmodi. §. 2.CONFUCIUS ait: Sunt qui temere transiliunt medii limites dum sectantur virtutes nescio quas prorsus inusitatas et reconditas, ac gaudent patrare miranda quaedam, ut posterioribus saeculis sint qui nomen eorum depraedicent. Sed ego certe non fecerim eiusmodi | |
|
rem; quod passim nosse convenit et agere, id nosse et agere studeo. f. 7. p. 1. §. 1.PERFECTUS Vir aggreditur viam ordinariam, et ideo in ea constanter progreditur: at sunt qui vel inusitata et abstrusa, nec non maiora viribus suis temere affectant, vel, tametsi virtutis viam eo, quo par est, modo sint ingressi, tamen in medio ipsius viae cursum abrumpunt, et turpiter deficiunt. At ego certe non velim nec possim sic sistere; quae coepi conabor perficere. §. 2.ITAQUE perfectus Vir in omnibus semper conformat se medio, nil ultra, nil citra agens; amore autem virtutis fugere saeculum, honores, etc. adeoque iam nunquam videri ab hominibus, imo nec cognosci; et tamen nullo inde seu tristitiae seu poenitudinis sensu affici, tam arduum est, ut solus is qui sanctus est, praestare id possit. p. 2. §. 1.HOC et sequenti paragrapho çù-su ait perfectorum in medio sectando regula usu ampla est et universalis; et tamen intima illius vis ac ratio in re parva et subtilis ac recondita, adeoque a paucis cognita. §. 2.VIRI foeminaeque, quamvis rudes, intra Sphaeram suam naturalem possunt quadantenus pervenire ad practicam medii notitiam; sed cognoscendo pervenire ad huius subtilissimum apicem, quamvis sanctus quispiam sit, et probe intelligens, equidem habebit aliquid, quod nondum cognoverit. Viri foeminaeque, quamvis sint inutile vulgus, tamen fieri potest, ut in quibusdam rebus iuxta medii regulam subinde queant ex parte operari, at vero pervenire ad huius supremum apicem, quamvis sanctus quispiam sit, adhuc habebit quo non possit pertingere, et quae servare nequeat; quin imo ipsum coelum et terra, quamvis horum tanta sit magnitudo, perfectio, atque erga homines beneficentia, tamen ob elementorum temporumque vicissitudines nequeunt explere singulorum vota, sic prorsus, ut homo in eis reperiat quae arguat, et adhuc habeat ob quod indignabundus de coelo terraque conqueratur. Propterea si Vir perfectus agat de eius magnitudine, necessario fatebitur, orbem universum non posse tantae virtutis molem capere aut sustentare; si vero agat de eiusdem recondita exiguitate et subtilitate, fatebitur item, quod orbis totus non possit eam dividere aut penetrando perrumpere. Sensus est; nulla res adeo magna est, in qua ratio non insit; nulla adeo exigua, quae ratione quadam careat. | |
f. 8. p. 1. §. 1.CONFIRMAT praedicta citans Odam, quae sic ait: Avis Yvên dicta volando penetrat coelos: piscis immergitur in pelagus, id est (exponit çù-su) uti avium volatus ad alta coelorum, et piscium impetus ad ima profundi fertur; ita haec ipsa virtus et ratio ad summa pariter et ima pertingens, in maximis minimisque rebus supra et infra exerit sese ac manifestat. §. 2.ITAQUE ut dixi, perfecti Viri in hoc medio servando regula ducit initium ab ipsis homuncionibus et mulierculis; atque adeo eadem illa, quae perfectorum in medio servando virtus seu regula, cum sit universalis et omnibus ingenita, sua quoque rudimenta habet in promiscuo hominum vulgo: at vero quatenus extendit sese illa ad suum apicem; vel, si discurramus (ut alii explicant) de illius apice; longe lateque resplendet ac manifestatur et patet in coelo pariter et in terra. Postquam çù-su explicavit quod superius dictum est, rationis regulam et ei consentaneum nunquam ab homine posse abesse, hoc idem sequentibus paragraphis ex Confucii dictis penitus explanat. p. 2. §. 1.CONFUCIUS, ut probet omnes promiscue ad eam, quae homini insita est, regulam suo modo posse pertingere, explicans illud axioma, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris: Sic ait: Regula rationis (quae versatur, Ex. gr. inter Regem et subditum, inter Patrem et Filium, Maritum et Uxorem, Maiores natu et Minores, denique Amicos inter) Non longe abest ab ipsomet homine; illa vero, quam homines sibi fabricant regula, et longe abesse volunt ab ipsomet homine (cuiusmodi sunt exotica et ardua quaedam principia, quae modo dictis quinque hominum ordinibus haudquaquam concordant) non potest censeri regula et ratio. §. 2.CONFIRMAT hoc a simili ex Oda petito, quae sic ait: Caedito manubrium, caedito manubrium; huius exemplar seu regula non longe abest; quippe in manu artificis est manubrium ipsum, quo rude lignum dolat, ut efformet aliud. Confucius explanans simile sic ait: Artifex manu arripit manubrium, ut securi exscindat formetque alterum simile manubrium; idem oblique contuetur, et explorat an exacte respondeat ipsi, quod in manu est, manubrii formae et regulae; adhuc tamen hanc ipsam abesse longius existimo, quam absit illa, quae a coelo homini indita est, regula, quia haec intrinseca, extrinseca est illa; et in caedendo manubrio unum alio diversum est: ideo vir perfectus dum instituit hominem, non per extrinsecum quid et remotum ab homine; sed per ipsummet hominem | |
|
instituit regitque hominem, nec assimilatur caedenti manubrium qui diversum caedit ab eo quod manibus tenet: Etenim inest homini lumen idem rationis; hoc unum excitat et esse iubet pro regula; quo facto si id assequatur, ut his corrigatur et emendetur, tum demum acquiescit, et sistit, operosiori scilicet institutioni supersedens. f. 9. p. 1. §. 1.RURSUM ait: Quisquis omni cum fide et synceritate ex se metitur alios, hic utique discedit a regula et lege naturali non procul; seu a regula illa dirigitur, quam in se ipse habet; quippe cuius primum fere dictamen hoc est: quae fieri sibi quis non optat, ea itidem ne faciat aliis. §. 2.PERFECTI Viri regulae sunt quatuor; ego vero, ait Confucius, necdum ex illis quatuor vel unicam servare possum. 1. Uti exigo a meo filio, ita servire patri, ego ipse nondum possum. 2. Uti exigo a meo subdito, ea cum fide servire Principi, ego nondum possum. 3. Uti exigo a meo fratre natu minore, ea cum observantia servire natu maiori, ego nondum possum. 4. Uti exigo a meo socio et amico, ei primas deferre, et debitis officiis antevertere, ego quidem necdum possum. Vir autem perfectus ordinarias et quotidianas has virtutes absque ulla fictione opere exercet; in quotidianis quoque sermonibus circumspectus est; et si quid fuerit in quo deficiat adeoque non expleverit officium suum, tum non audet non sibi vim facere ut tandem id expleat: si ei nimia suppetat verborum copia, non item audet totam effundere: adeoque severus suimet censor hoc agit, ut verba respondeant operibus, et opera respondeant verbis. Huiusmodi autem Vir perfectus quomodo non sit solidus ac stabilis? Hunc ego interim imitari conor, et eiusdem servans vestigia, longe quidem, sed tamen sequor. f. 10. p. 1. §. 1.DOCET hic çù-su, Virum perfectum sorte sua contentum vivere. Perfectus Vir, inquit, pro ratione sui status, quem hic et nunc obtinet, res agit; nec cupit quidpiam ab hoc suo statu alienum. §. 2.SI dives est et honoratus, agit ut dives et honoratus; sic tamen ut illicitis voluptatibus et luxui non se dedat, nec arrogantia sua fastuque offendat quemquam. Si pauper est et ignobilis, agit ut pauper et ignobilis; sic tamen ut nihil Viro gravi et probo indignum committat. Si extra patriam suam sit alienigena, agit ut alienigena, seu ita gerit se ut poscit status degentis inter extraneos, sui semper similis. Si versetur in aerumnis ac laboribus, agit pro ratione | |
|
status aerumnosi, tenax semper magni propositi. Denique perfecto viro nullus est vitae status quem ingrediatur, ubi non sit sui Dominus, et sua sorte contentus; adeoque sibi succedat ex sententia. §. 3.IDEM si constitutus in superiori loco est et dignitate, non inclementer tractat inferioris ordinis homines, metum iis incutiendo, si autem constitutus est in inferiori loco et dignitate, non adulatur superioribus favores eorum captans. In hoc totus est, ut perficiat seipsum, et non requirit quidquam ab aliis; adeoque nunquam indignatur cuiquam. Superne, non conqueritur de coelo quod prospera non conferat, aut eum affligat adversis. Inferne, non criminatur nec culpat homines; quibus adversitatum aut defectuum suorum causam non tribuit. Nimirum sua semper sorte contentus nihil expetit, a statu, quem obtinet, alienum. §. 4.IDEO perfectus Vir commoratur in plana quadam et quieta Regione, et aequo animo expectat unicam coeli circa se ordinationem: improbus e contrario praeceps ambulat vias periculosas et per fas ac nefas quaerit plane gratuitam sibique non debitam sortem et foelicitatem: quam si obtineat, mere equidem fortuito obtinuisse censendus est. p. 2. §. 1.CONCLUDIT çù-su verbis Confucii mentem suam. Confucius ait: Sagittarius habet quamdam similitudinem cum viro perfecto: ille si aberrat a depicto scopo, reflectens ad se exquirit erroris causam non ab alia quam a sua ipsius persona; ita perfectus Vir, si deflexerit a medii scopo, causam erroris sibi non alteri tribuit, adeoque a se rationem illius exigit. §. 2.DOCET hic çù-su, qua ratione paulatim ad medii perfectionem pervenire oporteat. Perfectorum, inquit, regula, seu procedendi ratio, est instar facientis iter longinquum, qui utique a loco sibi propinquiori illud orditur. Est item instar subeuntis in altum qui utique ab infimo gradu ascensus sui initium facit. §. 3.SEQUITUR hic simile familiare et domesticum, quo çù-su dicta probat seu illustrat, primo authoritate libri Carminum, et deinde Confucii. Oda sic ait: Ubi uxor tua est amans concordiae, ibi familia est instar pulsantis cymbala, suavissima illa domesticae pacis mutuaeque concordiae voluptate perfruens: Rursus fratres natu maiores et minores ubi concordant, horum concordiae gaudium utique diu perseverat, dimanans perpetuo in filios et nepotes; atque ita | |
|
recte ordinatur tua domestica familia, insuper exhilaratur et tua uxor, et filii, et nepotes. §. 4.CONFUCIUS item ait: pater ac mater familias o quam ipsi laeti ac tranquilli vivent in hac suorum inferiorum harmonia domestica! mutua quippe concordia inferiorum, Ex. gr. nurus ac generi, fratrum natu maiorum et minorum, redundant in gaudium parentum seu maiorum. Atque ita verum est, in via virtutis ab inferioribus gradum sterni ad superiora. f. 11. p. 1. §. 1.CONFUCIUS, ut ostendat, ad supradictam medii virtutem adeo amplam et sublimem, constanti conatu enitendum esse, exemplum desumit a spiritibus, quorum uti vis intellectiva est excellentior, ita et in operando est efficacitas magna: sic igitur ait: Spiritibus inest operativa virtus et efficacitas; et haec o quam praestans est! quam multiplex! quam sublimis. Tametsi duabus vocibus, quèi xin seu disiunctim, seu unitim sumptis varia attribuantur significata quae in ipsorum Dictionariis videre est, hoc tamen loco reiectis aliquorum Interpretum, qui multis erroribus imbuti tum inter sese mutuo, tum secum ipsi pugnant, commentis aerii. Colaus Interpres noster cum aliis multis per quèi xin intelligit eos spiritus quorum venerationi vel opi implorandae instituta sunt sacrificia. Favet hic autem Colao, ea quae communis est toti Imperio, vocis utriusque acceptio: favent item multi Priscorum textus et hic praecipue, quem modo explanamus, ubi distincte Philosophus eos et eorum operationes definit, atque ea tribuit illis, quae nonnisi spiritibus intelligentia praeditis tribui queant: favet denique tot ubique Templorum, tot quoque rituum et sacrificorum, quae dictis quèi-xin ab omni aevo dicata sunt communis usus. Quis enim non explodat posteriorum temporum Interpretes dum per quèi-xin intelligi volunt duarum qualitatum Yn et Yam, id est frigidi et calidi seu perfecti et imperfecti naturales operationes, vel earumdem remissionem et intensionem et nihil amplius; ecquis enim sine rubore ausit dicere meras has qualitates materiales et inanimes tot tantisque honoribus, sacrificiis atque ieiuniis coli debere, ab iis exaudiri supplicum preces ac vota, et quae ex virtute fiant approbari, damnari vero quae cum vitio negligentiaque coniuncta sunt? Quid quod hosce spiritus incorporeos passim vocant, vestigium sui nullum relinquere humanis sensibus asserunt, rationem item loci aut mensurae, sicut corpora, habere negant? Quamvis autem non desint qui per duas illas voces intelligi volunt unicum numen supremum eo quod in libris officiorum et alibi modo nominetur coeli spiritus, modo coeli terraeque spiritus, modo supremus spiritus, modo spiritus, vel spirituum supremus Imperator, modo supremi Imperatoris spiritus, plerumque tamen hic agi videtur de spiritibus illis seu | |
|
intelligentiis quos Deus tuendis et conservandis rebus creatis seu praesides et administros constituit, quos alibi Interpres vocat Xámtí chi xîn, id est supremi Imperatoris clientes et subditos qui Planetis et reliquis Astrorum, qui Elementorum nec non regionum rerumque sublunarium curam habeant: sic enim diserte l. Xu-kim p.1.f.12. de Xún Imperatore simul et Legislatore refertur, quod quoties lustraret Imperium sacrificabat supremo coeli Imperatori, dein ritu inferiori litabat sex Principibus spiritibus videlicet 4. tempestatum anni, frigoris et caloris, Solis, Lunae, 5. Planetarum praesidibus, exinde tamquam longius a se remotis litabat montium et fluminum spiritibus, denique litabat circumquaque diffusae miltitudini spirituum. Quin et libro 3. Officiorum f.67. sic habetur: Imperatores (qui immolando suo tempore animalia ali iubebant per centum hoc est omnes Imperii urbes) Mandabant populo ut nemo esset qui non omnino exereret suas vires ad honorandum magni caeli supremum Imperatorem, celebriorium insuper montium et maiorum fluminum et quatuor regionum terrae spiritus ut pro populo flagitarent felicitatem, sed prosequamur textum et expositionem. §. 2.DOCET Confucius inesse spiritibus supra memoratis vim quamdam prorsus eximiam et ordinis superioris; quia cum res omnes corporeae cadant sub sensum, soli spiritus hunc fugiunt. Verum quidem est, inquit, quod visu percipimus illos quodammodo, quatenus in effectis suis identidem se produnt; sed tamen revera non videmus. Rursus auditu percipimus illos quodammodo dum contemplamur tot effectuum qui ab illis procedunt tam concordem discordiam et quasi harmoniam; sed ipsos tamen non audimus; denique adeo intime sociantur et incorporant se se, ut ita dicam, rebus omnibus; aut (ut alii explicant) exercent operationes suas circa res omnes sic, ut res non possint eos a se dimittere; seu, nequeant consistere sine eorum directione. §. 3.ATQUE haec est causa, cur spiritus efficiant, ut orbis homines quibus est a natura indita gratitudo, abstineant identidem sese praecipue quidem a vitiis; et ut animus sit purus ac mundus; corpus item splendidiore habitu adornatum; ut sic ea qua decet reverentia offerant sacrificia quo tempore dum contemplantur illam spirituum multitudinem, velut mare quoddam, omnia implentem; ita eos venerantur ac si assisterent ipsis superne, ita quoque reverentur ac si adstarent ipsis ad laevam et dextram. p. 2. §. 1.CONFUCIUS authoritate libri Xi-kim dicti probat hanc illis deberi reverentiam. Oda sic ait: An spiritus adveniant et appropinquent sacrificantibus, eorumque vota suscipiant, non potest facile coniici | |
|
nedum determinari; magis ne vero determinari poterit si negligenter colantur, et in eorum obsequio homines languescant? Seu si hi qui omni cum veneratione iis sacrificant, nequeunt eorum praesentiam facile percipere, quanto minus percipient ii qui oscitanter ac remisce et cum taedio illos colunt. §. 2.HAEC spirituum tam arcana subtilitas, nec minor per effectus suos manifestatio, quamvis spiritus in se adeo occulti sint, usque adeo clara est, ut revera tamen non possint occultari; ita plane se res habet. Quamvis pateat existentia spirituum ex ipsomet textu et mente Philosophi; iuvat tamen hoc loco quid et ipse Cham-colaus de spiritibus sentiat (utique ex mente ipsius Philosophi) ipsiusmet verbis Lectori declarare. Sic autem ait quod sint spiritus, utique vere est hoc e ratione; nam perpetuo motu operantur in hoc caeli et terrae medio, et exercent pro officio suo illam beandi probos, et affligendi improbos potestatem: ideo ipsorum (scilicet spirituum) agilitas, et intelligentia apparet ac clare se manifestat, et nunquam potest occultari. Revera sic est. Mirifice favet huic Interpreti Interpres alter, paris cum Colao authoritatis; et ipse Cham dictus, cognomento tûm-ço: hic autem in vigesima circiter editione Commentariorum suorum in modo explanatam Confucii sententiam sic scribit: Vox illa Chîm significat spirituum veritatem. Et sensus est: revera dantur isti spiritus. Voces illae pú cò yèn, id est manifestum est, seu celari aut negari non potest. Sic ille. f. 12. p. 1. §. 1.HIC et deinceps çù-su, ut explicet latitudinem ingenitae omnibus rationis quoad usum, Avi sui verba affert de Priscorum Regum virtutibus; ac primo quidem de illustri Imperatoris Xún erga parentes suos obedientia. Confucius ait: Xún Imperatoris illius o quam magna fuit obedientia! Virtute fuit sanctus; quo et factum est ut tanti filii parentes ubique celebrarentur. Dignitate fuit caeli filius, id est Imperator: haec vero dignitas ad parentes quoque certa ratione transivit; et, si de opulentia agamus, obtinuit quidquid quatuor maria (sic orbem sibi notum Sinae declarant) intra se complectuntur. Has item opes in parentum cultum plane regium nec non delicias eorumdem pius profundebat. In aulis parentalibus regio de more et apparatu defunctis maioribus parentabat, quem morem filii quoque ac nepotes conservarunt: Hoc autem modo ea tam illustris et Regia dignitas in familia ipsius diu perstitit; et a posteris vicissim tanti Avi memoria, praesertim in parentalibus officiis ac ritibus, perpetuo conservata fuit. Non offendat, Lectorem vox Xím seu Sanctus; non enim hic aliud | |
|
(uti in lexicis videre est) significat quam eximie sapientem et intelligentem, vel gîn chi ché, id est, hominis summum ad quod homo suis viribus potest pertingere. §. 2.IDEO magna illius virtus, non casu, sed destinato haud dubie consilio, obtinuit suam illam a caelo dignitatem, seu Imperii coronam, virtutis praemium: item haud dubie obtinuit suos tam amplos census et immensas opes illas quas ambit Oceanus: haud dubie obtinuit suum illus toto orbe tam celebratum nomen famamque tantam: haud dubie denique obtinuit illud dulce praemium longaevae aetatis; proprium scilicet praemium filialis obedientiae, quam paulo ante depraedicavit. Et vero vixit Xún Imperator annis 100. primum quidem ab agro et stiva vocatus ad Imperii per 8. et 20. annos societatem ab ipso Yao Imperatore; qui deinde moriens, cum suum ipsius filium Tan-chu dictum ab administratione repulisset, non in alium quam in ipsum Xún Imperium resignavit: quod ab hoc inde per annos 50. feliciter administratum fuit: Ut plane videatur Deus Sinis etiam contulisse, quod, quicumque honorassent patrem et matrem, in lege scripta promiserat. Quod, ne quis putet a nobis ex uno tantum successu temere mox affirmari, iuvat referre quem fructum pietatis suae Vù-vâm quoque familiae tertiae conditor et Imperator aliquando perceperit. Aegrotabat, uti memorant officiorum libri, huius avus Vâm-ki qui Regulus tunc erat; ministravit aegrotanti Vên-vâm filius cum incredibili sedulitate et vigilantia, maximaque tenerrimi amoris et observantia significatione. Successu deinde temporis, cum Vêm-vâm quoque, primae inter Regulos dignitatis, iam senior langueret, adfuit et similiter Vù-vâm filius, et Patris erga avum pietatem imitates, assistere aegro diu noctuque, famulari, quidquid excogitare poterat obsequii solatiique praebere, usque eo ut nec cibo se reficeret nisi cum cepisset hunc pater, neque antequam hic indormisceret, quieti somnoque traderet defessum corpus. Convalescebat haec inter senior; et pius filius plusculum forte somno tribuerat. Quaesivit igitur ex eo pater, num quod ei somnium nocte ista contigisset; cui Vú-vâm: plane (inquit) o Pater! Et quidem ipsiusmet Xám-tí species augustissima mihi per somnium oblata fuit: faciebat autem spem mihi caeli Imperator obtinendi novem Lim, id est, novem annorum decades. Tum Pater: tu novem decades annorum nonagenarius senex aliquando numerabis: mihi centum aetatis anni parati sunt: sed age, tres meis demantur, qui tuos augeant, fili mi. Res fuit admiratione dígna, (si tamen libris Officiorum credi potest) prorsus ut ita dictum fuerat, evenit: nam Vên-vâm natus annos septem et nonaginta vivere desiit; Vù vâm tertio et nonagesimo aetatis suae anno; utrumque vero superavit huius frater, Cheu-cum | |
|
dictus, utpote centenarius, singulari sapientia, et filiali quoque observantia commendatissimus Princeps. §. 3.ETENIM caelum in productione rerum haud dubie accommodat se se, et attemperat earum dispositionibus, et his conformia dat incrementa, suoque res influxu foecundat; adeoque quas plantas invenit aptis locis atque temporibus recte consitas benigne fovet ac vegetat humore suo et calore; quas deiectas et marcescentes reperit, eodem arefaciens calore prorsus dissipat ac destruit. Ita etiam caelum sese accommodat naturae et ingenio singulorum; bonos erigit atque ornat, ut patuit in hoc Principe Xûn; improbos vero abiicit et perire sinit. §. 4.ODA ait: O omnium encomiis laudandum, iubilisque extollendum virum perfectum! O quam magnifice resplendet eius praeclara virtus! Quae populi sunt tribuit populo, et quae magistratibus competunt tribuit magistratibus. In omnes derivat virtutes suas, adeoque de omnibus bene meretur. Ideo nimirum amplissimos recipit census (Imperium denotat) a caelo: conservat ac fovet Imperium; adeoque aliis atque aliis beneficiis a caelo dimanantibus, bonisque omnibus cumulatur; et in longam posteritatem amplificatur. §. 5.IDEO (concludit Philosophus) magna virtus procul dubio obtinet a caelo Imperium. p. 2. §. 1.CONFUCIUS excurrens hic in laudes Regum Vên-vâm et Vù-vâm sic ait: Qui expers moeroris semper fuit (rara Regum felicitate) is solus fuit Vên-vâm: quia nimirum Regulus Vâm-ki fuit ei Pater, a quo tam praeclare institutus fuit; et quia Imperator Vu-vâm fuit ei filius, patri, avoque tam similis; quae pater pie ac feliciter orsus fuerat, filius maiori etiam cum felicitate in annos plurimos pertexuit. Fundavit enim hic tertiam familiam Imperatoriam Cheu dictam, quae prae reliquis omnibus familiis diutius stetit, annis scilicet 874. triginta quinque Imperatoribus illustris. §. 2.IMPERATOR Vu-vâm heroicis suis virtutibus propagavit proavi sui Tai-vâm, et avi sui Vâm-ki, et patris sui Vên-vâm augustam stirpem. Semel dumtaxat arma militiaria induit, ut exigeret meritas poenas de impiissimo Cheu tyranno (fuit hic secundae familiae Xam postremus) et hoc subacto obtinuit Imperium hortatu, vel impulsu potius octingentorum diinastarum totiusque populi; eius autem persona ad hoc fastigium evecta nequaquam amisit acceptam a maioribus totoque orbe illustrem ac celebratam virtutum et meritorum | |
|
famam. Dignitate fuit Imperator: At si de opulentia agamus, possedit quidquid quatuor maria intra se continebant: neque minor fuit illius pietas; quippe in avitis maiorum aulis, iis parentabat magnificentia et ritu Imperatorio: quem morem filii sui ac nepotes conservarunt tota deinceps posteritate propagante in perpetuum gloriosam memoriam Maiorum suorum et prosapiae regiae. De huius illustri prosapia multa perhibent Annales Sinici: Siquidem ordiuntur illam ab Imperatore Hoâm-ti (qui caepit imperare anno ante Christum 2697.) perpetua quadraginta generationum Serie; quarum tam nomina quam cognomenta accurate recensent. Porro inter Hoâm-ti et Vù-vâm anni 1574. effluxere: Rursus ab hoc non tantum eadem stirps, sed et dignitas simul Imperatoria in filios ac nepotes per annos 874. propagata fuit. Ex quo conficitur, Domus illius nobilitatem, forte nulli Europaearum vel Asiaticarum secundam, annis 2447. sibi constitisse: primo quidem cum Regulorum et deinde cum Imperatorum titulo ac dignitate: consule tabulam genealogicam Sinicae Monarchiae. f. 13. p. 1.HIC et deinceps ostendit Confucius, quomodo Vu-vâm, et huius frater Cheu-cum et servarint ipsi, et ad posteros suos transmiserint debitum cultum et reverentiam erga defunctos maiores, servando luctus, exequiarum, et sepulturae, simulque officiorum ac rituum debita tempora, ordinem, et apparatum. Et hic quidem erat filialis obedientiae apex, ob quam sibi omnem felicitatem a caelo promittebant. Vu-vâm, inquit Confucius, iam senior, octogenario maior scilicet, suscepit imperium; adeoque, cum tantum septem annis imperarit, non potuit leges ac ritus ita stabilire ut non esset periculum ne denuo negligerentur et in oblivionem irent; quare cum filium Imperii haeredem relinqueret, Chîm-vam dictum, tredecim annorum puerum, Cheu-cum huius tutor simul et patruus extremam rei tantae imposuit manum, et adimplevit Parentis sui Vên-vâm, et fratris sui natu maioris Vu-vâm virtutes ac statuta, posthumo Regulorum titulo ornans Proavum Tái-vam, et Avum Vâm-kí, vel (ut alii exponunt) Cheu-cum adimplevit Vên-vâm et Vu-vam virtutes: Nam assidue et ipse sibi et pupillo revocabat in memoriam familias Regias, virtutesque Proavi Tai-vam, et Avi Vam-ki Regulorum; numerando per mille et amplius annos perillustris familiae seriem a çu can usque ad ipsum Héu-cie, qui familiae Princeps et caput fuit, et filius quarti Monarchiae Imperatoris, Tí-co dicti, ex prima Regina Kiam yvén dicta: Erat autem Tí-co nepos secundi Imperatoris cui Xaò-haó nomen: Porrò Xaò-haó filius erat celebris illius Hoâm tí flavi Imperatoris ex matre Luîj-çù dicta. Itaque solemnius augustiusque parentabat defunctis maioribus iuxta Imperatorum ritus, impertiens eos sua ipsius dignitate; qui ritus deinde abiit in | |
|
usum apud omnes Reges et Imperatores Sinarum; ut quisque scilicet sua ipsius dignitate impertiret Maiores suos defunctos, quamvis hi illam non habuissent in vita. Hi itaque erga Maiores ritus propagati sunt ad Regulos et ad Magnates Imperii, Tá-fu dictos, usque ad literatos; ac tandem ad privatos homines: omnes enim iuxta suum quisque statum, et ordinem quem obtinebant, in hoc officiorum genere procedebant. Atque adeo si Pater fuisset unus ex Magnatibus seu Magistratibus Regni, et filius esset dumtaxat literatus, sepeliebat hic Patrem cum ritibus Magnati debitis; ipse vero ei parentabat pro suo literati aut Doctoris gradu: Contra, si Pater fuisset literatus, filius autem esset ex Magnatibus, tum filius sepeliebat patrem ut literatum, seu ritu literatorum, parentabat autem ut Magnati, eamdem cum sua dignitatem Patri licet mortuo impertiens honoris causa. Utriusque ritus rationem hanc afferunt; quia dignitas Patris sequitur mortuum usque ad sepulchrum; at vero quae ei fiunt parentalia, sive quae offeruntur munera pertinent ad redditus et facultates, seu ad statum viventis filii; qui si pauper pauperis more, si Rex Regis more Parentibus suis parentabat. Quod vero ad luctum pertinet: unius anni luctus (quem declarant, non atri, sed albi coloris vestitu funebri) in morte fratrum aut patrui, tantum pertingebat ab infima plebe usque ad Magnates. In obitu autem Patris, aut Matris, triennii luctus pertingebat ad ipsum usque Imperatorem: Et in hoc Patris ac Matris triennali luctu non habebatur distinctio nobilis ab ignobili, sed una eademque erat omnium ratio: quia quae parentes promeriti sunt de filiis, et quae filii vicissim debent parentibus, sunt in omnibus paria, et eodem pretio aestimanda. Triennalis hic luctus ideo servabatur, quia proles totidem annis lactari solet, ac gremia Parentum foveri. Maritus trimestri tantum spatio defunctam Uxorem lugebat; at vero defunctum Maritum lugebat Uxor per triennium; et haec quidem consuetudo hodieque toto Imperio servatur a Sinensibus. p. 2. §. 1.APPLAUDIT obedientiae modo descriptae Confucius dicens: Imperatoris Vu-vam, et eius fratris Cheu-cum horum o quam late propagata est obedientia. Iuvat hic paucis exponere, cuiusmodi fuerit politice gentis huius, publicae pacis et quietis admodum studiosae, de hac virtute ratiocinatio. Sic ergo disserebant: Si Rex amet et colat parentes suos, non poterit his non dare operam ut et subditi ad suum Regis exemplum colant quoque et ament parentes suos; quisquis enim virtutem amat, eam nulli non inesse desiderat, tunc quidem maxime quando ipsius interest virtutem inesse aliis; interest autem Regis; frustra quippe Rex sperat subditos parituros esse sibi, | |
|
qui parentibus parere detrectant. Sed hoc ut suavius feliciusque Rex perficiat, non poterit non prae se ferre benevolentiam paternae similem erga omnes; adeo que erit illi procul dubio curae ne quemquam suorum tractet inclementius: Libenter enim hunc sequimur et imitamur a quo putamus nos diligi; quod si hoc assequatur, ut suo Regis exemplo omnes Parentibus suis obedient, iam ei quoque omnes tanquam communi populorum Parenti morem gerent; sic ut in ipso quidem pareant iustitiae, in illis autem obsequantur naturae. Nunc autem cum a coelo coronae et Imperia nobis veniant; siquidem subditi Regis sui mandatis pareant, multo magis caelo ipsi velut omnium supremo parenti obtemperabunt: caelum vero nequaquam praemio suo fraudabit virtutem tantam: hinc ergo alia ex aliis bona large manabunt: pax et concordia vigebunt; atque potenti florentique Imperio summi pariter infimique sub Principe suo, veluti fratres in opulenta recteque instituta domo sub suo patre familias, quietam iucundamque vitam agent. Ex hac sapienti Priscorum ratiocinatione Auctor facile intelliget, quam consentanea rectae rationi, et quam remota ab omni impietate fuerint Sinarum dictamina politica. §. 2.PROSEQUITUR Confucius: Hi namque obedientissimi Principes Vû-vâm et Cheu-cum praeclare valuerunt prosequi maiorum suorum voluntatem: insuper praeclare valuerunt enarrare atque amplificare maiorum suorum illustria facinora ad aeternam posterorum memoriam et imitationem. §. 3.ILLI autem Vere et Autumno (nec minus tempore Brumali et Aestivo) adornabant suorum avitas aulas: apte disponebant ab iis relicta antiqua vasa et instrumenta, cuiusmodi erant purpureus ensis, seu ensis cum vagina sua purpurea; coelestis Sphaera: in fluvio Hoam hô conspecta mappa a Fo hi descripta; stemmata Gentilitia, et gemmis adornata insignia eius, qua functi erant, dignitatis; conditorum Imperii magna documenta tabulis exarata. Item exponebant aureas eorum togas ac vestes, quibus vestiebant adornabantque Avorum tumbas sepulchrales: denique offerebant illius temporis Edulia, seu ea quae praesens illius anni tempestas subministrabat, quae ab ipso Imperatore honoris causa, et in beneficiorum a maioribus acceptorum memoriam offerebantur. f. 14. p. 1. §. 1.CONVENIEBANT Filii ac Nepotes in aulas suas gentilitias et parentales, et in his quidem aulis determinatus erat ritus: quapropter servabatur inter illos ordo tam assistentium ad laevam, quam assistentium ad dexteram: item servabatur ordo dignitatis, quapropter et fiebat distinctio nobilium et ignobilium: rursus servabatur ordo officiorum; quapropter erat discrimen Sapientiorum; | |
|
seligebantur enim e multis ii qui sapientia et virtute caeteros vincebant, ut suo illo munere rite fungerentur. Deinde vero cum omnes cuiuscunque familiae peractis iam ritibus se mutuo invitarent ad vina et epulas; tum inferioris ordinis, seu aetatis, Ex. gr. minores natu ministrabant vina natu maioribus ob reverentiam his debitam; quo fiebat ut officiorum solemnitas quadantenus perveniret etiam ad inferiores et ignobiliores. Finitis hisce communibus epulis, discedebant omnes qui erant alterius familiae; et solum epulabantur eiusdem familiae, seu nominis, consanguinei; hi autem non ordine dignitatis, sed canitiei, id est, aetatis, considebant; adeoque solum ordo ac ratio dentium, (seu aetatis) habebatur, senioribus Principem locum obtinentibus. §. 2.DENIQUE dicti duo Principes Vu vam scilicet et Cheu cum, constanter decessorum vestigiis insistentes prosequebantur suorum dignitatem, quam in vita tenuerant, aut certe quae mortuis accesserat: atque ita cum in avitis Aulis, tabellas Paî Quéi dictas, seu Avorum stemmata exponerent, eas pro ordine cuiusque dignitati debito disponebant: item exercebant eorum, maiorum inquam, ritus; canebantque eorum musicam, ad quam choreas agebant iuxta ordinem dignitatis; ea venerabantur quae ipsi olim maiores in pretio et honore habuerant: ea amabant item, quae ipsi dilexerant; scilicet posteros, subditos, populum, etc. Denique serviebant modo mortuis sicut servierant viventibus: Rursum serviebant olim mortuis eo modo ac si servirent iisdem salvis adhuc et superstitibus: Atque hic scilicet erat obedientiae apex. Ex plurimis et clarissimis textibus Sinicis probari potest legitimum praedicti axiomatis sensum esse quod eadem intentione et formali motivo Sinenses naturalem pietatem et politicum obsequium erga defunctos exerceant, sicuti erga eosdem adhuc superstites exercebant, ex quibus et ex infra dicendis prudens Lector facile deducet, hos ritus circa defunctos fuisse mere civiles, institutos dumtaxat in honorem et obsequium Parentum, etiam post mortem non intermittendum; nam si quid illic divinum agnovissent, cur diceret Confucius, Priscos servire solitos defunctis, uti iisdem serviebant viventibus? Nisi forte quis dicat, filios parentibus etiamnum vivis detulisse honores divinos; quod apud Sinas inauditum est. Certe qui gentis huius politicum regimen in priscis eiusdem monumentis expressum attentius examinarit, erit, quod suspiciat inventum illus tam suave continuandae gratitudinis et observantia a filiis et nepotibus, quoad vivunt, erga defunctos maiores suos: Etenim hoc exemplo moventur admonenturque filii ad obedientiam vivis parentibus praestadam, quam vident ab iisdem erga mortuos progenitores tam pie constanterque praestari. Praestantur autem haec officia longe operosius illo in primis | |
|
die qui parentum natalis est, et anni Principium: plane diceres Numen aliquod adorari, tam singularis observantiae reverentiaeque significatio qua prostrati in terram liberi patrem suum matremque iuxta sedes suas tunc consistentes adorabundi venerantur: Appensis hinc inde maiorum suorum ad prosapiae suae ostentationem imaginibus cum titulis quoque et instrumentis dignitatis aut praefecturae si quam forte viventes obtinuerant, qui apparatus apposita quoque bellariorum mensa in aula hospitum adornatur primis anni calendis quando salutandi gratia praefecti aliique eo conveniunt honoremque et reverentiam primum exhibent eius, quem invisunt maioribus vita functis, cui mox reciprocam reverentiam cum actione gratiarum herus exhibet. Sed haec alibi copiose discussa sunt, nunc ad textum revertamur. p. 2. §. 1.CONFUCIUS volens innuere, Vu-vam et Cheu-cum fratres pulcherrimam gubernandi rationem assecutos esse, dicit, quod is qui caelo in primis, ac dein progenitoribus suis debitum pietatis officium persolverit, cum omni felicitate Imperium sit administraturus. Kiao, erat id quod Coelo, adeoque in rotundo colle offerebatur: Xé vero, erat id quod terrae, offerebatur, adeoque in loco palustri et quadrato (quod opinarentur terram esse quadratam) Ab his admodum diversa erant parentalia, quae maioribus offerebantur, per duas voces Tí Cham hic denotata Tí, erat id quod semel intra quinquennium solemniori cum ritu Maioribus suis offerebat Imperator: Cham, erant quae per quatuor anni tempora iisdem obibant parentalia. Sic igitur Confucius ait: Sacrificiorum caeli et terrae ritus et officia erant id, quo colebant dumtaxat caeli ac terrae supremum Imperatorem, qui duabus litteris Xam tí apte admodum ac literaliter significatur. Regiae maiorum aulae ritus et officia, erant id, quo posteri Reges debita persolvebant honoris obsequia suis defunctis maioribus. Qui ergo clare intellexerit, et expleverit sacrificiorum Kiao xé ritus supremo caeli terraeque Imperatori debitos: qui item probe noverit Tí cham rationes, et persolverit officia maioribus debita, nonne profecto tam facile ei erit regnum recte moderari, quam est suae manus palmam aspicere? Hic locus illustris est ad probandum ex Confucii sententia unum esse primum principium; nam cum dixisset esse duo sacrificia, caeli et terra, non dixit, ad serviendum caelo et terrae, nec ad serviendum coeli et terra distinctis numinibus, sed ad serviendum superno seu supremo Imperatori qui est Deus, quamvis Chuhi commentator Atheopoliticus perperam dicat deesse numen terrae, et brevitatis causa in textu omitti; quod commentum erudite refutat P. Matthaeus Riccius aliique Doctores Christiani. Verum hunc locum adeo illustrem aliosque huiusmodi afferemus cum alibi quid | |
|
nomine coeli et Xám-tí prisci Sinenses intellexerint, fusius disputabimus. §. 2.REGNI Lù Rex, Ngai cum dictus, quaesivit ex Confucio de regimine, seu de recta gubernandi ratione. §. 3.CONFUCIUS hic et in seq. respondet: Principum Ven-vam et Vu-vam regimen ac recta gubernandi ratio non est longe quaerenda, fuse refertur in tabulis ligneis, et cannis palustribus (harum cortex pro papyro ipsis erat) similes viri, et illius temporis Principes, si modo existerent, seu, si Reges nunc similes illis essent virtute et sapientia, mox ipsorum praeclarum regimen etiam resurgeret: quia vero similes viri iam interierunt, iam et eorum regimen simul interiit. Legum enim priscarum merae tabulae sunt veluti currus sine Auriga. f. 15. p. 2. §. 1.HOMINUM virtus, seu Regis simul et subditorum unita mens ac virtus, expeditum reddit regimen, id est, promptam facilemque reddit rectam gubernationem; quemadmodum terriae bene cultae virtus productiva accelerat incrementa plantarum. Eiusmodi itaque regimen est instar fluviatilium cannarum, quae ad fluenta consitae cito feliciterque prae reliquis plantis excrescunt. §. 2.ENIMVERO optima administrandi ratio (ut erat illa Regum Ven-vam, et Vu-vam) pendet ab hominibus, quibus a Rege hoc munus creditur; seligere vero hos homines pendet a bona compositione et norma personae regiae, quae exemplar reliquorum sit oportet: compositio autem personae Regiae pendet a rationis regula illa universali, per quam queat discernere bonum a malo, ut hoc reiiciat, illud seligat, et unicuique quod suum est cum fide et aequitate tribuat: Perficitur vero dicta regula per solidam illam animi virtutem et amorem pietatemque universalem erga omnes Gîn dictam. §. 3.ILLE autem amor et pietas universalis, non est quid extrinsecum homini, sed est ipsemet homo, seu, hominis naturae proprium quid atque innatum, dictans omnes amandos esse; atque adeo amare, hominis est; attamen prae caeteris amare parentes, est eius praecipuum ac primarium munus, a quo deinde ad reliquos amandos gradum facit. Ex hoc item amore oritur iustitia illa distributiva, quae est ipsamet convenientia; atque adeo iustum esse, aequitatatis est, et quamvis ea in hoc sita sit, ut unicuique quod suum est tribui velit, tamen prae reliquis colere sapientes et probos, hos | |
|
promovendo ad dignitates et munia publica, est huius quidem iustitiae praecipuum munus. Hoc in amandis parentibus et magis aut minus propinquis discrimen, et in colendis iis, qui magis aut minus sapientes ac probi sunt ordo, ab officiorum harmonica quadam ratione seu symmetria nascitur; secundum quam symmetriam, utpote commensuratam cum coeli ratione, res omnes diriguntur. Agit nimirum hoc loco Philosophus de communi quadam, sed mere humana charitate, Gîn dicta, quae ad totius generis hominum conciliationem et consociationem colendam tuendamque spectat; cuius adeo nexu vinculoque mortales pro suo cuiusque gradu et conditione vel arctus vel laxus inter se mutuo vinciuntur. p. 2. §. 1.PRO huius loci explanatione, cum neque cum antecedentibus neque cum consequentibus cohaereat, remittit Interpres Lectorem infra f. 18. p. 2. §. 3. §. 2.CUM igitur recta gubernatio pendeat a Viris sapientibus; seligere autem Sapientes spectet ad virtutem personae Regiae; ideo ante omnia perfectus Rex omnino non potest non recte excolere propriam personam. Primo per rationis normam universalem et amorem erga omnes; ex quo scilicet reliqua pendent. Quod si serio meditetur excolere personam propriam per dictum illum amorem universalem, quandoquidem inter homines primum locum obtineant parentes, non poterit non servire parentibus, et hos prae aliis amare. Cum vero ille ipse amor, seu virtus a parentibus dimanet ad reliquos homines (est enim amor universalis) si Rex serio hoc meditetur ut serviat parentibus, non poterit tandem non cognoscere reliquos homines, et hos inter, qui aliis virtute sapientia que praecellunt, ut hos sibi et Regno seligat administros. Quod si sedulo meditetur cognoscere homines, fieri non poterit ut non habeat perspectum Coelum. Vel, Coeli rationem omnibus inditam; quae scilicet dictat, excolendiam virtutibus personam, colendos parentes, honorandos probos ac sapientes, venerandum denique Coelum, a quo indita est homini recta ratio; quae est virtutum omnium Principium ac radix. §. 3.DECLARAT hic Confucius, quinque universalium Regularum praxim dependere a tribus virtutibus Cardinalibus: harum autem virtutum efficacitatem pendere ab unica animi soliditate ac veritate. Totius (inquit) orbis universales et obviae Regulae seu viae sunt quinque: Ea vero quibus practice exercentur illae sunt tria. Quinque Regulae sunt videlicet, 1. Regem inter et subditum iustitiam: 2. Parentes inter et filios amor: 3. Maritum inter et uxorem | |
|
debita a reliquis distinctio, seu fides coniugalis: 4. Fratres maiores natu inter et minores subordinatio: 5. Denique mutua quae amicos inter sunt concordiae ac consuetudinis officia. Hae quinque sunt orbis huius generales viae ac regulae. At vero prudentia in discernendo bonum a malo; amor quidam universalis erga omnes; et fortitudo in prosecutione boni et fuga odioque mali, tria haec sunt orbis generales seu Cardinales virtutes, per quas perfici debent quinque Regulae: Id vero, quo exercentur tres istae virtutes est unum quid; seria nimirum et vera cordis soliditas, veritas, et rectitudo; nam si ex ficto et fallaci corde dictarum virtutum una procedat, ea profecto non erit virtus censenda, sed vitium. f. 16. p. 1.SIVE quis nascatur (inquit Confucius) Sciens, id est, si quis instructus fuerit ingenio tam celeri et perspicaci a natura, ut absque Magistro per se praedictas regulas intelligat; sive quis, brevi et moderato usus studio, illas discendo sciat; sive quis diuturno studio et cum improbo labore easdem sciat; ubi hi pertigerunt ad ipsam scientiam, seu prudentiae virtutem, una est tandem eademque in omnibus, tametsi alii citius, alii tardius eam sint assecuti. Rursus inter homines sive quis sortitus animam bonam sponte et quiete veluti naturaliter operetur; sive quis ob lucrum seu utilitatem virtutis et cupiditatem quamdam operetur; sive quis nactus indolem minus facilem violente operetur ut tandem assequatur virtutem amoris universalis; tametsi, inquam, in operis exercitio aliis sit facilitas quaedam aliis labor et difficultas, tamen ubi omnes iam pertigerunt ad ipsius exercitii terminum, et complementum operis in quo demum ipsa se quoque prodit fortitudo, hoc ipsum in omnibus unum quid idemque erit opus. p. 2. §. 1.CONFUCIUS, ut ostendat, omnes, si modo velint, posse sic proficere ut tandem prope absint a dictis virtutibus, prudentia scilicet, amore et fortitudine ait: quamvis rudis sit quispiam, si tamen amet ardeatque discere, nec fatigetur in studio virtutis, iam is appropinquat ad prudentiam: si quis amore privato sui ipsius adhuc quidem implicitus, tamen nitatur recte operari, iam is appropinquat ad amorem illum universalem erga omnes; si quis denique ita est constitutus animo, ut constanter norit verecundari, et erubescere cum turpia et illicita proponuntur, iam is appropinquat ad fortitudinem. §. 2.SI igitur bene nosti haec tria, iam probe nosti id quo recte excolitur persona propria: si nosti id quo excolitur propria persona, iam nosti id quo regas alios homines, iam etiam ex eadem | |
|
norma nosti id quo regas orbis Regna: cum eadem sit ratio et lex in omnibus, quae in uno; ex quo sit, ut perfectio suae unius regiae personae sit perfectionis reliquorum fundamentum et norma. f. 17. p. 1.CONFUCIUS, secundum ea quae dicta sunt, Regem instituens sic ait: Quicunque moderatur orbis Regna habeat has novem regulas, et praecepta vulgaria quidem, sed observatu necessaria: Videlicet, 1. Excolat virtutibus se ipsum: 2. Colat sapientes et probos viros: 3. Observet et amet parentes: 4. Honoret et in pretio habeat praestantiores ministros et praecipuum Magistratum gerentes: 5. Accommodet sese ad voluntatem reliquorum Ministrorum, seu Praefectorum minorum; quos ut membra sua autumet: 6. Filiorum instar diligat populum ac vulgus promiscuum, congaudendo gaudenti, condolendo dolenti: 7. Accersat plurimos omnis generis artifices ad commune Regni emolumentum: 8. Benigne ac comiter excipiat et protegat e longinquo advenas et adventantes hospites: 9. Denique amanter ac impense foveat et cordi habeat Imperii Regulos et Dynastas, quo fiat, ut concilietur eorum erga Regem et amor et fides. p. 2. §. 1.SI igitur Rex novem praedictas regulas observet, plurima equidem toti Regno emolumenta consequentur: Nam si excolat virtutibus seipsum mox lex et Regulae illae universales Regis exemplo vigebunt: Si colat sapientes, adeoque horum multo usu consilioque utatur, iam non haesitabit perplexusin negotiis suscipiendis et perficiendis: si observet et amet parentes, iam et inter reliquos consanguineos, ex. gr. patruos, fratres maiores natu, et minores non erunt querelae aut simultates; sed concors amor in bonum totius familiae conspirans: si veneretur et in pretio habeat praecipuos ministros, iam non caligabit, nec erit anxius trepidusque in Regni sui administratione tametsi forte discrimen aliquod ingruerit; aderunt enim atque opitulabuntur Principi suo spectatae virtutis invictique roboris viri, non consilio tantum, sed manu quoque prompti: Si gregales Magistratus, sese iis accommodans, veluti corporis sui membra autumet, iam et hi, et qui erunt ordinis superioris praefecti reddent obsequia sua impensius cumulatiusque et universi correspondebunt Regi cum omni fide et sinceritate: Si filiorum instar amet populum, tunc populus animabitur atque excitabitur vicissim ad redamandum tam beneficum sibi parentem: Si fama tanti Regis accersiti adveniant plurimi cuiuscunque generis artifices, tunc et divitiarum ad utendum, et rerum ad communes usus necessariarum affatim erit: Si benigne excipiat e longinquis regionibus adventantes advenas, mox circumiacentium quatuor | |
|
terrarum populi ultro ad ipsum se conferent, et gaudebunt subesse tam humano et benigno Principi: Si impense diligat ac foveat Regulos, hos vicissim habebit sui amantes sibique devinctos, adeoque auctus ipse tantis opibus, tantaque potentia, iam toto orbe formidabilis erit. §. 2.CONFUCIUS enumeratis fructibus, qui ex novem praedictis Regulis nascuntur, tradit hic modum, quo eaedem ad praxim reducantur, dicens: Si Rex a vitiis abstineat, sit purus et immaculatus interius, et exterius gravi et se digno cultu induatur; si illicita et quae repugnant rationi non attingat, haec nimirum ea sunt quibus Regia excolitur persona: Si procul repellat a se detractores, et procul absit a venereis; si vilipendat opes ac facultates, et magnipendat virtutem, haec ea sunt quibus animantur et excitantur ad imitationem sapientes virtutum sectatores: Si in pretio habeat ac veneretur et foveat suorum parentum dignitatem, suo Regio censu augeat eorum privatos redditus, eadem amans et odio habens quae illi amant aut oderunt, haec ea sunt quibus animantur reliqui ad amandos item parentes ac propinquos: Si Praefectorum inferiorum magnum numerum habeat, et qui maioribus subordinati ex officio minora quaeque negotia administrent: hoc est id quo animantur superioris ordinis Praefecti, ut illorum opera industriaque usi munus suum felicius exequantur: Si suis Rex ministris fidat et credat, et pro cuiusque meritis ampla conferri iubeat stipendia, haec ea sunt quibus animantur regii ministri ad impensius suo Principi serviendum: Si tantum congruis temporibus (non iis scilicet, quibus aut agri colendi sunt, aut messis colligenda) occupet populum, et moderetur vectigalia, haec ea sunt quibus animatur populus ad amorem promptamque obedientiam: Si quotidie examinet, et quovis mense per se ipse exploret an operariorum merces et alimenta ex regiis educta horreis respondeant operi, hoc est id quo animantur opifices ad impensius laborandum: Si Rex debitis officiis prosequatur abeuntes advenas, et benigne ac comiter excipiat adventantes, collaudando aliorum praeclaras dotes, quando his instructi sunt, utendo illis ad munia publica, et miserando aliorum, qui forte tenuiores sunt, imbecillitatem, hoc est id quo benigne tractantur e longinquo advenae ac peregrini: Si usque et usque perpetuare seu conservare studeat Regulorum intereuntes iam prope familias substituendo alterum ex eadem familia in demortui locum et dignitatem; Si insuper studeat erigere et in pristinum statum restituere eorumdem collabentia Regna, moderando compescendoque seditiones vel tumultus obortos, et propulsando sistendoque imminentia pericula, item si dum celebranda sunt Regulorum comitia, et | |
|
excipiendae eorumdem legationes, iuxta statuta dumtaxat tempora id faciat (non immutando communem in hoc praxim, ne sit oneri Reguli); Si item laute ac splendide tractet abeuntes, et non cupide sed regia cum moderatione excipiat adventantium munera (quod erat Regum Priscorum dictamen) haec ea denique sunt quibus amanter foventur clientes Imperii Reguli. Moris erat, ut quotannis Reguli per Legatum, Tá Fu dictum, mitterent munera ad Imperatorem; tertio item anno, sed ampliora ditioraque et per Legatum superioris quoque Ordinis Kim dictum; demum quinto quolibet anno tenebantur ipsimet Reguli in comitiis Imperii sistere se Imperatori. f. 18. p. 2. §. 1.CONCLUDIT Confucius: Igitur quicunque regunt orbis Regna habent quidem quas et quomodo servent novem dictas Regulas: Caeterum id, quo debent exercere illas, unum dumtaxat est nimirum seria animi soliditas seu veritas sine ullo fuco; quae, si vel in unica ex novem Regularum desideretur, iam non erit recta sed fucata et superficialis tantum virtus. §. 2.UT autem dictas Regulas et virtutes omnes cum dicta illa animi soliditate et veritate quis assequatur, haec addit Philosophus: Si omnes res et actiones, quae spectant ad praedictas Regulas praecogitentur, et praevie consideratae solide in animo stabiliantur, hoc ipso in expedito erunt ac solide subsistent: Quod si eas non solide praemediteris, hoc ipso corruent, et incassum abibunt. Sic si verba proferenda prius determinaveris, ac ea tecum ipse iterum iterumque repetens, quid, quomodo dicendum sit, plane definiveris, hoc ipso non cespitabis, nec in sermonibus tuis haesitabundus offendes: Si res agendas tecum ipse prius accurate perpenderis, ac solide quid, qua ratione agendum sit, statueris, eo ipso deinde non angeris nec te affliges ob sinistrum eorumdem successum: Si opus ipsum quod aggressurus es prius ipse cum animo tuo solide praedeterminaveris, hoc ipso deinde non te pigebit, nec opus coeptum languescet, nec tu ipse (si forte in medio cursu deficias) levitatis et inconstantiae notaberis: Denique si regula rectae rationis prius fixa firmaque fuerit, seu si antequam rem perficiendam suscipias, diu eam praemeditatus, obfirmaveris animum dicto illo robore recti et sinceri arbitrii, tum profecto tanta consurget virtus et efficacitas, ut nequeat exhauriri, adeoque indeficiens tibi eius usus existet. | |
§. 3.DOCTRINAM modo dictam declarat Philosophus exemplo inferiorum respectu superiorum, sic dicens: Qui constitutus est in inferiori dignitate, si non prius conciliatum sibi habeat animum superioris sui et in suprema dignitate constituti, nequit fieri ut populus ab eo recte ac pacifice gubernetur: Conciliationis autem animi apud Superiores et supremos Magistratus, datur sua quoque ratio et regula cui nititur; ut datam scilicet fidem servet amicis suis et aequalibus; etenim si non ex animo servet quis fidem cum amicis, nec poterit obtinere gratiam, benevolentiam et fidem apud Superiores et supremos Magistratus; hi enim non dabunt fidem fallenti, quamvis amicus et familiaris sit qui falsus est: ut autem quis servet fidem cum amicis, datur et sua regula et ratio quaedam: Si enim non serio obsecundet quis et obsequatur, adeoque fidem quodammodo fallat, parentibus, hoc ipso nec fidem servabit habebitque cum sociis et amicis: Ad obsecundandum autem parentibus datur etiam quaedam ratio et regula; si quispiam nimirum prius in se oculos referens non deprehenderit se vere atque sincero animo, sed ficte dumtaxat et specie tenus morem iis gerere, plane censendus est non obsecundare et obsequi parentibus: Ut autem quis sincere et solide perficiat seipsum, et illam recti animi integritatem obtineat, datur item certa regula et ratio, quae consistit in discrimine boni a malo; nam nisi quis exploratam habeat atque perspectam rationem boni et mali, nec quis unquam sincere perficiet seipsum, et solidus esse in se non poterit. Supra (a fol. 14. p. 2. §. 2.) agit Philosophus de recta gubernatione ad imitationem Priscorum Regum Ven-vam et Vu-vam: Dein affert quinque illas in hoc rerum universo insitas naturae a Coelo Regulas, et tres virtutes veluti Cardinales, prudentiam, amorem, fortitudinem, quibus eae perficiuntur: tum ad particularia descendens, novem recte regendo Imperio proprias Regulas tradit, quas omnes dicit pendere a recta sui ipsius institutione. Tandem concludit, quod qui regere vult sese, ac deinde populum, initium facere debet ab intrinseca animi soliditate, seu perfectione quadam sublimi et veritate omnem prorsus fictionem excludente: quae quidem veritas et soliditas aliquando sumitur pro ipsamet natura, homini et rebus omnibus, alia atque alia proportione et efficacitate, a Coelo indita. Haec itaque veritas et soliditas litera Chim hic explicatur: Hanc quatuor literis Interpretes exponunt, videlicet Chin Xe Vu Vam, hoc est, Verum, solidum, absque fictione. Nos vero veram, seu solidam perfectionem deinceps vocabimus. | |
f. 19. p. 1. §. 1.UT hic, et deinceps intelligatur mens Philosophi, dico, sic eum agere de Sancto et sapiente (quod ad lumen rationis, seu ad perfectionem et veritatem illam nativam attinet) ut quamvis asserat, huic et illi, uti et reliquis hominibus, aequa portione infusam esse rationalem lucem, sic tamen infusa sit Sancto, ut, quia is nunquam a prima illa integritate per obliquas et pravas animi affectiones vel minimum deflexit, quasi serenissimo semper fruatur coelo, in quo longe lateque nativi solis sui rationale lumen ad usus et actiones suas naturaliter et sine repugnantia diffundat: contra vero sic infusa sit eadem lux et perfectio sapienti, ut, quoniam deinde advenerunt et sua quaedam impedimenta, vitia, et maculae, quae quasi nubila, nativi solis lumen interceperunt, opus sit non parvo conatu, studio ac labore, ut ita remotis nebilis primaevae suae serenitati ac splendori restituatur: atque haec vocatur gîn táo, id est, hominis via ac ratio, seu sapientum ad primaevam perfectionis originem contendentium regula: prior vero vocatur tién táo, hoc est, caeli ratio, seu prima regula a caelo aequaliter omnibus indita, estque Sanctorum nunquam violata virtus. De utraque ista rationeseu regula fere usque ad finem huius libri agitur, ut patebit legenti: de utraque item hic agens Confucius, ait: vera solidaque perfectione dotatum esse caelestis quaedam est ratio omnibus indita; at vero post huius iacturam ad recuperandam denuo hanc veram solidamque perfectionem contendere, seu per conatum ad eam quam amisit integritatem redire, humana quaedam via et ratio est. Quod spectat ad vera solidaque perfectione dotatum; quia talis profecto a caelo proficiscitur, ipse quidem ex parte sua non sibi vim inferens sine ullo passionum conflictu agit, et tamen sine negotio attingit scopum et finem; non ratiocinatur, et tamen rem assequitur; cum magna denique tranquillitate absque ulla commotione rationem sequitur et attingit virtutem; atque hoc Sanctorum est. Quod autem spectat ad eum qui per conatum ad veram solidamque perfectionem contendit, quia ab ipsomet homine pendet, qui cum labore eam assequi conatur, opus est ut serie prius secum ipse meditetur, et examinet singula; quo facto deinde seligit sibi bonum, et hoc selecto dein fortiter manu tenet ac conservat; atque ea sapientium virorum, prae modo dicta longe inferioris ordinis, via et ratio. p. 2. §. 1.UT autem quis sibi queat seligere bonum, ac tenaciter deinde retinere, observet quinque Regulas oportet. 1. Ut rerum omnium rationes, causas, et congruentias non obiter et carptim, sed plene lateque perdiscat; qui enim assequi conatur solidam | |
|
perfectionem multa serio perdiscat necesse est. 2. Quia vero in iis quae didicit, erunt forte quae necdum ita novit quin dubia quaedam suboriri possint, oportet ut praemature discutiat quaerenda, examinans singula, et consulens de his viros sapientes et rerum peritos. 3. Quamvis explorata videatur habere omnia, quia tamen pronum est aut excessu aut defectu quopiam peccare, necessarium deinde erit, ut non oscitanter, sed sollicite, attente, ac studiose secum ipse iterum iterumque ratiocinando meditetur atque expendat singula. 4. Oportet insuper ut non confuse, sed clare distinguat res inter se, bonum a malo, verum a falso mature diiudicans. 5. Quibus denique sic perfectis, necesse est, ut non ficte, sed solide ac constanter operetur; seu res, de quibus apud animum suum prius ipse statuerit, totis viribus exequatur. §. 2.PROSEQUITUR Confucius: sunt qui nolunt discere, quia discendo non proficiunt, nec illico assequi possunt quod volunt, at si discant, non tamen, donec sciant, desistant a studio: sunt qui nolunt interrogare, quia interrogantes ob tarditatem ingenii non statim capiunt responsa, at si interrogent, non tamen, nisi intelligant, ab interrogando desistant: sunt qui nolunt ratiocinando meditari, quia quod meditantur non facile assequantur, at si quidem ratiocinentur, non tamen, donec assequantur, a coepto desistant, aut desperent: sunt qui nolunt argumentari et diiudicare, quia rem non usquequaque clare et distincte percipiunt; at si quidem diiudicant, non tamen donec clare omnia percipiant desistant aut despondeant animos: sunt qui nolunt operari, quia in operando non solidi et costantes sunt, at si operantur, non tamen desistant a coepto iam opere, donec tota contentione compleatur: etenim si alii prima et unica vice feliciter possunt aliquid assequi, tu ipse saltem, si non unica vice unove conatu, centesimo sane aliquid efficies: si alii decima vice quidpiam possunt, tu millesima saltem vice spera te consecuturum. f. 20. p. 1.SI quis igitur hoc revera impetrare possit abs se, ut sine intermissione saltem conetur servare, seu agere iuxta, dictas quinque regulas, quamvis ipse rudis fuerit et ab arte ac natura parum iuvari se sentiat, tandem tamen evadet clare intelligens; et quamvis sit modo mollior et imbecillior, tandem aliquando fortis evadet in exercitio virtutum. Hactenus Confucius. p. 2.CONCLUDIT çù sù verba et doctrinam avi sui dicens: Se ipso, id est, sine operosa contentione vel conatu, vere solideque perfectum esse, simulque rerum omnium intelligentem; dicitur | |
|
natura, seu connaturalis virtus a coelo infusa: Rursus seipsum praevio conatu et studio illuminare et reddere intelligentem, ac deinde in vera virtute seu perfectione solidare, dicitur institutio (vel, ut alii explicant; ab illa vera solidaque perfectione claram et perfectam rerum omnium intelligentiam habere, hoc est quod dicitur natura, seu nativa quaedam virtus et perfectio a Coelo mortalibus indita; haec est Tien Táo, seu Sanctorum virtus, quae nihil unquam labis ac vitii passa velut in Olympi quodam vertice constituta quaqua versum ad omnia summa cum facilitate quasi descendit: at vero ab ea clara et perfecta rerum intelligentia, quae scilicet diuturno studio ac labore parta fuit, ascendere ad primaevam illam et veram perfectionem, seu nativam virtutem prout a coelo primum indita fuit, hoc dicitur institutio, seu disciplina virtutum non infusa, sed acquisita; et haec est Gîn Taó,seu sapientum virtus, non sine labore scilicet eluctantium in altum Olympi verticem, in quo primum a Coelo constituti erant ideo quisquis nativa perfectione dotatus est, seu Sanctus, eo ipso est clare intelligens omnia, seu sapiens; et quisquis labore et conatu rerum claram intelligentiam sibi comparavit, mox etiam poterit facili negotio solide perfectus esse, et pari gradu cum ipso Sancto. Hic deinceps exponit çù-su Avi sui et Magistri doctrinam de solida veritate, et quae cum hac coniuncta sit suprema quadam sanctitate, quam licet Interpretes gentiles (aliquibus exceptis) homini attribuant; eam tamen adeo sublimem facit Philosophus, ut revera nonnisi supreme veritati ac sanctitati tribui posse videatur. Nam cum asserit, summe veram esse, et hanc dumtaxat posse intelligendo exhaurire suammet omniumque rerum naturam, praescire futura, esse rerum principium et finem, amplissimam, subtilissimam, perpetuam, et absque termino, esse quid sine motu, movens ac producens, contegens, sustinens, et perficiens omnia; esse quid unicum, summe sanctum, summe intelligens, invisibile, etc. ut in textu infra patebit; quid aliud innuere voluit, quam supremum aliquod Numen, perfectissimamque mentem? Huius notitiam si nos Confucio eiusque discipulis concedimus, quid obsecro novi dicimus, cum eam ipsam tam multis Ethnicorum concesserint, primum quidem ipsemet Apostolus, deinde sancti Patres, ad extremum tot ac tanti Doctores atque Theologi, et ipsis barbaris Nationibus ipse eloquentiae Princeps Ethnicus? Quid? Quod hi dum demonstrare conantur existentiam Dei rationibus moralibus; non parum roboris demonstrationi suae petant ex ipso illo gentium omnium et sapientum consensu, qui utique in falsum constanter adeo conspirare nequeant . | |
f. 21. p. 1.ITAQUE ait çù-su, quamvis quae a Coelo homini indita est natura, rationalis quidem sit spectata radice sua, et solidum quid, verum, et sine fictione, tamen quia per vitiosos affectionum suarum motus homo iam deflexit ab illa nativae puritatis innocentia ac veritate, non clare eam cognoscit, nec in operando assequi potest, quantum naturae conditio et status exigit; ideo solum is qui in universo hoc summe perfectus et sanctus est potest in cognoscendo penitus exhaurire suam ipsius naturam: qui autem potest exhaurire suam naturam, hoc ipso tam potest exhaurire et intelligendo et recte instituendo hominum naturam, ac efficere ut redeant ad originalem suam puritatem a qua desciverunt: Quod si potest ita exhaurire hominum naturam, iam hoc ipso etiam poterit exhaurire aliarum rerum naturas, et explere quod exigunt sive illas gubernando, sive conservando, efficiendoque ut unaquaeque res obtineat statum naturae suae consentaneum: Quod si potest exhaurire rerum naturas, iam etiam poterit veluti coadiuvando concurrere cum Coelo et Terra ad rerum productionem et conservationem: Quod si potest ita adiuvare caelum et terram in producitone et conservatione rerum, igitur cum caelum sit supra, ut omnia complexu suo foveat ac tegat, terra sit infra ut omnia sustentet, et eiusmodi summe sanctus in medio sit caelum inter et terram constitutus, iam etiam potest cum caelo ac terra ternarium principium perficere. Et haec quidem spectant ad caelitus inditam et regulam. p. 2.AB his, primi scilicet ordinis perfectis viris, qui proximi sunt seu secundi, primum quidem hoc agunt, ut intorqueant sive rectificent quod curvum est, et non sine labore et constantia nituntur restaurare nativae bonitatis nondum amissae particulam et excitare scintillam primaevae lucis nondum penitus extinctae: Quod si fecerint, et dictam nativae bonitatis particulam restaurarint, tum et poterunt reviviscere quodammodo, ac obtinere primum illum solidae perfectionis vigorem; non aliter fere quam in arenti arbore et prope iam emortua, si forte vel gemmulae, vel surculi unius viridantis indicio tenues vitae reliquias superesse intelligamus; laborem industriamque mox adhibemus nunc rigando, nunc aggerendo pinguiorem glebam; ad haec, amputando si quae desperatae curationis sint; et causam denique mali vitiique fortiter tollendo, id tandem efficimus, ut arbori toti pristinus vigor ac vita restituatur. Ubi igitur assecuti fuerint solidam perfecionem, mox illa ipsa sese prodet: Ubi se se prodiderit, mox illucescet magis magisque Solis nascentis instar: Ubi illuxerit, mox veluti Sol in meridie lucis radios late diffundet: Ubi ita irradiaverit, eo ipso motum faciet animorum: | |
|
Vir enim solida perfectione praeditus suis virtutum radiis suaque virtutum fama hominum animos perstringat necesse est: Uti motum fecerit et commotionem animorum, iam morum mutationem sine sensu inducet: nam exemplo suo ad bonum se propensum reddi sentiet, etsi nesciat unde sibi hoc accidat: Ubi morum mutationem induxerit, eo ipso felix universorum conversio consequetur. Solum is in hoc universo qui summe perfectus et sanctus est efficere potest hanc conversionem. Huius quoque secundi ordinis viri, cum tandem pervenerint ad solidam perfectionem, tum etiam suarum virtutum fama poeterunt adeo sublimem animorum conversionem efficere, et hoc modo una cum caelo et terra concurrere ad harmonicum illum orbis universi concentum. f. 22. p. 1.QUONIAM homines passim habent animum quadam pravarum affectionum veluti caligine offusum, nequeunt clare cognoscere rationem omnem, quandoque nec discernere ea quae ante oculos versantur, quanto minus ea quae ab oculis sunt remotissima, ut sunt futura? At vero) inquit çù su) summe perfecti ac sancti virtus ea est, ut possit praevie scire futura: Cum Regia Familia proxime est erigenda, procul dubio passim dantur fausta quaedam prognostica: Regiae item Familiae cum imminet occasus, indubie item dantur infausta quaedam prognostica, quae et manifestantur in herba Xi dicta et in testudine Quei dicta (supra hanc cremebant aliqui dictam herbam, et ex maculis, seu coloribus, qui tum forte apparebant, coniiciebant futura) et praevio motu seu horrore quodam metuque futurorum percelluntur quatuor membra, seu totum corpus humanum. At summe perfectus, si quando forte calamitas, aut felicitas proxime instat, non attendens ad eiusmodi signa, in probis procul dubio praenoscit praesentitque istam, id est, felicitatem; in improbis, haud dubie praenoscit illam, id est calamitatem: ideo que summe perfectus cum tam subtilis et perspicax sit, est instar spiritus omnia undequaque penetrantis; quorsum igitur eget huiusmodi auguriis et prognosticis? Quod ad sortes attinet, atque alias superstitiosae antiquitatis observationes, Chinam quoque videtur olim contaminasse labes ista, quae illis temporibus generi humano prope toti communis fuit. Hoc quidem certum Priscis etiam Sinis suas fuisse sortes, sua fuisse auguria; atque ex his de fausto rerum prorsus affinitatem esse nexumque arctissimum; sicut ambae res partium sint instar, ad unius, quod totum sit, constitutionem: in quo cum pars longe nobilior, et quae alteri dominatur, caelum sit; hinc fieri ut vigor omnis ac virtus a caelo in terram, et ipsos qui versamur in terra mortales, perenni quodam fluxu velut a suo capite in subiecta membra | |
|
dimanet. Verum cum talis esset caelestis ille fluxus et efficacitas ut creberrime sensum fugeret, neque aliter fere quam per effecta sua proderet sese tametsi non deessent ipsis Astrologi sui (iudiciarii) quos velut Interpretes arcanorum caelestium identidem, quamvis exiguo sane operae pretio, consulebant; omnino tamen sibi persuaserunt, in terris quoque nonnulla existere, quae propriam quamdam, ac praecipuam cum caelo coniunctionem, et quasi sympathiam haberent; quorum scilicet indicio de futuris rebus et arcanis caelorum influxibus certiores fieri possent. Sicuti in humano corpore videmus usu venire, ut affectionem capitis pedes, quamvis omnium remotissimi, primi tamen non raro persentiscant. Huiusmodi ergo sympaticam virtutem, testudini in primis putabant inesse; tum quia haec viva quaedam (ut aiebant) imago erat caeli ac terrae, cum hanc ipsam terram (quam quadratam esse statuebant) inferiore corporis sui parte, quae item quadrata est, testudo referat; caelorum vero convexa dorso suo; nec non variis striis, ac lineamentis, quibus variegatum tergus habet, caelestes Planetarum domos circulosque depingat; tum etiam quod existimarent, ex brutis animantibus nullum aliud testudine vivacius reperiri, quippe quae mille annos eoque amplius, ex ipsorum sententia, superaret. Herbae Xi dictae ratio plane similis erat: excrescebat haec (ut ipsi quidem scribunt) ad novem cubitorum magnitudinem, et caeterarum herbarum victrix, arboribus ipsis aequabatur: credebatur etiam mille annis vegeta persistere; hinc mirificum illius pretium, quod arcana caelestique vi pollere crederetur. Usum porro utriusque rei huiusmodi fuisse narrant, herbam Xi iuxta, aut etiam supra Quéi seu testudinis dorsum statuebant; mox admovebant ignem; hunc ubi dicta herba conceperat, diligenter observabant quis inde quantusque fulgor, et qui colores promicarent: Rursum quis motus ac nisus ipsius testudinis: qui item colores in variegato conchae dorso se manifestarent: et si quidem tales erant, quales exigere praesens anni tempestas, ex. gr. verna, videbatur; bene scilicet ac feliciter ominabantur, sin aliter, mox augurabantur instare sinistri quidpiam. Non aliter fere quam si Medicus Sinensis ex indicio pulsuum brumales inesse humano corpori affectiones aestivo tempore persentiscat, latere virus aliquod, et morbum imminere non dubitanter affirmat: Similiter etiam ut cum quis insperato corporis motu, vel symptomate corripitur, angi solet ac timere: quod ipsum in hoc quoque textu Philosophus indicavit. Ut autem cognoscamus in quem potissimum finem, quibusve in rebus Prisci dictas observationes adhibuerint, plurimum lucis nobis afferet quod in Xu-kim lib.Ⅰ. fol. 29. commemoratur. Constituerat Xún Imperator Imperium per manus tradere clienti suo, Yu dicto (fuit hic Familiae Hiá primae Familiarum Imperialium Fundator ac Princeps) propter ingentia Viri merita quando is maximas eluviones aquarum per annos plurimos iam stagnantium non minus industrie quam feliciter in mare derivavit. | |
|
At Yu serio scilicet recusat oblatam dignitatem; alios esse complures, quorum merita multo sint suis maiora; horum uni deferri posse Imperium: quem si designare difficile videretur, consuli sortes posse, et vero in re quae tanti foret momenti omnino debere. Ad haec Xún Imperator: Quotiescunque, inquit, nobis offertur dubia res, et explicatu difficilis, sortes utique consulimus: verumtamen priusquam illae consulantur, ego quidem rem, de qua deliberandum est, mihi ipsi ob oculos pono, mature admodum quid illa commodi, quid incommodi trahat, et horum quid cuique praeponderet expendo: Prudentiorum quoque sententias exquiro sollicitus: quibus auditis, tum vero statuo mecum ipse quid facto sit opus: exinde magnam testudinem adhiberi iubeo, et sortes mitti: verum nunc ego prius hoc constitui et decrevi, ut in Imperii cura tu mihi succedas; neque est quisquam omnium quos consului, qui non mirifice probet sententiam meam, et cum hanc fama iam vulgarit, nonne tu ipse vides quantum populi totius studium, qui plausus existant? Favent igitur procul dubio, favent ipsimet Spiritus sententiae nostrae; ecquod enim aliud ipsorum votum sit, quam votum multitudinis totius? cui ergo dubium esse possit quin a sortibus non alia, quam in qua nos ipsi sumus, sententia sit extitura? Ergo supervacaneum profecto sit illas denuo consulere, quando iam constat, nobiscum vota populi totius, ipsosque adeo spiritus conspirare. Haec Imperator. Quae iuxta sensum Cham colai exposita, certe non parum lucis, uti modo dicebam, praebere nobis hic possunt; fit enim perspicuum, nequaquam sic usos fuisse sortibus, ut illae, ad res suscipiendas, vel peragendas, primae ac praecipuae cuiusdam regulae vim obtinerent: Imo nec illae tanti unquam fuisse videntur, ut si quid e bono Reipublicae videretur esse, et recto iustoque consentaneum, nequaquam id propter adversantes sortes, auguresve, praetermitterent. Et vero nonne docet hoc ipso loco Philosophus, divinationibus huiuscemodi non opus esse sanctitati, propterea quod quisquis ea praeditus fuerit, citra divinationes omnes et occulta perspicere, et de futuris etiam coniicere prudenter possit? Quid? Quod omnino credibile est Augures istos ac Vates, si quidem iam cognoverunt de Principis atque Optimatum sententia ac voluntate, plerumque huic obsecundare solitos, atque ad hanc vel invitas pertrahere testudines suas, communi scilicet Astrologorum quorumdam vitio, qui dum hor scopos suorum Principum erigunt, fausta fere omnia, plurimos vitae annos, nova opum et Regnorum incrementa credulis vaticinari, an mentiri? solent. Noster autem Confucius, tametsi observationibus istis parum fidei, vel omnino nihil ipse daret, imo eas contemneret etiam ac damnaret (ut infra constabit) non potuit tamen non illarum mentionem aliquam facere, tum hic, tum in libro Ye-kim: propterea quod (uti Cham kem | |
|
prudenter observat) imperante Familia Cheu, sub cuius occasum Philosophus vivebat, observationes istae in usu essent. Usum porro toto receptum Imperio, et ab antiquitate sua non mediocriter commendatum, ipse privatus cum esset, certe quidem Regiae dignitatis expers, si palam damnare, si abrogare institisset, operam lusisset utique nec aliquod huius pretium operae praeter invidiam turbati nequidquam Imperii retulisset. Sed haec sufficiant: Atque eo dicta sint, non ut velimus divinationes istas defendere et Priscos Sinas prorsus purgare; sed ut Lectori constet, nihil hic fortasse quod magnopere damnari possit praeter ignorantiam, quam et nos utique damnamus inveniri. Nunc institutam Sinici Textus explanationem prosequamur. p. 2. §. 1.VERA solidaque perfectio est suimet ipsius perfectio. Id est, se ipsa perficitur: aut per se ipsam perfecta est, et non per aliquid a se distinctum: Et regula est sui ipsius regula; ad quam sic exiguntur, et diriguntur res aliae, ut ipsa per aliam non dirigatur. §. 2.HAEC vera solidaque ratio, sive perfectio, est rerum omnium finis et principium. Si desit rebus haec vera solidaque ratio, sive perfectio, non erunt res. Pari modo in moralibus actio illa quae veritate caret, non virtus, sed umbra virtutis ac superficies quaedam censenda est. Exempli gratia, si filius ex vero et sincero animo non obediat, non est censendus obediens; nec subditus fidelis si Regi cum fide et veritate non serviat: Hac de causa sapiens et probus vir veram hanc solidamque perfectionem aestimat maximi. §. 3.VERE perfectus non hoc tantum agit, ut seipso perficiat sese, et deinde hic sistit: sed praeterea perficit etiam res alias. Perficere seipsum, amoris est tendentis primum in sui ipsius perfectionem: perficere alia, prudentiae est seu providentiae, et hae quidem nativae virtutes sunt: at vero una simul unire et colligare has duas virtutes applicando eas externis, seu rebus aliis et internis, seu sibi ipsi: hoc quidem rectissimae regualae est: easdem praeterea virtutes suis temporibus et circumstantiis exercere, convenientiae est. Videlicet ut ita perfectissimus consurgat in hoc universo rerum concentus, et res omnes finem naturae suae consentaneum consequantur. f. 23. p. 2. §. 1.PROPTEREA igitur qui summe perfectus et sanctus est nunquam consistit ac cessat; sed continenter et absque interruptione operatur. | |
§. 2.SI nunquam cessat, ergo eius virtus intrinsecus semper perdurat: quod si semper perdurat, ergo nequit diu latere, sed per effectus et actiones suas ultro se prodat et foris appareat necesse est. §.3.SI foras per effectus se prodit, ergo late longeque diffundetur per incrementa virtutum suarum: si late ac longe diffunditur, ergo ample et profunde, adversante nullo, dilatabitur magis magisque amplitudine illa virtutis, et fama operationum suarum: Si tam ample ac profunde dilatatur, ergo ornatu tantarum virtutum sublimior omnibus assurget, et cunctis clarus ac conspicuus, universoque orbi solis instar refulgens: adeoque ad fructuosum rerum omnium concentum sive harmonicam conservationem una cum Caelo et terra conspiret necesse est. §. 2.ETENIM quia per incrementa tot tantarumque virtutum adeo amplus est, et illa amplitudine potentiae operationum suarum adeo profundus est, ideo brachio virtutis suae telluris instar sustentat res omnes, dum tribuit cuique quod congruit: et quia tam sublimis est tamque conspicuus et clarus, ideo operationum suarum splendore, veluti coelum, collustrat ac protegit res omnes: Quia denique virtus illius adeo ubique late diffusa, adeo perdurans est, ideo perficit res omnes: Ex quo consequitur, ut cuncta perfecte gaudeant consentaneo naturae suae statu. p. 2. §. 1.OB illam suam amplitudinem et profunditatem aequiparatur terrae; ob sublimitatem vero et claritatem aequiparatur coelo; cum quibus ternarium perficit principium. Quod vero attinet ad latitudinem suam, durationemque, absque termino est et absque mensura. §. 2.HAC ratione talis ac tantus cum sit non prius exhibet sese atque ostentat, ac tum deinde manifestus fit; non prius hortando movet, ac tum deinde conversionem efficit; non prius utitur quodam virium molimine ad faciendum quidpiam, ac tum deinde perficit, vel ut alii explicant; cum igitur tanta sit eius virtus, tametsi non ostentet sese, neque spectandum offerat; tamen per effectus suos manifestatur; adeoque in hoc cum occulta terrae virtute concordat: non movetur; et tamen movet, atque efficit conversiones; seu non videtur movere quidpiam cum exteriori quodam sonitu et clangore, et tamen suavi quadam tranquillitate, et | |
|
absque violentia conversiones rerum efficit et animorum; adeoque cum coelo tacitis motibus et influentiis agente concordat: denique nil fit; et tamen facit: vel, non videtur quidpiam magnopere agere; et tamen semper agit, ac perficit omnia. §. 3.SUPRA docuit çu-su summe veri et sancti virtutem una cum coelo et terra ad omnia pariter conspirare; hic vero delabitur ad ostendendum, illam coeli terraeque in effectis producendis efficacitatem ab uno dumtaxat, eoque primo Principio, pendere quemadmodum et viri sancti perfectio omnis pendet ab unica animi perfectione et solida cordis veritate. sic igitur ait: Coeli, terraeque ratio, seu virtus producitiva et conservativa, quamvis magna, potest tamen unico verbo comprehendi et exhauriri. Veritate scilicet aut soliditate, et haec quidem in efficiendis rebus non est quid duplex; sed unicum quid et simplex; et tamen eiusdem modus et ratio in procreandis rebus inscrutabilis est. Ad huius loci clariorem notitiam, placet hic attexere verba ipsa, quibus doctissimus Interpres Cham, Tum, ço hunc eundem locum explanat; non quidem eiusdem prorsus cum Colao sententiae; sed quae a veritate tamen nec ipsa aberret. Sic enim ait: Equidem si non habemus perspectam coeli terraeque rationem, quomodo possumus perspectam habere summam veritatem? Coeli enim terraeque operationes sunt inexhaustae, seu quodammodo infinitae. Si tamen scrutemur, et inspiciamus illius qui horum (coeli scilicet ac terra) propriae originis Dominus et Autor est rationem maxime praecisam maximeque in compendio exhauriri equidem poterit et comprehendi unico verbo (quo verbo Chí Chîm scilicet, id est summi veri, vel summae veritatis, ut disertissime ipsemet Cham colaus Interpres explicat Tò unico verbo) caeterum coelum et terra (prosequitur Cham tum ço) tametsi producant res; ipsa tamen revera etiam sunt intra hanc principii rationemcontenta una res. Id est, continentur etiam ipsa intra numerum et praedicamentum rerum productarum; hoc enim est quod in textu dicitur Kî Quêi Ve Yè, hoc est ipsa etiam sunt res. Verumtamen unica haec primi principii ratio summe pura ac simplex est, et nequaquam duo, seu composita ratio; et in hac tandem sistitur. Hoc autem quod diximus Pú úlh, id est, nequaquam duo, nihil aliud est, seu significat, nisi productivum rerum omnium principium esse dumtaxat unum, et esse spiritum: quia scilicet naturaliter et ex propria virtute procreat universa: neque scimus ille ipse (scilicet spiritus procreans universa) undenam prognatus sit. Sed quis hoc poterit cogitationibus suis “scrutando” coniicere? Haec ille classicus Confucii Interpres, Cham tùm ço dictus, in caput vigesimum quintum libri Chum-yûm fol. 37. p. 1. in primis suis editionibus. | |
§. 4.HAEC itaque Coeli et terrae ratio ac virtus, qua possunt tot tamque miros effectus producere, lata item est, et profunda, sublimis et clara longe lateque diffusa, atque perpetua. §. 5.HANC coeli et terrae amplitudinem atque vim effectivam quam et in soliditate ac veritate fundat hic per partes çu-su enumerat. Iam si aspicias (inquit) hoc coelum non aliud videbitur, (si cum tota eius amplitudine conferatur) quam haec lucis et fulgoris tantilla portio, sive quantitas; at vero si mente ascendas ad eius altitudinem et splendorem quaqua versus se diffundentem, videbitur esse quid interminabile: etenim Sol, Luna, Stellae, et tot signa coelestia in eo, velut suspensa continentur; universae item res ab eo comprehenduntur ac teguntur. Iam si spectes hanc quam pedibus calcas terram, collata haec cum totius corporis mole, videbitur unius dumtaxat pugilli terrei quantitas; at si mente percurreris illius amplitudinem et profunditatem, sustentat illa maximos montes, et inter quinque celeberrimos Sinarum (U Yo vocant) montem Hóa-yo praecipuum; et tamen tantae molis pondere non gravatur; sinu etiam suo complectitur flumina et maria, et tamen iis non a terra constrictis inundatur; denique est ea omnium rerum sublunarium firmissimum sustentaculum. Iam si hunc conspicis montem, quid obsecro (si cum rebus quas continet, quaeque oculos latent, conferatur) videbitur, nisi quodammodo unius frusti lapidei tantillum, vel quantulum pugno comprehendi potest: at si studiosius eum contemplatus devenias ad eius latitudinem, magnitudinemque videbis illico mille plantas et arbores ibidem nasci ac germinare, mille volucres et feras ibi commorari, metalla item et lapides pretiosos in eius visceribus latentes in lucem prodire. Iam si oculos convertas ad harum aquarum congeriem, quid sane (si conferatur cum toto quaqua patet Oceano) nisi unius cochlearis tantilla portio, seu modicum quid tibi videbitur? at si mentis oculis descenderis ad illarum inexhaustam abyssum, comperies profecto grandia cete, crocodilos, serpentes cornigeros, dracones, squammiferos sine numero pisces, et ingentes testudines in iis procreari; innumeras denique opes et divitias ex iis enasci atque emergere. Huius loci sententia eadem est quae supra fol. 7. p. 2. §. 1. Haec enim quatuor coelum, terra, montes et mare, si in aliqua parte exigua spectentur, non magna sunt, sed si ad eorum summum perveniatur immensum quid videtur, ita virtus viri divini etsi adeo exilis ac subtilis sit in tantam excrescit magnitudinem ut cum his conferri possit et eam dimetiri non possimus. | |
f. 24. p. 1.CONCLUDIT çu-su citans Odarum librum, ubi sic dicitur: Solius coeli virtus proh quam alte recondita, quam perpetua et excellens est sine interruptione agit, ac nunquam cessat. Quasi diceret (inquit çu-su) quia coelum adeo solide perfecteque, et tam constanter semper agit, ideo scilicet est caelum: nam si vel unum temporis momentum interrumperetur influxus, quatuor tempora iam non decurrerent aequali cursu, neque res producerentur; adeoque nec esset coelum dicendum. Quomodo (prosequitur Oda comparans coelo Regis Vên-vâm solidam ac defaecatam virtutem) quomodo non ubique manifesta est Vên Regis virtutum puritas et sinceritas? Quasi diceret (addit çu-su) Vên Rex ideo videlicet fuit Vên, id est talis ac tantus heros, quia virtus in eo fuit pura et sincera et per consequens nunquam defecit, aut interrupta est adeoque cum caelo merito comparanda. p. 2. §. 1.O QUAM magna et late patens sancti viri lex et virtus, quam ille numeris omnibus explet. §. 2.O QUAM in immensum diffusa, Oceani instar exundans, et omnibus rebus sese insinuans concurrit ad productionem, et conservationem omnium rerum. Adeoque sua celsitudine ac sublimitate pertingit etiam ad ipsum coelum. §. 3.ET huius quidem legis amplitudo et superabundantia o quam magna, o quam sublimis! Rituum maiorum, et Officiorum civilium trecenta capita; et rituum minorum Officiorumque ter mille capita complectitur eoque amplius: omnia inquam magna et parva Imperii statuta ubique comprehendit. f. 25. p. 1. §. 1.IDCIRCO cum eiusmodi virtus sit adeo sublimis et obtentu difficilis, expectandum est quoad veniat eiusmodi summe sanctus vir; et tum demum sperati poterit, ut adeo excellens virtus illo Duce ac Magistro in actum prodeat, atque ab hominibus opere perficiatur. Quis ille sit, de quo Philosophus hic loquitur, alii (si placet) statuant: ego quidem sicut asseverare non ausim, quod haec profatus sit impulsu Spiritus illius, quo movente Sibillae quondam de Christo vaticinatae sunt; ita et negare sic profatum esse haud quaquam sane velim. Certe constans inter Sinas fama est, Confucium identidem dicere solitum Si Fam Yeù Xím Gîn. Hoc est in Occidente est (vel erit) Sanctus. Sinis autem Iudaea Occidentalis est. | |
§. 2.IDEO dici solet, nisi maxima sit virtus ac sanctitas, summa quoque lex et ratio nequaquam coalescet, hoc est, summae legis observatio nequaquam erit omnibus numeris absoluta. §. 3.HINC igitur virtutis studiosus in primis suspicit ac summopere colit, et conservare studet virtutem rationalem, seu lumen naturale quod a coelo accepit; adeoque ad rectae rationis regulam omnia accurate examinans, seseque instituens, perducit virtutem nativam extenditque ad suam latitudinem et magnitudinem, quae nullo deinde privati amoris vel cupiditatis vitio contrahatur; exhaurit item ac perspicit etiam subtilissima, et minutissima quaeque tam perspicue discernens singula, ut ne latum quidem unguem a vero aberret. Praeterea perficit et ad apicem perducit nativam eiusdem mentis suae virtutem ad quamdam sublimitatem et claritatem; et quidem agendo omnia iuxta regulam medii sempiterni recolit vetera, et studet scire nova. Denique stabilit et assidue corroborat ante parta, ut augeat ac perficiat quod fas et aequum est. (Vel, ut alii explicant: virtutis studiosus colit virtutum fundamentum, quod est natura ipsa rationalis et lumen rectae rationis; et inde progrediens, seseque instituens, iuxta illius dictamina procedere nititur: severo examine studioque utens addiscit semper, nihil unquam de hoc ardore studioque proficiendi remittens; atque ita tandem assurgit ac pervenit ad cordis amplitudinem quamdam, ita ut exhauriat etiam minutiora quaeque et subtiliora: pertingit item ad sublimem quamdam claritatem et perspicacitatem mentis, et hac duce cuncta agit iuxta rectae rationis regulam, secure incedens per regiam illam medii consentanei viam. Assuetus autem, et impense gaudens huiusmodi studiis recolit vetera quae didicit, et alia atque alia identidem studet scire de novo; parta conservat, et assidue accumulat nova, ut iteratis actibus corroboret sibi quod fas et aequum est; ac insuper augeat sibi perfectam iuris, et rituum civilium, ac virtutum quae iis continentur, scientiam et praxim, atque ita summa illa a coelo lex et ratio non poterit cum huiusmodi viri virtute non conformari et in unum coalescere. p. 2. §. 1.CUM igitur huiusmodi vir sapiens in hoc totus sit, ut virtutem quam in se excolit reducat ad eam coeli rationem; sit, ut quovis loco, tempore, ac statu nihil agat quod rationi non sit consentaneum. Atque haec etiam est causa, cur vir perfectus, seu sapiens consistens in superiori loco ac dignitate non superbiat nec insolescat: consistens in inferiori loco et gradu non sit refractarius ac rebellis nec violet leges et iura passim recepta, aut nova | |
|
quaedam moliendo, aut ea que non sunt in usu et antiquata pertinacius tuendo. Quod si in Regno vigeant virtus et leges, eius sermo sufficit, ut evehatur ad dignitatem, vel ipse (quamvis hanc nequaquam ambiat) vel alius quem ipse proponet. Si Regnum sine virtute ac legibus sit, eius prudens silentium, et privatim caute sibi uni vacantis assidua vigilantia et taciturnitas sufficit, ut partium neutram offendens imperturbatus sibi vacans relinquatur, et evitet pericula ac calamitates, quibus probi quoque sunt obnoxii in Regno perturbato. Exemplum ex Odarum libro adfert de quodam eximiae sapientiae optimate Chûm Xam Fù dicto, de quo oda ait: Quia recte intelligens erat, ac rerum eventuumque prudens indagator, idcirco potuit illaesam conservare suam personam. Hoc illud est quod hic supra diximus addit çu-su (vel, ut alii explicant: Hic Odae sensus idem ipse est quem nos dicebamus) videlicet, virum solide perfectum omni loco et statu sui semper similem esse. §. 2.HIC çu-su paululum digressus invehitur contra eos, qui cum sint homines privati, aut violant ritus, et leges iam receptas, aut temere moliuntur novas instituere. In hanc rem citat Confucium, qui sic ait: Si quamvis rudis et exiguae virtutis vir, tamen velit suo unius iudicio uti, eoque niti, quasi valeat magno rerum usu magnaque vi intelligendi: Si item e vili plebe sit quispiam, et tamen velit pro libitu sibi arrogare quae non sunt sui iuris et fori: Rursus si natus sit in praesenti faeculo, et sub huius saeculi legibus, et tamen e contrario convertens se ad prisca, mordicus tueri velit ac sequi Priscorum iam antiquatas leges: Si sit qui talia agat, ego sane affirmo fore ut non paucae calamitates obveniant ipsius personae. §. 3.SI non fuerit coeli filius, seu Imperator, qui cum virtute coniunctam habeat auctoritatem, nemo alius (inquit çu-su) instituat ritus et urbanitatis officia; nec inducat novos curiae usus, aut pro libitu suo mutet ea quae ad Regiae domus supellectilem, ac reliquum aulae apparatum pertinent; nec item ausit suo unius arbitratu mutare quidquam rei litterariae, aut reformare veterum librorum monumenta. Ne scilicet Imperii pax, quae stabilitur et conservatur per uniformem usum rituum, litterarum, et consuetudinum, et ea quae per haec fovetur concordia novitatibus eiusmodi perturbetur; atque ita Imperium periclitetur. Est prorsus admiratione dignum quod in hoc Sinarum Imperio, quod unum si non magnitudine sua certe hominum frequentia universam Europam longe superat, tanta sit tamen, et ab omni retro memoria semper fuerit in rebus omnibus uniformitas tam constanter et exacte observata; ut non solum lingua, rituumque civilium, qui ad forum, coniugia, et | |
|
disciplinas scholasticas spectant; item sacrificiorum, vestiumque una eademque pro cuiusque gradu sit ratio; sed Urbium quoque, Palatiorum, et Domorum par omnino forma; sic ut qui unam Urbem viderit, omnes huius Imperii Urbes vidisse censeri possit: Quin eo tandem processit Priscorum Regum cura et uniformitatis studium, ut per idem fere anni tempus placuerit toto Imperio nuptias celebrari; per eosdem fere dies duci funera et iusta defunctis fieri; atque in eum finem adeo constans ab omni aevo Kalendarii usus, rerumque per anni dies peragendarum distributio quaedam instituta, et quotannis toto Imperio promulgata: Quamquam hanc temporum ad res eiusmodi peragendas observationem posterioris aetatis superstitio non parum vitiavit, atque ad fines longe alios, quam quos Prisci illi legum conditores spectabant perniciose detorserit. Nimirum postquam idololatria tantam varietatem sectarum, atque opinionum, adeoque et rituum, aliarumque rerum, invexit, decessit in isto quidem genere non parum de laudabili illa Sinarum inter se mutuo conformitate: Quae quidem dum olim viguit, puto, Chinam hanc, non Imperii, non Provinciae, non Urbis, sed unius Familiae sub suo Patre familias speciem quamdam praebuisse: Etenim et literae, et sigilla, et tituli, pilei quoque, vestes, Aedes ac Palatia et insignia; ritus item dum sacris operabantur, fercula dum conviviis vacabant, chori saltantium, canentiumque pro maiori vel minori cuiusque gradu ac dignitate, nomen suum, et ordinem, et maiestatem sortiebantur. Tanta porro vigebat olim observantia proportionatae huius uniformitatis, ut si quem praescriptos rituum morumque limites excessisset, non is arrogantiae solum, sed ambitus quoque non raro damnaretur; etsi forte quae unius propria sunt Regis temere usurparet, in rebellionis quoque suspicionem et crimen vocaretur. Hinc Prisca lex illa in libro 3. Officiorum fol. 29. sic habet: quisquis fecerit turpes cantiones, aut peregrinas vestes, aut exercuerit inusitatas artes, aut inusitata instrumenta confecerit, ut ita perturbet decipiatque populum, occidatur. f. 26. p. 1. §. 1.MODERNI huius, sub quo degimus, Imperii Cheu currus (inquit çù su) eosdem describunt sulcos, quos olim describebant, quandoquidem similibus constet rotis: Libri autem eandem servant methodum et ductus literarum qui olim in usu erant: Morum quoque atque officiorum eadem quae olim ratio est. Idem enim mos est maiores inter et minores, summos inter et imos, et amicos inter. Quo pacto igitur rudis quispiam et privatus ausit non sequi hodiernos hos maioris momenti ritus et leges huius Imperii, cum hic et nunc vigeant, et a prisca illa integritate parum discedant? §. 2.TAMETSI quispiam (inquit çù-su) habeat eorum (Priscorum scilicet Regum) dignitatem, si tamen careat eorumdem virtute, ne is tantum sibi tribuat, ut audeat instituere noves ritus, et | |
|
novam musicam; quia virtus est condendarum piarum legum fundamentum: Tametsi etiam quispiam habeat regias illorum virtutes, si tamen careat regia eorum dignitate, item nec is arroganter ausit instituere ritus et musicam: hoc enim spectat dumtaxat ad eum qui una Sanctus sit et Imperator. Hic observa quod Prisci binis literis Lì Yo concentum quemdam concordiamque rituum et musicae significari voluerunt: nec rituum tantum, sed etiam officiorum quae solent homines inter se mutuo passim exercere. Et vero inest literae Lì utraque vis haec et significatio: Etenim cum probe intelligerent ipsi, ritus omnes atque officia si non a vera animi sententia veraque virtute, ceu nativa radice procederent, inutile quid evanidum et fucatum esse, et haud quaquam posse diu vigere atque persistere; omni studio atque industria hoc scilicet agebant, ut illi ritus et officia suo quaeque virtutum succo imbuta magis ac magis in Imperio quotidie florerent: sed cum hic rursus animadverterent, abhorrere quodammodo a virtute naturam nostram arriperent homines, praesertim Regiae stirpis iuventus, et ii quorum tenerior aetas nullis dum vitiis depravata erat, musicam adhibuerunt, ac pulcherrima quaeque virtutum documenta suavitate musices imbuta candidae iuventutis animis instillare sunt aggressi. Ad ritus autem quos comitabatur, vel animabat potius dicta iam musica, spectabat in primis cultus ille qui caelo deferebatur, supremo inquam caeli terraeque spiritui, utpote qui et procreator sit viventium omnium; et principium: hinc in lib. Ye Kim diserte dicitur avitos Reges instituisse musicam ut eam solenni ritu offerrent supremo caeli Imperatori. Spectabat item cultus, quo prosequebantur maiores iam defunctos tamquam suos progenitores; ad extremum is quem deferebant Regibus, et populi totius Magistris, ut iis quibus a caelo demandata sit cura populi recte instituendi, et a quibus Regnorum felix administratio proxime solet dependere. Officia vero potissimum erant illa, quae humane societatis maxime sunt propria, et spectant ad quinque ordines qui sunt Regem inter et subditos; Parentes inter et filios; inter fratres maiores natu et minores; inter maritum et uxorem, ad extremum familiares inter seu amicos: quibus addi quoque potest discrimen et ordo, qui ob disparem conditionem plebeios inter et nobiles observari solet. Et hi quidem ritus et officia vinculorum plane sunt instar et nexuum, qui alia atque alia corporis eiusdem membra, tum inter se, tum ipso cum capite perquam apte vinciunt uniuntque: unde protinus existit mutuus omnium inter se et honor et benevolentia, adeoque totius Imperii perennis quaedam pax atque felicitas, et politici corporis admirabilis omnino firmitas, decor et venustas. Confucius itaque ritus istos et officia lumen esse dicebat Imperii, atque | |
|
ubi illa desiderarentur caeca esse confusaque omnia. Quoniam vero quae in hoc genere servari volebant atque exerceri, non ficte, sed ex animo, quemadmodum dicebamus, et ex vera virtute fieri volebant atque observari, et harmonia quandam politica et morali externis interna respondere; cumque numeris fere musicis ederetur in vulgus haec ipsa doctrina, hinc Li Yo, id est sua ritibus sociari musica dicebatur; et esse sua sinceri cordis, a quo ritus et officia procedebant, cum ipsis quae foris se prodebant ritibus officiisque concordia. Priscorum igitur musicam instituentium cura omnis et studium, non ad privatam Principum oblectationem referebatur (uti antiquus Author Tai Su Cum pluribus refert) sed vel maxime ad iuventutis ac populi totius rectam institutionem; eratque tum aliarum virtutum, tum in primis concordia subditorum inter se suoque cum Principe suavis et domestica magistra. Quo illa vero plus authoritatis obtineret ac fidei non ab aliis quam ab ipsis Imperatoribus institui poterat ac vulgari: sed inter hos quoque non cuicunque Principum fas erat rem tantam suscipere, sed iis dumtaxat qui eximiam plane virtutem cum Imperatoria dignitate coniunxissent. Et illa quidem quanto mox in pretio haberetur hinc potest intelligi, quod ad spectate virtutis Regulos deinde missa magni cuiusdam muneris instar obtineret. Is autem, cui componende musices, et in lucem usumque publicum edende, necnon statis temporibus coram Principe et Optimatibus Imperii decantandae cura demandabatur (Ta Su Yo, sive magnum Magistrum Musices vulgo nominabant) haud quaquam humilis aut mediocris etiam conditionis Vir erat ad Mandarinos superioris ordinis, et quidem vitae integrae sapientiaeque non vulgaris viros cura ista pertinebat. Usum vero musices, uti perpetuus Chinae fuit, sic et esse antiquissimum vel ex eo potest intelligi, quod Fo Hi, primus gentis Sinicae conditor, primus quoque fuerit musices Magister, et alter plane Orpheus gentis suae: quippe qui rudes et agrestes homines voce fidibusque pertraxit e sylvis suis ac montibus; et suavitate cantus illectos paulatim ad humanitatem, ac civilem vitae societatem perduxit et promiscuam vagamque libidinem coniugiorum vinculo constrinxit. Itaque musica ipsius Fû Laî est dicta, propterea quod invitatrix fuisset hominum, ut ad eum sponte accederent qui tam praeclare ipsis opitularetur; sed et ipsa Sinarum lingua 320. circiter vocibus monosyllabis constans, quid aliud videri potest quam perpetua quedam tot accentuum in singulis vocibus harmonica varietate concinnata musica? Sed et aliis populi Principibus suum singulis musica studium suus amor fuit: Extant enim propria musica nomina, quae ab Auctoribus suis Imperatorum celeberrimis unaquaeque sortita fuit; et omnis quidem Sinensium ingeniis accommodata lenis est ac placida, mutuae pacis et concordiae blanda conciliatrix, si penultimam tamen excipias, quae ut Auctorem habuit Vu-Vâm tertiae Familiae conditorem et bellicosum, tota sui Auctoris plena est, Martemque et arma spirat; sed hanc quoque ob causam pacifico | |
|
literarum ordini, ipsique adeo Confucio non usquequaque accepta. §. 3.CONFUCIUS solebat dicere: Ego quidem semper amo et cum voluptate refero Priscae Familiae Imperialis Hiá ritus; attamen exigui Regni Kí (hoc spectabat ad imperium Familiae Hiá) posteri quia a Maioribus degenerarunt, non sunt horum sufficiens testimonium, seu non sufficiunt, ut eos, tanquam legitimos testes integritatis dictorum rituum ac legum, sic aliis possim proponere ut fidem obtineant: adeoque quomodo eas ego unus sequi possum? Ego item examinavi et didici Familiae Imperialis Yn seu Xam ritus et leges, et quamvis sint etiam nunc in modico Regno Sum (hoc spectabat ad Imperium Familiae Yn) posteri, apud quos quaedam extant monumenta iam sunt atque obsoleta, nec desunt moderni Imperii pia statuta, et Priscis aemula; ego cur illa potius, quam haec sequar? Ego denique accurate studui praesentis Familiae Imperatoriae Cheu ritibus ac legibus cognoscendis, quae cum sint rationi et tempori accommodatae, iisque nunc passim omnes utantur, tametsi in quibusdam forte differant a Priscis ritibus Familiarum Hiá et Yn, ego quidem sequar hos Familiae Cheu modo imperantis ritus. p. 2. §. 1.SI is qui obtinet et administrat Imperium (inquit çu su) illa tria magni ducat momenti; illius Imperii homines ac subditi pauca peccabunt seu raro delinquent adeoque facilis et pacifica Imperii gubernatio consequetur. Haec tria, supra f. 25. p. 2. §. 3. commemorata, spectant ad ritus civiles, ad Aulae regimen, et ad examen librorum ac rem litterariam: nam illa morum ac rituum per totum Regnum uniformitas, et par agendi norma in omnibus, plurimum confert ad mutuam inter se et cum ipso capite concordiam, quae est Imperii stabile fundamentum. §. 2.SUPERIORUM temporum Reges, quamvis probe statuerint leges, hae tamen quia aut diuturnitate temporum, aut librorum corruptela, aut sapientum defectu, velut evanuerunt; vel certe si nondum interierint, quia tamen moderni Reges, qui eas proponunt populo servandas, ipsimet carent propria Regum virtute, sit ut careant etiam sufficienti testimonio apud populum; cum autem illis desit sufficiens hoc testimonium non datur fides, eos porro quibus non datur fides, populus non sequitur. Viri autem sancti in inferiori loco seu privato constituti quamvis probe intelligant ac colant urbanitatis officia et sint digna Imperio virtute praediti, si eadem Priscorum pia instituta populo servanda proponant, tamen quia carent regia dignitate sit ut nec ipsi valeant debita authoritate apud | |
|
populum; cum igitur desit debita authoritas ac dignitas, his a populo non datur fides; si non datur fides, item populus non approbat nec sequitur eorum nova statuta aut consuetudines: adeoque eius dumtaxat, qui idem et Sanctus sit et Imperator, ritus et exemplum populus sequetur. §. 3.IDEO perfecti Regis recta gubernandi ratio redicitus fundatur in sua ipsius persona, qua testatam facit virtutem suam universo populo: explorat exigitque regimen suum ad normam trium Priscorum Regum (scilicet Yù, Tam et Vêm Vu) et non aberrat: confert et combinat res a se gestas cum coeli terraeque lege, et huic illae non adversantur: testatam facit adeo ipsis spiritibus quantumvis reconditis virtutem suam, et nihil haesitat, nullaque in re dubitat. Imo etiamsi post centum saecula expectatus Sanctus advenerit, non ambigit quin eadem virtus eidem testata sit futura. Hic solum significare vult divini Regis ritus ac leges adeo esse rationi consonas ut nulli rationi caelesti vel divinae adversentur ac nulli sint in posterum mutationi obnoxiae. Etenim si Rex examinet reducatque ad praxim omnia trium Regum pia statuta, iam non errabit: Si item erigat instituatque leges iuxta illam coeli ac terrae ordinatissimam Regulam, sane iam nihil aget contra dictamen naturae rationalis: Denique si ita omnia agat, ut suae integritatis testimonium vel ab ipsiimet coeli Spiritibus eamdem coelo terraque legem servantibus accipere queat, iam nequaquam dubius aut anxius erit; certum namque est quod quidquid ita egerit vel statuerit rectum erit: Etsi contingat ut per centum et amplius saecula expectetur ac desideretur ille Sanctus, tamen, si modo dicto Rex agat, nullatenus dubio pede sed constanter perget in coepta via; nam quocunque tempore adveniat ille Sanctus, profecto non eum arguet erroris, quippe illam secutus est legem ac normam, quam ipsemet Sanctus haud dubie approbaturus sit. f. 27. p. 1. §. 1.QUOD Rex virtutem suam testatam fore spiritibus non dubitet; hoc inde quidem provenit, quia ipse novit coelum. Quod post centum etiam saecula expectato Sancto eamdem testatam fore non ambigat; in causa est, quia ipse novit hominem, seu quod hominis est proprium, adeo videlicet recte ageret ut integritatis suae testimonium vel ab ipsismet caeli et terrae Spiritibus (aut ab ipsomet caeli terraeque supremo Spiritu) accipere valeret; adeoque sic dirigeret omnes suas actiones iuxta spirituum perfectissime in omnibus operantium regulam, ut ne dubitaret quidem an recte ageret necne; hoc autem est perspectum habere coelum, seu coeli rationem quam dicti spiritus omnibus numeris explent: Rursus ita recte in | |
|
omnibus procederet, ut quamvis contingat per centum et amplius saecula expectatum advenire Sanctum, tamen sine ulla haesitatione eodem tenore nunc agat, quo Sanctus ipse ageret, hoc sane est perspectum habere hominem, seu hominis rectam legem, quam Sanctus ille, si existeret, omnibus numeris expleret. §. 2.HAC de causa perfectus Rex dum quidpiam aggreditur ac movet, iam hoc ipso omnibus post saeculis esse potest orbis terrarum norma et exemplar, ex quo posteri dirigantur: Si quid agit, iam hoc ipsum omnibus item saeculis esse potest orbis lex: Si quid loquitur, iam id eo ipso omnibus saeculis esse potest orbis instructio et regula; atque adeo populi, quamvis procul absentes, virtutum eius fama excitati, iam ad ipsum anhelant et suspensi expectant expetuntque sibi talem Principem; praesentem vero sic amant, sic eo gaudent ac fruuntur, ut nullum deinde tam chari Principis et tam piae gubernationis vel taedium, vel etiam satietas eos capiat. §. 3.ATQUE hoc est quod in libro Odarum dicitur: Si Rex eiusmodi existat illic, non est qui illum aversetur; si existat hic, non est cui sit taedio; adeoque ubicunque tandem degat, et quocunque tempore, quasi diu noctuque, et in perpetuum depraedicabitur. Rex adeo perfectus (addit çu-su) nullus dum fuit qui non hoc modo, et quam citissime obtinuerit illustre nomen ac famam omnium laudibus celebratam per orbem universum. p. 2. §. 1.ÇU su hic in laudem Confucii Avi sui simul et Magistri plus aequo excurrens, et commemorans, qua ratione moderatus sit actiones suas, vitamque instituerit sic ait: Confucius (quem honoris gratia Chumnhi nominat) eminus, seu, quod ad Priscorum Regum tempora attinebat, honorifice commemorabat identidem Regum Yao et Xun eximias virtutes et rectam gubernandi normam; cominus autem, seu, quod attinebat ad praesentem temporum suorum statum, sequebatur ac imitabatur ipse Reges Vên Vâm et Vù Vâm fundatores Familiae Cheu, cuius extremis fere temporibus vivebat: Supra, id est, si nos iam de coelo agamus imitabatur ipse tanquam normam sibi propositam coeli tempora; hoc est, imitabatur admirabiles illas coeli vicissitudines ac motus, temporumque concordem discordiam, unde sublunarium rerum tanta vis atque varietas existit, et perpetua quadam serie vel nascentium vel intereuntium aequabilis et imperturbatus ordo: huic quippe ordinis in se exprimens imaginem Confucius, sui ipse semper similis, nec tamen idem omnibus, non cessabat alia aliis, prout exigebat cuiusque conditio, sapienter ac pie impertiri. Infra, id est, si nunc quoque terram contemplemur, | |
|
conformabat se aquae et terrae; quippe sicut haec, cum unica sit moles, temperie tamen, et rerum quas gignit varietate multiplex est ac diversa, Boreales aspero gelu ac nive durans, Australes vero miti calore fovens, Orienti pandens maria, Occidentem vero nemorosis ditans montibus et vallibus foecundans; sic etiam Magister noster cum versaretur in Regnis Lù, Súm, çî, çù olim dictis, mores ac ritus cuiusque Regni solerter odoratus, omnes studiose observabat, et admirabili quadam dexteritate maxime contraria pugnantiaque hominum ingenia tractare sic noverat, ut tamen semper sui similis idemque, sine intermissione bene quidem de omnibus, sed de Rep. optime mereretur. §. 2.HIC çu-su prosequitur laudes Confucii non sine hyperbole fuit (inquit) similis caelo et, terrae et haec quidem prout nihil non continet ac sustentat; illud vero prout nihil non complexu suo regit et ambit: similis fuit item quatuor temporibus successive et ordine aequato procedentibus, similis fuit Soli et Lunae alternis vicibus successive illuminantibus omnia: Ita etenim[1] et vir Sanctus nihil non complectitur ac fovet largo sinu suae pietatis, et cives et alienigenas constringit amplae charitatis suae brachiis; nihil non fortitudine sua prudentiaque sustentat; et denique splendore sapientiae suae ad omnes atque omnia nullo non loco et tempore pertingit. §. 3.QUAE a caelo foventur ac teguntur, et a terra sustentantur universae res, una omnes procreantur, et tamen non sibi mutuo nocent aut impedimento sunt: Successivi Astrorum motus, quibus constituuntur ac dividuntur anni tempestates, Sol inquam et Luna Principes Astrorum et Magistri temporum aequabiliter, ut videmus, in orbes suos successive procedunt ac circumaguntur assidue, et diei noctisque discrimen efficiunt, et tamen non sunt sibi mutuo contraria. Causa igitur, ob quam in tanta tot rerum vicissitudine ac varietate, nulla sit tamen perturbatio et pugna, haec est, quod in rem quamlibet a caelo veluti derivata sit tenuis quaedam ac limitata virtus pro sua cuiusque rei exigentia; quae vis ac virtus, fluenti instar assidue emanantis perenni alveo rigat universa. Quod autem in hoc universo res tam diversae simul procreentur, et tam uniformiter agant, nec sese mutuo impediant, hoc demum tribui debet magnae et illimitatae cuidam virtuti, quae velut omnium fons et radix pro cuiuslibet rei facultate et exigentia tam longe lateque omnibus se indesinenter communicat; et ita efficit ac corroborat rerum procreationes, ut nihil unquam desideretur. Patet igitur coelum et terram ideo esse tantae magnitudinis. Interpres noster hic vim textus inferre videtur, dum visibili huic coelo [1] In the printed text this is written as "etenin", which is a typographical error. | |
|
virtutem tribuit illimitatam. Attamen Interpres alius Cham Tùm ço dictus, hunc eumdem locum explanans, et nullam vim textui inferens sic ait: Illae caelum terramque inter, seu volatilia, seu natatilia, seu quadrupedia, seu germinantia, omnia magno numero procreantur; et ubi procreata iam fuerint, alia evadunt magna, alia evadunt parva, quaelibet iuxta veram naturam suam, nec se mutuo impediunt. Sic quatuor anni tempestatum, Solis item ac Lunae periodi singulae stato gyro perpetuo circumaguntur; et frigus ac aestas, dies item ac nox tam ordinate procedunt, ut abeunte uno alterum identidem succedat, nec sibi mutuo adversentur. Iam vero quandoquidem ita singula conservantur, ut se mutuo non destruant singula; ita operantur moventurque ut sibi invicem non adversentur; haec utique omnia inferioris cuiusdam virtutis participata quaedam sunt ratio, et velut inferioris ac subordinati cuiusdam dominii portio. Igitur omnes res perenni quodam fluxu et serie se manifestant: quatuor anni tempora perenni cursu incedunt non secus ac minora fluenta e maiori alveo emanant et pluribus ceu brachiis derivata rivisque divisa perpetuo fluunt, et nunquam exhausta deficiunt. Sed utique inter haec sit alicuius Domini ac Gubernatoris maxima et suprema quaedam virtus necesse est; quae gubernet in illo priori, quo nulla dum res, nulla dum rerum ratio extitit; ut scilicet regat ordinetque rerum omnium origines, moderetur ac velut manu teneat motuum cursuumque omnium axem seu cardinem; componat item discordiarum in tanta rerum diversitate principia; et denique dissolvat seu resecet corruptionum quarumcunque enascentia germina. Atque ita consummata completaque hac conversionum origine in suprema illa virtute, seu causa prima, tum deinde minor illa seu subordinata causarum secundarum virtus nunquam exhaurietur. Atque hoc scilicet est propter quod caelum ac terra adeo evadant magna, omnino inquam est, propter hanc quam suprema virtus exercet gubernationem ac imperium, etc. Ita Cham tûm ço modo citatus, fol. 46. pag. 2. in primis suis editionibus. f. 28. p. 1. §. 1.HIC, et seq. çu-su iterum iterumque commemorat, et commendat summe Sancti virtutes. Solum (inquit) in orbe universo summe Sanctus et perfectus est qui queat omnia percipere et clare intelligere, penetrare ac comprehendere; adeoque sufficiens est, ut ex culmine suae virtutis descendat ad gubernandum haec inferiora omnia. Si virtutes contemplemur, eius animi magnitudo et amplissima liberalitas, affabilitas, benignitas ac mansuetudo sufficiunt ad habendam capacitatem quae admittat et paterno sinu foveat ac complectatur universos: eius activitas, celsitudo, robur, et invicta constantia in tuenda iustitia sufficiunt ut omnia manu teneat conservetque: eius item pura illa simplicitas, seriusque animi candor, | |
|
prudens item moderatio et mentis aequabilitas; eius denique rectitudo et integritas a quavis vel minima pravitate aliena, sufficiunt ut apud omnes obtineat honorem et venerationem. Ingentia illa decora et ornamenta, atque horum mirabilis quaedam temperies et concordia quae res moderatur in pondere et mensura; ad haec minimarum etiam rerum exacta investigatio et dilucida discussio ad subtilissima quaeque et recondita sese extendens, sufficiunt, ut recte distinguens inter bonum et malum, habeat quod sine periculo erroris omnia discernat atque diiudicet. §. 2.TANTO igitur virtutum comitatu, tantisque ornamentis ac praesidiis instructus, amplus admodum est atque diffusus, placidus et profundus, atque rerum omnium fons et origo quaedam: adeoque suis temporibus, cum scilicet ratio et bonum universi id postulat, sese prodit exeritque; alioqui sua se involvens virtute, seque uno contentus sibique sufficiens, placidissimae quietis otio perfruitur. p. 2. §. 1.AMPLUS, inquam, est atque diffusus veluti coelum ipsum; et idem placidus ac profundus est, tamque secretus ab oculis nostris veluti aquarum abyssus: Quod si tanta sanctitate praeditus ob commune emolumentum quandoque foras se prodat, iam ex universo populo nullus erit ui non eum veneretur; si quid profatur, iam e populo nullus erit qui verbis eius, ut ab oraculo profectis, non det fidem; si quid agat ac moliatur, iam e populo nullus erit qui non faveat illius conatibus, qui acta non probet, iisque laetus ac gratulabundus non applaudat. §. 2.ATQUE hac de causa summe Sancti fama et nomen Oceani prorsus instar exundabit ac diffundetur per medium Sinarum Regnum, et hinc multo longius dimanans pertinget ad barbaros Australes et Boreales: naves et currus quocunque terrarum pertingunt; humana industria ac vires quocunque penetrant; caelum quidquid tegit; tellus quidquid sustinet; Sol et Luna quidquid suis radiis collustrant; pruina et ros quocunque locorum decidunt; ad extremum quicunque habent in venis sanguinem, vitamque hanc, et communem aerem respirant, non possunt non venerari ut Regem et amare ut Patrem communem huiusmodi Sanctum. Atque ideo supra dicebam, eum aequiparari coelo. Vel arctissimam quamdam societatem habere cum ipso coelo. | |
f. 29. p. 1. §. 1.SOLUS ille qui in hoc universo summe perfectus et Sanctus est, eiusmodi est, ut queat ordiri, et contexere terrarum orbis magnum ordinem et rationem; qui item possit erigere universi huius magnum fundamentum; qui denique possit perspectas habere quae sunt a caelo et terra procreationes et conservationes rerum. Huiusmodi igitur summe Sanctus, cum talis ac tantus sit, quo tandem modo fieri potest, ut sit res ulla in toto universo cui innitatur aut inhaereat aut a qua dependere, et iuvari prius debeat, ut deinde operetur. §. 2.SUMME benevolus et beneficus est eiusmodi Sancti amor ac pietas quae se se extendit ad Mundi huius magnum ordinem; placida item ac profunda perfectionum eius abyssus quae valet erigere universi huius magnum illud fundamentum: quam latissime patet et extenditur eius coelum, ex quo tot in orbe conversiones rerum perpetua quadam et uniformi serie promanant. p. 2. §. 1.ÇU-SU, postquam quae potuit attulit in laudem summe Sancti, ut significet imparem se esse tantae perfectioni declarandae, concludit, solum Sanctum de Sancto pro dignitate loqui posse, quippe qui solus intelligat quid quantumque sit esse Sanctum. Sane (inquit) nisi quispiam sit revera magno et perspicaci ingenio, sit Sanctus, inquam, et ea coelitus sapientia ac prudentia praeditus, ut alte penetret omnem coeli virtutem, hunc modo dictum Sanctum eoquis tandem alius poterit cognoscere, aut verbis exprimere? solus igitur summe Sanctus exhaurire potest summe Sancti virtutem, tam ipse intelligendo, quam aliis deinde enunciando. Verbo: nemo Sanctum probe novit nisi Sanctus. §. 2.HACTENUS egit çu-su de summe Sancti perfectione: iam redit ad explicandum viri perfecti et vere solidi virtutem, de qua in initio libri huius: Quae utique debet excludere omnem simulationem, hypocrysim, et cupiditatem gloriae exterioris; ut ita paulatim gradum faciat ad viri Sancti virtutem. In eam rem carmen citat de matrona pulcherrima cui magnam addebat gratiam pretiosissimas vestes quasi alia superinducta, velle contegere Oda sic ait: si quis induatur veste divite ac variegata cui superinduat vulgarem penulam, hoc ipso declarat quod oderit haud dubie eiusmodi ornatus ostentationem ac splendorum exteriorem. Ideo (inquit çu-su) perfectus vir occulit contegitque suam quidem virtutem sed ea in dies magis lucis instar crescentis augescit, et vel invita se prodit ac manifestatur: E contrario simulatoris et ficti | |
|
improbique hominis fucata virtus, speciem nescio quam virtutis ostentat illa quidem, sed revera nonnisi speciem: Et vero propria haec est inanium eiusmodi hominum industria, ut se suaque ostentent offerantque omnium oculis spectanda; sed quia non virtus illa, sed umbra virtutis est, plane fit, ut in dies magis ac magis extenuetur, et tandem ceu fumus evanescat. Perfecti viri virtus, si primum illius saporem consulas, videbitur insipidum quid et insulsum; et tamen, ubi matura consideratione, multoque magis ipso exercitio et imitatione eam iterum iterumque degustaris, talem esse comperies, ut, quamvis ea pascaris assidue, non tamen pareat nauseam et fastidium. Rursus, videtur illa remissum quid esse et exile et prope contemptibile, et tamen, si mentis oculis quae interiora sunt contempleris, quantum ibi decoris et gratiae, quantum venustatis invenies! Humilem rudem, ac informem primo aspectu diceres; et tamen, in cordis medio perpolita est recteque composita et iuxta rectam rationem mirabiliter ordinata. Quid multa? vestis attalica est, gemmis et auro collucens; verumtamen sub vili penula latet secura: Quo occultior hoc pretiosior. Et haec quidem de interna privataque sui perfectione intellige: cuius cum tanta sit lux, tanta vis ardoris, ut cohiberi nequeat quin ultro prorumpat, impendatque sese communi Reip. bono procurando; ideo (addit çu-su) si vir eiusmodi perfectus noverit eorum quae longe absunt proximum principium, seu si noverit dirigere alios ex sui ipsius norma; item noverit morum motuumque originem, seu noverit commovere aliorum animos ex suo ipsius animi motu; noverit denique subtilium et arcanorum manifestationem, seu noverit, quod ea quae intus latent haud dubie tandem aliquando foras se prodent; tum sane poterit hoc modo cum tam praeclara rerum notitia paulatim gradum facere, ac tandem ad eminentem Sancti virtutem pertingere. Vel, ut alii exponent: si noverit quarumcunque actionum principium esse cor; bonas ex corde bono malas ex corde malo procedere: si item noverit morum et rituum originem fundatam in illa Sanctorum Regum symmetria recte commensurata cum coeli ratione, qua res omnes diriguntur: si denique noverit subtilium et reconditarum rerum manifestationem, si possit scilicet ex iis quae foris apparent cognoscere ea quae intus latent; tum poterit is etiam hoc modo paulatim pertingere ad virtutem Sanctorum. f. 30. p. 1.ALIA Oda sic ait: Penitus abdita sit licet, altisque depressa latebris delitescat virtus (uti et vitium) tamen vel sic mediis ex tenebris omnino in lucem prodibit. Quapropter (exponit çu-su) vir perfectus cordis intima discutiens, ubi penitissimos animi sinus inspexit, si nihil prorsus deprehendat morbidi seu vitiosi, tum | |
|
scilicet acquiescit; et cum non sit quidpiam cuius eum pudeat, fit etiam, ut nec displiceat sibi in corde suo, a quo iam non reprehenditur. Nimirum viri perfecti interior virtus sive id ad quod non possunt passim homines nisi difficillime pervenire, nonne hoc ipsum solum est quod alii non vident? Hoc quippe interiorum cordis examen, cum res sit eiusmodi, ut vir perfectus ad eam exhauriendam non possit nisi difficillime pervenire; nonne haec ipsa dumtaxat est, caeteri hominum quam nunquam observant? Nam caeteri hominum ea solum magni faciunt quae sensibus percipiuntur, de interiori mentis ornatu et cordis puritate parum solliciti. p. 2. §. 1.ALIA Oda sic ait: Vide ac circumspice quomodo te geras cum solus degis in tua domo: Insuper ne quid agas de quo possis erubescere quamvis verseris in abditissimo tuae domus recessu. Ideo (addit çu-su) vir perfectus non aggreditur negotium et tunc primum attendere sibi incipit; non profert sermonem, et tunc primum de verborum veracitate cogitat: sed semper et in omnibus est vigilans. Etenim vir perfectus, prius etiam quam animi motus quispiam exurgat, iam attente solliciteque se observat sibique ipse invigilat; priusquam proferat sermonem, iam plane sibi persuadet et sine ulla dubitatione credit verum esse quod dicere meditatur; atque hoc intelligit esse pretium operae suae, hunc vigilantiae et examinis sui fructum, ut in iis quoque rebus ac studiis quae neque oculis percipiuntur neque auribus, circumspecte timideque se gerat. §. 2.RURSUS Oda sic ait: Mystes ingrediens Templum, ut sacrificando coram omni populo permoveat et invitet spiritus, inusitato cum silentio et singulari animi corporisque compositione accedit; et quamvis populo non indicat silentium; tamen sacrificii tempore vox nulla confabulantium auditur ne dum murmur aliquod existit aut contentio circumstantis populi. Nimirum perspecta singulis virtus ac probitas eius qui sacra peragit, itemque gravitas illa et modestia, quae in ore habituque totius corporis relucet, index interioris reverentiae et compositionis, tanta est, ut quamvis neminem hortetur ipse, nemini poenas intentet, in officio tamen contineat omnes ac perficiat, ut cum altissimo quodam silentio venerabundi sacris assistant. Eodem modo (inquit çu-su) Rex perfectus, quamvis non largiatur munera tamen populus nulla spe praemii, sed uno sui Regis exemplo ad eum imitandum permouetur necnon ad omnem virtutem, et ad obsequendum in omnibus quae sui muneris sunt mirifice invitatur: Rursus quamvis non irascatur, aut poenas intentando et supplicia a malo non deterreat, facit tamen, ut | |
|
populus a Regia persona pertimescat multo magis quam si falcibus et securibus armatus subditorum suorum cervicibus immineret. §. 3.ALTIUS iterum provehitur çu-su in sua Regum institutione columnas hic tandem figens, eamque ponens virtuti, quam Regibus vult inesse, metam, ut plus ultra non videatur Regum virtus atque felicitas progredi posse. Authoritatem igitur a Priscis petens Odam citat, quae sic ait: si tam subtilis sit et a vulgi captu sensibusque tam remota adeoque tam profunda et non apparens, ac veluti solitaria seu unica perfecti Regis virtus, ut illius ne vestigium quidem mortalium oculis offerri videatur, quaeque delitescens in intimo cordis recessu nonnisi per heroicas actiones, et publicam mortalium utilitatem absque ostentatione se prodat; tum sane centum, hoc est, omnes omnino Sinensis mundi Dynastae et Reguli suspicientes illam regiae virtutis maiestatem tanquam coeleste quid et humano maius, pro suo quisque captu et viribus studiose eam aemulari contendent. Et haec quoque causa est (inquit idem çu-su) cur Rex perfectus, utpote conscius huius veritatis, tam solide colat, id est, tam vigilanter, reverenter, ac sollicite quovis loco et tempore tueatur ac conservet internam virtutem: cuius quidem tam vigilantis reverentiae, et tam sapientis vigilantiae; curaeque hic fructus existet, ut tandem etiam orbis universus, quamvis haud quaquam capiat tantam et tam arcanam virtutem, tamen a tali Rege administratus, perpetua pace perfruatur. f. 31. p. 1.CONCLUDIT çu-su, confirmatque dicta libri Odarum authoritate; ubi (iuxta Interpretes) introducitur ipse Xam Ti supremus caeli Imperator loquens. Sic igitur Oda ait: Ego (inquit supremus caeli Imperator) complector et amo Vên-vâm Regis clarissimam et purissimam virtutem: Et ideo quidem amo, quia illa non magnopere personabat, ut forinsecus perciperetur et appareret. (Vel ut alii explicant: quia illa non petivit suam magnitudinem a verborum sonitu et exteriori quadam specie ac splendore, sed e soliditate et cultu interiori) Nimirum, Confucius inquit, exteriora ista uti sunt sonitus verborum et splendor seu figura exterior, opes inquam, et arma, eloquentiae vis, et Imperatoriae maiestatis splendor, in ordine ad hoc ut moveatur et convertatur populus, sunt revera quid posterius et ramorum instar; ac vero solida illa cordis veracitas quae verbis factisque se prodat, et aliarum quoque virtutum praesidiis instructus animus, radix ipsa et fundamentum sunt; adeoque id quod prius ac praecipuum hic censeri debet. Alia Oda sic ait: Eiusmodi virtus est subtile quiddam et leve instar pili. Attamen (subiicit çu su) pilus quamvis | |
|
revera tenue quid ac subtile sit, adhuc tamen datur quidpiam sensibile quod cum eo ordinem habeat, eique comparetur et correspondeat: quapropter ad rem illustrandam magis appositum est carmen aliud quo dicitur: supremi caeli res longe fugit sensus humanos, adeoque nec habet vocis sonum quo audiri, nec odoris speciem qua percipi queat. Ex quo (inquit çu sù) confici videtur, eiusmodi rem summum quid esse humanis oculis invisibile, et indivisibile adeoque omnia sensibilia transcendens: et hoc ultimum dictum rem maxime declarat. In hoc postremo paragrapho duo sunt quae subobscura videri possint, atque explicatu difficilia. Primum quid verba illa Mîm te hic significent. Alterum quid significent illa Xám Tien Chi çai: quippe, tam horum, quam illorum, expositiones variae afferuntur. Nos autem duas potissimum sectabimur. Et quoad primum quidem, sequemur hic illos qui volunt, perbinas voces Mîm te vel excellentem quamdam virtutem, et hanc moralem, significari; vel rationalem, quae in homine est, portionem ac potentiam: congruit enim expositio haec sane feliciter cum iis quae dicuntur in libro Tá Hio §.1. ubi Mîm te vocatur portio illa rationalis a caelo homini indita; uti hoc ipso libro Chum yûm f.1. et alibi, Tien mím, et f. 25. §. 3. Te sím. Quod vero ad secundum attinet: duabus vocibus Xam tien, alii supremi Numinis Providentiam; alii supremum coelum sive quod nos Empyreum, sedem videlicet ac domicilium beatarum mentium significari docent. Caeterum qualescunque demum sint expositiones istae: certa est res una, quod ex hac Libri Chum yûm postrema sententia ternae videntur elici posse veritates, ac Sinensibus, quamvis Ethnicis, probari; scilicet unius et supremi Numinis existentiam et immortales esse mortalium animos: sua denique praemia cuiusque meritis post hanc vitam respondere. Etenim cum introducatur ipse supremus coeli Imperator verba proferens ac deinde cum alibi dicatur Ven-vam pii Regis animam assistere ad supremi numinis laevam et dexteram patet et Deum ab ipsis creditum et animam haud quaquam interire cum corpore: Rursus cum dicatur, quod idem Numen ampectitur et amat virtutem dicti Regis, sua respondere virtuti praemia, non dubie significatur. Quod ver de animarum immortatlitate censuerunt prisci Sinae hic superest breviter examinandum: nam quid de supremi Numinis existentia et Providentia tum variis huius operis locis quadantenus exposuimus et in singularem et copiosiorem tractatum reservamus. Non inficior priscos Sinas communi et haereditario vitio generis humani de praesenti vita potissimum laborasse; ut bene scilicet ac beate hic viverent, tranquillum florens invictumque servarent | |
|
Imperium: quae autem sors eos et vita maneret olim, caelesti Providentiae Numinique permisisse (in quorum tamen numero nequaquam sunt ii, quos eximia plane virtus, resque gestae, et sua ipsorum scripta contemptores fuisse docent vitae mortalis rerumque humanarum, et immortalis vitae studiosos.) Non caruerunt tamen etiam vulgares homines isti, appetitu diuturnae sempiternaeque vitae, quem sentimus mortales omnes inditum nobis esse ab Auctore naturae, utique non otiose frustra inditum. Qui appetitus quam vehemens in quibusdam illorum fuerit, argumentum possunt esse pretiosae potiones illae seu Ambrosiae vitae immortalis quas Imperatores quoque fabulis impostorum, aliquot post Christum saeculis, delusi spe, immortalitatis hauriendae, sumebant. Rei ergo, quae usque adeo connaturalis est homini, non possunt non extare quaedam vestigia in priscis eorum libris ac monumentis: quae si extant, ut revera extant, et tanquam dubiae tenuesque scintillulae hinc inde promicant; cur has obsecro non malimus interpretatione benigniore, seu leni flatu paulatim suscitare atque accendere; illa diuturnae vitae, seu potius productioris mortalitatis desideria ad spem verae immortalitatis vitaeque traducendo, quam severioris ac sinistrae interpretationis silentio suffocare atque extinguere?Nam ecquis tandem fructus existet ab huiusmodi silentio et severitate?non alius profecto, quam ut videamur tacite fateri, contrariam esse doctrinae nostrae priscam gentis aetatem omnem; utque ita vehementissime corroboretur Atheorum et Impiorum hominum perniciosus error: ubi cessare nos videbunt, mox ultro nos aggredientur ac lacessent ea parte, qua, si animus nobis fuisset, feliciter oppugnari a nobis ipsimet poterant: atque ita tandem dicent, malle se perseverare in ea sententia in qua nos ipsi fateamur, maiores suos fuisse per quatuor annorum millia; malle se tot viros sapientia, virtute, imperio clarissimos sequi, quam paucis aliquot alienigenis contratia docentibus fidem dare. Absit igitur ab Evangelii Praeconibus haec opinio, ut nihil adiumenti vel lucis ab authoritate Priscorum Sinarum potendum sibi putent Christianae veritati declarandae. Quae quidem opinio (si fas est dicere) vel ab inani quodam[1] metu ac religione, vel certe ab insigni quadam socordia aut ignorantia videtur proficisci. Quod si essent e priscis illis (nam de modernis hic non ago) qui aperte nobis adversarentur, existimantes, nullam recte factis mercedem, neque poenas noxis rependi, cum vita hominis finiri omnia. (In qua quidem sententia fuerunt ex Europaeis Philosophis aliqui; quos tamen sapiens ille Cato apud Ciceronem minutos vocat: apud eundem vero Lelius: Non assentior iis, inquit, qui haec nuper disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire, atque omnia [1] In the printed text this is written as "qnodam", which is a typographical error. | |
|
morte deleri, plus apud me antiquorum auctoritas valet vel nostrorum Maiorum, etc.) Si inquam essent e Priscis qui aperte nobis adversarentur, quamvis et essent alii qui favere nobis viderentur; tutius tamen fortasse tunc foret non attingere suspectas auctoritates: Nunc vero cum neminem patiamur adversarium; nusquam vel umbra istius impietatis appareat; sed e contrario plurima afferri possint, quae, tametsi non convincant, admodum tamen verisimile faciant, Priscos bene sapienterque sensisse de Providentia Numinis et immortalitate Animorum; quis tandem sanae mentis malit adversarios sibi esse, quam amicos, et socios, et patronos, non modo Priscos, sed huius quoque aetatis Sinas, Maiorum suorum (uti supra docuimus) adeo studiosos et observantes?Quis paucos posterioris aetatis Atheos atque Idololatras sequi malit, ac virus ex antiquis illis floribus sugere, quam dulce mel ac salutiferum?Quod iis non modicum contineri cum alii Scriptores, tum vero maxime Societ. IESU Sacerdotes Riccius, Pantoia, Vagnonus, Aleni, Monteirus, Buglius, Martines, aliique Litteris Europaeis et Sinicis clarissimi, docuerunt: Hac in re Lactantium scilicet, aliosque Patrum imitati, Tertullianum inquam, Cyprianum, Minutium Felicem, Origenem, Arnobium: qui Ethnicos suis ipsorum armis, uti et Hieronymus Augustinus, aliique Doctores Ecclesiae, haereticos identidem oppugnabant. Itaque Lactantius de falsa Religione contra gentes cap. 5. Omittamus sane (inquit) testimonia Prophetarum, ne minus idonea probatio videatur esse ab his, quibus omino non creditur: veniamus ad Auctores, et eos ipsos ad probationem veri testes citemus, quibus contra nos uti solent, Poetas dico ac Philosophos. Quamquam et in hoc rursus istos Patres imitantur homines nostri, quod quotiescunque de Animorum immortalitate, similibusque argumentis disputant, longe praecipuum robur ex nostra scilicet Christianorum Philosophia petant, et melli isti Sinico, quod dixi, tantam inspergant coelestis ambrosiae copiam, ut quamvis eam Sinae veluti suam cupidius appetant, revera tamen Europaeorum tota sit, et Christi potius. Ad extremum quo studiosius hanc veritatem ex priscis gentis monumentis eruamus, illa quoque ratio nos movet, quod siquidem probetur, eam Maioribus fuisse perspicuam, concedent illico nepotes perspicuam fuisse et alteram (quam supra tot argumentis) de supremo quodam Numine quod omnia procrearit ac moderetur: neque enim gens fuit tam agrestis ac barbara quae non agnoverit immortalem Deum, et agnoverit tamen animi sui immortalitatem. Nunc ad rem veniamus. Argumenti, quod negativum dicitur, non solet esse vis magna; habet hoc tamen, apud Sinas inprimis, | |
|
vim suam. Hoc igitur usuri, quaerimus in primis, ecquis Auctorum veterum et classicorum usquam dicat interire mortalium Animos, nullo providentiae consilio, sed casu, fortuitoque res geri? Profecto fateri debent, haud ullum esse qui aperte sic vel insanus sit, vel impius. Hinc igitur ad positivas auctoritates et argumenta gradum facimus. Ac primum quidem quid ipse Confucius de immortalitate senserit ob oculos eis ponimus. Et multa quidem nobis suggerunt libri Classici, quorum alios ipse conscripsit, alios collegit ac digessit in ordinem. Classicos dixi, qui soli apud Sinenses, et nos quoque suum pondus obtinent. Nam quae in libiris Kia Yu, sive domesticorum Confucii sermonum extant, cum hos septingentis sere post annis quam Philosophus vixit lucem vidisse scribant eam fere obtinet fidem, quam quisque dare voluerit: praesertim cum sit credibile, non pauca, vel ab improbis inserta, vel ab inepte studiosis ipsius Philosophi, conficta iis contineri. Hoc certum, dictos libros in Classicis, et qui litteratis homimbus praescribantur, haudquaquam numerari. Verumtamen ne cuipiam videat hic celasse quidpiam, vel subterfugisse, locum proferam, qui unus videri possit minus favere sententiae nostrae, introducitur enim Confucii discipulus, çù cúm vulgo dictus, ex Magistro suo quaerens, an mortui rerum notitiam conservent. Cui Philosophus, attemperare solitus responsa sua ingenio cuiusque et captui, tempori quoque, et loco, sic respondet, ut tamen sciscitantis dubitationem non tollat: Si mortuis (inquit) perseverare notitiam rerum dixero, timeo ne filii quorum pietas erga parentes maior fuerit, eosdem sociare velint, adeoque se ipsos interimant: Si contra[1], nullam esse asseruero, vereor ne languescat illa filialis pietas, et sint qui inhumatos etiam parentes abiiciant: desine ergo fili mi curiosius exquiere quae sit vita functorum conditio: alia sunt magis necessaria quae scire te velim: ista vero tu deinde congnosces. Sic Philosophus, ubi nota hoc loco non dubitari de existentia Animarum, sed quaeri a discipulo, an Animae defunctorum (quas supponit existere) conservent praeteritorum notitiam. His igitur praetermissis, quorum minus certa auctoritas est, ea dumtaxat afferamus, quorum indubitata apud ipsos sit authoritas, quaeque ad probandam Sinis immortalitatem magis apposita videbuntur. Cuiusmodi sane multa libri quinque et hi quos hic exponimus, non modo Classici, sed primae quoque classis, nobis suppeditabunt. Ut autem res ordinatius procedat, a definitione mortis, ut hanc in libris suis tradunt, ordiamur: Hoc modo namque facilius erit de reliquis quae sequentur iudicium ferre, et quid aetas Priscorum senserit intelligere: Nam quid aetate nostra Sinensium plerique, ex [1] In the printed text this is written as "contta", which is a typographical error. | |
|
imperita saltem multitudine, de morte sentiant, nulli dubium vel controversum esse potest, cum satis constet, Pythagoricis de metempsychosi fabulis plerosque fidem dare: qui adeo quamvis animos interire negent, quoniam tamen principiis nituntur vanissimis falsissimisque, absurdum plane fuerit iis quidquam tribuere, et mendaciis firmare veritatem. Olim igitur, ut docerent, humanam naturam duabus constare partibus, quarum una mortalis sit, immortalis altera, çu lo duabus quoque vocibus utebantur, quarum altera descensus et casus, ascensus altera significatur. Sic mortem Yao Imperatoris in Xu kim librorum sere vetustissimo declarant. Nec diversum efficiunt sensum, quamvis diversae sint voces, quibus Xún, et Ven-Vam Regum, aliorumque Principum descensus atque ascensus; obitus inquam, seu Animae corporisque separatio significatur. Interpretes certo, et quidem Ethnici, quos inter Colaus noster suffragantur hic nobis, ac mirabili sententiarum consensu, sic voces illas exponunt, ut dicant, id quod in altum subeat esse spiritum, quod deorsum feratur atque concidat corpus esse. Procul dubio nec istis, neque tot verbis usuri, si meram corporis resolutionem vitaeque finem significare voluissent. Hinc nimirum illa nunquam satis depraedicata vox et oratio Yù Regis (de quo supra mentionem fecimus) qua ipse consolaturus suos in praesenti subitoque vitae discrimine: sěm kí yè (inquit) sù quěi yè, vita haec nostra, Proceres, depositi est instar: mors ergo depositi restitutio erit. Imo quoniam kí et quěi binae voces, haec reditum quoque significat, illa diversoriam, videtur eodem Laconismo suo vir sapiens complecti etiam voluisse Tullianum istud, quo dicitur natura commorandi nobis diversorium dedisse, non habitandi locum. Quocirca paratos esse debere secum ex vita ista discedere, tanquam hospitio, non tanquam ex domo. Quod si vetustas aliquid hic ponderis atque authoritatis afferre potest, uti sane potest, sententiam tam christianam ante ipsius Abrahami tempora, ne dicam Ciceronis vel Urbis conditae, Rex Sinicus pronuntiavit. Abiit igitur in vulgarem usum pulcherrimus loquendi modus, et cum memoria tanti Principis viget hodieque sic, ut nihil Sinis familiarius sit, quam, ubi quis excessit e vivis dicere kiú xí discessisse iam illum a saeculo, çû xí, vale dixisse saeculo, sié xí, egisse saeculo gratias, etc. prorsus ea ratione, qua narratur quis hospiti, apud quem divertit, gratias egisse, et vale eidem dicto, in patriam remigrasse. Sinas autem, cum sic loquuntur, ex animi sui sententia vulgo loqui, olim certe quidem locutos, mos ille priscorum, cuius in Officiorum libris non semel sit mentio, argumento potest esse. Solebant hi quotiescunque eorum aliquis obierat, in superiora domus conscendere, atque hic coniectis in coelum oculis multo cum gemitu | |
|
defunctum inclamare, vocem fo lachrymabiliter ingeminantes. Porro vox illa, sicuti Interpretes hic affirmant, reditum ad corpus, seu reviviscere significat. Ad quem ritum alluserit fortasse Memcius, cum eadem usus voce dixit: Sanctos Reges, si quidem reviviscerent, non alia quam, quae doceret ipse, docturos. Certe in obitu quoque Regum, is quem dixi, ritus adhibebatur; tametsi vero nunc antiquaetus videatur, non obscure tamen declarat quid aetas illa de immortalitate senserit, atque tanto praeclarius quam praesens haec posterorum aetas, quanto longius huic illa praecellebat, si quidem de vitae morumque innocentia, nec-non candore quodam et simplicitate agatur. A Priscis etiam, ut opinor, manaverit mos iste qui hic variis in Provinciis in usu est, ut filii in parentum suorum obitu, lugubri habitu, nec sine lachrymis atque eiulatu viciniora loca concursent, non secus ac si quaererent fugientem animam, et ad pristinam sedem corpusque exanime revocarent. Quod si existimabant prisci (ut de hac nostra aetate non agamus) hominum animos interire, quam supervacanea stultaque erant haec omnia! An enim quod interiit movere se potest, ne dicam ascendere? An depositum quod periisse constat, idem ipsum restitui? De hospite vero, si quidem is in diversorio suo iam extinctus sit, nonne vel ignarus admodum, vel nugator sit, qui discessisse dicat, qui patriam, qui domum repetivisse? Et illa, quae narravimus, quisquamne sanae mentis faciat, si post mortem nihil quod vivat, quod intelligat, existere arbitretur? Non me fugit tamen quid ab atheis huius temporis, qui cum a Priscis maxime dissentiant, videri tamen volunt maxime cum Priscis sentire, hic responderi queat: ornatus gratia scilicet ac figurate multa dici; memoratum vero ritum evanidum atque mutilem esse; neque enim Priscis aliud hic fuisse propositum, quam ut dolorem suum, et desiderium illius qui interierat, testarentur: quod autem suspicerent in coelum, atque illinc dilectos Manes quodammodo revocarent, mirandum non videri; quandoquidem sic existimarent, quin adeo et hic et alibi diserte doceant, aerium quid, imo nihil esse praeter merum aerem spiritum illum qui hic dicatur ascendere: nihil autem vel absurdi vel alieni dicere, qui aerem dicat in sublime ferri: sed neque ipsum Confucium ab hac sententia videri alienum, qui rogatus, ut quèi xîn duarum vocum significata definiret, aerium quid esse responderit, ut in Officiorum libris refertur, iisdem scilicet imbutus erroribus, quibus prisci Poetae nostri tenebantur, cum animam nostram particulam aurae esse canerent: quibus item Varro tenebatur, cum diceret animam esse aërem conceptum ore, defervefactum in pulmone, tepefactum in corde, diffusum in corpus. Itaque modum loquendi Sinis admodum | |
|
familiarem esse hoc tempore, cum de moriente sermo est, ut çive kí, vel abscissum esse, vel tuón kí interceptum esse hominis spiritum, seu verius respirationem vulgo dicant. Sic fortassis isti, quos quidem refellere haudquaquam sane difficile fuerit. Nam quod ritum Priscorum supra memoratum sic interpretentur, ut inanem faciant; nullius id auctoritate vel exemplo faciunt, cum nullus Interpretum, quos ego quidem adhuc consulere potui, inanem fuisse doceat. Rursus quod hominis animum per aerem, quem respiramus, definiri dicant, seu describi verius; nihil contra Priscos, aut Confucium efficiunt: quaero enim, qua voce, quave metaphora uti poterat homo cultioris nostrae logices et metaphysices ignarus ad explicandam rem, quam docebat, esse maxime subtilem, et quae fugeret sensus ipsos? an alia quam quae a re sublunarium rerum subtilissima mutuaretur? Imo nos ipsi, nos (inquam) Europaei, cum rationalem animam voce quam possumus propriissima significare volumus, qua voce tandem utimur? nonne Spiritus? At huius ethymologia vocis unde petitur? a spirando. Sed enim et bruta spirant animantia, et venti spirant, suus et his, et illis est spiritus: vitalium quoque spirituum apud nostrates Medicos (quin et Sinicos) creberrima mentio. Est, inquies: verum, ubi de homine agitur, metaphoricus est vocis usus: atque metaphoricus et aëris hic erit. Vis intrem penitius? ipsammet vocem animus, constat a Graeca voce ἄνεμòς originem ducere: haec ergo si Graecis flatum ventumve significat, an recte mox conficies, animam rationalem ex sententia Latinorum ventosum quid esse, vel flatulentum? Neutiquam vero, inquies: declarant enim Latini quid hic sentiant, cum rationalem esse animum dicant. Bene habet. At Sinae quid ipsi quoque sentiant nusquam declarant? Quid crebrius, non Interpretes modo, sed ipsum quoque vulgus, in ore habent, quam haec: sapiens, excelsus, prudens, intelligens spiritus sive animus, etc. quae profecto nemo qui rationis compos sit, nisi de animo ratione praedito dixerit. Iam vero ipse Confucius cum spiritum istum aërium, ut dicis, et quidem ut a corpore separatus est, animatum, intelligentem ac spiritualem vocat, nihil dicit? quando subtilissimum quid esse docet maximeque purum, quando sapientem vocat, quid sentiat non declarat. Narrat, spiritum postquam excessit a corpore manifestare sese, diffundere odorem sui, tristitia quadam affici et sui ipsius commiseratione, quod consortio corporis diuturnaque consuetudine privatus sit; haec aliaque cum dicit, nihil dicit? Nondum quid sentiat declarat? Illud autem Memcii, pronunciatum quam praeclarum quamque appositum ad rem nostram! Nimirum subtilissimum quid esse quo a brutis animantibus differat homo. Subtilissimum vocat, quod expers esse materiae proculdubio intelligeret. | |
|
Sed age sane. Faciamus, eos crassiuscule speculatos esse, et spiritalem substantiam (sicut olim tot in Europa Philosophi, Angelicam) materialiter concepisse: An idcirco mox dicemus aberravisse toto coelo, et formam quoque animae substantialem, quae ipsis animantibus tribuitur, hominibus negavisse? Quod si veniam damus et Pictoribus et Poetis dum mentes illas caelestes nobis depingunt, quamvis alienissima quaeque iisdem appingant; Sinenses illico damnabimus, si forte, praeter conceptus alienos (quos ipsi quoque vel inviti formamus assidue) verbis quandoque et sententiis utantur alienis. Verumtamen quia nobis inter Ethnicos versantibus summopere cavendum est, ne videamur his qui rudiores sunt, vel etiam perversi iam perditique, iisdem quibus ipsi teneri erroribus, prudenter admodum Societatis Iesu Patres, quotiescunque de anima rationali disputandum fuit, voce Ki abstinuerunt; tum quod non alia fere communem quem respiramus aërem Sinenses explicent, tum vero maxime quod ex priscis eorum monumentis, adeoque libris ipsius Confucii vocabula non pauca suppetant, eaque perapposita, quibus nobilior hominis portio, seu immortalis animus significatur. Et hominem quidem ipsum inter omnia viventia nobilissimum quid esse diserte affirmant. Animum deinde Tá ti, seu maiorem ac nobiliorem substantiam, ut a Siaò-ti quod minorem substantiam sonat, distinguant: vocant item clarum caeli mandatum, et claram, seu intelligentem virtutem: ad haec, virtutem naturalem; potentiam intellectivam, quae eadem subtilis sit, quae a coelo infusa, quae lumine rationis collustrata. Quid? quod easdem quandoque voces Animae rationali tribuant quibus spiritus suos, sive Xin, significare solent: Quos etiam alibi errantes Animas vocat liber Ye-kim. Quoniam tamen adscribunt spiritibus eximiam quamdam virtutem (uti supra narravimus) et multa quae vires humanas excedunt, placuit sociis voce Xin sic uti, ut fere non aliis quam naturae Angelicae suppositis tribueretur: ad animum vero hominis significandum plerumque binas voces Lîm sim, vel Lim hoen adhibuerunt. Apte quidem; vox namque Hoen cum Animam significet, addito Lim, mox ad rationalem contrahitur: per Lim quippe vim intellectivam, adeoque spiritalem, significant: metaphorice vero, rei quoque inanimatae (ut supra dicebamus) praecipua quaedam venustas vel efficacitas eodem Lim vocabulo (vel etiam Xin) declaratur. Quod si dictae voci Hoen alteram Kio, quae sensitivum sonat, adiunxeris, sive praeposueris, ampliorem eiusdem significationem effeceris; amplissimam vero, si cum voce Sem, seu vegetativa, copulaveris. Vocis item sim, quae naturam sonat, par item ratio est, quae vocis Hoen. Cum doceant igitur (ut ad priorem ratiocinationem nostram | |
|
revertamur) rationalem hominis naturam, sive Animam, a coelo nobis esse infusam: sive, ut Tullianis verbis hic utar, quod coelestis animus ex altissimo domicilio sit depressus et quasi demersus in terram, locum divinae naturae aeternitatique contrarium. Rursus cum sic a coelo venisse Animum doceant, ut donis suis ornatus, et prudentiae, pietatis, aliarumque virtutum praesidio munitus, tantoque comitatu veluti circumseptus venerit: cumque adeo, quemadmodum praeclare probat ac docet Memcius, passimque pueri cum suis literarum elementis addiscunt, cum nativa quadam propensione ad id quod rectum est atque ex virtute, procreatus fuerit: Imo quicunque Sancti sunt (vetus haec Sinicae gentis opinio est) proprio quodam praecipuoque coeli beneficio Sancti nascantur omnes. Cum sic (inquam) non modo senserint Prisci, verum etiam docuerint, non est profecto quod miremur si putaverint, Animos e coelo profectos in coelum reverti; quando antiquissimus ille Trismegistus dicebat: piorum Animos a morte in naturam Deorum transire a quo nec ii forte dissenserint Philosophi, quos, Cicero scribit, nunquam dubitasse quin ex universa mente divina delibatos Animos haberemus. Multis certe quidem post saeculis sequutus hos Africanus, cum narrasset (apud eundem Ciceronem) Animum nobis datum, ex sempiternis coelorum ignibus, quae sydera et stellas vocamus; quos etiam dicit, divinis esse mentibus animatos; mox addit, eos qui iustitiam colant et pietatem in coelum pergere, et in coetum eorum qui iam vixerunt, quique corpore laxati locum incolant splendidissimo candore conspicuum. In hanc ergo sententiam exponi potest locus illustris libri Ye Kim: postquam enim ostensum fuit, quomodo res omnes in locum finemque naturae suae consentaneum sponte sua nec sine impetu quodam rapiantur; additur quoque illud: portionem hominis eam, quae nobilior sit, coelum semper intueri, et in hoc ferri tanquam centrum suum: eam vero, quae ignobilior sit, consortem sibi terram pronis oculis spectare. Diceres Poetam, cum simillimam multis post saeculis canebat, ab Sinis didicisse; et horum libros pervoluisse Romanum Oratorem cum dixit: Optimis curis ac studiis agitatum et exercitatum Animum velocius in beatorum Sedem et domum suam pervolvere: idque ocyus facturum, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea quae extra sunt contemplans, quam maxime se a corpore abstrahet. Sed quoniam solet rebus ipsis, factisque multo plus inesse ponderis, quam verbis atque sententiis missa faciamus haec argumenta quae ab ethymologiis vocum, et variis loquendi modis peti queunt; pergamus ad solidiora, quaeque ex rebus ipsis suum robur atque auctoritatem accipiunt. | |
|
Auctor est ipsemet Confucius in libro 1. classis Chun-çieu dicto Animam cuiusdam Chim pe qui vivens praefectum egerat post obitum visam esse. Hic ergo iam habemus testimonium apud Sinas quidem gravissimum, quod Animus cum ipso corpore non intereat: quis enim dicat, virum tam spectatae fidei, et prudentiae tam singularis aut finxisse quod intelligeret esse falsum, aut temere credidisse quod esset fabulosum? Europaei quidem de illo sentient prout cuique cordi erit; at nulli Sinarum prorsus persuaderi id poterit. Sed nolim tamen in hoc unius hominis testimonto praecipuam quamdam vim facere. Locupletissima ex libro Xu Kim maxime classico testimonia me vocant. Puon-kem ex Familia Xam, inter eas, quae rerum potitae sunt, secunda, ipse decimus septimus Imperator, qui annis 1401. ante Christum imperare coepit, cum ob eluviones maximas cogeretur Aulam suam transferre alio, eamque reducere in primum locum, quem olim sibi in Provincia Honan, Fundator ipsius Familiae Chim-tam dictus, elegerat: (Po loci nomen tunc erat) cumque videret abhorrere populum a mutandis iterum sedibus (hac enim familia imperante quartum iam alio migratum fuerat) adeoque palam obstrepere mandatis suis ac repugnare; scripto publico rationem dedit consilii sui, utilitate simul ac necessitate rei quae agebatur ob oculos omnium posita: inter alia vero quae affert, unum est in quo praecipuam quamdam vim facit: quae quidem nulla fuisset si quidem communis Magnatum et populi sensus et fides pro animorum immortalitate non fuisset. Ego si diutius (inquit) hic commoratus me pariter et vos perdidero, quo tandem pacto iustissimas iras et comminationes effugiam Tam Atavi mei cuius anima in coelo nunc degit, et proculdubio me unum calamitatum omnium quae nobis obvenient reum aget, exprobans mihi inclementiam meam, qui cum servare vos possem, perire tam crudeliter siverim? Nec multo post addit, Avum suum, Patremque dicto Tam auctores fuisse ut vindictam sumeret de Optimatibus illis qui opulentiorum Civium facultatibus avari insidiabantur, etc. Quem in locum scribens Interpres Vam xi dictus ait: Iam inde a Chim-tam et Cheu Familiis Imperialibus ascendendo ad superiora tempora seu ab omni aevo Sinenses nunquam non servierunt defunctis uti serviebant viventibus. Quaero nunc ab Atheis, et iis, qui Priscos Sinas atheos fuisse contendunt; si quidem noster Animus aërium quid est, et quod resolutum a corpore mox dissipatur vacuasque in auras abit; ubi, et quo tandem modo perstitit Animus Regis Tam, tamdiu, tamque integer, et inviolatus annis omnino trecentis eoque amplius? tot namque inter huius obitum et abnepotis Imperium intercessere. Nec minus illustre est alterum ab eadem Familia testimonium | |
|
immortalitatis. Imperabat Cheu Tyrannus, inclemens idem in suos et in coelum impius. Gemebant probi omnes quod viderent magis ac magis labefactari Rempublicam; ipsumque iam Imperium non dubium ruinam minari. Non tulit animo diutius qui inter Optimates dignitate par multis, omnes fide, prudentia, studioque boni publici vincebat (çu-y nomen fuit) adit Regem intrepidus, quamvis haud ignarus quanto cum periculo capitis sui: sciebat autem niti illum stulta quadam fiducia de favore Proavorum suorum, ipsuisque (si placet) coeli. Itaque, coelum (inquit) o Imperator, plane iam videtur ab hac Familia nostra abstulisse Imperium: sic enim viri censent virtute sapientiaque primi; et fortes ipsae, quas admota testudine consuluimus, cum tristes et infaustae sint omnes, haud obscure praenunciant: non est tamen quod existimes, conditores ac Principes Familiae huius Proavos tuos sensu carere nec tangi malis filiorum ac nepotum suorum, et occasu nobilissimae domus tuae, imo et suae: sed enim, quia tu vita et moribus adeo dissimilem illis te praebes, iocis ac libidini indulgens, a coelo te praescidisti scilicet, atque effecisti, ut Animi Maiorum tuorum qui in beatis illis sedibus commorantur, quamvis maxime velint, non possint tamen opitulari tibi nisi aliam vitae rationem interis, atque hoc pacto coeli sententiam contra te iam latam mutaris. Haec ille. Qui profecto sermonem huiusmodi tali praesertim loco et tempore non instituisset, si de immortalitate Animorum vel dubitasset ipse, vel Tyrannum, quamvis impium, dubitare putavisset. Multoque minus dici potest, ultimum vitae suae discrimen adire voluisse, ut, quod non sentiret ipse, specie tenus et cum politica simulatione alteri suaderet. Certe quidem vecors ille Tyrannus, ac veritatis impatiens, clientem longe fidelissimum tunc maxime utilia suadentem, confestim rapi iussit ad capitale supplicium, et praemium tam rarae fidei mors fuit. Caeterum (quod hic diligenter observare Lectorem velim) plane videntur Prisci credidisse piorum virorum mentes e coelo sic opitulari suis, vel poenas etiam peccantibus infligere, ut id non tam per se, quam ab ipso coelo, seu Domino coelorum ac supremo Iudice posteris suis modo praemia, modo etiam poenas efflagitando perficerent, adeoque patronorum vices agere solitos quotiescunque proprius quidam favor a coelesti Aula speraretur: quae quidem res admirabiliter etiam confirmat quod asserebamus supra, notum cultumque Priscis fuisse supremum Numen, cui tanquam Domino, Regi, et Iudici Maiorum suorum mentes coelo iam receptas assistere existimabant. Quod ut Lectori sit exploratius, iuvat equidem referre quod ibidem narratur in exordiis Familiae Cheu contigisse. Graviter aegrotabat Vu-vam secundo Imperii sui anno, et octavo | |
|
supra octogesimum aetatis suae. Fuit is autem Fundator tertiae Familiae Imperialis Cheu dictae, et anno ante Christum 1122. regnare coepit. Frater ipsius idemque primus administer Imperii, Cheu-cum vulgo nominatus, cum vehementius hic angeretur ac timeret ne corrueret modo partum Imperium, si frater, eo vix inito, nedum firmato, e vivis eriperetur oblato suppliciter libello vitam suam Patris Avi Atavique Manibus, qui supremo coelorum Imperatori assistebant lubens devovit, ut aegrotanti fratri aliqua relaxatio, vitaque paulo productior tribueretur. Votorum compos facta est, et sine ullo quidem impendio, tam rara fratris gratia. Quinquennium deinde vixit, ac stabilivit augustae Domus fundamenta; tandemque moriens parvum filium tanti haeredem Imperii, tredecim annos tunc natum, fratri commendavit. Agebat hic summa cum fide tutorem nepotis sui, atque optimis cum disciplinis instituens ad virtutes sane Regias informabat: Summa quoque rerum et Imperium, quoad parvulus adolesceret, penes unum fere patruum erat: Sed hinc, uti solet, orta paulatim invidia est: Nec latuit ea Principem, qui veritus ne inflammaretur acrius, et sui causa detrimenti quidpiam Respublica pateretur, tempori invidiaeque ultro cedens vicario sese imperio ac tutela abdicavit. Erant ipsi a consiliis Viri duo virtute sapientiaque praestantes: His ergo pupillum commendans, et facti sui rationem quodammodo reddens, migrandum est (inquit) quippe si a me, vel ab ipsa potius Republica non avertero tempestatem, ecquid olim post fata respondebo Maioribus meis, rationem utique exacturis a me, ne dicam meritas poenas; quod privatis potius commodis, quam publicae quieti consulens, in discrimen adduxerim Imperium universum. Haec fatus in Regnum Xan tum profectus est spontaneus exul, atque ibidem privatus vixit. Sed enim diu latere non potest quisquis amat latere. Exactis enim duobus annis, quasi coelum ipsum causam tantae virtutis contra aemulos invidosque tuendam susciperet, horrenda saevire tempestas coepit, mugire coelo tonitrua, furentium vi ventorum annosae arbores radictus evelli; nec dubia iam strages ac vastitas agris atque urbibus inferri. Deprehensus in hoc rerum articulo iuvenis Imperator, Archivium Kin tem dictum, recludi iubet, libros de more consulturus: Hos dum revolvit per se ipse, in libellum supra memoratum forte incidit: Legit, obstupescit, ac solutus in lachrymas gemitusque, ingratum se clamat, ingratam patriam, et tantas ab irato coelo poenas utique promerentem. Nec mora. Verbis humanissimis revocari Patruum iubet. Redeunti procedit obviam; honores pristini restituuntur; et ne fortuito contigisse haec putarentur, una cum ipso Cheu-cum, sua mox serenitas coelo; et tranquillitas terris restituta fuit. Multa possent hic attexi generis eiusdem ex Annalibus aliisque | |
|
libris deprompta: sed enim vereor ne prolixitas, quae semper iniucunda est, in hoc argumento nostro et disputatione gravis quoque sit atque odiosa. Sit igitur nobis pro clausula monitum sane pulcherrimum, quod Chao-cum suae ad Chim-vam Imperatorem paraenesi quondam inseruit: nempe, si salvum se vellet, si perenne, si florens Imperium, insistere Maiorum vestigiis oportere, et heroicas eorumdem virtutes constanter imitari: Nam quid existimas, o magne Princeps (inquit) Sapientes illos Reipublicae administros ac Reges extinctae nuper Familiae, oblitos rerum humanarum in coelo degere, neque hoc egisse, ut stirps illa domusque Regia conservaretur? Fuit hoc illis, mihi crede, in votis, curae fuit et cordi: Sed enim postremi Regis impietas exitium ac ruinam maturavit: Pervasit in ipsum coelum populi totius clamor sub acerba gementis tyrannide, et a ferenda posteris ope Maiores prohibuit; qui adeo cum implacabiles coeli iras esse iam intelligerent, aequissimae eiusdem voluntati morem utique gesserunt. Sed ipsum potius textum et Colai interpretaionem audiamus. Isti Aviti sapientes ac probi Reges sunt in coelo, neque omnino interierunt. Isti igitur quomodo non possunt enixe implorare opem a coelo ut iuvet et protegat suae Familiae filios ac nepotes, etc. Sed quia (prosequitur Cham colaus) impius Cheu, qui acceperat a coelo clarissimum Imperium (vel, clarissimum mandatum) non valuit colere virtutem; quia repulit et abiecit a sui tutela seniores populi, efficiens, ut probi et sapientes viri aut fugerent, aut se occultarent; quia item plurimam fidem dabat impuris hominibus atque adulteris, effecit insuper ut hoc morbo infecti obtinerent munera publica et dignitates; cumque adeo similibus criminibus depravati societatem firmarent inter se, et Regem, seque mutuo ita adiuvarent; tendebat in haud dubiam perniciem populi tam dirum virus. Factum est igitur ut populus oppressus afflictusque crudeli adeo tyrannide, neque habens iam quo fugeret aut apud quos ageret causam suam, hoc solum remedii inveniret, ut Patres-familias complexi parvulos filios suos, et trahentes uxores suas, hoc modo lacrymabiliter clamarent ad coelum miserabili voce flagitantes, ut tandem sibi liceret effugere ultimum vitae reliquae discrimen, quandoquidem tot undique calamitatibus constricti tenerentur, nec locus usquam foret quo se reciperent. Populi sane sors luctuosa et prorsus miseranda! At vero hoc coelum tacite apud se decernit res mortalium. Cum ergo contemplaretur hosce quatuor Imperii partium populos, et absque culpa illorum tot damnis et calamitatibus intelligens opprimi; poterat ne fieri, ut non tenerrimo commiserationis affectu moveretur et cogitaret quantocyus illis succurrere et opitulari? Ideo quamvis Familiae huius Yn Avitorum Regum resideant in coelo Animae, tamen etiam modo nequeunt cohibere et revocare coeli ipsius voluntatem seu decretum, etc. Hactenus Cham colaus. | |
|
Quis autem credat; in re tanti ponderis ac momenti virum tantum tali ratiocinatione fuisse usurum, si quidem ipsi dubia fuisset Providentia Numinis et Animorum immortalitas, vel certe Principi suo dubiam esse autumasset? Haud quaquam tamen cuivis Maiorum suorum tribuere solebant hanc in coelesti aula, ut ita loquar authoritatem, et gratiam studiumque posteris suis patrocinandi; sed iis dumtaxat qui vitae morumque eximiam quamdam probitatem (sanctitatem vocabant ipsi) cum Regia dignitate coniunxissent; quique adeo sese coeli filios virtutibus et recte factorum gloria, non autem specioso dumtaxat nomine comprobassent. Sufficiant haec igitur, ut intelligamus, quid illa prisci candoris Philosophia de immortalitate senserit. Porro quaecunque nos hic attulimus, ex libro Xu-kim sunt deprompta. Classicus est, primaeque authoritatis, et qui Sinensium ingenia per quadraginta iam saecula exercet; hinc eruditiones suas petunt, hinc argumenta lucubrationum, hinc denique gradus, honores, dignitates. Postulat hic vero quasi pro iure suo Colaus noster Cham, ut quando cum illo lucubrationem hanc auspicati sumus, et iter illo in primis duce ingressi, totum eodem comite quasi decurrimus; nunc in termino constituti, cum illo quoque quasi fessi de tam longinqua via consideamus, totam quasi uno oculorum coniectu simul relegentes. Liber (inquit ipse) Chum yûm de medio sempiterno, cum initium facit a natura, quam caelum homini indidit, docet nos, quod illud recte agendi principium sit a coelo: Cum vero agit in fine de supremi coeli virtute incorporea, indicat quomodo contendere debeat vir perfectus, ut ad eam, quam a coelo accepit puritatem et innocentiam, pertingat. Quod ut consequatur, primum quidem necessarium est, ut attendat ipse sibi, sollicite et circumspecte se gerat, etiam in his, quae sub aliorum sensus non cadunt: sic enim medium tenebit beatus. Ubi vero per hoc in seipsum invigilandi exercitium primaevam puritatem et innocentiam consecutus fuerit, tum demum paulatim poterit supremam illam ac reconditam subtilissimae et unicae virtutis excellentiam obtinere. Haec Colaus. Cui viro tametsi plurimum tribuant et laudis et authoritatis Scholae Sinenses; sic tamen existimo, quod multo plus lucis, et apud ipsos quoque Sinas multo plus et applausus et authoritatis ab Interprete Europaeo, vel Sinensi Christiano accepturus fuisset Confucius, sua brevitate plusquam Laconica obscurus, quam acceperit ab homine Ethnico, et altiorum veritatum ignaro: qui ut erat Principis, seu futuri mox Imperatoris Magister, unum sibi scopum praefixit, Principis sui ad recte feliciterque gubernandum institutionem politicam: adeoque non raro vim facit ipsi textui, et ea quae nubes ac sydera transcendunt intra limites terreni Imperii, arctosque Regii Palatii cancellos concludit: Atque hic est demum | |
|
praegrandis ille mons sapientiae et sanctitatis, quem olim in hoc Sinarum Orbe tanto studio et labore Magister extremi Orientis Confucius in altum educere nequidquam molitus fuit; erat enim sublimior humanis viribus substructio, et naturae nostrae, divinae gratiae auxilio destitutae, nequaquam superabilis: adeoque sub extremum vitae spiritum cygnaea voce non immerito querebatur, montem suum (vel montis ideam potius) corruere; et conatus suos ac spes rerum tantarum cum ipso Imperio, quod eodem quoque tempore ruinam minabatur, collabi. Finis explanationis Libri Chum yûm |