Treatise 3
TRACTATUS III. De Ethica Sinensi.ProoemiumSinae ut antiqui sapientes, absque praeceptorum methodo Philosophantur; rem, non artem dicunt. Apud illos nulla Logica artificialis, sola naturalis; Physicam per sensum allegoricum saepe morali immiscent. Materia prima iuxta quosdam illorum authores, est primigenius aër, cuius pars subtilior, purior ac levior formandae terrae, seu rebus terrestribus inserviit; (Chaos nempe informe, iuxta ea quae dixi in Tract. primo de Cognitione primi Entis Cap. 2 Quaest. 3). Ista igitur aëris tenuissima substantia, vel ista aërea corpuscula, sunt materia, ex qua rerum corpora tum animata, tum inanimata conflantur (A). Substantialis rerum forma est ratio essentialis, quae perficit materiam primam (B). Causa efficiens universalis est Caelum, de quo in eodem primo Tractatu; id est, vel Caelum immateriale seu DEUS, si agatur de Causa prima Universali; vel potius universalis Virtus supremi Domini Xam Ti, (nempe Divina potentia) in caelo ac terra residens, quae per alternantem motus Yam, et quietis Yn vicissitudinem, ac per quinque elementariorum principiorum aquae, ignis, ligni, metalli, terrae (haec quinque Sinae vocant | |
|
elementaria principia, eaque peneè omnibus rebus etiam moralibus per tropum accommodant) producit omnes mundi res corporeas (C). Causa finalis est cuiusque rei perfectio, ad cuius consecutionem naturali quadam propensione ipsa tendit (D). Atque haec sunt iuxta Sinas quatuor universalia corporis Physici Principia. Agunt etiam de caelo, de eius motibus, de instrumentis mathematicis ad deprehendendos motus caelestes, de constellationibus, de stellis, de 5 planetis minoribus et earum coniunctionibus, de sole, de luna, et earum eclipsibus, de variis phoenomenis, de cometis, de iride, etc. (E). De Anima quid sentiant, infrà dicemus. Quod attinet ad Metaphysicam, videntur etiam aliquid de ea insinuare, dum omnia ultimate reducunt ad Rationem generalissime sumptam; illamque sic sumptam dicunt esse unam, esse veram, esse bonam; nempe illam generalissimam Rationem, seu illud Ens generalissime sumptum et a materia abstractum, habere metaphysicas Entis proprietates, quae sunt unitas, veritas, bonitas transcendentalis (E). De Ente increato, et Intelligentiis quid sentiant, iam fuse vidimus in Tract. 1 de Cognitione primi Entis Cap. 1 et 2. Sed longior forem, si totam Sinicam vellem perlustrare Philosophiam; haec pauca generatim indicasse sufficiat. Nunc ad Ethicam, quae est praecipua apud Sinas scientia, pergo. Sinae, uti Aristoteles, suam Ethicam dividunt in Monasticam, quae dirigit hominem ut privatam personam in ordine ad bonum suum privatum; in Oeconomicam, quae dirigit hominem ut membrum Familia in ordine ad bonum domesticum; et in Politicam, quae dirigit hominem ut partem regni in ordine ad bonum publicum; atque ita considerabimus Ethicam Sinicam cum respectu ad Ethicam Aristotelicam, Ethicam Sinarum Infidelium cum respectu ad Ethicam Aristotelis Infidelis. Sed | |
|
magnoperè animadvertendum est, quod Sinae multùm differant ab Aristotele in modo tradendi illas tres Ethicae partes; Sinae enim illas tres partes sine ordine, sine methodo, et per solas sententias, dum se offert occasio, tantummodò tractant. Unde sat difficile fuit omnes istas scopas dissipatas ad hunc Aristotelicum ordinem redigere. Textus LibrorumA.1. Liber Cheu ye chin kiay, seu vera libri mutationum ac productionum expositio tom. 22. cap. Siu qua chuen xam sic habet: Dum Tay kie, seu primus Terminus vel Natura indistincte spectatur, (nempe in Tabula aenigmatica octo symbolorum, sinice Pa qua Libri Ye kim cuius Tabulae Caput est Tay kie, veluti summum praedicamenti genus) tunc non non habetur caeli ac terra divisio; cum autem hic primus Terminus causat motum, tunc producitur seu resultat modus Yam, (hic modus Yam in dicta Tabula repraesentatur per lienolam continuam sic —), modique Yam aër levior, purior, subtilior ascendit ac distenditur; atque hinc habetur caelum. Cum causat quietem, tunc producitur seu resultat modus Yn, (hic modus Yn repraesentatur in eadem Tabula per lineolam discretam sic - -) modique Yn aër gravior, impurior, crassior descendit ac coalescit; atque hinc habetur terra. Postea ex subtili et arcana huius duplicis aëris (nempe caelestis et terrestris) coniunctione ac concursu omnes causae materiales tum insensibiles, tum sensibiles emanant; et hoc est, quod caelum ac terra dicitur omnium rerum Pater et Mater. A.2. Lib. Ge kiam ye kim tom. 18. seu ultimo sic: ex divisione Tay kie, id est, primi Termini seu Naturae, (quae est summum genus in categoria seu Tabula aenigmatica Libri Ye Kim) nascuntur duae figurae Y, (id est, duae lineolae: altera continua repraesentans unitatem, altera discreta repraesentans | |
|
binareitatem;) ex motu (scilicet Tay Kie) nascitur modus Yam, et hinc sit Caelum; ex quiete nascitur modus Yn, et hinc sit terra. Postea ex subtili et arcana utriusque aëris seu vitalis aurae (nempe caelestis et terrestris) coniunctione omnia generantur. Habito aëre ad formandum corpus, tunc et ratio illi inditur; atque hoc est quod caelum ac terra sit omnium rerum Pater et Mater. B.3. Lib Su xu mum yn, seu quatuor librorum classicorum facilis explanatio, tom. 1. in librum Ta Hio, in proemio sic ait: Dum consideratur Ratio, prout opponitur aurae vitali et materiae fundamentali; tunc aura vitalis cum materia fundamentali est quid plenum seu sensibile, et Ratio est quid vacuum seu insensibile. Vacuum semper recipitur in pleno;16Ratio enim non confunditur cum aura vitali et materia fundamentali; nec vitalis aura multo minus confunditur cum materia fundamentali; sed auram vitalem ac materiam fundamentalem unit Ratio et ipsa aura vitalis coadunat materiam fundamentalem. B. Idem Lib. magnus commentarius in Libr. Xi Kim seu Carminum tom. Ta ya, oda Chim min, sic: Omnes isti populi a Caelo producti, et constant corpore quod est materia, et accipiunt rationem, seu naturam rationalem, quae est forma. C.4. Lib. Su xu mum yn, tom. 1 in Lib. Ta hio, in proemio sic: Atque hoc est quod vere dicitur: Caelum per motum Yam et quietem Yn, perque primaria quinque Principia Universalia producit omnes res. Ubi aër seu aërea materia habetur ad Corporis compositionem, tunc et ratio illi inditur. C.5. Lib. Sim li ta ciuen seu de Natura et Ratione magnus Commentarius, tom. 1. cap. Tay Kie sic: Supremi Caeli operatio vel | |
|
res, voce et odore expers, sive sensu imperceptibilis, est vere omnium productionum cardo, et omnium specierum origo. C.6. Lib Sim li piao ti, seu brevis expositio Naturae et Rationis, tom. 1. cap. Tay Kie sic: Dum Tay Kie, seu Natura vel primus Terminus spectatur quatenus dividitur in motum Yam et quietem Yn; et motus Yam ac quies Yn, quatenus dividuntur in quinque primaria Principia, et quinque primaria Principia quatenus dividuntur in quatuor anni tempestates, tunc indicatur Tay Kie quatenus est rerum Effector. C.7 Lib Siao hio, seu Parvulorum doctrina, cap. 1. Interpres ad hunc Libri Chum Yum textum: Caeli lex dicitur natura, sic ait: Caelum per quietem Yn et motum Yam ac per quinque elementaria Principia efficiens et producens omnes res, utitur aëre, seu aërea vel sensibili materia ad efformandum earum corpus aut figuram visibilem, simulque eis indit rationem. D.8 Lib Cheu ye chin kiay tom. 1. symbolo Kien qua, sic: Virtus primitiva seu magna, est illa, qua res incipiunt produci; communicativa, qua res augescunt seu crescunt; directiva, qua res in fructum tendunt; perfectiva, qua res fructus perfectionem acquirunt. E.9. Lib. Ven hien tum kao, seu universalis inquisitio priscorum tum librorum tum Sapientum, tom. 278. agit de omnibus stellis, earum nominibus, locis, declinationibus, ascensionibus, etc. Tomo 279. agit de 28 constellationibus Zodiaci sinici. Tom. 280 agit de 12 signis caelestibus, quae sol et luna percurrunt; luna uno mense, sol uno anno. Agit de via lactea; de sole, luna et quinque minoribus planetis. Tom. 281. de variis meteoris. Tom. 282. de solis eclipsibus ab Imperio Familiae Cheu usque ad Imperium Familiae Han. Tom. 283. de iisdem eclipsibus usque adImperium Familiae Sum. Tom. 284. de variis et extraordinariis solis phoenomenis. Tom. 286. de | |
|
cometis. Tom. 287.288.289.290. de vario concursu, occursu, eclipsi lunae cum quinque planetis, et quinque planetarum inter se ab Imperio Familiae Cin usque ad Imperatorem Nim Tsum, Familiae Sum. Tom.291. et 292. de variis stellis, de stellis cadentibus aliisque phoemomenis caeli ab Imperio Familiae Cheu usque ad eumdem Imperatorem Nim Tsum. Tom. 293. de quinque minoribus planetis, aliisque stellis quae interdiu visae sunt; quo anno ac mense. Tom. 294. de extraordinariis apparitionibus stellarum, et Iridis. E.10. Lib. Xu Kim seu liber Annalium Imperialium, tom. 1. cap. Yao Tien, sic dicitur: tunc Imperator Yao duobus Praefectis Hi et Ho haec iniunxit: vos diligenter curate, ut ea, quae ad solis, lunae, planetarum et stellarum motus, et ad instrumenta pro his observandis pertinent, vasto caelo plane correspondeant. Et Capite sequenti Xun tien sic etiam ait: Imperator Xun examinavit sphoeram armillarem, aliaque instrumenta mathematica suis tubis instructa, ad rite coaptandos caelo septem planetarum motus. F.11. Lib. Sim li ta ciuen guey yao, seu selecta magni Commentarii de Natura et Ratione, tom. 8 art. Tay Kie sic: Tay Kie; inquit Doctor Chu hi, id est ratio; motus et quies, id est aër seu aura vitalis. Dum aura vitalis agit, etiam ratio agit; haec duo sibi invicem cohaerent, nec a se invicem separantur. Doctor autem Chin ex Si xan oriundus: unaquaeque res, inquit, suam propriam habet rationem (nempe essentialem), et omnes simul ab unica origine procedunt; ideo Tay Kiedicitur unica omnium rerum origo. Tay Kie est vocabulum, quod omnium rerum rationes comprehendit …… Tay Kie non est quaedam res constans ex figura et corpore seu materia; sed est summa Ratio, seu Rationis apex. Idem Liber tom. 2 artic.Chim xamsic: Quod est summe verum, vanoque expers, diciturChim, hoc est vera ratio | |
|
quam Caelum indit, et res recipiunt; illam quidem omnes homines habent; sed cur vir sapiens ac excellens fit sapiens ac excellens, non est aliud nisi quod ipse singulariter eam perficiat. Chim est id, quod dicitur Tay Kie …… quod Caelum indit, ac res seu creaturae recipiunt, est ipsa naturalis vera ratio, sine ulla mali admixtione. Idem Lib. tom. 8. art. Tien Ti sic: Caeli ac terrae virtus est Vacuum; Vacuum autem seu incorporeum est summa Bonitas. Deinde alibi istud Vacuum dicit esse Rationem. Multa similia habentur in variis eiusdem libri locis. F.14. Lib. Chum Yum seu immutabile Medium artic. 25. sic: Veritas est principium et finis omnium rerum; et res quae veritate caret, iam non est res; (v. gr. amor, addit Interpres Cham kiu chim, obedientia, fidelitas si veritate careant, iam nec amor, nec obedientia, nec fidelitas esse censentur); idcirco quod in omni re vir sapiens magni aestimat ac spectat, est veritas. Idem Liber in eodem artic. 25 uti et in 20.21.26. multa adhuc similia dicit de veritate. F.3. Lib. Rit. tom. 4. cap. 9. Ly yun sic: Ritus honestatis fundantur in prima seu suprema veritate. F.4. Lib. Su xu mum yn tom. 15. sic: Hic per primum Vacuum intelligitur Ratio. Idem liber ibidem, et in aliis tomis multa disserit de ratione, veritate, bonitate, etc. | |
PARS PRIMA - Ethica Monastica.Ethica Monastica versatur circa actiones humanas, quatenus homo est persona privata. Istarum igitur actionum humanarum examinabimus aut inquiremus, primo Principia finalia; secundo Principia effectiva; tertio Principia coeffectiva; quarto Proprietates; quinto Species. Itaque. CAPUT I. De principiis finalibus humanarum actionum.Principia finalia sunt finis et beatitudo. Finis et beatitudo sunt bonum relativum. De his ergo tribus ordine dicamus. SECTIO I. De bono.Bonum aliud absolutum, aliud relativum. Bonum relativum iuxta Sinas definitur, id quod potest appeti; seu est quid appetibile ac desiderabile; Malum enim quà malum non potest appeti (A). et istud Bonum consistit in convenentia ac conformitate, quam habet cum Caeli lege, et hominis corde (B). Bonum iuxta Aristotelem Lib. I magn. Moral sumitur diversimode, illudq[ue] sic dividit: Primo in Bonum per essentiam seu Bonum bonitate ab alio non accepta, ut Deus; et in Bonum per participatione, seu Bonum bonitate ab ab alio derivata, ut omnis Creatura. Secundo in facultates seu Bona fortunae ad bonum vel malum usum indifferentia, ut honores, divitiae, etc. Tertio in Bona laudabilia, ut virtutes. Quarto in Bona honorabilia, seu Bona propter se tantum expetenda, ut beatitudo obiectiva. Iam vero Sinae sic etiam diversimodè de Bono disserunt. Primo iuxta illos, Caelum seu caeli Dominus est primum ac | |
|
supremum Bonum; Caeli enim via caret omni iniquitate, estque semper rationi et aequitati conuncta (C). proh? quam magnum, inquiunt, est Caelum! eius rectitudo, aequitas, fortitudo, constantia est longe purissima, integerrima, perfectissma (D). Deinde ab illa suprema et absoluta bonitate, quae saepe vocatur Caeli lex aut Ratio, derivatur et infunditur in homine natura rationalis, virtutum seminibus foecunda (E). Haec natura rationalis, prout infunditur aut derivatur, uti optime probat Mencius, est bona (F); nempe habet bonitatem derivatam ac participatam. Secundo opes, honor, fama sunt quidem Bona fortunae; sed haec Bona sunt tantum id, quo iubemur bene agere seu Bonum exercere; ad hunc enim finem a Caelo dantur (G). Tertio virtus est etiam Bonum: Virtus enim est generale Boni nomen; et Bonum est verum virtutis opus; (H.) Quarto denique summa perfectio, in qua animus hominis quiescit ac sistit, est ultimatum Bonum. (I.) Haec omnia videntur satis cohaerere cum Aristotelis doctrina de Bono. Nunc de fine. Textus Librorum.A.1. Lib. 2. Memcii cap. 8. Cin sin hia sic ait: Id quod potest appeti, dicitur Bonum. Deinde Interpres Chu hi; quod est bonum, inquit, communis ratio dictat id esse appetibile, quod est malum, id esse odibile. B.2. Lib. Su xu che kiay, seu Interpres Cham kiu chim tom. 26. ad eumdem textum sic: Siquis in componendis suis moribus se conformet Caeli rationi et hominis cordi, spectando dumtaxat id quod est appetibile, et non id quod est odibile, potes inde intelligere ac scire vera eum bonitate pollere, et malitia carere. C.3. Lib. Rituum tom. 9. cap. 32. Piao ki, sic Interpres Chin hao: Caeli via, inquit Doctor Liu, ab omni iniquitate immunis, semper rationi et aequitati cohaeret. Princeps ad gerendum vicarium Caeli regimen quo omnes istos populos regat, debet unam tantum Caeli rationem, et aequitatem sibi proponere. Caeli ordo, Caeli dispositio, Caeli lex, Caeli ultio, haec omnia sunt ipsum Caelum. | |
|
D.4. Lib. Ye Kim, seu mutat. ac product. in symbolo Kien qua sic: proh! quam magnum est, etc. ut supra in contextu. E.5. Lib. Ge kiam su xu, seu quotidiana quatuor librorum classicorum explicatio ab hoc Imperatore Kam hi in lucem edita, tom. 2. in Librum Chum Yum art. I. sic: Caelum producens hominem, postquam aërem seu materiam sensibilem ei dedit ad corporis compositionem tunc ei rationem infundit ad constituendam naturam, nempe rationalem. Idcirco Natura seu Ratio quatenus in Caelo existit, dicitur virtus magna seu prima, communicativa, directiva, perfectiva; et ab hac quatuor anni tempestates, quinque primaria rerum naturalium Principia universalia, omnes rerum species, omnes rerum mutationes ac productiones profluunt. Quatenus in homine existit, dicitur congenita pietas, aequitas, honestas, intelligentia; et in hac quadruplex naturalis affectus misericordiae, verecundiae, reverentiae, rectitudinis; quintuplex humanae conditionis ordo, omnes hominis res et actiones concluduntur. Huius rationis infusio ac receptio est instar legis aut praecepti a Caelo impositi; atque hoc est, quod vocatur ratio naturae infusa. F.6. Lib. 2. Memcii cap. 5.Kao tsu xam sic Interpres Cham kiu chim tom. 23: Ingenita naturae rationalis bonitas ad virtutem sequendam, est ita illi propria, sicut gravitas aquae est illi propria ad currendum deorsum. Nullus est enim, qui ex suae naturae bonitate non spectet virtutem sequi; sicuti nulla est aqua, quae ex suae naturae gravitate non spectet deorsum currere. Iam vero si aqua aut vento aut alia re impellatur, potest quidem fieri, ut elatis subsiliens undis caput tuum transcendat; quin imosieius alveus aggere coerceatur, fieri poterit, ut sursum retorquens undas, ad montem usque ascendat, eumque cooperiat; sed num forte dices hanc esse naturalem aquae propensionem et effectum? ita etiam potest fieri, ut homo prava cupiditate abreptus in malum ruat; at ille tunc se habet, ut aqua aut caput transcendens, aut montem cooperiens; ille enim obsistit innato suae naturae rationalis ductui aut propensioni; quia natura rationalis, utpote ex se bona, innata propensione seu ductu in bonum tendit. Deinde paulo post, discipulus Kum tu sic interrogat Magistrum suum Memcium: Natura humana haud dubiè | |
|
habet determinatam essentiam; eccur igitur adeo discrepant hac in re Doctorum Sententiae? Discipulus enim Kao Tsu asserit naturam, nec esse bonam, nec malam; adeoque nec virtutem, nec vitium hominis ex ipsa natura oriri. Alii dicunt naturae humanae essentiam non esse ex se determinatam; sed posse fieri bonam, si bonis moribus; malam, si malis moribus imbuatur, etc. Quidam alii volunt naturam, prout producitur, aliam esse bonam, aliam malam; aliam ita determinatam ad virtutem, ut vitiis infici; aliam ita determinatam ad vitium, ut virtutibus exornari nequeat, etc. Tu vero, Magister, asseris nostram naturam ex se esse bonam; ergóne omnes illi errant? cui Memcius: Natura, inquit, in se difficile cognoscitur; ut autem scias illam esse bonam, innatum eius affectum inspice ; quod attinet ad innatum eius affectum, non potest non dici bonus; unam enim dumtaxat spectat rectam rationem, unam morum honestatem, unam cordis rectitudinem. Iam vero quia hic innatus affectus est bonus, ideo ego assero naturam ipsam etiam esse bonam. Quod spectat ad illos perditos homines, qui caece et effraenate in scelera ruunt, id sane non potest vitio verti naturali humani affectus facultati, culpaque in potentiam regeri; sed ex prava cupiditate, quae humanum cor excaecat, naturaeque rectitudinem pervertit, id malum oritur. G. 7. Lib. Sim li ta ciuen guei yao tom. 2. art. Fu quey, sic: Viri sapientis honor in recta vivendi ratione ac sui victoria situs est; eius opes in corporis tranquillitate consistunt; hinc semper vivit contentus et laetus; coronas, aurum, gemmas, tamquam pulverem ac ferrum parvi pendit. Item Libellus Mim sin pao kien, seu cordis speculum art.5. Chim Ki sic: Qui plus virtute quam divitiis, sapiens;qui plus divitiis quam virtute affluit, insipiens dicitur. H.8. Lib. Xu Kim tom. 3. cap.Hien you ye te, Interpres Tsay xin sic: Virtus est universale Boni nomen; et Bonum est verum virtutis opus.....Virtus complectitur omne bonum; nisi enim spectaret Bonum, non posset illam unicam ac purissimam aequitatem ac rationem tot diversarum rerum continere; Bonum siquidem ab unico et purissimo ente procedit. | |
|
L 9. Lib. Su xu che kiay tom.1 in Libr. Ta Hio art. I. sic: Adultorum ac magnorum virorum doctrinae ratio consistit in his tribus: Primo in reparanda rationalis suae facultatis primigenia claritate, etc. Secundo in renovandis populis, sive proximo, etc. Tertio in sistendo in summa bonitate ac perfectione instar viatoris, qui domum appulsus, tandem sistit ac quiescit. Vir enim sapiens sive suae reparandae, sive alienae renovandae primitivae rationalis facultatis claritati vacet, non debet nisi in adepto ultimae et summae perfectionis ac bonitatis apice sistere aut quiescere. SECTIO II. De fine.Iuxta Aristotelem finis, est bonum, quod propter se expetitur, vel est id, cuius gratia aliquid fit. Omne agens agit propter finem vel materialiter, non cognoscendo rationem finis ac mediorum, neque proportionem mediorum cum fine: sicut bruta, plantae, inanima; vel formaliter, cognoscendo finem et media, media ut media, finem ut finem: sicuti homo et substantiae intellectuales. Omnia enim bonum appetunt. Deinde finis dividitur in finem agentis et actionis; in finem intermedium et ultimum; et ultimus in finem ultimum secundum quid et ultimum simpliciter. Finis simpliciter est beatitudo. Iam vero qui Sinae de hoc fine multiplici dicant, videamus. Iuxta illos unaquaeque res habet a Caelo inditam propensionem, ut tendat ad acquirendam debitam suam perfectionem; unde debita illa perfectio prout acquirenda, est finis cuiusque rei (A).Homo tendit ad eam acquirendam, ratiocinando; cetera sine ratiocinio (B). Finis hominis ultimus simpliciter, est summum Verum, ac summum Bonum. Tota enim hominis vita dirigenda est ad acquirendam summam veritatemtum speculationis in mente, tum affectionis in corde, tum actionis in opere. Deinde sicut nulla res est, quae non habeat in quo sistat ac quiescat; ita hominis ad sistendum et quiescendum finis ac locus, est summa bonitas atque summa actionis perfectio(C). Finis ultimus secundum quid, est beata omnium populorum in toto Imperiovita ac pax; intermedius est pium et aequum | |
|
Familiae ac Regni regimen. Finis actionis, qua quis bene agit, est renovatio sui; finis agentis est renovatio proximi (D) Ita de finibus agit Philosophus Sinensis. Textus Librorum.A.1. Lib. Cheu ye chin kiay tom. I. symbolo Kien qua sic: Caelum in producendis rebus non tantum dat illis initium et augmentum, seu non tantum dat illis esse et conservari, sed etiam efficit, ut unaquaeque id, quod accepit, perficiat, perfectumque conservet. B.2. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 9. art. Gin ue chi sim sic: Bestiae sunt quidem homini similes, sed non possunt ratiocinari. Sic autem illarum natura facta est, ut ingenito et ultroneo impetu agant; non opus habent discere, aut doceri, v. gr. ad faciendos suos nidos, ad alendos suos pullos, etc. Contra vero homo quamvis intelligendi facultate polleat, continuo tamen debet animum studio fatigare. Unum est dumtaxat, quod absque discendi labore ultro operatur; lac nempe Matris in infantia sugere. C.3. Lib. Chum Yum seu immutabile Medium, sic Interpres Cham Kiu chim tom. 2 ait: Quamvis praefatae novem imperandi leges cuilibet Imperatori communes, sint inter se omnino dissimiles; modus tamen, quo debet illas omnes in praxim deducere, unus atque idem est; nempe cordis et operis veritas; in corde, affectus veritas; in opere, effectus veritas. Absit omnis fucus et simultas. Porro veritas non tantum ad has novem imperandi leges, sed etiam ad alias omnes res se extendit; omnis enim res, quae ad veritatis metam prius dirigitur, feliciter stabilitur; quae non dirigitur, infeliciter labitur, etc. Duplex est veritas, alia speculationis, alia actionis; alia cognoscendae, alia exercendae virtutis; illa prior, haec posterior; ad utramque tota hominis vita, ut immutabile recte vivendi Medium possit tenere, dirigenda atque conformanda est. Et paulo post sic: Ad mores et vitam ita recte componendam, ut una virtutis veritas sive in corde, sive in opere eluceat, etiam datur recta via seu modus, qui ex vera Boni cognitione procedit; nisi enim perfectam veri Boni cognitionem, sapientiae studio adeptus fuerit, non potest quis mores ac vitam ita recte componere, | |
|
ut unam sive in corde, sive in opere, virtutis veritatem assequatur. Itaque ad veritatem, tamquam ad primum principium seu ultimum finem, omnia referri debent. C. 4. Lib. Ta Hio seu, Adultorum doctrina art. 3. sic Interpres Cham kiu chim tom. 1 ait: Nulla res est, quae non habeat, in quo sistat ac quiescat. Totus ille, inquit liber Carminum, Imperialis sedis districtus, etsi amplitudine mille studia complectatur, in hoc tamen terrae spatio nemo est, qui certum, in quo permanenter consistat ac tranquille quiescat, locum non habeat. Vide, inquit idem liber Carminum, ut subflavi isti pipientes passerculi ad nidificandum, ad sistendum, ad quiescendum belle sibi locum eligant in quodam alto nemorosi montis angulo. Quem locum cum legeret Confucius, sic olim aiebat: quod spectat ad sistendum ac quiescendum, minuta illa animalcula bellissime norunt; numquid igitur in hac arte sistendi ac quiescendi debet homo praevalere brutis passerculis? horum passerculorum ad sistendum locus, est sylva montosa; hominis autem ad sistendum scopus, est summa bonitas, atque summa actionis perfectio. D. 5. Lib. Ta Hio, idem Interpres Cham kiu chim tom. 1. sic: Hoc habet fere omnis res, ut unum primario, alterum secundario spectet, similis arbori, quae radicem et ramos habet.Deinde omne opus ex principio et fine constituitur. Sic hoc Sapientiae seu adultorum hominum studium primario spectat sui ipsius restaurationem, secundario populi renovationem.Tanti operis principium, est cognitio eius, in quo sistendum est; finis, adeptio eius, in quo sistitur, etc. Hinc sapientes Principes olim dum volebant efficere, ut omnes in toto Imperio populi primitivam suae rationalis facultatis erroribus ac vitiis obscuratae claritatem repararent, ipsi prius enitebantur suum Regnum seu Principatum recte gubernare; volentes autem efficere, ut totus suus Principatus recte gubernaretur, ipsi prius satagebant suam domum seu Familiam pulchro disciplinae ordine, pace, concordia temperare; volentes efficere, ut tota sua domus pulchro disciplinae ordine, pace, concordia temperaretur, ipsi prius studebant suos mores ac vitamritecomponere, etc. Ubi quis Princeps totum suum: Principatum recte gubernat, tunc suo exemplo potest totum | |
|
ipsummet Imperium commovere, ad virtutem allicere, componere, tranquillare, unicuique tranquillam ac beatam vitam procurare. SECTIO III. De Beatitudine.Duplex iuxta Philosophos est beatitudo; alia obiectiva, quae nos sui possessione beatos reddit; alia formalis, quae est ipsa Boni beatifici possessio, seu actio, qua illud possidetur. Stoici dicunt beatitudinem obiectivam consistere in sola virtute, quam Sapientiam vocant; haec enim sola reddit beatum, et seipsa contenta est. Aristoteles vero Lib. I. Ethic. cap. 6. docet perfectionem cuiusque rei sitam esse in propria operatione, v. gr. perfectionem oculi sitam esse in bene videndo; citharoedi in bene citharizando, etc. Unde concludit summam hominis perfectionem, quae est beatitudo, in eius perfectissima operatione consistere; ac proinde iuxta illum beatitudo definitur: perfectissima animae operatio, virtute utentis, in vita undique perfecta. Hinc idem dicit illam nec in divitiis, nec in honoribus, nec in voluptatibus consistere. Deinde Lib. ult. Ethic. cap. 7 statuit duplicem beatitudinem, alteram speculativam, quam in actione Sapientiae praestantissima, seu in Dei contemplatione constituit; alteram practicam, quam in perfectis virtutum moralium actionibus collocat. Denique Lib. 1. Ethic. cap. 9 docet exercitio virtutis; et Lib. 7. Politic. Cap. 1 sapientia et probitate, beatitudinem comparari. Iam vero iuxta Sinas sic: Primo beatitudo formalis seu summa hominis perfectio consistit in perfectissima virtutis et cognitione et operatione. Prisci enim Sapientes Sinae volentes efficere, ut tota sua voluntas in vero Boni amore, et in vero Mali odio firmiter stabiliretur, prius per mentis ratiocinium studebant assequi perfectam Boni ac Mali cognitionem (A). Secundo divitiae, voluptates, honores, prae virtute sunt parvi facienda (B). Tertio Beatitudo obiectiva, seu id, in quo hominis animus sistit ac quiescit instar viatoris, qui domum suam appulsus, tandem sistit ac | |
|
quiescit, est summa illa virtutis perfectio ac bonitas, quae per sui ac proximi perfectam renovationem acquiritur (C). Quarto haec summa perfectio ac bonitas, tum quoad cordis affectum, tum quoad operis effectum, sita est in summa virtutis veritate. Veritas autem duplex est, altera speculativa ad rite intelligendum, altera practica ad rite agendum. Summa ergo virtutis veritas obtinetur, quando homo nihil prorsus intelligit, nisi quod rectum seu verum est; et nihil prorsus agit, nisi quod honestum seu bonum est; liber ab omni errore, et ab omni prava cupiditate (D). Quinto denique ultima huius summae veritatis perfectio obtinetur, quando homo rectam suam rationem cum recta Caeli ratione, et suam voluntatem cum Caeli voluntate perfecte unit ac fit unum cum eo; ut fusius explicui in I. Tract. de Cognitione primi Entis (E). Qui autem in recta vivendi via constanter usque ad finem perseverat, huius virtus unitur Caelo (F). Unde beati dicendi sunt, qui bene vivunt; qui turpes aspectus ab oculis, turpes sonos ab auribus, turpia verba ab ore, turpem locum a pedibus omnino proscribunt; malos socios non frequentant, res iniustas non accipiunt; accedunt ad viros sapientes tamquam ad florum odores; fugiunt insipientes, tamquam serpentes; Contra vero miseri dicendi sunt, qui male vivunt; qui in verbis fucum, in opere occultas turpitudines unice quaerunt, lucri avidi, virtutis simulatores, libidinum amatores, alienis malis gaudentes; qui bonos oderunt sicut hostis insidiatorem; qui tam facile leges transgrediuntur, quam famelici comedunt, et sitibundi bibunt (G). Ex his sat patet, qua in re Sinae ponant hominis beatitudinem, nimirum, ut antiqui Philosophi, omnia referentes ad summam virtutis aut actionis perfectionem. Textus Librorum.A.1. in Lib. Ta Hio, sic Interpres Cham kiu chim tom. 1 ait: Homo sive suae reparandae, sive alienae renovandae primitivae rationalis facultatis claritati studeat, non debet nisi in adepto ultimae ac summae perfectionis apice sistere. Idem paulo post sic: Prisci Sapientes volentes efficere, ut tota sua voluntas in vero Boni amore, et in | |
|
vero Mali odio firmiter stabiliretur, ipsi prius per mentis ratiocinium conabantur assequi perfectam Boni et Mali notitiam, quae consistit in perscrutandis ac cognoscendis rerum omnium naturis, etc. Ubi autem nostra mens rerum omnium naturas ac rationes clare cognoscit, tunc ultimum intelligendi apicem attingit. Idem ibidem in 3 art. de Principe Vu Kum sic ait: his verbis indicat consummatam eius virtutem ac summam perfectionem, quam ut sistendi metam, in reparanda suae rationalis facultatis primitiva claritate acquisierat. Nota cum hic Interpres sit satis fusus, me interdum inhaerere potius eius sensui, quam omnibus eius verbis; vel potius ipsi sensui textus originalis, quem ille fusiori sermone deducit. B.2. Lib. Mim sin piao kun seu pretiosum cordis cognoscendi speculum, artic. 6 Ngan fuen sic: id quod homines, inquit Confucius, passim appetunt, sunt honores et divitiae; sed si habeantur via non sua, eas reiicit Sapiens; contra, id quod homines passim aversantur, sunt paupertas et abiectio; sed si habeantur via non sua, eas non reiicit Sapiens. Iniustas illas divitias et honores, ego specto ac aestimo, ut nubes volantes. B.3. in Lib. Ta Hio art. 10. sic Interpres Cham hiu chim tom. I. ait: Primum quod maxime necessarium est ad bonum Regni regimen, utpote eius radix, est virtus; opes sunt quiddam secundarium, veluti rami ab hoc radice emanantes. Et paulo infra sic: Praefectus Van sun yu in Regnum Cin (nunc Provinciam Xan si) missus fuerat legatus. Ibi a primo Regis ministro Chao Kien interrogatus quasnam res pretiosas possideret Regnum suum Tsou, (nunc Provincia Hu Quam); respondit: nullam rem pretiosam continet meum Regnum; in eo enim nec aurum, nec gemmae nec aliae gazae censentur res pretiosae; sed soli homines virtute praediti habentur pretiosi. C.4. Lib. Ta Hio etc. Vide hic supra numero 1. D.5. in Libr. Chum yum art. 20 sic Interpres Cham kiu chim tom. 3 ait: Haec veritas, est via, seu recta ratio, quam Caelum dum producit hominem, ei infundit; veritatis studium, est via, seu recta ratio, quam homo dum componit ac perficit suos mores, sequitur.Illa veritas in agendo, id quod honestum est, sine vi ac labore semper exequitur; in | |
|
speculando, id quod rectum est, sine studio et contentione semper assequitur; connaturali cursu medium rectae rationis iter semper prosequitur; atque hic est vivendi modus, quem homo et scientia et virtute absolutus tenet. Veritatis autem studium in speculando, quod rectum est, cum studio et contentione discernit; in agendo, id quod honestum est, cum vi et labore exequitur; atque hic est vivendi modus, quem homo suae perfectionis studiosus tenet. Idem in art. 22 sic: Quamvis natura rationalis a Caelo infusa contineat in se omnem rectae rationis veritatem tam speculativam quam practicam; speculativam ad rite intelligendum; practicam ad rite agendum; quia tamen plerique hominum vel erroribus excaecantur, vel vitiis corrumpuntur, vel cupiditatibus abripiuntur, ideo saepe nec rite intelligere, nec rite agere, nec naturae suae rationalis munus explere norunt; solus autem vir vera scientia, et vera virtute perfectissimus potest totum naturae suae rationalis munus accurate adimplere nihil prorsus intelligendo, nisi quod rectum est, nihil prorsus agendo, nisi quod honestum est, liber ab omni errore, et ab omni prava cupiditate. E. 6. Lib. Cheu ye chin kiay tom. 22 cap. Xue qua art. 1 sic: Doctrina libri Mutationum ac Productionum omnem omnino cuiusvis rei rationem discutit, docetque homines, aliasque res seu creaturas totam suam explere naturam; quin imo ad se intime uniendum cum ipsamet rationis et naturae origine, quae est Caeli lex arcano ac recondito modo assidue voluens et agens, hominem tandem redire facit; quia obtento effectu, fit unio cum eius causa. E.7. Lib. Xi kim xue yo cie kiay, seu compilatio Interpretum libri Carminum tom. Xam Tsum oda Cham fa sic: Tunc Imperatores Familiae Hia nondum Caeli legem abiecerant. Cum autem ventum est ad Principem Tam, hic opportuno tempore natus, coepit in perfectionis studio ita quotidie crescere, ut eius virtus ingenti splendore ad Caelum usque pertingeret, etc. Deinde sic pergit Interpres: Ingenti splendore ad Caelum usque pertingeret, id est, Caeli cor sibi devinciret, uniret, et cum illo unum faceret. E.8. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 9. artic.Sin sic: Hominis et scientia et virtute absoluti cor, est unum cum Cælo. | |
|
E. 9. Lib. Ge kiam xu kim, seu quotidiana libri Annalium Imperialium explicatio ab Imperatore Kam Hi in lucem edita, tom. 6 cap. Hum fan sic ait: Hinc vides Principem, qui vult perfecte Caelum imitari, se illi conformare, summamque perfectionem attingere, eum debere in omni verbo et opere se Caelo unire; nempe habere unam et eamdem voluntatem. Vide Tract. 1 de Cognitione primi Entis cap. 2 Quaest. 2 litteras V et X. F. 10. Lib. Xu kim seu liber Annalium Imperialium tom. 1 cap. Xun tien sub finem, Interpres Tsay xin agens de Imperatore Xun, quem liber ibi dicit moriendo longe ascendisse, sic ait: ascendit, id est in Caelum ascendit. Iuxta Ritus Imperialis Familiae Yn, inquiunt Annales, ascendendo unitus est Caelo; id est, qui in recta vivendi via constanter usque ad mortem perseverat, illius virtus unitur Caelo. G. 11. Lib. Siao Hio seu Parvulorum Doctrina cap. 5 artic. [11] habet: Doctor Kam cie chao sic suos liberos ac nepotes instruebat: Triplex est hominum genus; aliud supremi ordinis, qui quamvis non doceantur fiunt boni; aliud medii ordinis, qui postquam edocti sunt, evadunt boni; aliud infimi ordinis, qui quamtumvis edoceantur, persistunt esse mali. Primi, annon sunt ii, qui comparatam a natura habent bonitatem? secundi, annon ii, qui acquisitam studio habentsapientiam? tertii, annon ii, qui subversam ignorantia habent indolem? hinc, qui noverunt bene agere, beati; qui male, miseri vocantur. Illi autem Beati, turpes aspectus ab oculis, turpes voces ab auribus, turpia verba ab ore, turpem locum a pedibus omnino proscribunt; malos socios non frequentant, res iniustas non accipiunt; accedunt ad viros sapientes tamquam ad flores odoriferos; fugiunt insipientes tamquam serpentes et scorpiones;siquis forte hos esse beatos negaverit, ei fidem non dedero. Contra, isti Miseri, in verbis fucum et simulationem, in opere et otio occultas turpitudines dumtaxat quaerunt; lucri avidi, virtutis simulatores, libidinum amatores, alienis malis gaudentes. Bonos oderunt, sicut hostis odit insidiatorem; tam facileleges transgrediuntur, quam famelici comedunt, etsitibundi bibunt. Levius malum, quod solent incurrere, est se cum vita perdere; gravius est Familiam suam totam extinguere. Siquis forte hos esse Miseros negaverit, nec ego etiam ei fidem dedero. [1] Noël’s printed text states article 1, but the corresponding Chinese text is found in article 11. This is presumably a typographical error. | |
CAPUT II. De principiis effectivis humanarum Actionum.Principia effectiva humanarum Actionum, sunt Animae facultates, nempe intellectus, voluntas, libertas. De his ergo ordine agendum. Sed prius, quid sentiant Sinae de Animae origine, et essentia, singillatim videamus. Itaque. SECTIO I. De Animae origine.Primo, Animae origo iuxta Sinas est Caelum, seu caeli Dominus; sic enim dicunt: Magni caeli Dominus infundit homini internam naturae rectitudinem (A): clara seu intelligens hominis facultas est recta ratio, quam Caelum illi infundit, diciturque lucida seu intelligens Caeli lex (B): recta illa ratio, quam a Caelo accipimus, dicitur naturalis facultatis essentia (C): clara seu intelligens facultas est id, quod homo a Caelo accipit; est vacua seu incorporea, est spiritualis, clareque perspicax; est capax omnium rerum rationes comprehendendi, et omnibus advenientibus negotiis occurendi seu correspondendi. Facultas, idem est ac habitio, sive id quod habetur; vere enim illa habetur et accipitur, estque lucida Caeli lex (D). Animus est totius hominis Dominus, suamque a Caelo habet rationem (E). Ita illi de Animae origine. Secundo, Natura rationalis infunditur corpori iam constituo; sic enim dicunt: Caelum producens hominem, postquam aërem seu materiam sensibilem adhibuit ad corporis compositionem, tunc illi rationem ad constituendam naturam infundit; Natura seu Ratio quatenus in Caelo residet, dicitur virtus seu principium magnum, communicativum, directivum, perfectivum; quatenus in homine existit, dicitur ingenita pietas, aequitas, honestas, intelligentia; nempe harum virtutum naturale principium. Huius infusio et acceptio est instar legis ac praecepti a Caelo impositi; ideoque natura rationalis dicitur Caeli lex (F). Quod Caelum infundit, dicitur lex; quod homo accipit, dicitur natura; in rebus et actionibus, dicitur ratio, rationis usus, est lex (G). | |
|
Tertio, ex his patet Animam hominis non ex eius corpore, et ex quinque Sinensium elementariorum principiorum aggregato educi. Dum igitur Authores quidam Sinici videntur dicere illam ex iis educi, intelligendi sunt vel de Animae effectu, seu vita secunda ab organis dependente, vel de hominis temperamento, vel de eius ingenio; quia passim apud illos videre est hominis naturam his tribus modis saepe accipi (H). Vide infra in textibus. Textus Librorum.A.1. Lib. Xu Kim seu Annalium Imperialium tom. 2 cap. Tam kao sic: Magnus ille caeli Dominus infundit homini internam naturae rectitudinem. B.2. Lib. Ge kiam su xu tom. in Libr. Ta hio art. 1 sic: Lucida seu rationalis facultas est id, quod Caelum in hominis corde infundit; est summe vacua seu incorporea, ab omni re (nempe materiali) libera, summe intelligens seu spiritualis, omnis caecitatis expers, capax omnium rerum rationes comprehendendi, et omnibus advenientibus rebus, aut negotiis occurrendi seu correspondendi; idcirco dicitur lucida seu rationalis facultas. Quamvis autem haec facultas ex se sit lucida seu luminosa; quia tamen in primo suo ortu ab accepto aëre seu re materiali coarctatur, et post ortum a pravis cupiditatibus excaecatur, ideo sit ut quandoque eius claritas seu ratio offuscetur; verum propriae substantiæ lux seu ratio semper persistit. C. 3. Lib. Ge kiam su xu tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 27 sic: Illa ratio, quam nos a Caelo accipimus, dicitur facultatis natura seu essentia. D.4. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Libr. Ta Hio sic: Clara seu intelligens facultas, etc. Ut supra in contextu. E.5. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Gin sic: Animus est huius corporis Dominus; et quam habet rationem, eam a Caelo accipit. F.6. Lib. Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum yum artic. 1 sic: Caelum producens, etc. Ut supra in contextu. G.7. Sim li ta ciuen guey yao tom. 9 Sim Mim sic: Quod Caelum infundit, dictum lex; quod creatura accipit, dicitur natura.Quatenus Caelum dat, vocatur lex seu praeceptum; quatenus nos accipimus, | |
|
vocatur natura; quatenus in rebus et operibus apparet, vocatur ratio. Ratio, natura, lex redeunt ad unum et idem. Qui rationem scrutando, illam omnino exhaurit, is explet naturam, et qui explet naturam, is intelligit Caeli legem. Caeli lex, idem est etiam ac Caeli via, quae dum explicatur ut est agens, vocatur lex; lex enim est rerum causa efficiens seu effectiva. Et paulo infra sic: Ratio, inquit Doctor Chu hi, est Caeli essentia vel substantia; lex, est rationis usus; natura est id, quod homo accipit; affectus, est naturae usus. H. 8. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 9. artic. Ki che chi sim sic: Vita, inquit Doctor Chim, dicitur natura; dum ergo dicitur natura est aër, et aër est natura, id intelligitur de vita. Nempe vita est aura vitalis seu aër vitalis. Ibidem paulo post sic: Dum Doctor Cham, ex pago Hem Kiue oriundus, explicat aëris vel vitalis aurae, (nempe vitae) et temperamenti naturam vel essentiam; dicit etiam hominis naturam, aliam esse robustam, aliam debilem, aliam lentam, aliam praecipitem, aliam generosam, aliam ignavam, aliam hebetem, aliam perspicacem; non autem intelligit, ita esse Caeli ac Terrae naturam. Ibidem paulo post sic: Dum habetur illa ratio, tunc habetur iste aër (nempe vita seu vitalis aura); cum enim habetur aër, oportet ut insit illa ratio; sed si aër acceptus, sit purus et clarus; tunc homo evadit et virtute et sapientia inclytus, perinde ac si in pura et clara aqua existeret pretiosa gemma. Contra vero si sit sordidus et obscurus tunc homo sit hebes insipiens; perinde ac si in sordida et obscura aqua delitesceret pretiosa gemma. Quod ergo dicitur reparare primitivam rationalis facultatis claritatem, est accipere illam pretiosam gemmam in aqua turbida exstantem, et illam tergere. Iterum paulo post sic: Si tantum accipiatur Ratio; tunc est illa interna naturae rationalis rectitudo, quam caeli Dominus Xam Ti infundit; et prout hominis cor eam primo recipit, tunc certe in omnibus est eadem; sed quia illa ut in homine existit, est explicatu difficilis, ideo Mencius per suas qualitates et affectiones illam explicuit suo discipulo Kum tu. Plura idibem vide his similia. H.9. Lib. idem Sim li, etc. tom. 9 artic. Ki [che][1] chi sim sic: Quia aër [1] The printed text has tun here, but this is likely an error. | |
|
(nempe hominis indoles aut temperamentum) alius rectus, alius perversus; ideo Ratio illa, quae recipitur, alia fit recta, alia perversa iuxta istam aëris diversitatem. Deinde quia etiam aër alius obscurus, alius clarus; ideo et Ratio, quae recipitur, alia fit obscura seu hebes, alia clara seu perspicax. Ibidem paulo post agens de natura rationali, quae prout a Caelo producitur, est clara, sic ait: Eius originis claritas ac puritas a Caelo est; eius cursus obscuritas ac impuritas ab homine procedit. Habentur ibidem multa de hebetis ingenii, et temperamenti seu aëris rudis natura. H.10. Idem Lib. eod. tom. 9. artic. Tsu hia kien lun tsay, sic: Natura a Caelo oritur; dotes (nempe hominis) ab aëre, (nempe ingenio); si aër sit purus et clarus, dotes erunt clarae; si sordidus et obscurus, dotes erunt obscurae. H.11. Lib. Xu Kim tom. 3 cap. Tam Kao, interpres Tsay xin sic ait: Si illa interna naturae rationalis rectitudo explicetur prout infunditur (nempe a caeli Domino Xam Ti, de quo ibi agit), tunc ad nullam partem declinat, sive est recta et bona, etc. Si autem explicetur prout recipitur, tunc habetur maioris et minoris claritatis et obscuritatis, puritatis et impuritatis diversitas; ideo Magistro indiget, ut eam dirigat in viam rectam. SECTIO II. De Animae Essentia.Primo, Animae nostrae Essentiam sic explicant Sinae: est spiritus inscrutabilis, intelligens, rectam rationem continens, summe vacuus, (nempe ab omni re corporea liber, seu incorporeus) summe perspicax, capax omnium rerum rationes ac naturas comprehendendi, omnibusque advenientibus rebus aut negotiis occurrendi ac respondendi (A). Est hominis forma (B). Est rectitudo interior a Caelo infusa, complectens pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae, veritatis rationem, nec ad unam nec ad alteram partem declinans, seu tenens mediam Honesti viam quatenus infunditur, sed quatenus recipitur, concupiscentia plena est. Unde hominis natura, alia perspicatior, alia hebetior, alia obscurior; ideoque indiget Rege ac Doctore, qui eam dirigat in viam rectam (C). | |
|
Secundo, variae de animae essentia sententiae sic referuntur apud Memcium: aliqui dicunt naturam hominis ex se nec esse bonam, nec malum; adeoque nec hominis virtutem, nec vitium ex natura oriri. Alii dicunt naturae humanae substantiam non esse ex se determinatam; sed posse fieri bonam, si bonis moribus; malam, si malis imbuatur; bonis autem moribus imbutam, tunc dici bonam; malis, malam; adeoque virtutem et vitium a moribus oriri. Quidam alii volunt naturam, prout producitur, aliam esse bonam, aliam malam; et illam quidem ita determinatam ad virtutem, ut vitiis infici; hanc vero ita determinatam ad vitium, ut virtutibus exornari non possit. Relatis hisce sententiis diversis ac refutatis aut reiectis, ipse Memcius asserit naturam hominis seu Animam prout producitur, esse ex se bonam, idque probat ex innato Animae appetitu rationali, qui unam rationem, unam morum honestatem, unam cordis rectitudinem spectat. Hic innatus appetitus rationalis, qui ex natura tanquam proprietas emanat, est bonus; ergo et ipsa natura est bona. Quod vero attinet ad perditos illos homines, qui effraenate in scelera ruunt, id non debet vitio verti naturali rationalis appetitus facultati, culpaque in potentiam regeri; sed ex prava concupiscentia, quae hominis cor excaecat, et naturae rectitudinem pervertit, id malum oritur (D). Tertio, differentia Animae hominis ab animabus Brutorum, aliorumque viventium. Anima hominis non distinguitur ab aliis viventibus per vitam generice sumptam, quae est communis brutis et plantis; neque per potentiam locomotivam, sensitivam, et cognoscitivam, utpote quae etiam brutis competit; sed per rectam rationem, qua pietatem, aequitatem, honestatem, prudentiam amplexatur (E). Quarto, Animae hominis spiritualitas. Nostram Animam a Sinis credi spiritualem, non materialem, hinc probatur: dicunt illam esse Spiritum, esse rectam rationem seu habere rectam rationem, esse intelligentemetratiocinii capacem, ut iam supra vidimus. Dicunt hominis cor seu animum comparatum cum aliis omnibus rebus sensibilibus, solum esse spiritualem (F): solum hominem habere superiorem excellentiam ac spiritualitatem, una cum naturali aut innato misericordiae, pudoris, reverentiae, scientiae affectu (G): animi nostri substantiam esse summe vacuam, (nempe materiae expertem; vacuum | |
|
enim iuxta illos est ratio; et ratio est ens verum ac reale, ut supra vidimus in Tract. 1. de Cognitione primi Entis cap. 2): Esse spiritualem, esse naturali intelligentia praeditam (H): istam animi vacuitatem esse sicut speculi faciem sine imaginibus; intelligentiam esse sicut speculi splendorem, qui res repraesentat; ea vacuitate posse omnium rerum rationes recipere (I). Dum igitur videntur aliquando Animam nostram cum re materiali confundere, dicendo illam esse aërem seu vitalem auram, et quid simile; intelligendi sunt, non de ipsa Animae essentia, sed de eius effectibus et operationibus, ad quas utitur sensibus et spiritibus materialibus; vel etiam ista intellige similitudinarie et tropice dicta, ad repraesentandas animae perfectiones; uti intelligendi sunt illi antiqui Philosophi, quorum alii aetherem, ut Diogenes; alii ignem ut Democritus; alii flammam, ut Heraclius; alii numerum ut Plato; alii aërem, alii harmoniam, etc. Animam esse dixerunt, ut sic nimirum illius subtilitatem, activitatem, vivacitatem, ratiocinationem, capacitatem, ordinationem adumbrare ac repraesentare possent. Sed nunc videamus quid de eius facultatibus dicant. Textus Librorum.A.1. Lib. Su xu che kiay tom. 25 in Libr. 2 Memcii cap. 7 Cin sin xam sic ait: Inscrutabilis ille spiritus intelligens, qui in carneo hominis corde vix digitum lato, residet, dicitur cor seu animus. Recta ratio, quae in hoc animo continetur, dicitur natura. Hic noster animus summe vacuus seu incorporeus, summe spiritualis, capax omnium rerum rationes comprehendendi, quamvis in se sit omnino perfectus; si tamen in perscrutandis ac cognoscendis rerum rationibus, quas ipse complectitur, diligenter non exerceatur, tunc et ratio offuscatur, et animus a pravis cupiditatibus illaqueatur. A.2. Lib. Ge kiam su xu tom. 25 in Libr. 2 Memcii cap. 7 Cin sin xam sic: Id quo homo constituitur sui totius Dominus ac Rector, est cor seu animus; cor est hominis spiritus intelligens, omnes rerum rationes in se complectens, etomnibus advenientibus negotiis seu operibus occurrens ac respondens. B.3. Libri Xi kim magnus Commentarius tom. Ta ya cap. Tam oda Chim | |
|
min sic: Omnes isti populi a Caelo producti, et constant corpore quod est materia, et accipiunt rationem seu naturam rationalem quae est forma. C.4. Lib. Xu Kim tom. 3 cap. Tam Kao, Interpres Tsay xin sic: Interna hominis rectitudo, est illa lex quam Caelum infundit, et quae complectitur pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae, veritatis rationem, (nempe semen harum virtutum), nec ad ullam partem sive dextram sive sinistram declinat. Id autem quod dicitur natura, est illa Caeli lex, quam homo recipit, complectens cordi congenitam pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae, veritatis rationem, scilicet radicem vel principium. Et paulo post sic: Dum dicitur Caelum producere homines cupiditatibus plenos, id intelligitur de affectionibus seu passionibus; dum autem dicitur caeli Dominus Xam Ti infundere hominibus deorsum degentibus internam rectitudinem, id intelligitur de natura seu ratione. C. Vide praeterea in textibus praecedentis Sectionis litteram ultimam (H). D.5. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5 Kao tsu xam. Vide supra, Cap. 1. Sect. 1. litteram F ibi habes textum. D.6. Lib. Su xu che kiay tom. 20 in Libr. 2 Memc. cap. 2. Li leu hia sic: quisquis cupit, inquit Memcius, facile de rerum natura disserere, cum haec oculis videri nequeat, expedit ut statim de eius effectu, qui oculis patet, agat; et inprimis quidem de effectu, qui ex natura ultro profluit; sic enim poterit ad veram occultae naturae notitiam devenire. E.7. Libr. 2. Memcii cap. 5. Kao tsu xam, sic Interpres Chu hi: Quod ad me attinet, hoc modo sentio: natura est recta ratio, quam homo a Caelo habet; vita est aër, quem idem homo a Caelo habet; natura est quid superiusetprimarium; aër est quid inferius et secundarium. Homines, ceteraque omnia viventia habent et naturam et aërem; sed quamvis quoad ad aërem seu vitam homoin cognoscendo, sentiendo, loco se movendo quasi non differat ab aliis Animantibus; tamen quoad rationem, quae pietatem, aequitatem, honestatem, intelligentiam vel prudentiam continet, ubinam sane ista Animantia eam habent perfectam? (quia nempe habent | |
|
instinctus quosdam naturales quasi imperfectae rationis, sive similitudinariae pietatis, aequitatis, etc. Vel posset forte sic verti: ubinam sane ista Animantia eam habent, suntque omnino perfecta?) Hinc hominis natura est ex omni parte bona, et omnes reliquas res spiritualitate ac intelligentia transcendit. E.8. Lib. Su xu che kiay tom. 23. in Libr. 2.[1] Memc. cap. 5. Kao tsu xam sic: Ergone, reponit Memcius, natura bovis, cui inest vita, non erit diversa a natura hominis, cui etiam inest vita? Si vitam tantum spectes, qua homo cognoscit, sentit, se loco movet, vix quidem a brutis discrepat; sed si rectam rationem, qua pietatem, aequitatem, honestatem, intelligentiam seu prudentiam sequitur, spectaveris; tunc certe magnum discrimen in istis duobus reperies. F.9. Lib. Ge kiam xu kim seu quotidiana libri Imperialium Annalium explicatio tom. 6 cap. Tay xi sic: Quamvis omnes res caelum inter et terram aequaliter producantur; solus tamen homo aurae vitalis decus obtinet; dum enim cum aliis omnibus rebus confertur, solum eius cor seu animus est spiritualis ac intelligens. G.10. Lib. Xu Kim tom. 4 cap. Tay xi, Interpres Tsay xin sic: Inter omnes res, quae producuntur, solus homo obtinet singularem excellentiam, estque spiritualis ac intelligens, complectens naturalem misericordiae, pudoris, reverentiae, rectitudinis affectum, capax omnium bonorum ac virtutum; eius sciendi vis longe diversa est ab aliis Animantibus. H.11. Lib. Su xu che kiay tom. 1. in Libr. Ta hio art. 1 sic: Hae voces, clara seu rationalis facultas, id est humani cordis vacui seu incorporei, spiritualis, intelligentis, clari, apti ad comprehendendas omnium rerum rationes, atque ad omnibus advenientibus negotiis ac rebus occurrendum respondendumve ipsamet substantia, seu essentia. I.12. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Libr. Ta hio art. 1 sic: Ista animi vacuitas est sicut speculi facies vacua, seu sine imaginibus; intelligentia est sicut speculi splendor, res repraesentans, etc. Ratio cur noster animus possit omnium rerum rationes complecti, est, quia est vacuus. [1] In the printed text, ‘Libr. 2’ is repeated twice. | |
SECTIO III. De Animae Intellectu.Primo, Intellectus definitio et actus iuxta Sinas. Intellectus est humani cordis vis intellectiva ac facultas, quae a natura habetur (A). Vocatur etiam cor, quod est sicut speculum. Cordis autem actus, est intellectio; sive, ut ait Doctor Sinensis: nostrum cor et substantiam et usum continet; posse complecti omnium rerum rationes, istud est eius substantia seu essentia; correspondere et occurrere omnibus rebus ac operibus, istud est eius usus. Esse quietum sine motu, est eius substantia; moveri et statim penetrare seu intelligere, est eius usus. Substantia est id, quod dicitur natura, quia exprimitur ut est quid quietum. Usus est id, quod dicitur actus, quia exprimitur ut est quid motum (B). Quod sine cura potest homo intel[l]igere, id provenit ex eius naturali intelligendi facultate, seu intellectu (C). Secundo, Intellectus proprietas. Sicut auris proprietas est audire, et oculi, videre; ita intellectus proprietas est rerum rationes cognoscere ac penetrare, ut possit in rebus vel auditis vel visis honestatem a turpitudine distinguere. In bono autem ac stabili huius intellectivae facultatis usu maxime consistit sublimis illa virorum sapientium dignitas, qua ab insipientibus homunculis discernuntur (D). Tertio, intellectus perfectio. Haec consistit in assequenda perfecta Boni ac Mali notitia, quae acquiritur, dum studiose perpenduntur ac distincte penetrantur omnes intimae et extimae, seu intrinsecae et extrinsecae, subtiliores etrudiores, altiores et humiliores rerum rationes ac naturae, rite distinguendo veritatem a falsitate, honestatem a turpitu[di]ne, lucem ab umbra; tunc enim intellectus noster omnimodam claritatem et suam ultimam perfectionem obtinet (E). Deinde qui rerum naturas ac rationes rite cognoscit, etiam quid sit Caelum, seu caeli Dominus, statim intelligit (E). Quarto, intellectus nostri differentia a Brutorum potentia cognoscitiva. Solus, inquiunt, homo habet facultatem lucidam, seu rationem vel intelligentiam; aliae res sensibiles non habent, nec sunt eiusdem cum eo speciei (G). Magnam quidem habent bruta cum homine similitudinem, sed carent ratiocinandi facultate (H). Solus homo habet | |
|
diversam cognitionem ab aliis rebus (I). Discrimen inter hominem et bruta, est quod homo intelligat, bruta non intelligant; quod homo habeat rectam rationem, [illa][1] non rectam, (id est, bruta sint irrationalia); quod homo habeat auram vitalem perfectam, bruta imperfectam. Praeterea inter ipsos homines datur etiam differentia ingenii acutioris et obtusioris (I). Ex his sat patet, quid Sinae sentiant[2] de hominis intellectu; Nunc de voluntate. Textus Librorum.A.1. Lib. Su xu mum yn tom. 4 in Libr. Chum yum art. 20 sic: Vis intelligendi, vis pie seu recte agendi, et vis fortiter agendi sunt tres facultates nobis a natura comparatae, et nobiscum congenitae. Idcirco nullus est homo, qui eas non habeat; habita autem vi intelligendi, tunc potest homo istam rem intelligere, etc. Ideo dicitur facultas intelligendi esse id, quo aliquid intelligimus. Et paulo post sic: Nisi illa vis intelligendi esset nobiscum congenita, nostraeque naturae insita, licet aliquis multo cum labore animum applicaret ad quidpiam intelligendum, non tamen posset illud assequi. B.2. Lib. Sim li ta ciuen guei yao tom. 9 artic. Sin sic: Nostrum cor, inquit Doctor Chim, seu noster animus est unus: si accipiatur pro eius substantia, est quid quietum sine actione; si accipiatur pro eius usu, est id, quod ubi ab obiectis movetur, statim rerum causas pervadit seu intelligit. Et paulo infra: est sicut pura speculi facies, quae nullam rerum speciem non admittit. Adhuc ibidem paulo post sic: Nostrum cor, inquit Doctor Chin, et substantiam et usum continet; posse complecti omnium rerum rationes, etc. ut supra in contextu. C.3. Lib. 2. Memc. cap. 7. Cin sin xam sic: Quod homo, inquit Memcius, absque arte et discendi labore potest agere, id naturali eius agendi facultati seu voluntati tribuitur; quod absque studio et meditandi cura potest intelligere, id naturali eius intelligendi facultati seu intellectui adscribitur. D.4. Lib.Su xu che kiay, tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5 Kao tsu xam sic: Quandoquidem omnes homines quoad substantiam sint [1] Here the printed text has ‘illla’. [2] After ‘sentiant’ is repeated ‘Sinae’ but this is obviously a misprint. | |
|
pares, inquit discipulus Kum tu, videtur debere inesse in omnibus par paris substantiae cura; eccur igitur alii nobiliorem et potiorem suae substantiae partem, alii ignobiliorem et inferiorem adeo dispari cura et effectu colunt? Id ex vi intelligendi seu ex intellectu et cognitione oritur, reponit Memcius. Diligenter adverte, istud fusius explico. Auris munus, est audire; oculi, videre; sed nec eius quod audit auris, nec eius quod videt oculus, rationem cognoscit; hinc fit, ut oculus grato colorum, et auris blando vocum lenocinio facile irretiatur atque pervertatur. Pellax igitur colorum venustas oculos, vocum suavitas aures cognitione carentes impetens, sine difficultate pravam illis visionem atque auditionem ingerit. Cordis autem munus, est cognoscere, et rerum rationes penetrare. Si ad res auditas vel visas recte utatur sua cognoscendi facultate, tunc absque errore illarum honestatem aut turpitudinem facile assequitur; si non recte utatur, non assequitur. Atque ita vera rerum notitia et ignorantia ex corde profluit; et idcirco cor dicitur nobilior et potior humanae substantiae pars. Haec quidem tria, auris, oculus, cor nobis a Caelo donantur; sed horum maximum, ac primum omnis visionis et auditionis principium est cor. Hinc si istud maximum ac primum visionis et auditionis principium prius bene stabilitum atque firmatum fuerit adversus omnes rerum videndarum atque audiendarum pravos incursus, nulla turpis postea colorum aut vocum species poterit pravam oculo visionem, pravam auri auditionem, minoribus nempe ac secundariis principiis afferre. In hac autem recte cognoscendi vi firmiter stabilienda adversus pravos rerum videndarum etaudiendarum incursus, praecipue consistit sublimissima illa magnorum Heroum excellentia, qua a vilibus homunculis secernuntur. Illa est caelestis dignitas, quae illos supra commune vulgus longe altius evehit. E.5. Lib. Su xu che kiay tom. 1. in Libr. Ta hio art. 5. sic: Quod autem asserit Confucius, modus assequendi perfectam veri Boni, et veri Mali notitiam consistit in perscrutandis rerum naturis ac rationibus, significat his verbis eum, qui vult, ut sua mens perfectum intelligendi apicem consequatur atque attingat, debere in quavis re totam illius naturam veramque rationem perscrutari, atque penitus exhaurire. | |
|
Nullus est enim humani cordis spiritus, qui non habeat vim intelligendi, seu intellectum; et nulla est in toto orbe res, quae non habeat naturam. Dum quis autem nondum satis perscrutatus est rerum naturas, eorumque rationes nondum plena cognitione exhausit; tunc eius intellectus seu vis intelligendi, non habet ultimam suam perfectionem, nec perfectam claritatem. Idcirco Adultorum doctrina statim in ipso suae institutionis principio monet suos Alumnos, ut quaecumque in orbe res exstant, harum omnium naturas atque rationes exquirant, magis ac magis pervestigent ac mente scrutentur, novoque semper conatu ac progressu intimam illorum essentiam rimentur, nec desistant donec ultimum perfectae cognitionis terminum assecuti fuerint. Postquam enim longo studio et assidua diligentia in hanc rem incubuerint, aliquando tandem fiet, ut omnia ac singula clare distincteque cognoscant; atque hoc modo omnium rerum rationes intrinsecas et extrinsecas, subtiliores et crassiores, sublimiores et humiliores perfecta cognitione assequi poterimus, nostrique cordis tota substantia, magnusque eius usus omnimodam claritatem obtinebit. Illud, perfecta rerum notitia ac comprehensio; hoc, summa nostri intellectus perfectio, ultimusque intelligendi apex vocatur. F.6. Lib. 2. Memcii cap. 7 Cin sin xam sic: Qui omni diligentia totam sui cordis seu mentis capacitatem explere potest, hic et suam et rerum omnium naturam cognoscit; qui autem et suam et rerum omnium naturam cognoscit, hic quid sit Caelum, etiam cognoscit. G.7. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Libr. Ta Hio art. 1 sic: Quod doctrina Adultorum hic vocat claram facultatem, est id quod Liber immutabilis Medii dicit: Caeli lex, est natura; sed ista vox natura in libro immutabilis Medii simul complectitur et hominis, et aliarum rerum naturam; sed hic clara facultas indicat tantum hominem; aliae res eam non habent, nec sunt cum eo eiusdem speciei. H.8. Lib. Sim li ta ciuen guei yao tom. 9 artic. Gin ue chi sim sic: Bestiae sunt quidem homini prorsus similes; sed non possunt ratiocinari. I.9. Lib. Xu Kim tom. 4 cap.Tay xi Interpres Tsay xin sic: Vide eius verba in Sectione praecedenti, littera G. | |
|
L.10. Lib. Sim li ta ciuen guei yao tom. 9. artic. Gin ue chi sim sic: Nulla res est, inquit Doctor Cham, qui non habeat naturam; sed quia alia est perspicax, alia non perspicax: alia aperta, alia clausa; hinc habetur inter homines et alias res differentia. Deinde quia natura non perspicax, alia paulo subtilior, alia paulo obtusior; hinc rursus oritur inter ignorantem et intelligentem diversitas. Natura quae est clausa, non potest aperiri, (nempe natura brutorum quae non potest uti ratiocinio, sive est irrationalis); quae est obtusior, potest quidem aperiri, sed magna cum difficultate; quae est subtilior, sine difficultate potest aperiri. Paulo infra sic: Natura quatenus recipitur, alia recta, alia non recta, (nempe rationalis etirrationalis); hinc in suo esse constituuntur homines et aliae res, nempe bestiae, ideoque harum natura diversa est ab hominis natura per aliquid subtilissimum; cum enim illorum natura sit clausa, nec aperiri possit; ideo non clare cognoscunt sicut homines; et cum sit non recta, nec possit rectificari, ideo facultatibus [aut][1] dotibus non praestant sicut homines. Ibidem paulo infra sic: Quod attinet, inquit Doctor Chu hi, ad illam unicam omnium rerum originem, ratio quidem est eadem, sed aura vitalis (nempe vita) diversa. Et paulo infra: Cognoscere, sentire, loco se movere, id ex vitali aura provenit; exercere autem pietatem, aequitatem, honestatem, intelligentiam, id ex ratione oritur. Cognoscere, sentire, loco se movere, id et bestiae possunt; quin imo naturaliter habent quamdam pietatem, aequiquitatem[2], honestatem, intelligentiam; sed quonam pacto possint eas perficere? (id est, habent instinctus quosdam naturales similitudinariae pietatis, aequitatis, etc. non vero perfectam seu veram pietatem, aequitatem, etc.) Deinde paulo infra sic pergit: Quia autem solius hominis cor seu animus est summe spiritualis vel summe intelligens, idcirco potest istas quatuor virtutes perficere, integras reddere,eterumpere in quatuor, qui sunt connaturales illis virtutibus, affectus misericordiae, verecundiae, reverentiae, ac scientiae;etquia Bestiarum vitalis aura est non recta, estque mixta (nempe materiae), atque adeo illarum cor obscurum, clausum ac confusum; hinc non potest eas perficere, integrasque reddere. [1] In the printed text is written ‘aus’, which is a misprint. [2] In the printed text is written ‘aequiquitatem’. | |
SECTIO IV. De Animae voluntate.Primo, Voluntatis Definitio et actus iuxta Sinas sic: Voluntas, est facultas volendi aliquid naturaliter, sive est naturalis hominis potentia ad agendum (A). Vocatur etiam cor. Unde cor iuxta Sinas modo pro intellectu, modo pro voluntate sumitur, more nempe Sacrae Scripturae, quae vocem cor nunc pro voluntate, nunc pro intellectu usurpat. Actus voluntatis, est electa cordis productio; distinguitur a naturali cordis affectu in hoc, quod affectus procedat sine electione; actus voluntatis seu volitio cum electione (B). Secundo, Voluntatis proprietas. Eius proprietas est vero amore Bonum prosequi, et vero odio Malum aversari; sed ad hoc debet praecedere vera Boni, et vera Mali notitia per mentis ratiocinium habita (C). Hac adepta notitia, tunc voluntas potest sive in corde, sive in opere perfectam virtutis veritatem amplecti (D). Tertio, Voluntatis perfectio. Eius perfectio est ita veritatem quaerere ac colere, ut vitium eo modo oderit, quo homo foetorem odit; ac virtutem eo modo amet, quo homo pulchritudinem amat; et hoc dicitur seipsum satiare, vero gaudio seipsum implere; haecque satietas ac gaudium nihil est aliud, quam propriae voluntatis sinceritas, ex qua oritur tota actus bonitas. Cum autem ista sinceritas nulli alii nota sit, nisi ei, in quo inest; ideo Sapiens unice invigilat huic interiori suae voluntatis solitudini, ut ab ea omnem vel minimam simultatem expellat (E). Haec pauca sat indicant, quid Sinae sentiant de voluntate. Quia autem ad actus moraliter bonos aut malos, nihil adeo facit ac libertas, quae est primum actionis moralis principium; videamus nunc etiam breviter quid de illa dicant. Textus Librorum.A.1. Lib. 2 Memc. cap. 7 Cin sin xam sic: Quod homo, inquit Memcius, absque discendi labore potest agere, id naturali eius agendi (nempe volendi) facultati tribuitur. A.2. Lib.Ge kiam su xu tom. 25 in Libr. Memc. cap. 7 Cin sin xam, | |
|
[explicans][1] praedictum textum, sic ait: Dum homo aliquid facit, id provenit ex arte quam didicit; dum autem sine ullo discendi labore et arte aliquid ex se ipso facit, id ingenita nostrae naturae potentia efficit; atque haec est naturalis illius potentia, nempe vis volitiva seu voluntas. Item dum homo aliquid cognoscit, id provenit ex praevio studio, cui operam dedit; dum autem sine ullo praevio studio et inquisitione aliquid ex sepiso cognoscit, id ingenita nostrae naturae intelligentia efficit; atque haec est naturalis illius intelligentia, nempe vis intellectiva seu intellectus. B.3. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 9 artic. Sim sic: cor est Dominus totius corporis; id quo eius substantia seu essentia constituitur, est ipsa natura; quo autem in usum seu actum exit, est affectus. B.4. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Libr. Ta Hio sic: Dum attente considero quid sit cor, est tantum id, quod dominium servat; quod autem producit, est intentio. Et paulo post sic: Intentio est id, quod ex corde oritur; cor complectitur motum et quietem; intentio est dumtaxat motus species. Hinc si spectes cor: in multa; si intentionem: in pauca dividitur. Paulo infra sic: Intentio ab affectu distinguitur; intentio enim est volita cordis productio; affectus est tantum naturae motus; affectus exit a natura, quae, prout obiecta sese offerunt, sine intentione movetur; intentio autem est id, quod noster animus vult aut desiderat. C.5. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Libr. Ta Hio ibidem in principio sic: Stabilire suam intentionem in veritate, est vero amore Bonum prosequi, et vero odio Malum fugere; sed nisi praecedat perfecta Boni et Mali notitia, quomodo potest quis et illud prosequi, et hoc fugere? C.6. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Librum Ta Hio in principio sic: Prisci sapientes, aiebat Confucius, cum vellent veram totius sui cordis rectitudinem acquirere, ipsi prius suam intentionem seu voluntatem in vero Boni amore, et in vero Mali odio stabilire contendebant. Volentes autem efficere, ut tota sua intentio seu voluntas in vero Boni amore, et in vero Mali odio esset stabilita, ipsi prius per mentis ratiocinium conabantur assequi perfectam Boni et Mali [1] In the printed is written ‘exexplicans’. | |
|
notitiam; modus vero assequendi perfectam Boni et Mali notitiam consistit in perscrutandis rerum naturis ac rationibus, sive in Philosophiae studio. D.7. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Librum Chum Yum artic. 20 sic: Ad mores et vitam ita recte componendam, ut una virtutis veritas sive in corde, sive in opere resplendeat, datur etiam rectus modus, qui ex vera Boni cognitione procedit. Nisi enim quis diligenti sapientiae studio perfectam veri Boni cognitionem adeptus fuerit, non potest mores etvitam suam ita recte componere, ut unam virtutis sive in corde sive in opere veritatem sectetur. E.8. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Libri Ta Hio artic. 6 sic: Quod supra Confucius ait stabiliendam esse in vero Boni amore, et in vero Mali odio suam intentionem seu voluntatem, significat his verbis, non debere hominem sibi ipsi illudere, nec seipsum decipere; sed debere ita sincero animo veritatem quaerere ac colere, ut vitium eo modo, oderit ac fugiat quo foetorem; et virtutem eo modo amet ac prosequatur, quo pulchritudinem. Et hoc dicitur seipsum satiare, seipsum summo gaudio implere, sibi ipsi facere satis. Illa sui ipsius illusio ac deceptio, nihil est aliud, quam propriae voluntatis simultas; haec vero suipsius satietas ac gaudium, nihil est aliud, quam propriae voluntatis sinceritas. Iam vero cum ista interna tum simultas, tum sinceritas, ex qua tota aut veri Boni, aut veri Mali diversitas oritur, nulli alteri nota sit, quam ei, in quo inest; ideo Sapiens maxime ac singulariter invigilat interiori isti suae voluntatis solitudini, quam solus ipse, et nemo alius cognoscit, ut ab ea omnem vel minimam simultatem expellat, et in ea omnem sinceritatem colligat.[1] SECTIO V. De Animae libertate.Primo, Libertatis definitio et actus iuxta Sinas sic: Libertas est facultas sui iuris, ac Domina sui actus; est facultas determinativa, in totum nostrum corpus dominans, ac fundamentum virtutis exercendae (A). Id quod ab ea producitur, dicitur actus intentus, sive intentio. Si hic actus honestati conveniat, est rectus; si disconveniat, est pravus. Intentio distinguitur ab affectu; nam affectus, a natura erumpit; v. gr. [1] The Latin translation simplifies and condenses Zhang Juzheng’s commentary. | |
|
amor istius rei, est affectus: sed ratio ob quam volo amare istam rem, est intentio. Affectus est instar navis aut currus: intentio est instar hominis dirigentis navim aut currum. Affectus est natura in motu tantum; intentio est tendentia in obiectum determinatum; v. gr. amor et odium praecise, est affectus; amor rei pulchrae, et odium rei deformis, est intentio; nempe actus libere intentus, seu libera electio (B). Secundo, Libertatis divisio. Primo libertas, alia est contrarietatis ad agendum bonum vel malum; duplex est enim, inquiunt, via: vel Boni vel Mali; sive duplex est via ad Bonum vel Malum: altera aequitatis, altera utilitatis. Dum facultas determinativa viam aequitatis sequitur; honestas et ratio dominatur. Contra dum utilitatem sequitur, cupiditas etturpitudo dominium obtinet. Hinc differentia Heroum et homunculorum, sapientium, et insipientium, bonorum etmalorum oritur (C). Secundo, Alia est contradictionis ad agendum et non agendum; v. gr. Rex qui omittit pietatis et clementiae opera erga suum populum exercere, non quia non potest, ea omittit; sed quia non agit, vel quia non vult ea exercere; sicut qui iussus abscindere parvum arboris ramum, eum non abscindit; is non quia non potest, non abscindit; sed quia non agit, vel quia non vult eum abscindere (D). Tertio, Alia est disparitatis ad multa bona disparata; v. gr. ad actus sobrietatis, liberalitatis, clementiae, etc. sic Rex potest amare fortitudinem et pietatem; utilitatem et aequitatem (E). Textus Librorum.A.1. Lib. Su xu che kiay tom. 15 in Libri Memcii cap. 3 Kum sun cheu xam sic ait: Tunc discipulus Kum sun cheu rursus interrogat Magistrum Memcium: ausim Te, Magister, adhuc unum rogare: daturne etiam aliqua firmandi nostri cordis ars? cui Memcius: homo ope unius sui cordis omnes res mundi pertractat; si in corde non habeat expeditum et liberum dominium, dum illae ex improviso et derepente occurrent, non poterit non terreri; et dum turmatim ac promiscue advenient, non poterit non perturbari. Si autem in medio corde exstet vis dominans, quae actum determinet; tunc | |
|
efficere poterit, ut cor nullo vel timore vel dubitatione concutiatur, sitque expeditum ac firmum et ad timores vincendos, et ad dubitationes solvendas. Atque haec est firmandi cordis ars. A. Ibidem paulo infra, sic: Cum facultas determinativa in totum hominem dominetur, eum regat, eiusque vitali aurae imperet; est ergo dux ac rectrix vitalis aurae. Cumque vitalis aura, quae totum nostrum corpus implet, obediat isti facultati determinativae, est ergo eius discipula ac famula; adeoque quamvis utraque sit necessaria ad agendum, tamen facultas determinativa est quid primarium; vitalis autem aura, est dumtaxat aliquid secundarium. B.2. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Chi ki chi y sic: Petes: quaenam est differentia inter facultatem determinativam, sinice Chi, et intentionem, sinice Y? Respondeo facultas determinativa spectatur ut aliquid, quod dominium liberumque arbitrium tenet ac servat; id autem, quod producit haec facultas, est intentio. Si intentio sit honestati conformis, est rectа; si difformis, est prava. Et paulo infra sic: Facultas determinativa est aliquid, quod universali modo liberum suum arbitrium in rebus agendis exercet; intentio vero est aliquid, quod particulari et occulto modo erumpit. B.3. Idem Lib. eod. tom. 10 artic. Cim y sic: Petes, quaenam sit differentia inter affectum et intentionem? Respondeo. Affectus, inquit Doctor Chu hi, a natura erumpit; v. gr. amor istius rei, est affectus; sed ratio ob quam voloistam rem amare, est intentio. Affectus est instar navis aut currus; intentio, instar hominis dirigentis navim aut currum. Deinde paulo infra sic: naturalis appetitus est ipsa natura sine motu; affectus est natura in motu; intentio est tendentia in obiectum determinatum, v. gr. amor et odium praecise, est affectus; amor vero rei pulchrae, et odium rei deformis, est intentio. C.4. Idem Lib. eod. tom. 10 artic. Chi ki chi y sic: Facultas determinativa, est activus nostri cordis usus; nostrum cor seu animus est quidem rectus; sed eius usus seu exercituum aliud rectum, aliud pravum. Facultas determinativa est virtutis exercendae radix, seu radicale principium ... duplex est Boni et Mali via, altera aequitatis, altera utilitatis. Dum facultas determinativa aequitatem | |
|
sequitur, tunc recta ratio et honestas dominatur; nec hanc potest prava rerum cupiditas a sede dimovere. Contra, dum facultas determinativa utilitatem sequitur, tunc prava rerum cupiditas dominatur, nec recta ratio et honestas potest introire. Ex hoc oritur discrimen, quod est inter sapientes Imperatores Yao et Xun, et inter Insipientes Kie et Che. Numquid igitur id diligentissime attendendum est? D.5. Lib. Memcii cap. 1 Leam hoei vam xam, sic: alloquitur Memcius Regulum Hoei vam: Itaque cum possis, Rex, vere imperare, et non imperes; veram imperandi artem tenere, et non teneas, hoc non provenit ex eo quod non possis; sed quia, cum possis, non facis. Quodnam ergo, subiungit Rex Hoei vam, discrimen inter non agentem, et agere non potentem? cui Memcius: en vir alteri dicit: excelsum illum Tay xan montem ad boreum mare traiiciendum non possum ego evellere, sub axilla accipere, et in mare proiicere; hic verum loquitur; vere enim non potest id agere. Sed en alius ab Hero suo iussus parvulum arboris ramum abscindere, statim respondet: non possum ego pendulum illum arboris ramum abscindere; hic non abscindit ramum, non quia non potest; sed quia non agit. Iam vero tu, Rex, cum vere possis pietatis etmisericordiae beneficio imperare, et non imperes; veram imperandi artem tenere, et non teneas; non es sicut ille, qui excelsum montem Tay xan non potest sub axilla accipere, et in mare proiicere ad traiiciendum mare boreale; sed sicut hic, qui pendulum arboris ramum non potest abscindere. E.6. Lib.Su xu che kiay tom. 14 in Libr. 1. Mem. cap. 2 Leam hoei vam hia sic: Tunc Princeps Siuen Vam: Magna, inquit, ac sublimis est profecto illa sententia! quantum ego cuperem, modicae virtutis vir, eiusmodi pietatem amplexari! sed me mea non sinit infirmitas; ego enim modicae virtutis vir, nimis amo fortitudinem et excellentiam; minores me Principes non possum clementer tractare; maiores me non possum patienter tolerare. Cui Memcius: ama, inquit, ut placet, Rex, fortitudinem; sed ama Heroum, non homunculorum fortitudinem. ... Deinde Princeps Siuen Vam: optime, inquit, et praeclare dixisti. Cui Memcius: si optime et | |
|
praeclare me dixisse, Rex, censes; eccur ergo ea, quae dixi, non propere amplecteris? Ego quidem modicae virtutis vir, reponit Siuen Vam, exoptarem ista propere amplecti et exequi; sed alia prava animi aegritudine laboro; ego sum opum et lucri amator. Nihil hoc obest, subiungit Memcius ... (id est, potes amare opes seu utilitatem, et sequi aequitatem). Iterum reponit Siuen Vam: Modicae ego virtutis vir, non tantum opum sum amator; sed alia rursus animi aegritudine laboro; voluptatem etiam diligo. Et hoc, inquit Memcius, nihil refert; olim Princeps Tay Vam etiam voluptatem amabat; suam, inquam, uxorem Kiam ardenti amore prosequebatur, etc. CAPUT III. De Principiis coëffectivis humanarum Actionum.Principia coëffectiva sunt ea, quae simul cum potentia efficiunt actum humanum, scilicet Habitus. Itaque primo de Habitibus generice sumptis. Secundo, de virtute in genere. Tertio, de virtute in specie agemus. SECTIO I. De Habitibus generice sumptis.Non agimus hic de Habitibus supernaturalibus, quos DEUS in nobis sine nobis operatur; sed de naturalibus, quos crebra actuum repetitione acquirimus. Primo, Definitio Habituum iuxta Sinas sic: Habitus est acquisita per multiplicatos actusnotitia. Est praelucens acquisitae scientiae ductus. Estperfectio, quam ex diu continuata actuum exercitatione acquirit vitalis aurae vis, seu facultas (A). Unde ad acquirendos Habitus, oportet prius iterare multos actus; v. gr. ad consequendam summam viri sapientis perfectionem, oportet novo ac novo semper conatu progressum facere (B). Imo ad acquirendam perfecte aliquam virtutem in particulari, oportet omnes animi motus, qui nos ad illam impellunt, omnino explere, iterare, multiplicare (C). Denique praeter | |
|
rerum notitiam a natura comparatam, acquiritur etiam veritas, seu verus Habitus, arte et studio per crebram actuum repetitionem (D). Secundo, divisio Habituum. Habitus, alii pertinent ad speculationem, nempe ad intellectum, et phantasiam; alii ad praxim, nempe ad voluntatem et appetitum sensitivum; illi serviunt ad facilius discernendum, quod rectum est; hi ad facilius agendum, quod honestum est (E). Tertio, suibiectum Habituum. Homines alii facilius, alii difficilius istos Habitus acquirunt, prout uniuscuiusque ingenium vel acutius, vel obtusius est; et prout uniuscuiusque indoles vel pronior, vel repugnantior est (F). Quarto, augmentum Habituum. Habitus possunt augeri vel extensive, v. gr. se extendendo ad nova et plura scientiae aut virtutis obiecta; vel intensive, v. gr. novam ac maiorem eiusdem scientiae aut virtutis perfectionem acquirendo (G). Crescunt autem et perficiuntur per constantem operis continuationem (H). [Quinto][1], decrementum Habituum. Habitus possunt etiam minui ac perdi, tum per cessationem actuum, tum per positionem actuum contrariorum. Nulla enim res est quae non crescat, si suum habeat alimentum; nulla, quae non pereat, si illo careat; v. gr. repullulantes denudati montis surculi crescunt, si alantur; pereunt, si quo alantur, careant. Sic revirescens bonae mentis germen crescit, si probitate alatur; perit, si continua improbitate conteratur; uti olim Confucius aiebat: si apprehenderis, custodis; si dimittas, perdis (I). Textus Librorum.A.1. Liber Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum art. 27 sic: Quocirca Sapiens, ut vitae perfectionem consequatur, tum naturalem rectae rationis sibi caelitus infusae facultatem colit, tum praelucentem acquisitae scientiae ductum sequitur. A.2. Idem Lib. eod. tom. in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Harum virtutum speculatio ac praxis, licet saepe in modo sive speculandi, sive operandi sit diversa; acquisitus tamen tum speculationis, tum praxis finis, in omnibus unus atque idem est. Si enim speculationem spectes; alii velut a natura docti sine ullo studio; alii ingenio [1] Here the printed volume has ‘quarto’ here, but this is obviously a misprint. | |
|
pollentes, cum facili studio; alii ingenio destituti, cum difficili studio has virtutes penetrant; verum sic diverso modo acquisita rerum notitia (nempe habitus pertinentes ad intellectum et phantasiam) in omnibus istis una atque eadem est. Deinde si praxim spectes, alii bona indole instructi, tranquille et quasi naturali impulsu; alii excitato ingenio illustrati, studiose et grandi ardore; alii obtusa mente retardati, agre et quasi violento conatu illas exercent; verum sic diverso modo posita earum praxis (nempe ab habitibus pertinentibus ad voluntatem et appetitum sensitivum) in omnibus istis una atque eadem est. A.3. Lib. Su xu che kiay tom. 15 in Libr. 1 Memcii cap. 3 Kum sun cheu xam, sic: Ista vitalis aurae vis seu facultas acquirit suum incrementum ac perfectionem ex diu continuata accumulatae sensim iustitiae exercitatione, non autem ex uno alterove eius actu. B.4. Lib. Su xu che kiay tom. 1. in Libr. Ta Hio art. 5. sic: Quocirca Adultorum doctrina statim in ipso suae institutionis principio monet suos Alumnos, ut quaecumque in orbe res existant, harum omnium naturas atque rationes exquirant, magis ac magis pervestigent ac mente scrutentur, novoque semper conatu ac progressu intimam illarum essentiam rimentur, nec desistant donec ultimum perfectae cognitionis terminum assecuti fuerint. Postquam enim longo studio et assidua diligentia in hanc rem incubuerint, aliquando tandem fiet, ut omnia ac singula clare distincteque cognoscant. B.5. Lib. Su xu che kiay tom. 1 Libr. Ta Hio art. 2 sic: Renovandorum populorum primum principium, est fervens sui ipsius renovatio. Idcirco Imperator Chim Tam, ut assiduos novae perfectionis stimulos sibi indesinenter adderet, in pelvi qua ad lavandam faciem ac manus utebatur, haec verba insculpi iusserat: Si Princeps ablutis animi sordibus, vere se semel renovaverit, debet quotidie se rursus renovare; imo de die in diem maiorem semper ac maiorem sui renovationem procurare. B.6. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Libr. Ta Hio art. 3 sic: Cernis, inquit Liber Xi Kim seu Carminum, ut ossuarius opifex materiam osseam primum serra fecet? deinde runcina dolet? Cernis, ut gemmarii operis artifex, gemmam primum scalpro scindat? Deinde pumice | |
|
poliat? Sic est accuratissimus ac diligentissimus sapientis nostri Principis (nempe Vu Kum) labor. Proh! Quanta in animo sedulitas et constantia! Quanta in corpore gravitas ac maiestas! Denique omni decore ac perfectione splendet excultissimus noster Princeps, ideoque eius memoria oblivione deleri nunquam poterit. Iam vero dum poëta dicit: Ossuarius opifex materiam osseam primum serra secat, deinde runcina dolat, indicat his verbis constantem in addiscendis litteris scientiisque acquirendis istius Reguli Vu Kum diligentiam. Dum dicit: gemmarii operis artifex gemmam primum scalpro scindit, deinde pumice polit, indicat his verbis eius accuratissimum in quaerenda virtute, componendisque suis moribus studium. C.7. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 23 sic: Iam vero qui maximam illam et verae scientiae et verae virtutis perfectionem non possidet, adeoque nondum summam totius mundi veritatem assecutus est, quid debet facere, ut illam sibi comparet? Hic debet omnes animi motus, qui ipsam ad unam particularem virtutem impellunt, accuratissime explere, ita ut nullum illius virtutis motum in se sentiat quem non expleat. Postquam enim omnes illos animi motus, qui modo ad pietatem, modo ad aequitatem, modo ad honestatem, modo ad prudentiam ipsum impellunt, diligenti assiduitate expleverit; tum istarum omnium virtutum veritas, seu veri habitus in animo efformabuntur, qui multiplicati ultro se prodent exterius, in actus externos erumpent, totamque hominis speciem cohonestabunt; deinde successu temporis magis ac magis se prodent, magnosque ubique suae claritatis radios dispergent. D.8. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 21 sic: Qui ex ipsa veritate habet rerum notitiam, hic dicitur habere notitiam a natura comparatam; qui autem ex rerum notitia acquirit veritatem, hic dicitur habere veritatem seu verum habitum, studio et arte acquisitum. Sed sive quis habeat rerum notitiam a natura comparatam, sive habeat veritatem seu verum habitum studio et arte acquisitum, unus atque idem effectus est; nam et infusa veritas est notitia, et acquisita notitia est etiam veritas. E.9. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: | |
|
Veritatis studium in speculando, cum contentione et studio id quod rectum est, discernit; in operando, cum labore et vi id quod honestum est, exequitur; atque hic est modus quem vir suae perfectionis studiosus servat. Hic ergo vir suae perfectionis ac veritatatis studiosus debet multa non tantum moderna, sed etiam antiqua addiscere, obscura a sapiente Iudice sive Magistro, sive Amico interrogare, interrogata attente speculari, speculata clare distinguere; virtutem a vitio, rem ab umbra dilucide secernere; postea strenue manum operi admovere. Sed quia quorumdam talis est indoles et ingenium, ut non nisi maxima cum difficultate et quae addiscenda, addiscere; et quae agenda sunt, agere valeant; ideo hi dum alicui rei student, debent ita illam addiscere, ut non desistant, donec totam omnino conceperint. Quoad istos, qui nulli rei student, nihil mihi cum illis. Deinde dum aliqua dubitatio de aliqua re iis occurrit, debent ita illam interrogare, donec totam suae dubitationis solutionem omnino assecuti fuerint. Quoad istos qui dubitando nihil interrogant, nihil mihi cum illis. Dum interrogata speculantur, debent ita ea perpendere, ut non desistant, donec totam illorum difficultatem omnino penetrarint. Quoad istos, qui nihil speculantur, nihil mihi cum illis. Dum speculata distinguunt, debent ita singillatim ea discriminare, ut non desistant, donec unamquamque earum divisionem omnino comprehenderint. Quoad istos, qui nihil distinguunt, nihil mihi cum illis. Dum ad opus se transferunt, debent ita ei manum admovere, ut non desistant, donec illud penitus perfecerint. Quoad istos, qui nulli unquam rei manum admovent, nihil mihi cum illis. Denique quod alii possunt uno, illi decem; et quod alii decem, illi centum conatibus debent perficere. Porro si laboriosam hanc perfectionis viam vere, et constanter tenere potuerint, quantumvis antea fuerint et rudes, et imbecilles; postea tamen et intelligentes, et fortes procul dubio evadent; acquirent nempe habitus tum ad speculationem, tum ad praxim pertinentes. E.10. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Harum virtutum speculatio ac praxis, etc. Vide hic supra num. 2 littera A. | |
|
E.11. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum art. 22 sic: Solus vir vera scientia, et vera virtute perfectissimus potest penitus naturae suae rationalis munus explere, nihil prorsus intelligendo, nisi quod rectum est; nihil prorsus agendo, nisi quod honestum est, liber ab omni errore, et ab omni prava cupiditate. F.12. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Veritatis studium in speculando, etc. Vide hic supra num. 9 littera E. Deinde sic: Harum virtutum speculatio ac praxis, etc. Vide etiam hic supra num. 2 littera A. Item vide numerum sequent. littera G. G.13. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Si vir, inquiebat Confucius, qui ingenio est rudis, discendi amator fuerit; qui indole pravus, agendi studiosus fuerit; qui viribus infirmus, erubescendi gnarus fuerit; quamvis forte fieri nequeat, ut omnem omnino possit; aliqualem tamen et rudis prudentiam, et pravus pietatem seu cordis rectitudinem, et infirmus fortitudinem consequetur. G.14. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 27 sic: Quocirca Sapiens, ut vitae perfectionem consequatur, tum naturalem rectae rationis sibi caelitus infusae facultatem colit, tum praelucentem acquisitae scientiae ductum sequitur. Ope illius naturalis facultatis, vastam sui cordis [capacitatem][1] omni aequitatis sensu implet; ope huius scientiae acquisitae, immutabilis Medii rectae viae adhaeret. Ope illius, in iis quae iam didicit, quotidie se exercet; ope huius, in iis quae nondum didicit, novum quotidie studium ponit. Denique ope illius, quae iam recte incepit, ea diligenter continuat; ope huius, quae nondum recte incepit, ea ferventer aggreditur, et ubertim coacervat. Vide etiam supra, cap. 2 Sectione 3 in textibus num. 5 littera E sic: Quod autem asserit Confucius, etc. H.15. Lib.Su xu che kiay tom. 15. in Libr. 1 Memcii cap. 3 Kum sun cheu xam, sic: Ista vitalis aurae vis acquirit suum incrementum ac perfectionem ex diu continuata sensim accumulatae iustitiae exercitatione, non autem ex uno alterove eius actu, qui per occasionem tantum exercetur ad ponendum cordi exterius velamen; si [1] Here the printed text has a misprint: ‘capacitarem’. | |
|
enim fortuitum tantum iustitiae opus quandoque ponatur exterius sine interiori verae affectionis motu; tunc non expletur cordis satietas; non expleta cordis satietate, tunc animus velut famelicus ac vacuus remanet. Hinc vides iustitiae sensim accumulatae perfectionem ex corde oriri, et in corde consistere. Idcirco dicebam sophistam istum Kao Tsunescivisse quid foret iustitia; asserebat enim non in corde, sed in fortuito opere, quod quandoque exterius exercetur, illam consistere; ideoque ille non poterat acquirere iustitiae perfectionem. Qui igitur poterat animum suum firmare? Iam vero etsi ad acquirendam hanc vitalis aurae ultimam perfectionem, oporteat, ut quis constanti labore et sine intermissione iustitiam accumulet; non debet tamen praefigere aut praefinire sui laboris effectum tali tempore certo obtinendum; imo quamvis post longum tempus videatur nondum suorum votorum et laborum metam attigisse, non propterea debet oblivisci ac negligere inceptum accumulandae iustitiae opus; aut certe praepropero impetu velle procurare eius augmentum, nimiumque praeceps accelerare eius perfectionem, imitando illum famosum regni Sum incolam, qui cum doleret suam pullulantem segetem non satis celeriter crescere, coepit eam vellicare, et emota radice in altum attollere. Deinde perturbato vultu domum festine redux, dixit suis domesticis: hodie proh! Quam defessus sum! Quanto labore nostrae segetis herbescentis incrementum hodie promovi! Eius filii ignari quid loqueretur, sequenti die in agros perrexerunt, sataque inviserunt; et ecce totam campi faciem aridam, totam orizam exsuccam et emortuam invenerunt. Sic inter homines, qui in fovenda vitali aura, herbescentis suae segetis incrementum praecipiti et caeco ardore non promoveant, paucos reperies; dum enim immature accelerando sui laboris fructum, prodesse illi volunt; tunc maxime ei nocent, et omnia perdunt. H.16. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum art. 26 sic: Itaque haec summa virtutis veritas numquam sistit; numquam sistendo, diu perseverat, altasque interim in corde radices agit; diu perseverando, iactisque altis in corde radicibus, sese patefacit (habitus nempe inclinant ad actus); sese patefaciendo, paulatim longe | |
|
lateque diffunditur, omniaque orbis loca sua amplitudine, et omnia hominum corda sua profunditate celeriter replet; haec replendo, tunc tandem maximam sui operis celsitudinem, maximumque suae perfectionis splendorem assequitur. I.17. Lib.Su xu che kiay tom. 23. in Libr. 2. Memcii cap. 5. Kao tsu xam sic: Sed heu! Pergit Memcius, prava rerum cupiditas assidue homines impetens, quam saepe devastat totam hanc naturalem nostri cordis rectitudinem! Venustissimus olim Regni Cymons Nieuxan (id est, mons boum) denso late vernans nemore, quem infestae lignatorum secures, utpote non procul ab huius magni Regni metropoli ad suburbia situm, toties impetierunt atque attriverunt, potestne adhuc dici nunc pristinum decus ac venustatem retinere? Quamdiu tamen truncatarum arborum radices, quae die noctuque rore ac pluvia assidue irrigabantur, non fuerunt avulsae: confertim ubique repullulantibus surculis, poterat adhuc pristinus decor reviviscere ac revirescere; sed postquam repullulantes illos surculos nova semper strage pabulantes boves ac oves carpserunt, conculcarunt, devastarunt; tunc nudum montis cacumen misere remansit, ut nunc vides. Siquis autem prospiciens spoliatum arboribus totum istum montem, continuo dicat sic ex se sterilem esse, nec lignorum feracem, nec ullum in eo olim nemus stetisse, num forte existimabis illum vera loqui, talemque esse istius montis naturam? Quemadmodum igitur in denudati montis visceribus asservatur natura arborum ferax, ita in depravato hominis animo asservatur natura pietatis et aequitatis ferax; sed sicut infestae lignatorum secures omnem arborum decorem in isto monte vernantem decusserunt; ita perversae mundi cupiditates omnem pietatis et aequitatis honestatem in animo germinantem demetunt, etc. Postquam tamen tumultuantes illae mundi cupiditates, die transacto ad quietum noctis tempus pervenerunt, tunc innata cordis pietas et aequitas rursus incipit repullulare, maneque clarescente, quando vitalis aura necdum rerum tumultu et imaginibus perturbata, tranquillitatem ac serenitatem adhuc conservat, amor quo animus prosequitur honestatem, et odium quo aversatur turpitudinem, satis simile est communi hominum indoli. Si haec | |
|
repullulantia pietatis et aequitatis semina (nempe habitus) noverit cor conservare et alere, poterit adhuc deperditus decor revirescere; sed si illa ita reiiciat atque extinguat, ut tandem illorum tantillum, et vix quidquam supersit; tunc improbitas, quam toto die perpetrat, longa consuetudine fortior effecta, illud tantillum bonae cogitationis germen diluculo emicans, captivum detinebit, ac perimet (nempe habitus peribunt), non secus ac pascentia pecora repullulantes deciduarum arborum surculos carpunt, conculcant, perdunt, etc. Nulla itaque res est, quae non crescat, si suum habeat alimentum; nulla, quae non pereat, si illo careat. Sic et repullulantes denudati montis surculi crescunt, si alantur; pereunt, si quo alantur, careant. Et revirescens diluculo bonae cognitionis germen, quantumvis exiguum, etiam crescit, si probitate redintegrata alatur; perit, si continuata improbitate conteratur. Idcirco Confucius sic olim aiebat: quod passim dicunt: si apprehendas, custodis; si dimittas, perdis; nullo non tempore intrat et exit; quo vergat, nemo scit; numquid hoc revera de corde intelligendum est? I.18. Lib. Rituum tom. 9 cap. 32 Piao Ki sic: Ubi quis est moderatus, quotidie fit fortior; ubi quis dissolutus, quotidie fit languidior. SECTIO II. De Virtute in genere.Primo, Definitio virtutis iuxta Sinas sic. Virtus est habitus, ex quo omne bonum exurgit, et quae in omni bono dominatur (nimirum inclinans tantum ad bonum, nec potens influere in actum malum); quatenus intus residet, dicitur virtus; quatenus foras erumpit, dicitur opus. Virtus alia intellectualis, ut intelligentia; alia moralis, ut pietas (A). Secundo, Causa Virtutis. Virtus inchoate a natura habetur, exercitatione completur; uti ait sacra scriptura:Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero Matris meae egressa est mecum. Iob. cap. 31. Omni enim homini inest quidam commiserationis, qua miseros prosequitur; pudoris, quo res turpes aversatur; reverentiae, qua superiores veneratur; scientiae, qua veritatem a falsitate, honestatem a turpitudine discernit, ingenitus sensus; iste autem ingenitus sensus | |
|
commiserationis, est pietas inchoata, seu pietatis semen; iste sensus pudoris, est aequitas inchoata; reverentiae, est honestas inchoata; scientiae, est prudentia inchoata (B). Hae virtutes diligenti exercitatione complete acquiruntur (C); sed diversis modis; quoad intellectuales, alii quasi a natura docti, sine studio et labore; alii ingenio pollentes, facili cum studio; alii ingenio destituti, difficili cum studio illas acquirunt. Quoad Morales, alii bona indole praediti, tranquille; alii vivaci mente excitati, studiose; alii obtusa mente retardati, ardue illas sibi comparant (D). Unde Sapiens, quam inchoatam a natura habet pietatem, aequitatem, honestatem, prudentiam, diligenti exercitatione eam alit, efficitque, ut altas in corde radices agat (E). Itaque causa radicalis virtutis est natura, mediata est homo, immediata est exercitatio. Tertio, Natura Virtutis. Virtutis naturam in medio consistere passim aiunt Philosophi; unde Aristoteles 2. Ethic. cap. 6. dicit virtutem esse habitum electivum Boni in mediocritate consistentem, iuxta quem Horatius: Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere virtus. Ita et Confucius, eiusque nepos Tsu Su in libello, cuius titulis Chum Yum seu immutabile Medium, ait virtutem in medio consistere. Immutabile, inquit, virtutis Medium tunc omnem suam perfectionem obtinet, quando nihil vel minimum, sive per defectum, sive per excessum peccatur (F). Medium est recta hominum vivendi via (G). Ab hac via non potest cor nostrum vel uno momento recedere, quin statim erret ac declinet (H). Quarto, Proprietates Virtutis. Proprietates virtutis sunt multae:Prima est triplex hominum status. Primus, Incipientium: id est, qui incipiunt vitium odisse, et virtutem amare; et ad hunc iuvat liber Carminum. Secundus, Proficientium: id est, qui virtutum exercitationibus solide ac firmiter vacant; et ad hunc iuvat liber Rituum. Tertius, Perfectorum: id est, qui in virtute consummati sunt, et ad hunc iuvat Musica (I). Ita Philosophus Sinensis, pene sicut Aristoteles, qui 7. Ethicorum virtutis moralis statum etiam triplicem ponit; primum continentiae, in quo homo a libidinibus ad meliorem frugem conversus, crebris passionum motibus, | |
|
quibus tamen resistit, adhuc concutitur. Secundum temperantiae, in quo homo non amplius ita crebris passionum motibus, quos compescit, agitatur. Tertium heroicum, in quo homo virtutis culmen attingit, et sine difficultate virtutem operatur. Secunda, connexio virtutum. Pietas, aequitas, honestas, prudentia non possunt a se invicem separari (L). Maxime vero veritas, in qua omnes virtutes fundantur, non potest ab iis seiungi; nulla enim virtus, si veritate careat (M). Uti Aristoteles 6. Ethic. cap. ultimo dicit virtutem non posse esse sine prudentia. Tertia, inaequalitas virtutum, tum specifica, v. gr. pietas, seu cordis rectitudo, omnibus ceteris virtutibus antefertur (N); tum numerica, v. gr. alii aliis sunt excellentiores in eadem virtute; discipulus Tsu Lu fortitudine, discipulus Yen Yuen pietate suos condiscipulos antecellebat (O). Quinta, Divisio virtutis. Virtutes, aliae sunt cardinales, scilicet pietas, aequitas, honestas, prudentia, veritas; aliae subordinatae, quae ad has cardinales instar partium reducuntur; v. gr. fortitudo, temperantia, etc. (P). Nunc de his singulis breviter agemus. Textus Librorum.A.1. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Te sic: Virtus, inquit Doctor Chim, est habitio, seu habitus. Oportet ut huc vere adveniat, tunc habetur. Ubi virtus est stabilita, tunc cetera omnia bona subsequuntur. Prout in corde servatur, dicitur virtus; prout foras exit, dicitur opus. Quando virtus est perfecta, spectabile est eius opus. Et paulo infra sic: Virtus, inquit Doctor Cham, omni Bono dominatur; Bonum autem ex se est purissima ac prima mundi unitas. Et infra: Virtus, inquit Doctor Chin, quid est? Respondeo: est pietas, est aequitas, est honestas, est intelligentia (nempe alia moralis, ut tres primae; et alia intellectualis, ut quarta). B.2. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Lib. 2 Memc. cap. 5. Kao tsu xam sic Memcius: Omni homini inest quidam innatus commiserationis, quamiseros prosequitur; verecundiae, qua res turpes aversatur; reverentiae, qua superiores veneratur; scientiae, qua veritatem a falsitate, honestatem a turpitudine discernit, sensus. Hic | |
|
commiserationis sensus, pietas; verecundiae, aequitas; reverentiae, honestas; scientiae, intelligentia dicitur. Hae quatuor inchoatae virtutes, pietas, aequitas, honestas, intelligentia seu prudentia, non foris, quasi aliunde conflatae, hominis naturae adveniunt; sed illi intime coniunctae sunt et ingenitae. Verum proh! Dolor! Plerique illam intrinsecam naturae suae rectitudinem nec cogitant, nec curant. Hinc dicitur: qui illam quaerunt, obtinent, fiuntque sapientes; qui illam negligunt, amittunt, fiuntque insipientes. B.3. Lib.Su xu che kiay tom. 13 in Libr. 1 Memcii cap. 3 Kum sun chen xam sic: Omnes quidem, inquit Memcius, piam quamdam cordis affectionem, de aliena miseria dolentem, a natura comparatam habent;sed plerique hominum pravis suis cupiditatibus ingenitam illam animi teneritudinem extinguunt; soli illi praeteritorum saeculorum sapientissimi Imperatores iuxta hanc teneram animi indolem potuerunt clemens, benignum, alienae miseriae condolens regimen tenere. ... Iam vero quid sit, et unde dignoscatur esse in omnibus hominibus illa commiserans teneri cordis affectio, ex hoc uno experimento collige: en quis derepente videt qualemcumque infantem, iam iam in puteum lapsurum;quicumque sit ille vir spectator, protinus toto corde ad commiserationem excitatur ac commovetur; commovetur autem, non quia cogitat aliquam amicitiae testificationem, Infantis patri aut matri exhibere; non quia a vicinis, amicis, concivibus, sociis vult aliquam laudem expiscari; non quia ab obtrectatoribus timet argui inclementiae, aut quid simile meditatur; sed quia naturalis animi impetus sic illum subito excitat; in subitis enim casibus, ubi non datur consultationi locus, est natura quae agit; in aliis occasionibus potest aut fictitio, aut studiosa dispositio intervenire. Hinc collige siquis careat illa commiserantis animi teneritudine, eum non esse censendum hominem, utpote naturali humanae conditionis parte destitutum.Idem dic de his tribus: Siquis nesciat suam erubescere, et alienam odisse iniquitatem; si nesciat inurbanitatem a se repellere, et urbanitatem alteri praestare; si nesciat malum discernere, ut fugiat; bonum, ut prosequatur, hic nec est censendus homo; humano enim cordi sunt a natura insitae quaedam tacitae | |
|
pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae, seu prudentiae scintillae vel principia. Ubi earum obiecta illi proponuntur, statim in affectum erumpit. Subitus igitur ille affectus, quo hominis cor in alienae calamitatis commiserationem erumpit, est quaedam scintillans pietatis species; affectus, quo aut in verecundiam suae, aut in aversionem alienae iniquitatis erumpit, est quaedam scintillans aequitatis species; affectus, quo aut in fugam inurbanitatis, aut in exhibitionem urbanitatis erumpit, est quaedam scintillans honestatis species; denique affectus, quo in Mali aut falsitatis odium, et in Boni aut veritatis amorem erumpit, est quaedam scintillans intelligentiae, seu prudentiae species. Hae quatuor assidue scintillantes virtutum notae, tam sunt omnibus hominibus connaturales, quam pedes ac manus. Unde siquis dicat se non posse illas virtutes exercere, hic animi seu cordis sui perniciem ultro quaerit; aut siquis primarius Regni Minister dicat suum Regem non posse illas exercere, ideoq[ue] omittat eum instruere, hic etiam suo Regi perniciem ultro molitur. C. Si ergo homines, cum sint semper his quatuor virtutum principiis a natura dotati, scirent illarum motus fideliter sequi, large amplificare, accurate implere; sicut ignis quando semel ingentem flammam concepit, non potest restingui, aut sicut fons, quando semel copiosa scaturigine erupit, non potest reprimi; ita eorum cor a concepto semel recte vivendi proposito excitatum, non posset removeri aut retardari; sed maius ac maius in dies incrementum perfectionis acquireret.Idcirco qui totam pietatis, aequitatis, honestatis, prudentiae sphoeram adimplere novit, hic universum Imperium, quantumvis longe lateque extensum, potest facillime animo complecti, dirigere ac tueri. Contra vero, qui haec virtutum innata principia ac semina negligit, ne suis quidem Parentibus ea, qua decet, observantia potest obsequium praestare. Quamvis ergo omnibus hominibus indita sint a natura eadem virtutum principia, iidem cordis impulsus; prout tamen unusquisque rebus assuescit, varios contrahit habitus ac mores.... Iam vero, pergit Memcius, quam ardenter in harum virtutum studium incubuerint antiqui sapientiae Alumni, potes vel ex his dumtaxat colligere: Confucii discipulus Tsu Lu tanto suae perfectionis | |
|
desiderio tenebatur, ut siquis eum alicuius culpae admoneret, totus statim gaudio perfusus admonentem, audiret. Imperator Yu si quod rectum consilium audiebat, mox loquenti reverentiam exhibebat, avidus illud exequendi, etc. D.4. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum, artic. 20. sic: Harum virtutum speculatio ac praxis, etc. Vide praeced. Sectionem in textibus num 2 [littera][1] A. E.5. Lib. Su xu che kiay tom. 25. in Libr. 2. Memcii cap. 7. Cin sin xam sic: Sapiens, quam a natura habet pietatem, aequitatem, honestatem, intelligentiam, non negligit ac perdit, more insipientium; sed eas diligentissime fovet, roborat, efficitque ut altiores quotidie in corde radices agant. Sic enim firmiter in corde stabilitae, tunc se foris produnt, spectabilem sui speciem emittunt, in suavi vultus serenitate emicant, in modesta humerorum gravitate resplendent, in manuum ac pedum composito motu diffunduntur, in totius hominis forma relucent, ita ut omnes corporis partes earum impulsum ac imperium sine voce statim percipiant et exequantur. F.6. Liber Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum yum art. 3 sic: Immutabile virtutis Medium, olim aiebat Confucius, tunc omnem suam perfectionem ac decorem obtinet, cum nihil vel minimum sive per defectum, sive excessum peccatur. Sed heu! Qui nihil vel minimum sive per defectum, sive per excessum peccent, quam paucos hisce perversis temporibus reperias! G.7. Lib. Chum yum in Prooemio Interpres Chim sic ait: Id quod nec ad laevam, nec ad dextram declinat, dicitur Medium, sinice Chum; et id quod non potest nec licet immutare, dicitur immutabile, sinice Yum. Medium est recta hominum via; immutabilitas, est fixa hominum vivendi ratio. Medium, norma; immutabilitas, usus. H.8. Lib. Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum yum artic. 1 sic: Ab hac recta via non licet cordi nostro recedere vel uno momento, quin statim erret ac declinet. Et vero si liceret umquam cordi nostro ab hac recedere, ita ut vel sic non erraret ac declinaret, iam illa non foret recta eius via. Ideo cor Sapientis semper est sollicitum, ne umquam ab hac sua via aberret; nec tantum in iis quae sensu percipiuntur, curam adhibet; sed etiam maxime illa, et quae [1] The printed text reads: ‘.ittera’ | |
|
oculus non videt, cauta diligentia examinat; et quae auris non audit, provida sollicitudine metuit. I.9. Lib. Su xu che kiay tom. 6 in Libr. Lun yu, sive Sententiarum artic. 8 sic: Sapiens, inquit Confucius, in docendo nihil aliud spectat, quam virtutis praxim, et vitii fugam. Sed a quo incipit maxime noster animus amare virtutem et vitium odisse, est Liber Xi kim seu Carminum. Cum enim hic liber vivis coloribus et facili stylo depingat virtutes et vitia, hinc noster animus cantitando hos versus, facile in amorem virtutis, et in odium vitii erumpit. Deinde noster animus postquam viam perfectionis sic inchoavit, tunc in ea debet stabiliri ac firmari per omnium vitiorum expulsionem, et omnium virtutum exercitationem; atque hoc haberi potest ex libro Li Ki seu Rituum, in quo reverentia, modestia, submissio, aliaeque virtutes ad componendos nostros mores, et ad muniendum nostrum pectus contra pravas mundi illecebras requisitae, exponuntur. Denique postquam noster animus in virtutum exercitatione, et vitiorum expulsione satis stabilitus est, debet ultimam summae bonitatis, integerrimaeque ac purissima rectitudinis perfectionem acquirere; et ad hoc iuvat Musice, quae suavi suo concentu et harmonia, passionum concordiam parit, perfectaeque pietatis et aequitatis sensus inspirat. L.10. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Gin y li chi sic: Quando in libris classicis tantum dicitur pietas, tunc comprehenduntur quatuor virtutes pietas, aequitas, honestas, intelligentia; seu innati et naturales earum affectus; sed quando dicitur pietas et aequitas sine honestate et prudentia; tunc pietas includit honestatem, aequitas prudentiam. Paulo infra sic: Quamvis in hominis animo seu corde radix pietatis, aequitatis, honestatis, prudentiae sit unica; quando tamen hae quatuor virtutes in actum erumpunt, efficiunt veluti quatuor rivos diversos. Et infra sic: Hae quidem quatuor virtutes a se invicem non separantur; sed prout res occurrunt, se successive produnt. M.11. Lib. Su xu mum yu[n] tom. 4 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Veritas est principium et finis omnium rerum; sine enim veritate, | |
|
nulla res existit. ... Idcirco, id quod maxime spectandum est in triplici virtute pietatis, prudentiae, fortitudinis, et in quintuplici humanae conditionis ordine (de quo infra), est veritas; atque in hoc consistit Sapientum virtus, quod ubique solidam ac integram prudentiae, pietatis, fortitudinis veritatem in praxim deducant. M.12. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Prooemium Libri Ta Hio sic: Hic recensentur tantum quatuor virtutes, pietas, aequitas, honestas, prudentia; et non nominatur veritas; quia nimirum haec in illis includitur; si enim pietas non sit vera, iam non est pietas; si aequitas non sit vera, iam non est aequitas. Idem dic de honestate et prudentia. Unde Liber Chum yum dicit: Solida pietatis, aequitatis et fortitudinis exercitatio ac praxis ad unum, seu ad unam veritatem reducitur. N.13. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tome. 10 artic. Gin sic: Pietas nihil habet sibi aequale; mundi limites excedit. In eod. tom. 10. artic. Gin y li chi sic: Ideo pietas reliquas tres virtutes aequitatem, honestatem, prudentiam comprehendit; quia ab illa sensim exoriuntur. O.14. Lib. Lun y[u][1][n u] seu Sententiarum artic. 11. sic: Praefectus Ki kam tsu interrogavit Confucium, ecquis inter eius discipulos, sapientiae studium maiori ardore amplecteretur? Habebam, reposuit Confucius, discipulum Yen hoei, insignem sapientiae amatorem; sed heu! Praecoce morte ereptus est; nunc non habeo similem. Ibidem sic: Olim dum Confucius proficiscebatur in Regnum, id est, principatum Chin et Tsay, discipuli qui eum comitabantur, erant quidem omnes egregii; sed inter hos virtute excellebant Yen yuen, Mim tsu kien et Gen pe nieu; facundia Tsay ngo et Tsu kum; regiminis arte Yen yeu et Ki lu; litteris et artibus, seu habilitate Tsu yeu et Tsu hia. Ibidem sic: cum Confucius discipulo Yeu non annuisset, et discipulo Kieu annuisset, utrique eadem petenti; condiscipulus Che hac de re dubius requisivit causam. Cui Confucius: discipulus Kieu est nimis pusillanimis;[2] hinc illum excitavi ad progressum: discipulus Yeu (alio nomine Tsu Lu) est nimis fervidus, et magnanimitate duobus par est; hinc illum repressi. P.15. Lib.Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 Articulus Gin y chi li sin, seu [1] Here the printed text has ‘yn’, which is a typographical error. [2] Printed text has 'pusillaminis', which is a typographical error. | |
|
pietas, aequitas, prudentia, honestas, veritas. Articulus Chum sin, seu fidelitas. Articulus Kum Kim, seu reverentia interior et exterior, etc. P.16. Lib. Su xu che kiay tom. 3. in Libr. Chum Yum art. 20. sic: Communis hominum vivendi via, quinque; modus, quo haec via conficitur, tria complectitur. Illa quinque, sunt Rex et Subditus, inter quos aequitas; Pater et filius, inter quos amor; maritus et uxor, inter quos diversitas; frater natu maior et frater natu minor, inter quos subordinatio; amicus et amicus inter quos fides intercedat necesse est. Nemo est in mundo, qui in hac communi via non eat. Haec autem tria, sunt prudentia ad istam viam rite cognoscendam, pietas ad sequendam, fortitudo ad perficiendam. Vide eumdem librum in variis aliis locis, uti et librum Sententiarum, ubi virtutum divisiones plurimae reperiuntur. P.17. Libellus Sam tsu kim pag. 8. sic: Capitales virtutes sunt tres, aequitas inter Regem et Subditum, amor inter Parentes et liberos, concordia inter maritum et uxorem. Idem pag. 15. sic: Cardinales virtutes, quae non debent inter se confundi, sunt quinque; pietas, aequitas, honestas, prudentia, veritas. SECTIO III. De Virtutibus in specie.Paragraphus Primus. De Pietate.Primo, Definitio pietatis iuxta Sinas sic: Pietas est proprii cordis omnimoda virtus, seu omnimoda rectitudo; haec omnimoda rectitudo est recta caeli ratio, quatenus incompatibilis cum pravo appetitu (A). Item pietas est recta cordis ratio, quatenus hominem in suo esse vere constituit, corporique unita totum hominem regit (B). Nostrum cor seu animus est velut semen, pietas est eius fructus. Respectu cordis est rectitudo, sicut humiditas repectu aquae, calor respectu ignis (C) Hinc pietas non procul a nobis abest; si eam volo, statim teneo (D). | |
|
Secundo, Actus pietatis. Universalis pietatis actus, est Recti amor. Pietas est velut granum, amor Recti, est velut fructus (E). Vel etiam est sicut radix respectu arboris, fons respectu rivi (E); pietas nempe est radix et fons; amor Recti, arbor et rivus. Hinc seipsum ac suas pravas cupiditates vincere, atque ad vitae honestatem redire; siquid turpe audiendum, videndum, loquendum, movendum, agendum occurrat, id nolle audire, videre, loqui, movere, agere; denique quod tibi non vis fieri, alteri non facere, sunt pietatis actus (F). Particularis et primarius eius actus, est amor hominum, inter quos obtinent primum locum Parentes (G). Tertio, Proprietas pietatis. Proprietas pietatis, est a principio usque ad finem sine intermissione rectae rationi inhaerere, expulsa omni prava cupiditate (H); deinde servato inaequalitatis ordine, amorem suum regere ac partiri; nimirum primo loco amare Parentes ac consanguineos; secundo, alios omnes homines; tertio, pecudes ac plantas; quem ordinem pervertebat Sectarii Me Tie doctrina, volentis omnes homines aequali amore esse prosequendos (I). Quarto, Partes integrales ac subiectivae pietatis. Sunt hae: gravitas seu modestia in privatis actionibus, diligentia in publicis negotiis, sinceritas in humana societate (L). Deinde mansuetudo est pietatis radix; studiositas est materia, beneficentia est opus; comitas est potestas; honestas est forma; sermo est ornatus; Musica est unio; liberalitas est eius augmentum (M). Textus Librorum.A.1. Liber Rituum tom. 4 cap. 9 Li yun Interpres Chin hao sic: Pietas est proprii cordis omnimoda virtus; ideo est aequitatis, et omnium bonorum morum basis. A.2. Lib.Lun yu artic. 12 Interpres Chu hi sic: Exercere pietatem est id, quo integram proprii cordis virtutem perficimus; integra autem nostri cordis virtus, est recta caeli ratio, quae non potest corrumpi a pravis mundi cupiditatibus; ideo dum quis exercet pietatem, istas utique pravas passionum ac mundi cupiditates vincat oporte[t][1]. Postquam omnes suas actiones ad honestatis et rectae rationis regulam coaptavit, tunc proprii cordis virtus redit integra. [1] Here the printed volume has ‘oportes’, which is a typographical error. | |
|
B.3. Lib. Su xu che kiay tom. 25 in Libr. 2 Memcii cap. 8. Cin sin hia sic: Pietas, inquit Memcius, est ipsa recta ratio, quae hominem in suo esse vere constituit; haec autem recta ratio corpori unita, est hominis ac vitae recta regula, quam innumeri illi illustres Heroes secuti sunt. C.4. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Gin sic: Noster animus est velut fructus aut frugis semen; pietas est illa ratio seu natura quam producit; dum haec in actum erumpit, tunc dicitur affectus. Pietatis ratio generatim, est etiam tantum cordis rectitudo; quamvis haec rectitudo sit pietatis ratio, non potest tamen bene vocari pietas; sed ista rectitudo constituit pietatem; idcirco exercere pietatem, est exercere rectitudinem; exercendo rectitudinem, tunc nosmetipsos cum aliis metimur. Hinc pietas est id, quo nosmetipsos cum aliis metimur, et quo alios amamus; alios metiri, est pietatis obiectum; alios amare, est pietatis actus. Et paulo infra sic: Pietas, inquit Doctor Chu hi, dicitur cordis virtus, sicut vis humefactiva dicitur virtus aquae; et vis calefactiva dicitur virtus ignis. [E] Et dum vocatur amandi ratio, est sicut radix respectu arboris, et fons respectu rivi vel aquae. D.5. Lib. Lun yu artic. 7 sic: Enimvero pietas non procul abest a nobis; si eam volo, statim teneo. E.6. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Gin seu pietas, sic: ideo Caeli cor est summe pium, quia est rectum; si homo rectitudinem vere amplectatur, mox pius fit. Et infra sic: pietas est ratio amandi; haec ratio, est radix; amor est fructus; pietatis amor, est sicut sacchari dulcedo, et aceti acrimonia; amor enim est ille sapor qui e pietate profluit; cum ergo pietas sit radix, et amor fructus; hinc non potest fructus (nempe actus) dici radix; sed ostenditur ac determinatur ex qua radice hic fructus procedat; nempe amor, ut actus pietatis est. F.7. Lib.Lun yu seu Sententiarum artic. 12 sic: DiscipulusYen yuen interrogavit Magistrum suum Confucium, quid agendum sit ad pietatem exercendam? Vince teipsum, reposuit Confucius, et redi ad vitae honestatem, mox pietatem exercueris. Deinde iterum interrogavit quaenam essent praecipua rerum et actionum capita ad id | |
|
necessaria? Siquid occurrat videndum honestati contrarium, respondit Confucius, noli videre; siquid audiendum, noli audire; siquid loquendum, noli loqui; siquid agendum, noli agere; siquis motus rationi dissonus exurgat, noli ei obsecundare. Ibidem paulo infra sic; Discipulus Chum Kum interrogavit Confucium, quomodo exercenda foret pietas? Cui Confucius: Dum foras exis, ita te gravem ac modestum praesta, perinde ac si magnum ac illustrem quemdam hospitem inviseres. Dum populo aliquid praecipis, ita te gravem ac modestum praesta, perinde ac si magnam aliquam ac solemnem Ceremoniam Cy Spiritibus faceres. Denique quod tibi non velles fieri, vide, ne alteri facias. O.8. Lib. Su xu mum yn tom. 4 in Libr. Chum Yum artic. 20 sic: Dum rursus coniunctim dicitur: Pietas est vitae nostrae via; tunc illa explicatur tantum quatenus est ratio amandi. Cumque illa includat naturalem vivendi rationem, idcirco sic explicata misericordiam et amorem complectitur. Dein rursus dicitur: amor autem, quo Parentes ac propinquos diligimus, primum locum tenet. G.9. Lib. Su xu che kiay tom.7 in Libr. Lun yu artic. 12 sic: Discipulus Fan chi interrogavit Confucium in quo consisteret pietas? Pietas, reposuit Confucius, primario amorem spectat; qui ergo [debibitum][1] ac proportionatum erga homines amorem, nempe maiorem erga consanguineos, minorem erga non consanguineos exhibet, hic pietatem habet. H.10. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 art. Gin sic: Homo est sicut speculum; pietas est sicuti speculi splendor. Dum speculum est immune ab omni pulvere, splendorem habet; et dum homo est immunis ab omni prava cupiditate, pietatem tenet. ... Idcirco dum homo nullam pravam habet cupiditatem, activus eius cordis usus vaste ad omnia se extendit, et nullo non tempore pietatem sectatur; hinc potest alios amare, et alios ex seipso metiri. H.11. Lib. Lun yu artic. 4 sic: Pietatis cultor in quocumque sive adversae, sive prosperae fortunae statu versetur, sequendo pietatem, seu rectam sui cordis rationem semper tranquille vivit. I.12. Lib. Su xu che kiay tom. 21 in Libr. 2 Memc. cap. 3. Van cham xam [1] The printed text has the typographical error ‘debibitum’. | |
|
sic: Vir Sapiens, inquit Memcius, plantas quidem et bruta etiam diligit; sed non misericordiae affectu erga illa fertur. Quoad illam autem communem hominum multitudinem, misericordiae affectu erga illam fertur, sed non eo amore quo Parentes prosequitur; novit enim debitum amoris ordinem servare; primum videlicet tenero amore Parentes, deinde pia misericordia omnes homines; Denique communi dilectione plantas et bruta prosequitur. I.13. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum Yum artic. 20 sic: Adimplere naturalem sui cordis pietatem est id, quo aliquis vere est et constituitur homo; hac pietate nullum non diligit: amor tamen, quo Parentes ac propinquos diligit, primum locum tenet. L.14. Lib. Lun yu artic. 13 sic: Discipulus Fan chi interrogavit in quibus rebus consisteret pietas? In his, reposuit Confucius: servare gravitatem seu modestiam in privatis actionibus; diligentiam in publicis negotiis; sinceritatem in humana societate. M.15. Lib. Rituum, tom. 10 cap. Ju Him sic: Mansuetudo est pietatis, etc. Ut supra in contextu. Paragraphus Secundus. De Aequitate.Primo, Definitio Aequitatis iuxta Sinas sic: Aequitas est immutabilis cuiusque rei convenientia (A). Est cordis norma et debita rerum congruitas, seu convenientia; est interior turpitudinis pudor; est ratio rerum ordinativa (B). Est recta agendi via, quam homo sequi debet. Aequitas est tota homini intrinseca, quamvis ius, quod dictat unicuique esse tribuendum, sit extrinsecum (C). Secundo, Actus aequitatis. Universalis aequitatis actus est congrua cuiusque rei distributio (D). Particularis ac primarius est veneratio virorum sapientium (E). Tertio, proprietas aequitatis: Aequitatis proprietas, est omnia debito ordine disponere ac tranquillare (F). Est omnia iuste distribuere, pudere rem turpem committere (G), iustitiam utilitati praeferre (H), imo eam pluris facere quam ipsam vitam, potiusque mortis periculum ac ipsam mortem subire, quam iniquitatem perpetrare (I). | |
|
Quarto, Partes integrales ac subiectivae aequitatis. Sunt hae decem: debita in Patre misericordia seu dilectio, in filio observantia seu obedientia, in fratre seniore benevolentia, in fratre iuniore reverentia, in marito dominatio, in uxore subiectio, in superiore beneficium, in inferiore morigeratio, in Rege benignitas, in cliente seu vasallo fidelitas (L). Textus Librorum.A.1. Lib. Chum Yum artic. 20 sic: Aequitas, est rei convenientia seu naturalis exigentiae conformitas. B.2. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Libr. Ta Hio Prooemium, sic: Nunc Doctores ad explicandum quid sit pietas, referunt Doctorem Chu Hi dicentem: Pietas est cordis virtus, et amandi ratio; aequitas est cordis norma, et debita rerum convenientia. Et paulo infra sic: Aequitas, iuxta Memcium, est interior turpitudinis pudor. ... Certe aequitas est ratio erubescendi turpitudinem in corde sita. Et paulo infra adhuc sic: Aequitas est ratio rerum ordinativa. C.3. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 9 Kao tsu xam sic Memcius: Pietatis et aequitatis radix est ipsa ratio; ratio in animo residet; quomodo ergo tu asseris pietatem quidem esse homini intrinsecam, sed aequitatem esse extrinsecam? Cui discipulus Kao Tsu:[1]Praecipua, inquit, aequitatis species est debita unius erga alterum reverentia. Potissima autem reverentia est ea, quae senioribus debetur. Iam vero en quis senior se mihi offert; ego, quia est me adultior, ob istam aetatem adultiorem in illo exstantem eum ut seniorem revereor. Priusquam in illo conciperem istam aetatem adultiorem, nullus in me fuit eum reverendi, ut seniorem sensus; quemadmodum ubi homo albus se offert; ego, quia ille est albus, ob illam albedinem in illo extantem dico eum esse album; priusquam autem conciperem in illo albedinem, nullus in me fuit dicendi eum esse album sensus. Sed ista albedo et ista adulta aetas in alio residet, non in me; idcirco censeo tum aequitatem, qua illum revereor ob suam aetatem adultiorem, tum albedinem, qua hunc denomino album ob suam albedinem, esse homini extrinsecam. Tum sic Memcius: Fateor quidem denominare equum album ob suam [1] Gaozi was not a disciple of Mencius, but his opponent in debates. | |
|
albedinem, et denominare hominem album ob suam etiam albedinem, non esse quid diversum; sed nescio utrum forte sis arbitraturus, suspicere equum senem ob suam senectutem, et suspicere hominem senem ob suam senectutem, non fore quid diversum? Dic, quaeso: qua in re ponis residere ac sitam esse reverentiae erga seniores aequitatem? In adultiori seniorum aetate? An potius in interiori animi sensu, quo seniores ob suam adultiorem aetatem coluntur? Si in interiori animi sensu ponis aequitatem consistere, ergo est homini intrinseca. Sed opponit rursum discipulus Kao Tsu. ... En duo senes se mihi offerunt, alter ex mea cognatione, alter ex aliena provincia oriundus; ego tam illum quam hunc veneror ut senem, quia nimirum eadem in utroque senilis aetas; idemque reverentiae ius, in quo aequitas consistit, meum trahit affectum. Sed quia illa senibus aetas, illudque reverentiae ius in me non residet, ideo dico aequitatem esse homini extrinsecam. Tum Memcius retorquendo argumentum sic ait: Ecce duo carnis assae fercula mihi offeruntur; haec assata fuit a viro alienae provinciae, ista a me; ego non minus istam a viro alienae provinciae, quam hanc a me ipso assatam appeto; quia idem sapor in utraque situs meum aeque trahit appetitum; sed quia iste sapor in utraque carne residens, est mihi extrinsecus, forsanne etiam dices meum carnis appetitum, quem tu amorem vocas, esse homini extrinsecum? ... Qui, quaeso, id explicat Memcius, inquit Mem Ki? Sic illi reposuit condiscipulus Kum tu: ut veneratio deferatur viro aut virtute praedito, aut aetate grandaevo, certe id aequitas exigit; aequitas igitur spectat venerationem; sed quamvis ista alterius virtus et aetas sit mihi extrinseca; cognitio tamen, qua cognosco tum virtutem, tum aetatem in eo esse venerandam; atque ex hac cognitione nascens in meo corde venerationis affectus, ipseque venerationis actus, quem pono, omnia haec sunt homini intrinseca; idcirco dicitur aequitas esse homini intrinseca. D.4. Lib.Su xu mum yntom. 4 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Aequitas est convenientia; dicitur convenientia, prout hominem spectat.Cum sit enim aliquid quod unicuique rei convenit, ideo homo iuxta rectam rationem, id quod unicuique convenit, ac | |
|
congruum est, distribuit; et hinc dicitur quod aequitatis sit distribuere unicuique rei quod suum est, seu quod illi convenit. Ista distributio hominem spectat; v. gr. homini venerabili convenit ut colatur; homo ob eam convenientiam eum colit; et alia eiusmodi. ... Alioqui aequitas esset homini extrinseca. E.5. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum Yum artic. 20 sic: Qui pietate praestat, is etiam aequitate praeditus est; aequitas est eiusque rei convenientia. Qui hac praeditus est, quamvis omnes colat, particulari tamen ac praecipuo honore Sapientes prosequitur, iisque primum venerationis locum defert. Praeterea sicut amor, quo Parentes ac propinqui diligendi sunt, suam diversitatem patitur; alius enim in patrem et matrem amor, alius in ceteros consanguineos deferendus est; sic et honor, quo Sapientes colendi sunt, suos habet praestantiae gradus; alius enim sapientioribus, alius minus sapientibus exhibendus est honor. Atque hoc utrumque ex naturali rectae rationis caelitus infusae lumine profluit. F.6. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Libr. Ta Hio artic. 10 sic: Quod supra ait Confucius: Ubi quis Regnum seu principatum suum recte gubernat, potest suo exemplo totum ipsum imperium ad virtutem allicere, componere, tranquillare, id est regula, qua sapiens Princeps uti debet ad regendum, est ipse suus animus. Ex suo enim animo potest omnium aliorum animos metiri. Deinde paulo infra sic: Si hac animos metiendi norma accurate utatur, totum facile imperium componet ac tranquillabit. Deinde sub finem sic: Atque hoc dicitur, non suam utilitatem quaerere, sed publicam aequitatem sibi utilitati ducere. G.7. Vide hic supra num. 2 littera B et num. 4 Littera D. H.8. Lib. Su xu che kiay tom. 13 in Libr. 1. Memcii cap. 1.Leam hoei vam xam, sic: quid est opus loqui utilitatem et lucrum, reponit Memcius Principi Leam hoei vam? Pietatem potius, et aequitatem, Princeps, loquere; hoc enim abunde ad bonum regimen sufficit. Cum enim omnis Princeps sit suorum subditorum exemplar quod solent imitari; si Princeps dicat: ecquae hinc utilitas, ecquod lucrum pro meo Regno? Mox etiam Magistratus dicent: ecquae hinc utilitas, ecquod lucrum pro mea Familia? Deinde litterati et plebeii dicent: | |
|
ecquae hinc utilitas, ecquod lucrum pro me ipso? Quum autem hinc superiores, illinc inferiores unum lucrum, et unam utilitatem quaerent, publicumque emolumentum sibi invicem surripient; tunc certe publica Regni salus vehementer periclitabitur. I. 9. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5 Kao tsu xam, sic: eheu! Nunc plerique hominum inverso naturae ordine, uni voluptati ac utilitati student, sive unum Bonum iucundum ac utile quaerunt, aequitatemque ac honestatem negligunt; et tamen nihil aequitate ac honestate praestantius, nihil pretiosius invenitur. Quid enim plus illa exoptari et amari possit? Imo ne vel ipsa vita tanti est, ut illi praeferatur. V. gr. ecce mihi offertur piscis, et perna ursina; certe utrumque appeto; sed si utrumq[ue]; simul obtinere nequeam, utrum duorum eligam? Profecto perna ursina sapore et pretio longe superat piscem. Mitto igitur piscem, et pernam ursinam arripio. Ita naturali affectu et vitam et aequitatem magnopere diligo; sed ecce hic et nunc utramque servare nequeo; quid facto opus? Utra potius eligenda? Certe proiicio vitam, et servo aequitatem. Quamvis enim vitam vehementer amem; aequitas tamen est aliquid, quod amori vitae praeponderat. Idcirco iudico vitam non esse iniquitate et turpitudine conservandam. Pari modo quamvis mortem summopere oderim; aequitas tamen est aliquid, quod huic mortis odio praeponderat. Idcirco mortis malum iudico non esse iniquitate et turpitudine vitandum. Si enim nihil magis amandum foret quam vita; mox per fas et nefas, quidquid ad eam conservandam iuvare posset, effraenate omnes molirentur; ecquis tunc pro iustitia vitam periculis exponere vellet? Pari modo si nihil magis abhorrendum foret quam mors; mox per fas et nefas, quidquid ad eam vitandam iuvare posset, effraenate omnes quaererent. Ecquis tunc pro iustitia difficultates, pericula, damna subire vellet? Sed quia homo id habet a natura comparatum, ut videat aequitatem plus vita amandam, iniquitatem plus morte fugiendam; ideo, licet possit damna aut mortem ipsam iniquitate effugere, refugit tamen hanc perpetrare. L.10. Lib. Li Ki seu Rituum tom. 4 cap. 9 Ly yun, sic: Quod est illud quod vocatur hominis aequitas? Respondeo haec decem: debita in patre misericordia, etc. Ut supra in contextu. | |
Paragraphus Tertius. De Honestate.Primo, Definitio honestatis iuxta Sinas sic: Honestas est interior et exterior reverentia; est rectae rationis ordinatus decor, humanarumque actionum compositio; est praescripta humani affectus regula (A). Interior honestas est ipsa rectae rationis ordinatio (B). [Exterior][1] honestas est urbanitatis Ritus in vera aequitate fundatus (C). Honestas in operibus virtutis, est sicut vinum in farina, quod dat illi saporem, et in regendis humanis affectibus, est sicut aratrum in colendis terrae iugeribus. Terrae iugera sine aratro coli non possunt; hominum affectus sine honestate regi nequeunt (D). Secundo, Actus honestatis. Interioris honestatis actus, est recta animi motuum compositio (E). Exterioris honestatis actus, est Ritus iuxta rectam Caeli rationem, et honestam Hominis affectionem exercitus (F). Huiusmodi Ritus est quintuplex. Primus, festivus: v. gr. facere Ceremoniam Cy supremo caeli Domino, aliis inferioribus spiritibus, defunctis Parentibus. Secundus, flebilis: v. gr. Ceremoniae funerum, publicarum calamitatum, morborum contagiosorum, intestinorum bellorum, famis, etc. Tertius, hospitalis: v. gr. Ceremoniae legationum, Regii affatus, mutuarum visitationum. Quartus, militaris[2]: v. gr. Ceremoniae in belli declaratione, militum inscriptione, rei militaris instructione, operum publicorum exstructione, Regni seu Principatus erectione. Quintus, epularis: v. gr. Ceremoniae conviviorum, nuptiarum, primi pilei imponendi pro Adolescente, et primae acus pro puella, congratulationum, munerum largitionis (G). Pro Regis autem seu Imperatoris alloquio, hi olim erant praescripti Ritus: Primo, tesserae seu Tabellae onychinae diversarum quinque specierum praeferendae erant in manibus a Regulis primi, secundi, tertii, quarti, quinti ordinis. Secundo, tria diversa serici voluminis genera offerenda a Reguli filio herede, ab orphano Reguli filio, et ab [1] In the text this is written as ‘interior’. The correction can be found in Errata Corrige. [2] In the text this is written as ‘militans’. The correction can be found in Errata Corrige. | |
|
inferiori Toparcha; a primo volumen coloris purpurei, a secundo caerulei, a tertio flavi offerendum. Tertio, tria diversi generis dona a supremorum tribunalium Praesidibus, a primariis Praefectis, et a Doctoribus; a primis, agnus vivus, a secundis cygnus vivus, a tertiis sylvestris gallina mortua offerenda (H). Denique Ritus ordinarii et communes sunt hi sex: Primus, primi pilei pro Adolescente, et primae acus pro puella impositio. Secundus, Matrimonium. Tertius, Funera. Quartus, Ceremoniae Cy. Quintus, civicum convivium. Sextus, mutuae visitationes (I). Tertio, Proprietas Honestatis. Honestatis proprietas, est honestatem escae ac voluptati praeferre (L). Erubescere, inhonesta actione cor coinquinatum gerere (M). In Familia, iuniorum ac seniorum subordinationem; in domo paterna, Parentum, liberorum, nepotum, concordiam; in palatio Regio, officiorum ac dignitatum ordinem; in Regni visitatione protectionem, in bello victoriam procurare (N). Ex honestate etiam profluit aedificiorum norma, vasorum figura, saporum distributio, Musicae harmonia, curruum forma, Spirituum Ceremoniae Cy, funerum luctus, verborum elegantia, Magistratuum distinctio, regiminis decor (O). Quarto, Partes integrales ac subiective Honestatis, sunt hae: Iunioris urbanitas erga seniorem, v. gr. in gressu, occursu, egressu, ingressu, responsis, mensa, visitationibus (P). Modestia, gravitas, candor, sensuum externorum moderatio, turpium sermonum horror, lascivorum aspectuum fuga, impudicae Musicae aversio, socordiae ac despectus odium, totius corporis compositio: nimirum gressus gravis, manus reverens, risus serius, os taciturnum, vox tranquilla, caput rectum, respiratio pacata, statura recta, facies verenda (Q). Huc etiam referuntur quaedam honestatis regulae pro visu, auditu, ore, opere, quas vide infra in textibus (R). Textus Librorum.A.1. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Lib. Ta hio Prooemium, sic: Iuxta Memcium honestas est quidam interioris et exterioris reverentiae sensus. Et paulo infra sic: Iuxta Doctorem Chu Hi (nempe in | |
|
magno eius Commentario) honestas est quaedam interioris exteriorisque reverentiae, atque ordinatae compositionis ratio. Ibidem paulo superius, et iuxta eumdem Doctorem Chu hi sic: Honestas est rectae rationis ordinatus decor, aptaque humanarum actionum compositio. A. 2. Lib. Li Ki tom. 4 cap. 9 Li yun, Interpres Chin hao sic: Honestas suam a Caelo trahit originem, utpote quae est Caeli rationis ordinatus decor. B. 3. Lib. Li Ki tom. 4 cap. 9 Li yun, Interpres Chin hao sic: Honestas est determinata aequitatis norma. C. 4. Lib. Li Ki tom. 4 cap. Li yun, idem Intepres Chin hao sic: Honestatis Ritus, quamvis a priscis Sapientibus instituti fuerint, tamen fundantur in naturali actionum humanarum aequitate. D. 5. Idem Lib. Li Ki tom. 4 cap. 9 Li yun sic: Idcirco honestas in opere est sicut vinum in farina, quod dat illi saporem. Et paulo infra: Princeps qui suum Regnum sine honestatis Ritibus vellet administrare, esset sicut agricola, qui suos agros vellet sine aratro colere. Et siquis vellet exercere honestatis Ritus non fundatos in aequitate, esset sicut agricola, qui vellet agros colere sine semine. E. 6. Lib. Lun yu sive Sententiarum artic. 12 sic Interpres Chu hi: Ubi non est honestas, inquit Doctor Chim, ibi est prava cupiditas. Regnante autem prava cupiditate, enimvero quomodo potest haberi pietas? Idcirco oportet suas pravas cupiditates prorsus vincere, atque ita ad honestatem redire, tunc habetur pietas. F. 7. Lib. Li Ki tom. 4 cap. 9 Li yun sic: Illi honestatis Ritus, inquit Confucius, fuerint a priscis Imperatoribus instituti iuxta Caeli viam ad dirigendam naturalem Hominis affectionem. Et paulo infra Interpres Chin hao sic: Honestatis Ritus, sunt Magistra humani affectus regula. Quod primo spectat morum compositio, est honestas, seu honestatis Ritus. Idcirco ad dirigendas naturales hominum affectiones, illi ante omnia curandi sunt; sicut Agricola, quod primo spectat ad arandum, est aratrum. G. 8. Lib.Su xu mum yn tom. 1 in Libr.Ta hio Prooemium sic: Rituum genera sunt quinque; alii enim sunt festivi, alii flebiles, alii militares, alii hospitales, alii epulares. | |
|
Ritus festivi sunt duodecim; suntque id quo servitur, seu fit Ceremonia Cy Regum Defunctorum animabus, caelique ac terrae Spiritibus. Horum primus est oblatio Yn, quae fit supremo, vastissimi caeli Domino; vel dic: vastissimo Caelo supremo Domino, etc. Ritus flebiles sunt quinque; suntque id, quo lugentur tristes Regni casus. Primus sunt exequiae, ac funebris luctus pro Defunctis. Secundus est pro anni sterilitate, et morbis contagiosis. Tertius pro infortuniis. Quartus pro Regni cladibus. Quintus pro rebellionibus ac depopulationibus. Ritus hospitales sunt octo; suntque id, quo ad Imperatorem datur accessus. Verni temporis accessus vocatur Chao, id est, tempestivus; aestivi, vocatur Tsum, id est, honorabilis (nempe accessus Propinquorum Imperialis Familiae); autumnalis, dicitur Kin, id est, diligens; hiemalis, dicitur Yu, id est, improvisus. Accessus extemporaneus dicitur Hoei, id est, comitialis. Universalis dicitur Tum, id est, omnium Regulorum ac Procerum congressus. Status Legatorum accessus, dicitur Ven, id est, interrogatio. Regulorum accessus dicitur Su, id est, conspectus. Ritus militares sunt quinque; suntque id, quo Regni vires uniuntur. Primus est belli declaratio. Secundus militum inscriptio seu collectio. Tertius bellicae artis instructio. Quartus publicorum operum exstructio. Quintus Regni seu Principatus erectio. Ritus epulares sunt sex, suntque id, quo mutua hominum societas ac familiaritas inter se servatur. Differunt a festivis; quia festivi spectant Ceremonias Cy; epulares, convivia. Primus Parentum ac consanguineorum convivia. Secundus primi pilei impositio in capite Adolescentis, et acus in capite puellae. Tertius iaculandi inter amicos exercitatio. Quartus publicum unius loci convivium. Quintus epularium munerum inter consanguineos largitio. Sextus festivae congratulationes. H. 9. Lib. Xu Kim tom. 1. cap. Xun tien sic: Tunc Imperator Xun instituit quinque Rituum, quinque Tabellarum onychinarum, quinque sericorum munerum genera; munus duorum vivorum animalium, et unius mortui, seu occisi. Deinde Interpres Tsay Xin sic: Quinque Rituum genera, sunt Ritus | |
|
festivi, flebiles, hospitales, militares, epulares. Hos autem instituit Ritus ad procurandos in toto imperio eosdem mores. Quinque Tabellarum onychinarum genera, sunt tesserae illae honorariae, quas in manibus gestare debebant Reguli, dum ad Imperatorem accedebant. Reguli primi ordinis seu Kum praeferebant Tabellam onychinam Von; secundi ordinis seu Heu, Tabellam Sin, tertii ordinis seu Pe, Tabellam Kum; quarti ordinis seu Tsu, Tabellam Pie, quinti ordinis seu Nan, Tabellam Pu (Istae Tabellae et figura et magnitudine distinguebantur). Isti Reguli dictas Tabellas coram Imperatore gestabant, ut eas unirent et coaptarent alteri earum parti ad faciendam fidem, dum prima vice Imperatorem adibant. Tria sericorum munerum genera; id est, hereditarii Regulorum filii dum prima vice Imperatorem salutabant, offerebant serica volumina purpurei coloris, orphani Regulorum Kum filii, qui principatu exciderant, offerebant serica volumina caerulei coloris; et Toparchae seu titulo Reguli carentes, flavi coloris. Munus duorum vivorum animalium, et unius mortui, seu occisi, id est, primi Curiae Ministri dum prima vice Imperatorem salutabant, offerebant agnum vivum; primarii Praefecti, cygnum vivum; et primi ordinis Litterati, seu Regii, sylvestrem gallinam mortuam, seu occisam. I.10. Lib. Li Ki tom. 3 cap. 5 Vam Chi sic: Ritus sunt sex; primi pilei, etc. Ut supra in contextu. L.11. Lib.Su xu che kiay tom. 24 in Libr. 2 Memcii cap. 6. Kao tsu hia sic: Cum multi civilium bellorum tempore non satis rectam cordis honestatem a prava sensuum cupiditate distinguerent, quidam vir e Regno Gin sic interrogavit Memcii discipulum Uo liu: dic, quaeso, domine, utram pluris faciendam censes, honestatem, an escam? Honestatem, reponit Uo liu. Dein sic rursus interrogat: utram pluris etiam faciendam putas, honestatem, an voluptatem? Honestatem, reponit iterum Uo liu. Tum ille: sed ecce quis in extremam paupertatem redactus, si ad habendam escam voluerit communem humani commercii honestatem servare, illam non obtinebit, ac fame peribit; si non servet, escam obtinebit, et vitam servabit. An tunc etiam necesse est,ut statashonestatis ac urbanitatis leges servet, et mortem oppetat? Deinde ecce alius pauper si | |
|
praescriptos coniugalis honestatis Ritus, quos sponsus debet adhibere ad quaerendam, ac domi excipiendam sponsam, servare voluerit, non poterit uxorem habere. Si non servet, habere poterit. Num forte debebit etiam tunc istos Ritus servare, ut uxorem ducat? Difficultate implicatus discipulus Uo liu, responsum dare non potuit; sed sequenti die in metropolim Regni Ceu profectus, quaestionem Memcio exposuit. Cui Memcius: ecquid ibi difficultatis? An forte ignoras dari regulam communem, et casum particularem? Fixam legem, et legis exceptionem? Ad instituendam comparationem oportet, ut idem cum eodem, [commune][1] cum communi, singulare cum singulari, grave cum gravi, leve cum levi comparetur; alioqui fieri posset, ut tigillum exiguum esset altius magno aedificio, et aurum pluma levius. M. 12. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5 Kao tsu xam sic: Quocirca hic animi sensus, quo honestas plus vita amanda; turpitudo plus morte fugienda iudicatur, non tantum Sapientibus, sed etiam reliquis omnibus hominibus inest; insipientes tamen illum extinguunt ac perdunt; sapientes autem illum augent ac firmant. Et infra sic: Vir suum digitum, aliorum hominum digitis dissimilem novit erubescere; cor autem suum, aliorum hominum cordibus dissimile non erubescet? Quid hoc? Numquid vere dicetur eiusmodi vir non nosse rerum species, cum vile pro pretioso, pretiosum pro vili habeat? N.13. Lib. Li ki tom. 9 cap. 28 Kum ny yen kiu sic: Itaque hoc modo domi habebitur honestas, ex qua iuniorum ac seniorum subordinatio; in gynaeceo honestas, ex qua Parentum, liberorum, nepotum concordia; in palatio Regio honestas, ex qua Magistratuum ac dignitatum ordo; in Imperii seu Regulorum visitatione honestas, ex qua tumultuum impedimentum; in exercitu honestas, ex qua victoriae consecutio orietur. O.14. Lib. Li Ki tom. 9 cap. 28 Kum ny yen kiu sic: Hinc (nempe ex Rituum honestate) aedificia habent suam determinatam normam, mensurae et vasa suam determinatam figuram, sapores et escae suum tempus, Musica suam harmoniam, currus suum numerum ac formam, Spiritus suos Ritus, funera suos luctus, dissertationes suas [1] The printed text here has ‘cummune’, which is a typographical error. | |
|
classes, Magistratus suum ordinem, regimen suum opus, denique omnes nostri corporis motus suam aptitudinem ac exigentiam. P. 15. Lib. Siao hio seu doctrina Parvulorum cap. 2 §4 sic: Nullus est, ait Memcius, infans qui patrem et Matrem non amet. Paulo autem grandior effectus, nullus est qui fratres natu grandiores revereri nesciat. ... Qui retardato parumper gressu, modeste a tergo seniores sequitur, hic dicitur debitam erga illos reverentiam servare; contra, qui accelerato passu incedens, temere illos in via praetervolat, hic dicitur irreverentia erga illos peccare. Ibidem paulo infra sic: Qui me viginti, ego ei ut patri, qui me decem; ego ei ut fratri seniori, qui me quinque aetatis annis superat, ego ei etiam ut fratri seniori inservio, sed hunc aequali passu, parum tamen retroactio, in via comitor. Ibidem sic: Dum senior aut superior iuniorem consulit, si hic modeste excusationem non praemittat, sed subito respondeat, contra urbanitatem peccat. Ibidem sic: Dum discipulus incedit cum Magistro, non excurrat extra viam ad alium alloquendum, dum Magistro vel Superiori in via occurrit, primo tantisper gressum acceleret; deinde propior factus, stans recto corpore gressum sistat; manus reverenter attollendo. Si ille ipsum alloquatur, respondeat; sin minus, celeriter pertranseat, ac viam prosequatur. Ibidem sic: Iunior cum seniore, aut discipulus cum Magistro mensae accumbens, assurgat, dum vini scyphus illi offertur, reverentiam exhibeat, et illum in offerentis loco excipiat. Si autem iubeatur non assurgere nec loco moveri, pareat; sedeque paululum inversa ac retroacta, bibat. Antequam senior aut Magister scyphum exhauserit, suum non exhauriat. Quidquid senior, aut Magister, aut Herus donat, iunior aut discipulus aut famulus illud non ausit recusare seu reiicere. Iunior cum seniore, discipulus cum Magistro mensae accumbens, quamvis ipsi apponantur cibi exquisiti, eos non recuset; imo nec recuset, si in loco aequali sedere iubeatur. Assidens viro honorato, dum interrogatur, si nulla facta consideratione, praepropere, aut antequam interrogans verba absolverit, respondeat, inurbanitate peccat. Vide ibidem plura eiusmodi. | |
|
Q.16. Lib. Siao hio cap. 3 §1. sic: Dum solus agis, serva modestiam; dum rebus vacas, serva diligentiam; dum alios frequentas, serva candorem. Quamvis inter barbaras gentes degeris, non debes has virtutes negligere. Ibidem sic: Sapiens, inquit Liber Li Ki cap. Yo Ki, turpia verba ab auribus, turpes aspectus ab oculis amovet; lascivam Musicam et illecebrosam pulchritudinem a cordis cogitatu proscribit; socordiam, despectum, libidinem, simulationem in suis moribus omnino non patitur. Vult enim, ut auris, oculus, naris, os, cor, et omnia sua membra rectam honestatis viam accurate sequantur, omnesque sui muneris partes penitus adimpleant. Q.17. Lib. Siao Hio cap. 3 §2. sic: Noli, inquit Liber Li Ki cap. Kio li, inflexa aure auscultare, clamosa voce respondere, limis oculis aspicere, otiose vagari, fastose exspatiari, stando unico pedi inniti, sedendo crura divaricare, dormiendo prono corpore iacere; facies non sit capillis confusa; nudo capite non existas; laborando non denudes brachia; calendo non aperias vestem. Ibidem sic: Viri sapientis species (inquit Liber Li Ki cap. Yo Tsao) dum solus domi agit, est liberalis et modesta. Si autem quempiam, cui honor debetur, forte videat; statim est gravis et composita; pes tardus, manus reverens, oculus serius, os taciturnum, vox quieta, caput rectum, respiratio tranquilla, statura spectabilis, vultus verendus. Vide ibidem plura eiusmodi. R.18. Lib. Siao Hio cap. 5 §3 sic Doctor Chim: Cum discipulus Yen yuen interrogasset Confucium quaenam essent praecipua vincendi seipsum, et honestatem sectandi capita, sic illi respondit: Siquid videndum occurrat honestati contrarium, noli videre; siquid audiendum[1], noli audire; siquid loquendum, noli loqui; siquid agendum, noli agere. Haec sunt quatuor nostri cordis officia, quibus per internam virtutem rebus externis occurritur, et per rerum externarum moderamen interna virtus alitur. Discipulus Yen yuen sequendo haec praecepta ac documenta, sublimissimam virtutem adeptus est. Siquis igitur sublimissimam virtutem adipisci cupiat, ista documenta profunde menti infigat, nec umquam obliviscatur. Quare ad seipsum moderandum ac vincendum haec quatuor monita appono: [1] Here in the printed text is written ‘audiendiendum’, which is a misprint. | |
|
Monita pro visu. Noster animus ex se est incorporeus, invisibiliterque a rebus corporeis commovetur, flectitur ac mutatur, ideoque eum regere plurimi interest. Norma autem eum regendi, est oculus. Si oculus rebus pravis pascatur, mox animus commovetur ac mutatur; contra, si ab illis videndis arceatur, tunc animus pristinam suam pacem conservat. Sic seipsum diu vincendo ac honestatem sequendo, tandem vera cordis rectitudo acquiritur. Monita pro auditu. Hominis natura a Caelo infusa, est quidem ex se recta; sed dum intellectus ab auditis pravis rebus allicitur, et appetitus abripitur, tunc illa suam rectitudinem perdit. Illustres prudentiae duces ac Magistri, qui servando coërcendi auditus regulas, occurrunt pravis rebus externis, hi norunt veram naturae rectitudinem conservare. Tu igitur, siquid audiendum occurrat honestati contrarium, noli audire. Monita pro sermone. Quae animum movere solent, sunt verba illi allapsa. Loquendo igitur cave a praecipitatione, levitate, vanitate; atque hoc modo animus fiet quietus ac collectus. Deinde ex solis verbis saepissime bella vel pax, calamitas vel felicitas, infamia vel gloria oriri solent. Hinc tuis verbis invigila. Siquis enim loquendo levitate peccet, mendaciis; si garrulitate, absurditatibus scatebit. Si aut tuis immoderatus, aut alienis oppositus verbis fueris; quidquid iniuriosum protuleris, procul dubio ad te redibit. Itaque noli loqui nisi iuxta priscorum Sapientum normam. Haec documenta diligenter custodi. Monita pro opere. Viri prudentes, utpote rerum sublimium gnari, in suis consiliis ac cogitationibus solidi; viri fortes, utpote rerum difficilium avidi, in suis coeptis ac gestis constantes esse solent. Hi et illi in sequenda rectae rationis via liberalem animum gerere amant. Contra, qui suis cupiditatibus caece indulgent, irrequieti semper agunt. Siquis in subitis casibus possit statim sui esse compos, atque in periculis cautus; ubi huic vigilantiae sensim assuefactus fuerit, tunc non tantum excelsam sapientiam, sed et absolutam virtutem facile sibi comparabit. | |
Paragraphus Quartus. De Prudentia.Primo, Definitio prudentiae iuxta Sinas sic: Prudentia est distinctiva honestatis et turpitudinis ratio. Prudentia est habitus, per quem nostri cordis spiritus intelligens omnes rationes penetrat, ac omnes res dirigit. Prudentia est habitus impulsivus ad agendum iuxta rectam rationem, instar practici speculi honestatem ac turpitudinem repraesentantis. Prudentia denique est intima rerum cognitio, et quidam animi sensus ad distinguendum honestum a turpi (A). Secundo, Actus prudentiae. Universalis prudentiae actus, est in omnibus rebus tenere Medium. Sectarius Yam Chu sibi uni tantum; Sectarius Me Tie omnibus hominibus aequaliter; Sectarius Tsu Mo utrisque semper consulendum ac vacandum volebant. Primus contra pietatem; secundus contra aequitatem; tertius contra prudentiam peccabat. Quia prudentia vult quoddam Medium, prout locus, tempus, ac res exigunt (B). Particularis prudentiae actus, est apposite alios dirigere ac perficere. Seipsum enim ita perficere, ut nulla in se ipso prava supersit cupiditas, id dicitur pietatis actus seu omnimoda cordis rectificatio; alios autem ita perficere, ut eos apposite iuxta uniuscuiusque rei honestatem dirigat, id dicitur prudentiae actus (C). Tertio, Proprietas prudentiae. Prudentiae proprietas, est cessare ab actione ubi necdum est agendum, ut possit postea sine difficultate agere, quando erit agendum; deinde nec verba certo adimplenda, nec opera certo exequenda praefinire, sed firmiter tantum proponere se acturum, quod aequum ac iustum fuerit; ac postea illud constanter agere (D). Alia insuper eius proprietas, est nosse homines; quinam nempe recti aut pravi; quinam sapientes aut insipientes sint (E). Ad scrutandas autem humani cordis latebras non tantum audienda oris verba, sed maxime inspicienda oculi pupilla, quemnam motum, quamnam speciem edat (F). Alia prudentiae proprietas, est respicere finem, ad quem ultro res ex se tendant, ac iuxta istum naturalem cursum eas dirigere. Sic Princeps Yu, ut magnam Chinae partem a diluvionibus purgaret, debacchantes huc illuc aquas, iuxta naturalem earum cursum in mare direxit; prudentiae enim vitium est coactis, | |
|
obliquisque viis velle res agere, instar cuniculos perforantis (G). Denique prudentiae est, in legendo non abuti verbis ad nocendum sententiis, nec sententiis ad nocendum toti sensui (H). Quarto, partes integrales ac subiectivae prudentiae, sunt hae: Diffidentia sui in rebus agendis, uti faciebat Imperator Xun, qui non tantum subtilia consilia, sed etiam vulgaria ac trivialia verba considerabat (I). Suspicionis fuga inter fratres (K). In dubitationibus interrogatio, in negotiis vigilantia, in rebus audiendis intelligentia (L). Textus Librorum.A.1. Lib. Su xu mum yn tom. in Libr. Ta Hio Prooemium sic: Iuxta Doctorem Chu Hi prudentia vel intelligentia est id, quo nostri cordis Spiritus intelligens omnes rationes penetrat, ac omnes res dirigit. Nota: Sinae non videntur distinguere prudentiam ab intelligentia, seu potius utramque eodem nomine exprimunt; et ideo modo unam, modo alteram pono. Ibidem paulo infra sic: Iuxta Doctorem Xin, prudentia est principium impulsivum, rectam Caeli rationem cum motu et quiete complectens; estque practicum in rebus humanis turpitudinis ac honestatis speculum. Ibidem paulo infra sic: Iuxta Memcium, prudentia est quidam animi sensus, turpitudinis et honestatis, veritatis et falsitatis distinctivus. Rursus ibidem sic: Iuxta Doctorem Chu hi, prudentia est ratio distinctiva honestatis a turpitudine, veritatis a falsitate. A.2. Lib. Su xu mum yn tom. 4 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Prudentia vel intelligentia est id, quo res intelligimus. Et infra: Ista prudentia, pietas, fortitudo est quaedam eadem in cunctis hominibus ratio a Caelo accepta.Eccur igitur aliqui tenent, aliqui non tenent illam universalem ac communem recte agendi viam? Respondeo: quamvis ista ratio quatenus accipitur, in se sit eadem; tamen dum e corde procedit, et prout attingit vel non attingit veritatem, est diversa. Idcirco oportet ut id, quod operando attingit, sit unum seu una veritas; dum est unum, tunc prudentia est vera; ubi autem prudentia in sua cognitione est vera, tunc homo rite intelligit illam communem recte agendi viam. | |
|
B. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 25 in Libr. 2 Memcii cap. 7 Cin sin xam, sic Memcius: Quod in virtute maximi fit, est Medium; in Medio, est prudentia. Iam vero isti Sectarii nec in virtute Medium, nec in Medio prudentiam sequuntur. Sectarius Yam Chu si sibi uni consuluerit, istud sat esse arbitratur. Quamvis oporteret unum dumtaxat sibi pilum evellere ad succurrendum toti imperio, ne vel ipsum evelleret. Contra, Sectarius Me Tie omnes homines aequali amore vult esse diligendos, nulla habita Parentum, consanguineorum, amicorum, externorum distinctione. Quamvis a planta pedis usque ad collum oporteret omnes nervos ac ossa contorquere ad quaerendum universale imperii emolumentum, id lubens totum praestaret ac sustineret. Nostri autem Regni Lu celebris incola Tsu Mo Mediam inter hos duos Sectarios viam elegit; nec boni publici curam respuit, ut Yam Chu; nec se neglecto, unam aliorum utilitatem coeco studio aequaliter quaesiit, ut Me Tie; sed medium tenendo, putavit se a recta rationis via non procul recedere. Si tamen in arrepto duorum Sectariorum Medio, prudentiam quam locus, tempus et res exigunt, non servarit, etiam vel sic unam partem aut dextram aut laevam, non verum Medium arripuisse dicetur. Quod ergo in omnibus istis sic laevam aut dextram, non medium iter tenentibus, odio habetur, est verae doctrinae dispendium. Yam Chu enim pietati, Me tie aequitati, Tsu Mo prudentiae nocet. Yam Chuvult sibi uni vacandum, Me Tie omnibus aequaliter, Tsu Mo utrisque semper. Atque ita unam dumtaxat falsam virtutis speciem excerpunt, innumeraque pietatis, aequitatis, prudentiae officia negligunt ac respuunt. Annon sane et ipsi respuendi? C. 4. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 25 sic: Veritate non tantum homo seipsum, sed etiam alios perficit. Seipsum ita perficere, ut nulla in seipso remaneat prava cupiditas, id dicitur pietas, seu omnimoda cordis rectificatio; alios autem ita perficere, ut eos accurate et apposite iuxta uniuscuiusque rei honestatem dirigat, id dicitur prudentia. D.5. Lib.Su xu che kiay tom. 20 in Libr. 2. Memcii cap. 2.Li leu hia sic: Vir prudens, inquit Memcius, qui rite novit cessare ab actione, ubi nondum agendum est, hic postea poterit, ubi agendum erit, sine | |
|
difficultate agere. Vir, inquit Memcius, qui aliena vitia patefacit; utinam sciret quantus dolor hinc postea sibi sit eventurus. Ibidem sic: Vir, inquit Memcius, virtute et doctrina magnus nec praefinit certo verba adimplere, nec opera certo exequi; sed id unum, quod aequum fuerit, firmiter proponit agere, et postea constanter agit. E.6. Lib. Lun yu artic. 12 discipulus Fan chi interrogavit qua in re sita foret prudentia? In noscendis hominibus, reposuit Confucius. F.7. Lib. Su xu che kiay tom. 19 in Libr. 2. Memcii cap. 1 Li leu xam sic: Ceterum, inquit Memcius, ad inspiciendos et noscendos homines nullus praestantior modus, quam oculi pupillam inspicere; oculi enim pupilla, vitium quod in corde latet, non potest abscondere. Si vitae rectitudo, candor, honestas in corde resideat, mox videas oculi pupillam specioso internae virtutis lumine splendescere; contra, si vitae pravitas, simultas, turpitudo in corde stabuletur, mox videas oculi pupillam obscura interni vitii nube tenebrescere. Unde ad perscrutandas humani cordis latebras, non tantum audienda oris verba, sed etiam maxime inspicienda oculi pupilla. Tunc quisquis ille sit, non poterit sane arcanas sui cordis affectiones meis oculis atque aspectibus occulere. G.8. Lib. Su xu che kiay tom. 20 in Lib. 2 Memcii cap. 2. Li leu hia sic Memcius: Quod in prudentia culpari, odioque haberi solet, est obliquis coactisque viis inveniendis continue ad res agendas insudare instar cuniculos perforantis. Contra, si prudentiae amator velit tantum res occurrentes dirigere, sicut Princeps Yu debacchantes diluvii aquas direxit, tunc nil reprehensione, nihil odio dignum reperies. Princeps Yu in dirigendis exundantantibus aquis, eo, quo naturali impetu, et ex se ferebantur, cursum illarum in mare sine difficultate direxit ac deduxit. Sic prudentiae studiosus, si res nunc hinc, nunc inde occurrentes recte noverit in finem, ad quem ultro ex se tendunt, sine vi ac perturbatione dirigere ac deducere, tunc magna ac vera prudentia, uti Princeps Yu, pollere iudicabitur. H. 9. Lib. Su xu che kiay tom. 21 in Libr. 2 Memcii cap. 3 Van cham xam sic Memcius: Idcirco prudens libri Xi kim Interpres non debet uti litteris ad nocendum sententiis, nec abuti sententiis nudis ad | |
|
nocendum sententiarum sensui; sed iuxta maturi iudicii leges debet verum verborum sensum eruere; tunc poterit Auctoris mentem assequi. Si enim tantum verborum cortici adhaereat, v. gr. in hoc exemplo eiusdem Libri tom. Ta ya oda Yun han, ubi dicitur: Eheu! Post tantam sterilitatem et famem, quam infelix imperii Cheu strages visa est! Nullus omnino ex tot populis superstitit; si haec verba crude, ut iacent, accipias, illisque fidem adhibeas; sensus erit nullum omnino Imperii Cheu hominem superfuisse; quod sane falsum est. His enim verbis tantum vult Auctor exprimere acerbam extremae siccitatis ac sterilitatis miseriam. I.10. Lib. Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum yum artic. 6 sic: Si quaeris, inquiebat Confucius, quisnam hanc latam recte agendi viam vere cognoverit ac triverit, respice sapientem Principem Xun. Ecqua enim fingi aut excogitari potest maior prudentia illa, qua utebatur et in cognoscenda et terenda praedicta via? Hic Princeps in rebus agendis numquam sibi ipsi fidebat, sed semper alios consulere volebat; nec tantum subtilia consilia et profundos sermones, sed etiam trita et vulgaria verba lubenter perpendebat. Siquid fortassis male suasum aut dictum fuerat: silens abscondebat; siquid bene: laudans propalabat. Cum vero in ipsis sanis consiliis, et rectis verbis soleat saepe modo per defectum, modo per excessum nonnihil peccari; ideo audita utriusque partis momenta ac rationes mature apud se perpendebat, omniaque ad unum aequitatis Medium reducebat; ac tunc illud opere complebat. K. 11. Lib. Su xu che kiay tom. 16. in Lib. 1 Memcii cap. 4. Kum sun cheu hia, Praefectus Chin Kia ita interrogavit Memcium: ecquid, ait, sentis de Principe Cheu Kum? Ecquis vir tibi videtur fuisse? Vir, reponit Memcius, inter priscos Heroas et pietate et prudentia absolutissimus. At Princeps Cheu Kum, opponit Chin Kia, misit fratrem Quon Xo ad invigilandum novo Regni Yn Regulo, et ipse Quon Xo cum hoc Regulo postea rebellavit. Videor id quondam audivisse. Itane revera est? Ita habetur in libro Annalium, reponit Memcius. Nunc autem percunctor, subiungit Chin Kia: Dum Princeps Cheu Kum fratrem suum mittebat, praevidebatne illum rebellaturum? Minime, inquit Memcius. Ergo, reponit Chin Kia, si non praevidebat, aut | |
|
culpa aut error in virum et pietate et prudentia absolutissimum cadit. Tum Memcius: Princeps Cheu Kum erat frater natu minor; Princeps Quon Xo frater natu maior. Numquid pietas ac prudentia exigebat, ut frater natu minor fratri natu maiori absque ulla omnino suspicione fideret? Potestne illi aut culpa aut error, ob id quod agere debebat, ascribi? L. 12. Lib. Siao [hio][1] cap. 3 §1 sic: Novem sunt, quae Sapiens assidue cogitat: in visu claritatem, in auditu intelligentiam, in vultu affabilitatem, in corpore modestiam, in verbis veritatem, in negotiis diligentiam, in dubitationibus interrogationem, in altercationibus damnum, in opibus aequitatem. Paragraphus Quintus. De Veritate.Primo, Definitio Veritatis iuxta Sinas sic: Veritas est entis realitas. Est completa et indivisibilis rectae rationis, et aequitatis essentia. Est Caeli via, itemque Caelestis legis via (A). Recta ratio, seu via qua Caelum res producit, est veritas; recta autem ratio seu via qua homo mores suos perficit, est veritatis studium (B). Veritas est principium et finis rerum; res enim quae veritate caret, iam [non][2] est illa res; v. gr. amor, obedientia, fidelitas si veritate careant, iam non amor, nec obedientia, nec fidelitas esse censentur (C). Hinc veritas non separatur a pietate, aequitate, et aliis virtutibus (D). Veritas alia cordis, alia operis; veritas cordis, est affectus verus; operis veritas, est effectus verus. Rursus veritas alia speculationis, alia operationis; illa noscendae, haec exercendae virtuti inservit (E). Denique veritas, alia est locutionis, quae nempe est et mentis et oris unita sinceritas (F). Secundo, Actus Veritatis. Intrinsecus veritatis actus, est cordis verus affectus; extrinsecus, est rei verus effectus, seu potius ipsa productio aut positio veri affectus, et veri effectus. Item est mentis et oris coniuncta sinceritas, nempe ut est actus productus; est simultatis expulsio (F). Tertio, Proprietas Veritatis. Veritatis proprietas, est omnia priusquam [1] The printed text has ‘kio’ here, but this is evidently a typographical error. [2] In the printed text is written ‘nec’, which is corrected in the errata corrige. | |
|
fiant, ad veritatis metam dirigere; v. gr. verba priusquam proferantur, negotium priusquam suscipiatur, virtutis opus priusquam exerceatur, scientiam, priusquam explanetur, dirigere ad veritatis metam, ut bene succedant (G). Quarto, Partes integrales ac subiectivae Veritatis, sunt hae: In Parentum et Regis servitio omnimoda sinceritas (H). Affabilitas inter consanguineos, candor inter amicos (I). Inquirendae veritatis ardor; in actionibus solertia (K). Textus Librorum.A.1. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Gin y li chi sin sic: Veritas, est huius entis realitas. ... Veritas est totalis et indivisibilis rectae rationis et aequitatis substantia, seu essentia. A. 2. Idem Liber tom. 11 artic. Chim sic: Quod non est vanum, inquit Doctor Hoam, dicitur veritas; quod non decipit, illam ordine sequitur. Quod autem non est vanum, adeoque est veritas, id Caeli via; quod non decipit, adeoque veritatem sequitur, id hominis via dicitur. Et paulo infra sic: Numquid quando dicitur veritas esse Caelestis legis via, exactissime illa exprimitur? A.3 Lib. Su xu mum yn tom. 4 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Veritas est finis et principium rerum; sine veritate res non subsistunt. Si enim illa consideretur ut ratio: Caeli ac terrae ratio sine intermissione est semper summe vera; ideo ab omni aevo huc usque nulla omnino res fuit, aut est, quae non sit vera; et quidquid est in tota re ab initio usque ad finem, est vera ratio quae illud producit aut facit. Si consideretur ut cor, seu animus: viri sapientis animus sine intermissione est semper summe verus; ideo ab ortu usque ad mortem, nullum est eius opus, quod non sit verum; et quidquid est in toto eius opere ab initio usque ad finem, est verus animus, qui illud producit aut facit. B. 4. Lib. 2. Memcii cap. 1 Li leu xam sic Memcius: Idcirco veritas est via, qua Caelum res producit; et veritatis studium est via, qua homo suos mores perficit. C. 5. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 25 sic: Itaque | |
|
veritate se homo perficit, adeoque ipsa est recta vivendi via quam sequi debet. Unde insuper veritas est principium et finis rerum; nec res quae caret veritate, iam est illa res; v. gr. amor, obedientia, fidelitas si veritate careant, nec iam amor, nec obedientia, nec fidelitas censentur. Idcirco quod in omni re vir sapiens plurimi facit ac maxime spectat, est veritas. D. 6. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Libr. Ta Hio Prooemium sic: Hic recensentur tantum quatuor virtutes naturales, pietas, aequitas, honestas, prudentia; et veritas non nominatur; quia nimirum in illis quatuor includitur. D.7. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Hae tres virtutes, prudentia, pietas, fortitudo ab omni aevo omnibus hominibus semper communes fuerunt. Illarum autem solida exercitatio ac praxis, in una veritate sita est, ita ut nec prudentia dici prudentia, nec pietas dici pietas, nec fortitudo dici fortitudo possit, si veritate careat. E. Ibidem paulo infra sic: Modus quo Princeps debet omnes illas imperandi leges in praxim deducere, unus atque idem est; cordis nempe atque operis veritas; in corde veritas affectus; in opere veritas effectus regnare debet; omnis fucus ac simultas exulare. Deinde ibidem paulo infra sic: Duplex est veritas, alia speculationis, alia operationis; alia cognoscendae, alia exercendae virtutis; illa prior, haec posterior. Ad utramque tota hominis vita, ut possit immutabile rectae rationis ac virtutis Medium tenere, dirigenda atque conformanda est. F.8. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Chum sin sic: Explere, inquit Doctor Chim, verum sui cordis affectum absque ulla simulatione, est fidelitas; explere totum rei opus absque ulla defectione, est veritas; nimirum vera actus interioris et exterioris ratio. Fidelitas et veritas, inquit Doctor Chu Hi, est unum atque idem; nam prout procedit a corde, dicitur fidelitas; prout manifestatur in opere, dicitur veritas. Ibidem infra sic: Petes: Quaenam est differentia inter veritatem, quae est fidelitas, et inter veritatem, quae est una ex quinque virtutibus cardinalibus? Respondeo: veritas quatenus est una ex quinque virtutibus cardinalibus, spectatur sub vera cordis ratione; | |
|
quatenus est fidelitas, spectatur sub vera oris seu verborum ratione. Oportet bene utramque distinguere, ac penetrare; prisci enim modo sub hac, modo sub illa ratione veritatem accipiunt ac considerant. G. 9. Lib. Su xu che kiay, tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Omnis res quae ad veritatis metam prius dirigitur, feliciter stabilitur; quae non dirigitur, infeliciter labitur; v. gr. siquis locuturus, verba sua ad veritatis metam prius direxerit, is in verbis non labetur. Siquis negotium aggressurus, ad veritatis metam prius illud direxerit, is in negotio nullas patietur difficultates. Siquis virtutis opus initurus, ad veritatis metam prius illud direxerit, is in virtutis opere nullum incurret naevum. Siquis scientiae speculationem explanaturus, ad veritatis metam prius illam direxerit, is in explanatione, nulla intellectus egestate laborabit. H. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20. sic: Vir in inferiori dignitatis gradu constitutus, si non valeatassequi, ut suus Princeps sibi omnino fidat, et regiminis negotia sine ulla suspicione committat, quamvis velit optime suo officio fungi, populumque, ut par est, regere, non tamen poterit. Assequendiautem ut suus Princeps sibi omnino fidat, exclusa omnis suspicionis umbra, datur via seu rectus modus, qui ex fideli amicorum commercio procedit; nisi enim inter amicos et familiares fideliter versatus fuerit, perspectamque illis fecerit suam sinceritatem ac candorem, non poterit ab iis Principi commendari tamquam fidus. Verum ad probandam et patefaciendam suam Amicis sinceritatem ac candorem datur etiam via seu rectus modus, qui ex sincera Parentum observantia procedit; nisi enim sinceram erga Patrem ac Matrem observantiam praestiterit, non poterit Amicis suam sinceritatem probare. Sed ad praestandam sinceram erga Patrem et Matrem observantiam rursus datur via seu rectus modus, qui ex vera suorum morum compositione procedit; nisi enim mores suos vere composuerit, non poterit sinceram erga Patrem et Matrem praestare observantiam. Denique ad mores suos vere componendos datur etiam via, seu rectus modus, qui ex vera Boni cognitione procedit, etc. Itaque ad veritatem omnia referenda sunt. | |
|
I. 11. Lib. Siao hio cap. 2 §. 5 sic: Vir sapiens, inquit Confucius, sincero affectu, et diligenti cohortatione erga Amicos; hilari affabilitate, et suavi facilitate erga consanguineos utitur. K. 12. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Veritatis studium in speculando, etc. Vide supra cap. 3 Sectione 1 in textibus num. 9. litteram E. Paragraphus Sextus. De Fortitudine.Fortitudo est virtus subordinata cardinali virtuti Aequitatis. Primo, Definitio fortitudinis iuxta Sinas sic: Fortitudo est mens deliberata ad agenda ardua (A). Fortitudo est expedita ac prompta vis tum ad dubitationes solvendas, tum ad pericula vincenda (B). Fortitudo duplex est; alia homunculorum, quae ex bullientis sanguinis impetu oritur; alia Heroum, quae una aequitate, et ratione dirigitur (C). Fortitudo rursus in aliam triplicem sic dividitur: alia Australium populorum, qui ex se sunt molles; alia Borealium populorum, qui ex se sunt robusti; alia virorum Sapientium, qui ex se sunt aequi (D). Secundo, Actus fortitudinis. Fortitudinis actus est operis ardui, quod aequum iudicatur esse, firma aggressio (E). Unde vir fortis licet videat hostem facillime vincendum, si tamen id non esse aequum putaverit, non eum aggredietur; contra, licet videat hostem difficillime vincendum, si tamen id aequum esse putaverit, eum intrepide aggredietur (F). Austrinae gentis fortitudinis actus, est alios vincere mansuetudine ac patientia; Boreae, robore ac ardore. Virorum Sapientium fortitudinis actus, est seipsum ac suas cupiditates vincere (G). Tertio, Proprietas fortitudinis. Fortitudinis proprietas, est iram ac timorem regere (H). Impedire quo minus in rebus dubiis, aut in periculis cor concutiatur (I). Privatim agendo, rectae rationis Medium firmiter servare; cum aliis versando, habere concordiam; propter honores adeptos non mutare mores; inter tumultus, quamvis oporteat mori, retinere virtutis propositum (K). Quarto, partes integrales ac subiectivae fortitudinis, sunt hae: Constans | |
|
perseverantia in virtutis via, et in adversis rebus patientia (L). Uti discipulus Yen Hoei, licet ei tantum suppeteret scutella lignea ad sumendum cibum, agrestis cucurbita ad sumendum potum, et in vili loco habitaret, laetissimus tamen ac contentissimus vivebat (M). Profectus ardor (N). Animi celsitudo, iusta scelerum vindicta, afflictorum protectio (O). Textus Librorum.A.1. Lib. Su xu che kiay, tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Fortitudo est firma deliberatio, qua istam recte vivendi rationem generose aggredimur. A.2. Lib. Su xu mum yn tom. 4 in Libr. Chum yum artic. 20 sic: Aliquid difficili studio addiscere, et aliquid difficili labore agere, istud est fortitudo. B. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 15 in Libr. 1 Memcii cap. 3 Kun sun cheu xam sic: Discipulus Kun sun cheu ita interrogavit Memcium: firmandi immobiliter cordis, daturne scientia? Datur, reposuit Memcius, et quidem quod maxime requiritur, est expedita libertas ac prompta facultas ad dissoluendas dubitationes, et ad pervincenda pericula. C. 4. Lib. Su xu che kiay tom. 15 in Libr. 1 Memcii cap. Kun sun cheu xam sic Memcius: MagisterCem Tsu discipulum suumTsu Fam fortitudinis amatorem ita olim exstimulabat: Domine, ut video, amas fortitudinem; at sciendum tibi est fortitudinem, aliam esse homunculorum, aliam Heroum; fortitudo homunculorum erumpit iuxta bullientis sanguinis impetum; fortitudo Heroum iuxta rectae rationis ductum. Ego olim has Heroum fortitudinis regulas a Magistro Confucio audivi: si ubi certandi se offert occasio, mecum ipse cogitans iudicem non esse aequum ac rectum irruere in hostem; quamvis hic foret infimae fortis homuncio, lanea et larga veste indutus, non illum tamen impeterem. Tunc certe patet me non timore perculsum, pugnam refugere. Contra vero, si mecum ipse cogitans iudicem aequum ac rectum esse certamen committere; quamvis decies centena hominum millia imminerent, ego tamen imperterritus in illos proruerem. | |
|
Vide ibidem multa variae fortitudinis exempla. D.5. Lib.Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum yum artic. 11 sic: post haec, discipulus Tsu lu bellicae fortitudinis amator, ratus immutabile virtutis Medium ab hominibus ideo negligi ac sperni, quod illis deesset animi robur, rogavit Magistrum Confucium, ut sibi explicaret quid esset fortitudo? Cui Confucius: Quamnam, inquit, fortitudinem quaeris ac intelligis? Austrinae? An Boreae gentis? An vestram discipulorum ac sapientiae Alumnorum fortitudinem? Fortitudo, qua Austrina gens ceteros homines antecellit, haec est: longa benignitate, ac mansueta longanimitate in docendis hominibus excellere; acceptas iniurias, quamvis iniustas ac graves molli patientia sufferre, neque de iis vindictam sumere; hac in re longe alios homines superat. Quia autem eiusmodi mansuetudo, longanimitas, patientia satis aequitati ac rectae rationi vicina atque concolor est, ideo regio ista, Sapientum locus est. Attamen cum haec fortitudo ex naturali tantum istius gentis indole molli et imbecilli profluat, adeoque per defectum peccet; ideo non est ea, quam vos, sapientiae Alumni, spectare ac sequi debetis. Fortitudo, qua Borea gens ceteros homines antecellit, haec est: tranquille uti lancea, acinace, casside, thorace tamquam molli ad quiescendum culcitra; nec, si mori oporteat, ullo modo pigere. Hac in re longe alios homines superat. Quia autem Robustorum mos est spectare magis fervidum bullientis sanguinis impetum, quam pacatum aequitatis ac rectae rationis ductum, ideo regio ista, Fortium locus est. Attamen cum haec fortitudo ex naturali tantum istius gentis indole robusta ac valenti procedat, adeoque per excessum peccet, ideo nec est ea, quam vos, sapientiae Alumni, spectare ac sequi debetis. Vir itaque sapiens non in eo, quo alios, sed in eo quo seipsum vincat, suam fortitudinem collocat. Dum quis versando inter homines perfectam servat concordiam, nec se sinit iuxta universalem depravatorum morum torrentem abripi, proh! Quam praeclara haec est verae fortitudinis species! Dum quis solus agendo, firmiter in se stabilit immutabile virtutis Medium, nec ad dextram, nec ad laevam vel minimum declinat, proh! Quam praeclara haec est verae fortitudinis species! Dum quis in Regno bene gubernato, post honores | |
|
adeptos non mutat mores, proh! Quam praeclara haec est verae fortitudinis species! Dum quis in Regno prorsus perturbato, arreptum virtutis propositum, quamvis oporteat mori, non mutat, proh! Quam praeclara haec est verae fortitudinis species! Atque haec est quadruplex vera fortitudo, quam vos, sapientiae Alumni, spectare ac sequi debetis. E.6. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 15 artic. Lie him sic: Sapientiae Alumnus, inquit Doctor Chim, non potest non magnam fortitudinem habere; eius enim onus grave est, et via longa. Cum igitur sit onus grave, debet humeros fortiter roborare, ac firmissimo fulcro uti: tum poterit illud sustinere. Ibidem infra sic: Sapiens, qui cognitos suos defectus statim corrigit, qui auditam rectam doctrinam statim ad praxim deducere nititur, qui ad exercendam aequitatem viriliter se vincit; annon is suam fortitudinem vere perspectam facit? Et paulo infra sic: Sapientiae Alumnus non verba inania, sed strenuam operis diligentiam magni facit. F.7. Vide hic supra, litteram C. G.8. Vide etiam hic supra, litteram D. H.9. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 15 artic. Ke Ki: Regere iram ac timorem, inquit Doctor Chim, est quid difficile; sed is, qui seipsum novit vincere, potest facile iram; et is, qui recta ratione uti novit, potest facile timorem regere. Ibidem infra sic: Sapiens res regit; insipiens regitur a rebus. Et paulo infra sic: Nihil adeo difficile est, quam suas pravas cupiditates vincere. Sapientiae ergo Alumnus, qui illas vincit, annon vere magna praestat fortitudine? Rursus ibidem paulo infra sic: Inter septem passiones, inquit Doctor Hiu, quae sunt laetitia et ira, tristitia et gaudium, amor et odium, ac desiderium, nulla difficilius vincitur, quam ira. Dum igitur haec fervet, patientiam serva et cohibe impetum, donec animi motus detumescat ac tranquillitatem recuperaveris, tunc poteris bene rem examinare, et exequi. I.10. Lib. Su xu che kiay tom. 15 in Libr. 1. Memcii cap. 3 Kum sun cheu xam sic: ausim te, inquit discipulus Kum sun cheu, Magister, | |
|
interrogare: qua in re differs a sophista Kao Tsu, ut cor tuum adversus omnes dubitationes et omnia pericula aut metus firmes, immotumque reddas? Sic illi Memcius: Sophista Kao Tsu aiebat: siquam verborum rationem non capis, noli animum applicare ac divexare, ut eam perscrutando tandem capias. Ego autem siquam verborum rationem non capio, statim animum ita diligenter applico, ut eam perscrutando tandem capiam. Ille aiebat: si alicuius rei aequitatem animus non satis videt, noli practicam tuae vitalis aurae vim [exercere][1], ut eam exequaris: adeoque parum satagebat vitalem suam auram alere, et in suo vigore fovere. Ego autem immensam illam vitalis aurae meae vim diligenter foveo, alo, perficio. Atque ita dum diligenti studio verborum rationes rite ac penitus cognosco, tunc animus ab omni dubitatione ac haesitatione immunis redditur; dumque practica vitalis aurae vi, aequitatem aut exigentiam rerum compleo, tunc animus ab omni timore ac tremore exemptus efficitur; et tunc nulla res est, quae animum meum concutiat. Haec sunt duo doctrinae principia, in quibus ab illo sophista discrepo. K. 11. Vide hic supra, litteram D. circa finem. L. 12. Lib. Lun yu artic. 15 sic: Cum Confucius in Regnum seu Principatum Chin appulisset, coepit magna opprimi egestate ac penuria, ita ut eius discipuli in morbum lapsi, non possent surgere. Tum discipulus Tsu lu vultu irato intumescens: etiamne, inquit, egestate ac penuria Sapiens opprimitur? Cui Confucius: Sapiens in egestate ac penuria se fortiter constantem; insipiens se effraenate dissolutum praebet. M. 13. Lib. Lun yu artic. 6 sic Confucius: Numquid discipulus meus Yen hoei vere erat sapiens? Nihil illi nisi scutella lignea seu cannea ad sumendum cibum, agrestis cucurbita ad sumendum potum suppetebat; in vilissimo urbis vico habitabat; si quicumque alius eo miseriae redactus fuisset, vix aut ne vix quidem eam sufferre potuisset; ipse tamen nihil omnino immutatus hilarissime vivebat. Annon vere iste meus Yen hoei erat sapiens? M. 14. Lib. Lun yu artic. 4 sic: Sapientiae Alumnus, inquit Confucius, qui, postquam statuit animum recte vivendi scientiae applicare, [1] In the printed book is written exerere. | |
|
adhuc viles vestes et viles cibos erubescit, hic non est illius excipiendae capaх. M. 15. Lib. Su xu che kiay tom. 20 in Libr. 2. Memcii cap. 2. Li leu hia sic: Atque ita nihil est quod virum sapientem possit affligere aut angere. Siquid pietati vel minimum repugnat, mox illud abhorret; siquid aequitati vel minimum adversetur, mox illud omittit. Siquod forte damnum aut iniuria ex improviso illi contingat, non ideo turbatur aut dolet. Vide adhuc ibidem de discipulo Yen hoei. N. 16. Lib. Lun yu artic. 1 sic Confucius: Sapientiae Alumnus qui non tantum non quaerit et in cibo satietatem, et in habitatione commoditatem, et est diligens in opere, in verbis cautus; sed insuper ut se melius perficiat, accedit ad rectae viae Magistros ac duces, nonne hic potest vere dici discendi studiosus? N. 17. Lib. Su xu che kiay tom. 3 in Librum Chum yum artic. 20 sic: Veritatis studium in speculando cum contentione, etc. Vide supra cap. 3 Sect. 1 in textibus num. 9 litteram E. O. 18. Lib. Su xu che kiay tom. 14 in Libr. 1 Memcii cap. Lean hoei vam hia sic: Ego, inquit Rex Siuen vam, modicae virtutis vir, prava animi aegritudine laboro; sum excellentiae ac fortitudinis amator. Cui Memcius: ne sis, Rex, velim abiectae et pusilla fortitudinis amator, similis ei qui ab altero impeditus, mox stringit acinacem, minacibusque oculis ac torva fronte: istene, inquit, me lacessat? Mihi resistere et adversari ausit? Haec profecto vilis et infima est viri privati fortitudo, qui uni tantum potest resistere; vel potius, ira est dicenda, quae unum bullientis sanguinis impetum dumtaxat sequitur. Magnam illam ac sublimem sapientium Heroum, quae unam aequitatis rationem spectat, Rex, ama fortitudinem; uti dicitur in Libro Xi Kim seu Carminum sic: Regulus Regni Mie in Imperatorem rebellans, occupato Regno Yuen, iam ad agrum Kum usque pervenerat. Tum Princeps Ven Vam terrifico aspectu exurgens, iustaque inflammatus ira, propere collegit et eduxit omnes suos milites ad reprimendum hostilis turbae iam iam in agrum Kum irruentis impetum, et ad tuendum Familiae suae Cheu decus, ad auspicanda felicia eius omina, atque ad complenda totius imperii vota. O quantam tunc animi fortitudinem ac celsitudinem ostendit! Ita | |
|
ille liber. Haec igitur fuit magna, vereque excelsa Herois Vem Vam fortitudo, et iusta ira. Una Principis Vem Vam ira domuit Rebellem, terruit alios Principes, cunctis imperii populis solatium ac tranquillitatem attulit. Paragraphus Septimus. De Temperantia.Temperantia est etiam virtus subordinata cardinali virtuti Aequitatis. Primo, Definitio temperantiae iuxta Sinas sic: Temperantia est vivendi moderatio (A). Temperantia est triplex, alia carnis, alia victus, alia expensarum. Temperantia carnis iterum subdividitur in virginalem, qua virgo desponsata, sponso praemature mortuo, non vult alteri nubere; vel non desponsata, fornicari perhorrescit, uti habes exempla sibi nares abscindentis ut non nuberet alteri; et se in praecipitium dantis, ut non stupraretur (B). In vidualem, qua mulier post mortem mariti, non vult ad secundas nuptias transire, uti etiam infra habes exempla (C). Et in coniugalem, qua fides coniugalis servatur. Virginalis et vidualis publico quandoque donatur encomio ab Imperatore (D). Temperantia victus, in frugalitate; temperantia expensarum in mediocritate consistit (E). Secundo, Actus Temperantiae. Temperantiae actus est refraenatio appetitus ciborum, ac voluptatum. Est comoediarum, conviviorum, aliarumque mundi cupiditatum fuga (F). Moderati iuxta cuiusque conditionem sumptus (G). Alius temperantiae actus est temperare a vino immodico, contra quod liber Annalium Imperialium habet unum integrum capitulum, et haec est eius summa: in principio Caelum iussit fieri vinum ad Spirituum et hospitum cultus, non ad hominum compotationes, ex compotationibus enim pigritia in negotiis, obscuritas in mente, turpitudo in actionibus oritur. Insuper propter illas compotationes a Caelo immittuntur calamitates; Familiae, Regna, Imperia evertuntur. Maxime autem debent cavere a vino iuniores Praefecti. Itaque oportet, ut Parentes suos liberos, et fratres seniores suos | |
|
fratres iuniores a vino deterreant, et hi debent sana illorum sequi monita. Magistratus ebriosi puniendi sunt. Alii, vino assuefacti, prius instrui ac ad emendationem exstimulari debent; si non resipiscant, etiam puniendi. Attamen Agricolas, dum diligenter suis agris colendis; Mercatores, dum diligenter suis commerciis exercendis vacant ad alendos Parentes, non dedecet modicum vinum simul domi bibere, sed citra ebrietatem (H). Olim ita erant Sinae abstemii, ut rarissime carnibus vescerentur; imo Ritus praescribebant, ut absque gravi causa Reguli bovem, primarii Praefecti ovem, Doctores seu viri Litterati porcum non mactarent; v. gr. hospitis causa, etc. (I). Tertio, Proprietas temperantiae. Temperantiae proprietas est, nec in cibo saturitatem, nec in habitatione commoditatem, nec in vestitu luxum quaerere (K). Mundi delicias perparce sibi adsciscere. Vanam divitiarum et honorum pompam vitare (L). Quarto, Partes integrales ac subiectivae temperantiae, sunt hae: In mensa modestia, et parcus ciborum delectus (M). Sumptuum inita ratio; accepti cum expenso collatio (N). Honesta hospitum tractatio, sed non temulenta; modestorum aedificiorum exstructio; victus parcitas inter divitias, et scurrilium verborum abstinentia (O). Textus Librorum.A. 1. Lib. Lun yu artic. 1 sic Interpres Chu hi: Temperantia, inquit Doctor Yam, iuxta librum Ye kim, spectat moderationis leges. B. 2. Lib. Siao hio cap. 4 §. 2 sic: Puella Kum Kiam pacta fuerat in uxorem Principi Kum Pe, Regni Cy heredi. Hic ante initum matrimonium praecoce morte ereptus est. Illa ad servandam sponso suo fidem, statuit alteri non nubere; et quamvis urgerent Parentes, ut ad alias nuptias transiret, nullo tamen modo potuit adduci ut consentiret; sed odam composuit, nomine Navim cypressinam, in qua iureiurando spondet se potis morituram, quam alteri nupturam. B. 3. Lib. Siao hio cap. 6 §. 2 sic: Vir Tam teu ex oppido Fum tien oriundus habebat duas filias, ruri quidem educatas, sed a pueritia virtutis avidas animoque insignes. Imperante Tay tsum Familiae Tam in sui Imperii annis dictis Yum Tay, contigit, ut praedonum turma late per imperium debacchans, irrueret ad devastandum earum | |
|
pagum. Illae, ut erant forma decorae, altera 19 altera 16 annos nata, mox in montium cavernis sese abdiderunt; sed cum inde abstractae, vi raperentur ad praedonum castra, appulsae ad praecipitem centenis cubitis profundissimae vallis et rivi clivum, natu maior sic prior effata est: melius est fortiter mori, quam turpiter violari; et haec dicens sese in ima praecipitem dedit, atque occubuit. Praedonibus ad spectaculum stupentibus, natu minor sororem suam subsecuta, mox se etiam in praecipitium egit, sibi crura confregit, vultumque totum diffluente undique sanguine contrivit; viva tamen evasit. Perterriti praedones illam reliquerunt, et abierunt. Postea urbis Kim chao gubernator Ti u ki singularem istarum sororum castitatem extollens, dato supplici libello obtinuit ut Imperator publicum pro illis encomium mitteret, earumque Familiam ac vicum ab omni personali tributo eximeret in perpetuum. C. 4. Lib. Siao hio cap. 4 §. 2 sic: Filia Reguli Regni Sum, filio Reguli Regni Tsay nupserat. Post initas nuptias eius maritus contagioso morbo coepit laborare; idcirco Mater volebat eam alteri in matrimonium collocare; sed illa reluctans: mei, inquit, mariti malum est etiam meum, malum; eccur igitur violando datam fidem, illum relinquam? Cum mulieris munus sit sequi virum; ubi semel solemni Ritu in uxorem uni marito tradita est, tota vita non potest illum commutare. Deinde ille contagioso morbo sic infectus, numquam etiam me relinquet, nisi forte gravissima improbitate causam praebuerim. Qui igitur possim illum relinquere? Denique Matris consilia reiecit. C. 5. Lib. Siao hio cap. 6 §. 2. sic: Imperante Familia Han, quaedam puella Parentum observantissima, cognomine Chin, sedecim annos nata, nupsit viro, qui antequam liberos procreasset, coactus est militiam sequi ad custodiendos Regni limites. Discessurus suae uxori hoc commendavit: morsne, an vita, inquit, illic me maneat, incertum. Ego senem matrem habeo, ut scis, omnibus fratribus ad eam alendam destitutus; si igitur me mori contigerit, visne illam alere? Volo, reponit uxor. Maritus itaque profectus, illic revera obiit. Uxor promissi tenax, coepit diligentissime suam socrum | |
|
alere, et diligentiam ex amore mutuo augere. Nebat, ac texebat telas ad domus sustentationem, abiecta omni ad secundas nuptias transeundi mente. Peracto triennali mariti luctu, Parentes iuvenilem eius viduitatem miserati, volebant alteri eam in matrimonium collocare. At illa: discedens, inquit, meus coniux suam mihi alendam matrem commendavit, eiusque petitioni annui. Quae autem nec constans usque ad mortem in alenda alterius matre, nec verax ac fidelis in promisso valet esse, quomodo possit in hoc mundo vivere? Haec dicens volebat sibi necem inferre. Qua re exterriti Parentes, non ausi sunt amplius eam ad secundas nuptias impellere. Postquam igitur 28 annis socrum suam diligentissime aluisset, socrus octogenaria maior tandem obiit, ad cuius funus maiori pompa peragendum, sua praedia, domum, facultates vendidit, eique deinceps tamquam matri propriae, semper parentavit. Hoc comperto urbis Hoai ngan et Yam cheu gubernator, dato supplici libello obtinuit, ut Imperator illi donaret 4240 argenti uncias, eamque tota vita ab omni tributo eximeret, ac ei honorificum hoc cognomentum: Uxor Parenti obsequiosa, donaret. C. 6. Lib. Siao Hio cap. 6 artic. 2 sic: Nobilissimus vir Ven Xo, regia editus stirpe, habuit uxorem Lin Niu, filiam Praefecti Ven Nim. Haec marito praemature mortuo, post peractum eius funus, verita, ne ob suam iuvenilem aetatem, et quia liberis carebat, ad alias nuptias a Parentibus cogeretur, ut suum palam propositum patefaceret, capillos sibi abscidit. Et certe ad ineundas alias nuptias eam tentarunt Parentes; sed hoc audito ambas sibi auriculas resecuit, vixitque semper cum suo cognato Tsao xuam, qui cum occisus fuisset, totaque eius stirps deleta; patruus viduae, dato supplici libello impetravit, ut Imperator eius matrimonium cum alio a regia Familia orto sanciret, vi volens eam abducere. Verum Pater eius Ven Nim, qui tunc gubernatorem urbis Leam Cheu agebat, miseratus istud iuvenilis aetatis propositum, misit, qui eam exhortarentur, et [paulalatim][1] emollirent. Iis auditis Lin Niu, suspirans ac flens: ego etiam, inquit, id mente pervoluo. Me despondere viro, id sane rectum est. Domestici non dubitantes haec ficte dici, illam assidue explorabant; sed cum paulisper de sua vigilantia remisissent, illa [1] In the text here is written ‘paulalatim’. | |
|
cubiculum clam ingressa, cultello sibi nares abscidit, et in lecto se composuit. Paulo post mater illam vocans, nec responsum accipiens, cubiculum ingreditur, illamque invenit suo sanguini innatantem. Statim accurrentes domestici, et ad tale spectaculum attoniti ingemuerunt; cumque quidam forte illi diceret: homo in hoc mundo, non secus ac pulvis in fragili gramine residens, commoratur; eccur ita te ultro crucias? etc. Cui illa: audivi, ait, hominem pium nec propter prosperam, nec propter adversam fortunam mutare propositum; hominem aequum nec propter mortem, nec propter vitam mutare animum. Familia mariti mei Tsao dum nuper florebat, ego spopondi illi servare tota vita continentiam; iam vero postquam misere extincta est, quomodo possim illam relinquere? D. 7. Liber Ta mim hoei tien tom. 79 de largitione publici encomii, sinice Cim Piao, sic: Imperator Hum Vu primo sui Imperii anno, hoc statuit: quisquis filius, obedientiae; nepos, obsequentiae; vir, aequitatis; mulier, castitatis singulare et insolitum aliquod opus patrarit, loci gubernator, denuntiet illius nomen provinciali iustitiae praesidi, ut rei veritate examinata et cognita, transmittatur ei publicum encomium ad vici portam appendendum. Rursus sic: Mulier plebeia, quae ante 30 aetatis annum, maritum amiserit, et post eius mortem continens vixerit usque ad quinquagesimum, si postea constans in castitatis proposito persistat, donetur publico encomio ad vici portam appendendo, eiusque domus tributo personali eximatur. Ibidem paulo post sic: Anno sexto Imperatoris Chim Te exiit hoc decretum: Quandoquidem rei veritate examinata et cognita, oblatus fuerit libellus supplex, quo denunciatum est hisce annis praeteritis aliquas virgines in provincia Xan si , et in aliis locis, non permisisse se a praedonibus constuprari (nempe mortem potius elegisse), Praefecti primo pro singulis dent tres argenti uncias (id est, tria scuta Romana) in subsidium exequiarum et sepulturae. Deinde ad latus tabernaculi encomiastici, erigatur sepulchralis virginum lapis, in quo sculpatur earum cognomen et mortis annus ad perpetuam memoriam. Vide etiam hic supra num. 3 littera B circa finem; et num. 5 littera C etiam circa finem. | |
|
E. 8. Lib. Siao hio cap. 6. §. 3. sic: Praefectus Ven Chun non nisi vulgari ac munda veste indui absque ullo ornatu volebat; serica volumina floribus et auro elaborata domum eius non intrabant. Solebat dicere: non nisi naturali colore tinctas gerere vestes, viri sapientis est; adscititiis coloribus imbutas gerere, mulieris est. E. Ibidem, sic: Tres fratres cognomine Kao, ut refert Lieu Pi, quamvis Magistratus sublimiores gererent, ubi nullus hospes aderat, unum tantum carnis ferculum sibi apponi volebant in prandio; vesperi sola legumina comedebant. E. Idem sic: Primarius Imperii Minister Cham ven cie, eo quod in tanta dignitate constitutus etiam tunc tam parce viveret, quam dum olim exiguum in urbecula Ho Yam Magistratum gerebat; quidam ex amicis sic eum allocutus est: Domine, cum nunc amplissima sint tibi stipendia, quare tam parce vivis? Quamvis temperantiae amore revera id facias, alii tamen passim dicunt te esse similem ditissimo olim primo Imperii Ministro Kum sun, qui sibi ipse lectum sternebat. Praestat igitur ut communi hominum propensioni parumper obsecundes. Cui ille suspirans: quomodo, inquit, non possim ex regiis stipendiis meos omnes domesticos serico et auro vestire? Ad obsecundandum communi hominum propensioni, ex parco nunc fieri prodigum, est facillimum; sed postea ex prodigo fieri parcum, quam erit difficile? Possuntne semper ista mea stipendia permanere? Infra unius diei spatium, meus qui nunc exstat, status totus in morte immutabitur. Tunc autem mei domestici statim parce vivere non sustinentes, utpote luxui dudum assuefacti, brevi in scelera procul dubio ibunt praecipites. Numquid ergo praestat et tam in dignitate quam post dignitatem, tam in vita quam post mortem, eumdem semper agendi modum servare? Vide etiam ibidem de alio primo Imperii Ministro singularem in domus aedificatione moderationem observante. E. Ibidem sic: Doctor Su ma ven kum, patris sui memor, sic aiebat: Olim Pater meus Magistratum gerens, in hospitum adventu vinum quidem offerri curabat; sed vel tres vel quinque haustus tantum propinabat; vulgare vinum in foro emebat; pro bellariis pyra, castaneas, pruna, poma; pro dapibus carnem [falsam][1], carnem iusculo [1] In the text is written ‘palsam’, which is corrected in the errata corrige. | |
|
conditam, et legumina dumtaxat apponi curabat. Figulina tantum vasa, vel minio colorata adhibebat. Tunc temporis omnes viri honesti ac Magistratus ita agebant, nec sibi obmurmurabant; saepius se invicem invisebant, sed humaniter; munera quidem erant modica, sed affectio intima. Hisce vero temporibus viri honesti ac Magistratus, nisi vinum fuerit domi confectum ac exquisitum; fructus rari, et procul advecti, multa ciborum varietas, vasa et fercula pretiosa impleant totam mensam, non audent hospitem ad epulum invitare, etc. Nisi enim sic agant: continuo avaritiae et abiectionis insimulantur, etc. Eheu! Adeo tanta morum corruptela nunc regnat! Cur Magistratus, si nequeant eam reprimere, ipsimet sustinent adiuvare? F. 9. Lib. Siao hio cap. 6 §. 3 sic: Doctor Liu chin hien a pueritia in litterarum studia incumbens, pravas animi affectiones fraenare, et ingenitum virtutis amorem fovere sollicite conabatur; unde ciborum et voluptatum illecebras maxime fugiebat; in victu sobrius, in verbis temperatus, vultu gravis, gressu moderatus, corporis specie liberalis. Vilia et scurrilia verba numquam ex eius ore prodibant; illas omnes vanas mundi pompas, ingeniosas comoedias, inutiles deambulationes, convivia, aleas, talos, reliquosque perniciosos ludos prorsus oderat. G.10. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 22 artic. Cie kien sic: Terrae vires, inquit Doctor Hiu, in rebus producendis certum suum numerum, et hominis vires in illis conficiendis certos suos limites habent. Si utamur illis certa cum regula et moderatione, illae semper abunde sufficient; contra, si utamur illis sine Regula et moderatione, numquam illae abunde sufficient. Abundans aut parca rerum productio, a Caelo; multus aut modicus rerum usus a nobis pendet. Omnia in mundo suum habent determinatum statum; sicut non possumus ultra nostrum determinatum statum aliquid quaerere aut ambire; ita nec possumus ad usum adhibere. Dum Caeli rebus prodige ac dissolute utimur, in Caelum peccamus. H. 11. Lib. Xu Kim seu Annalium Imperialium tom. 4 cap. Cieu Kao seu monita de vino, Imperator Vu Vamcreando fratrem suum iuniorem Regulum in Principatu Guey, ubi perversi compotandi mores | |
|
grassabantur, his verbis ad eos corrigendos ac tollendos illum alloquitur: Nunc dum te mitto in istud Regnum seu Principatum, in quo tota ditio Muy compotationibus plena est; utor iisdem verbis, quibus olim noster venerandus Pater Ven Vam, in principio sui occidentalis Principatus, usus est ad suos omnes Magistratus maiores et minores. Sic mane et vespere illos monebat: vini usus est tantum institutus ad Ceremonias Su vel Cy faciendas (nempe Spiritibus et hospitibus, uti in istum locum ait interpretatio Imperatoris Kam Hi). Quando Caelum iussit, ut nostri olim populi inciperent vinum conficere, eius mens fuit, ut hisce Ceremoniis Su vel Cy faciendis tantum inserviret. Cur autem Caelum horrendas calamitates immittat, populi tumultus ac seditiones excitent omnemque virtutem pessumdent, magna ac parva Regna funditus subvertantur, ista omnia non aliunde proveniunt quam ex vini compotationibus. Deinde ad docendos Iuniores, sic etiam aiebat: vos Praefecti, ut bene fungamini vestro officio, ordinarie debetis a vino abstinere, et docere vestros iuniores liberos, ut vino tantum utantur ad faciendas Ceremonias Su. Qui virtute pollent, possunt quidem modico uti vino, sed absque ebrietatis periculo. Instruite etiam meae plebis liberos, ut magnopere ament agriculturae labores, atque ita eorum animi erunt probi; ut filii ac nepotes diligenter ac libenter excipiant sanas suorum Parentum instructiones; ut caveant dicere abstinentiam vini esse parvam virtutem. Tam parvam quam magnam virtutem debent spectare ut unam et eamdem. Vos, ditionis Mui agricolae, ubi diligenti vestro labore terram bene colueritis; et vos, mercatores, ubi sollicita vestra opera copiosas merces reportaveritis ad alendos vestros Parentes, tunc domi cum illis iam contentis vinum potestis moderate bibere. Vos, Praefecti superiores et inferiores, qui soletis mea audire documenta, si in festiva alendorum senum Ceremonia vinum bibitis, id non vocatur excessus. Item si illud bibitis, dum vero corde Spiritibus Ceremoniam Su facitis, tunc vestram laetitiam augebitis et adiuvabitis. Hoc modo vestri officii munus vere adimplebitis, ipsumque Caelum vestrae virtuti obsecundans, indignitatis gradu vos semper conservabit. Ita olim Pater noster Vem Vam. Iam vero, tu frater, scis quanta | |
|
virtute primi Imperatores praecedentis Familiae floruerint. Isti sapientissimi Principes, ut ego pridem audivi, summopere verebantur lucidam Caelo legem, diligenter suos mores componebant, nec se sinebant ab insipientibus homunculis excaecari. Hinc a primo istius Familiae Imperatore Chim Tam usque ad Imperatorem Ti Ye, multi et perfecti Imperatores, et venerandi Ministri floruerunt, in suo officio diligentes, accurati, otii et deliciarum osores. Enimvero qui ausi fuissent vini compotationes extollere ac praedicare? Tunc et Reguli et proceres et Praefecti tum superiores, tum inferiores, et viri praefectura Defuncti, qui sane ausi fuissent vino se ingurgitare? Nec tantum non ausi fuissent, sed nec id ipsum quaerere illis vacabat. Superiores enim Magistratus toti erant in adiuvanda Imperatoris virtute, inferiores toti in adiuvando Superiorum ac Regulorum officio. Deinde, uti etiam audivi, horum Imperatorum Posteri sensim degeneres effecti sunt; donec tandem Imperator Cheu temulentus, exlex, crudelis, corrigi nescius, libidinibus deditus, omnia susque deque evertit. Et quamvis sat videret profundissimum populi moerorem, non tamen desistebat a suis compotationibus ac voluptatibus, ita ut subinde effervescente ira, et mortem et totius imperii ruinam contemneret, Caelique servitium ac Ceremonias Su negligeret. Nec tantum ille, sed etiam omnes populi se vino ingurgitabant, ita ut foetidus ipsorum odor ad Caelum usque ascenderet. Idcirco ultimam immisit isti Familiae Yn perniciem, et ob pravas libidines ab eius amore destitit. Caelum non extitit in illam crudele; sed isti populi sibi ipsis hoc malum accersivere. Verum haec pauca sufficiant. Proverbio dicitur: non in aqua, sed in homine se debet homo inspicere. Dum igitur videmus istam horrendam Imperii Ynruinam, nonne id nos debet monere ac movere ad praesens bonum regimen? Iam vero tuo exemplo non tantum vicinos Praefectos et Principes, sed maxime tuos omnes Magistratus, tu frater, debes deterrere ac fortiter removere a compotandi vitio. Siqui non pareant, et turmatim compotent, tu ne illis parcas; sed apprehensos huc ad me in Curiam mitte; ego eos morte plectam. Quia tamen illi diuturna consuetudine assuefacti compotationibus, non possunt ita subito mutari; dum aliqui non turmatim | |
|
vino indulgebant [err. corr. indulgebunt]; interim illos mone, instrue, exhortare; si meis, inquies, paretis monitis ac consiliis, ego ad altiora munia vos promovebo; sin minus, ego vobis non parcam. Postea si non pareant, etiam illi morte plectendi sunt. Itaque, Tu, frater, meis documentis diligenter ac strenue morem gere. Hoc scias certo: nisi Praefecti ac Magistratus exemplo praeiverint, populus a compotationis vitio non desistet. I. 12. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 22 artic. Cie Kieu, sic: Prisci, inquit Doctor Liu, temperantiam et parcitatem tam rigide sectati sunt, ut eam imitari Posteri non potuerint; v. gr. pro victu, superioris et inferioris conditionis hominibus certae erant praescriptae leges; Reguli bovem, primarii Prefecti ovem, Doctores porcum absque gravi causa mactare non poterant; imo hae victus leges, florentis imperii tempore adhuc vigebant. Denique prisci carnibus rarissime vescebantur. K. 13. Lib. Lun yu artic. 1 sic: Vir sapiens, inquit Confucius, nec in cibo saturitatem, nec in habitatione commoditatem quaerit. K. 14. Lib. Lun yu art. 4 sic: Qui erubescit vilibus vestibus indui, et vilibus cibis vesci, hic non est capax sapientiam addiscendi. L. 15. Lib. Siao hio cap. 5 §. 3 sic: Sapientiae Alumnus, inquit Doctor Hu ven tim, quasvis mundi delicias debet perparce sibi adsciscere, nec vanam divitiarum et honorum pompam sectari. M. 16. Lib. Siao hio cap. 3 §. 4 sic: Invitatus ad epulum, inquit liber Rituum cap. Kio li, noli stomachum omnino saturare; orizae iusculo manum conspurcare; longo tractu bibere, ore strepitum edere, tuas reliquias in communem lancem reponere, etc. N. 17. Lib. Siao hio cap. 5 §. 2 sub finem sic: Paterfamilias maximam sumptuum rationem habeat; acceptum cum expenso conferat, etc. O. 18. Lib. Siao hio cap. 6 §. 3 sic: Primus Imperii Minister Li ven cim exstruens sibi domum prope palatii Regii portam, quia tam angustum eius atrium conficiebat, ut eques vix commmode posset in eo se vertere; cuidam obiicienti nimis esse angustum, subridens respondit: hoc atrium ad meos Nepotes debet devolvi; nunc quidem pro primo Imperii Ministro, fateor, est nimis angustum; sed | |
|
postea pro Ceremoniarum Magistro, dum mei Nepotes mihi Parentabunt, erit satis superque amplum, nec nimis angustum. Vide etiam hic supra num. 8. litteram E. et num. 9. litteram F. Paragraphus Octavus. De Amicitia.Sinae amicitiam non inter virtutes, sed inter quinduplicem humanae conditionis ordinem, de quo infra, quinto loco reponunt. Hic tamen, uti Aristoteles, propter similitudinem, quam habet cum virtutibus; eam appono. Itaque Primo, Definitio Amicitiae iuxta Sinas sic: Amicitia est societas hominum eiusdem virtutis et sortis, in affectionibus concordium, in urbanitatibus accuratorum, in iunioris et senioris aetatis subordinatione attentorum, in itu et ope reciproca convenientium, in vita et morte persistentium, in doloribus et gaudiis aeque inter se affectorum. Si haec desint, non amicitia, sed futile consortium, quod uno momento coalescit et mox dissipatur, vocandum est (A). Secundo, Leges Amicitiae. Amicitiae leges sunt hae: Prima, Amici mutuis stimulis ad virtutem se invicem excitent (B). Secunda, peccantem Amicum sincere admone; si monita non audiat, desiste (C). Tertia, utere Amicis tamquam instrumentis, quibus animum tuum aptes et acuas ad virtutem (D). Quarta, in frequentanda aliorum societate, sive ob tuam grandiorem aetatem, sive ob tui generis splendorem, sive ob tuam superiorem dignitatem, sive ob tuorum consanguineorum multitudinem, noli te arrogantem et imperiosum praebere. In frequentanda enim aliorum societate quaerenda est illorum virtus quam imiteris, non arrogantia qua illos asperneris (E). Quinta, non debes ab Amicis exigere, ut omni quo decet amore, et omni quo possunt affectu te prosequantur; sed tu id erga illos praesta (F). Sexta, in ingressu et egressu amici inter se mutuam servent urbanitatem (G). | |
|
Septima, quamvis iam pridem Amicum frequentes, semper tamen cum eo reverentiam serva (H). Octava, noli Amicum, qui non sit sicut tu, eligere (I). Nona, nec divitiae, nec generis splendor in amicitia, sed ipsa sola amicitia spectanda est (K). Decima, Amici debent sibi invicem cedere, sibi invicem ignoscere, verba subinde ingrata tolerare sine irae demonstratione; numquam se invicem fastidire (L). Undecima, Amici debent reciprocis muneribus amicitiam fovere, reverentiae, non utilitatis ergo (M). Tertio, utilitas et damna Amicitiae. Tria sunt Amicorum genera quae prosunt, tria quae nocent. Amici recti, Amici sinceri, amici docti prosunt ad nostram pravitatem, simultatem, ignorantiam depellendam. Сontra, Amici pravi, Amici fucati, Amici garruli et ignorantes nobis nocent ob periculum imitandi eorum pravitatem, fucum, garrulitatem (N). Sapiens sua Sapientia amicitiam, amicitia, suam pietatem promovet (O). Qui vanos tantum iocos, facetias, blanditias, voluptatem in amicitia quaerunt, non possunt esse diuturni Amici (P). Reiicere amici donum, alendae amicitiae nocet; libenter accipere, prodest (Q). Textus Librorum.A. 1. Libellus San tsu kim, seu versus trium vocum pag. 14. sic Interpres Vam siam: Amicitia est societas, etc. Ut supra in contextu. B. 2. Lib. Siao hio cap. 2 §. 5 sic: Mutui, inquit Memcius, ad virtutem stimuli, mutuaque monita, consuetum Amicorum munus est. C. 3. Lib. Siao hio cap. 2 §. 5 sic: cum discipulus Tsu Kam interrogasset Confucium, amicitiae leges: peccantem, inquit, Amicum sincere admone; si nihil tuis monitis proficias, desiste; ne tibi iniuriam vel probrum arcessas. D. 4. Idem liber ibidem sic: Sapientiae Alumnus, rursum inquit Confucius, dum in aliquo Regno hospes versatur, hominibus tamquam instrumentis quibus se aptet et acuat, utatur necesse est. Utatur ergo primariorum Praefectorum sapientia, illis inserviendo; ut discipulus; utatur virorum honestorum pietate, illos frequentando, ut Amicus. | |
|
E. 5. Idem liber Siao hio ibidem sic: In frequentanda, inquit Memcius, aliorum societate, etc. Ut supra in contextu. F. 6. Idem liber Siao hio ibidem, sic: Non debes, inquit Liber Rituum cap. Kio li, ab aliis exigere, ut omni quo decet, amore, et omni quo possunt, affectu te prosequantur; sed tu id erga illos praesta. G. 7. Idem liber Siao hio ibidem sic: in hospite excipiendo, inquit Liber Rituum cap. Kio li, ad cuiuslibet portae ingressum Herus roget, ut Hospes prior transeat; Hospite ad interioris Aulae portam appulso, Herus cum eius venia prior intret, ut sedes disponat; tum regressus excipiat Hospitem; si Hospes omnino recuset prior intrare, Herus ei reverentian exhibeat et intret, Herus ad dextram, Hospes ad sinistram. Ingressi, Herus ad scalae gradus orientales sive dextros, Hospes ad occidentales sive sinistros pergant (nota: domus Sinicae ita fere solent exstrui, ut vergant ad Austrum) sed Hospes quasi foret dignitate inferior Hero, statim accedat ad Heri scalae gradus orientales ut illinc ascendat; quod omnino recusante Hero, tandem redeat ad scalae gradus occidentales. Tum Herus et Hospes postquam se invicem invitarunt ad ascensum, Herus prior incipiat ascendere, Hospes subsequatur; ascendendo in singulis gradibus pes uterque simul iungatur, et aequali passu Hospes Herusque ascendant. Qui in orientali parte ascendit, prius dextrum; qui in occidentali, prius sinistrum pedem attollat, ut nimirum hinc et hinc utriusque Hospitis pedes ad se invicem vergant honoris ergo. H. 8. Lib. Lun yu artic. 5 sic: Quam belle callebat amicitiae leges primarius ille Regni Cy Praefectus Yen pim chum! Quamvis diuturna consuetudine iam aliquem frequentasset, accuratam tamen reverentiam semper, ut prius, servabat. I.9. Lib. Lun yu artic. 1 sic: Noli Amicum, inquit Confucius, eligere, qui non sit sicut tu; vel qui tibi non sit par; defectus tuos corrigere non erubescas. K.10. Lib. Su xu che kiay tom. 22 in Libr. 2 Memcii cap. 4 Van cham hia, sic Memcius: In his servandis amicitiae legibus maxime claruit celeberrimus ille Lu primarius Praefectus Mem Hien, vir domo illustris, et centum quadrigis potens. Hic familiariter utebatur | |
|
consuetudine quinque virorum, quorum unus vocabatur Lo chim kieu, alter Mo chum, trium reliquorum nomina mihi memoria exciderunt. Hic Mem hien utens familiariter quinque istis viris, nihil aliud quam mutuam amicitiam spectabat; hi etiam quinque viri nullo modo vel generis splendorem, quo Mem hien fulgebat, vel divitias, quibus affluebat, spectabant. L. 11. Lib. Siao hio cap. 5 §. 2 sic Doctor Cham, ex pago Hem Kiue oriundus: Nunc, inquit, homines tantum eos, qui sibi blandiuntur, in Amicos adsciscunt; et ad demonstrandam in consortio benevolentiam, manu supercilia expoliunt, aut vestis manicam arripiunt. Si vero vel unicum verbum ingratum exciderit, mox stomachabundi in mutuas iras assurgunt. Enimvero Amicorum consuetudo exigit, ut sibi invicem ignoscant, se invicem numquam fastidiant. Idcirco illi qui in amicorum consortio reverentiam attente servant, quotidie se invicem frequentando, felicem suae amicitiae effectum sortiuntur. M. 12. Lib. Su xu che kiay tom. 22 in Libr. 2 Memcii cap. 4. Van cham hia, sic discipulus Van cham interrogat Magistrum suum Memcium: Ausim iterum ex Te, Magister, exquirere: quisnam animi sensus debet esse in eis, qui mutuam inter se amicitiam mutuis muneribus fovent? Reverentiae, inquit Memcius. Iam vero, subiungit Van Cham, dicunt eum, qui amica urbanitatis munera iterum iterumque reiicit, irreverentia peccare; ecqua quaeso, de causa? Sic illi Memcius: ecce honestus vir mihi munus offert; mox ego sic apud me dissero: estne aequitate, an inquitate istud munus acquisitum? Si aequitate, possum accipere; si iniquitate, non possum. Dum igitur illud non accipio, censeor datorem contemnere, adeoque irreverentia pecco. Idcirco lex amicitiae exigit, ut munus Amici non reiiciam. Sed dic, amabo, reponit Van cham; non apertis verbis, cur munus reiiciam, significo; sed mecum in corde, cur illud reiicere debeam, ita tacitus dissero: istud munus haud dubie a populo, iniquitatis via extortum est, adeoque mihi non licet accipere; ad illud tamen honesto modo reiiciendum, alias exterius fingo rationes; numquid hoc licitum est? Sic illi Memcius: en quis Amicus in mutuo suo consortio sive loquendo, sive operando | |
|
omnem aequitatis normam, omnesque honestatis leges servat; huius profecto munus vel ipse Confucius, abiecta omnino inquirendae aequitatis sollicitudine, haud dubie acciperet. N.13. Lib. Su xu che kiay tom. 10 in libr. Lun yu artic. 16 sic: Tria sunt, inquit Confucius, Amicorum genera, etc. Ut supra in contextu. O. 14. Lib. Siao hio cap. 2 §. 5 sic Confucii discipulus Cem Tsu: Vir sapiens sua scientia amicitiam, amicitia suam pietatem promovet. P.15. Lib. Siao hio cap. 5 §. 2 sic Doctor Chim ex pago Y chuen oriundus: Homines hisce perversis temporibus in frequentanda aliorum societate, unos tantum iocos, facetias, voluptatem; et in mutuo amore, unas tantum blanditias absque ulla commonitione spectant. Sed eiusmodi amicitia quonam sane pacto queat esse diuturna? Ut enim amicitia pollit esse diuturna, intercedat reciproca reverentia necesse est. Q. 16. Lib. Su xu che kiay tom. 22 in Lib. 2 Memcii cap. 4. Van cham hia, etc. Vide hic supra num. 12. litteram M. CAPUT IV. De Proprietatibus humanarum Actionum.Actionum humanarum proprietates sunt duae: Prima voluntarium vel involuntarium. Secunda bonitas vel malitia moralis. Omnis enim actio humana vel est voluntaria, vel involuntaria. Deinde vel est bona, vel mala moraliter. Itaque de his duabus proprietatibus quid sentiant aut disserant Sinae, videamus. SECTIO I. De Voluntario et involuntario.Primo, quemadmodum iuxta Aristotelem sumitur quatuor modis voluntarium. Primo pro libero, quod est a voluntate eligente. Secundo pro naturali, quod est a principio intrinseco secundum naturalem impulsum agente, ut lapis naturaliter descendit. Tertio pro spontaneo, | |
|
quod est a principio intrinseco, aliquam saltem imperfectam cognitionem habente, ut bruta sponte quaerunt pastum. Quarto pro voluntario stricte, quod est a principio intrinseco singula, in quibus est actio, cognoscente; ita Sinae insinuant hunc quadriplicem voluntarii modum. Primo, enim dicunt: Quanto discipulus Yen hoei aliqua in re virtutis Medium agnoscebat, mox illud eligebat, et velut duabus manibus fortiter apprehendebat ad illud opere complendum (A). En voluntarium pro libero sumptum. Secundo, aqua naturali gravitate deorsum descendit (B). En voluntarium pro naturali sumptum. Tertio, aves norunt aedificare nidos, pullos alere, etc. Et habent veluti quosdam scientiae et pietatis sensus, sed modo tantum imperfecto, et longe ab hominibus diverso; non enim possunt ratiocinari (C). En voluntarium pro spontaneosumptum. Quarto, Imperator Xun auditas utriusque partis rationes ac momenta singillatim expendebat, omnia ad aequitatis Medium reducebat, ac postea illud opere complebat (D). En voluntarium stricte sumptum. Secundo, voluntarium stricte sumptum, duplex est; aliud voluntarium directe, et in se; v. gr. cur aliquis in virtutis via aut progrediatur, aut desistat, id ex seipso provenit; sicut luti baiulus ad exstruendum aggerem, si vel desistat vel pergat, id stat in eius arbitrio (E). Aliud voluntarium indirecte et in causa; v. gr. cur in Regno multi moriantur fame, id ex Regis duritia publica horrea non aperientis oritur (F). Tertio, involuntarium est id, quod a nobis fit actu, vel virtute resistentibus; suntque quatuor res, quae illud vel causant, vel multum adiuvant. Prima, est Vis, seu violentia; ut violenta vini et orizae datio, quam plebs Reguli Ko extorquebat a baiulis RegisYam Ministris (G). Secunda, ignorantia, ut legis, quam plebs nescit, transgressio (H). Tertia, concupiscentia ad prosequendum bonum, ut inveterata furandi consuetudo (I). Quarta, Metus ad aversandum malum; ut collocatio filiae in matrimonium, quam Regulus Regni Cy tradidit Regulo Regni Ou, metu eius potentiae, cui non poterat resistere (K). Ex his paucis liquet quid de voluntario et involuntario Sinae | |
|
indicent. Nunc de altera actionis humanae proprietate, bonitate scilicet et malitia morali. Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum yum artic. 8 sic Confucius: Dum nuper in vita degebat noster discipulus Yen hoey, heu! Quam dissimilis erat illis caecis et inconstantibus homunculis! Ad discernendum in quavis re immutabile virtutis Medium assidue incumbebat; ubi hoc discreverat, veramque eius rationem assecutus fuerat, mox illud eligebat, et velut ambabus manibus fortiter apprehendebat ad opere complendum, intimeque pectori inserebat, veritus, ne umquam illud oblivisceretur aut amitteret. B. 2. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Lib. 2. Memcii cap. 5 Kao tsu xam sic: Ingenita bonitas ad sequendam virtutem ita est naturae humanae propria, uti gravitas est aquae propria ad currendum deorsum. Nullus est enim homo qui ex ingenita suae naturae bonitate non spectet virtutem sequi, uti nulla est aqua, quae ex ingenita suae naturae gravitate non spectet deorsum currere. C. 3. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 9 artic. Gin ve chi sim, sic: Bestiae sunt quidem homini similes, sed non possunt ratiocinari. Sic illarum natura facta est, ut ingenito et ultroneo impetu agant; non opus habent discere aut doceri, v. gr. ad aedificandos suos nidos, ad alendos suos pullos, etc. C. 4. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5 Kao tsu xam sic: Ergone, reponit Memcius, natura bovis, cui inest vita, non erit diversa a natura hominis, cui etiam inest vita? Si vitam spectes, qua homo cognoscit, sentit, se loco movet, vix quidem a brutis discrepat; sed si rectam rationem, qua pietatem, aequitatem, honestatem, intelligentiam seu prudentiam sequitur, spectaveris; tunc certe magnum discrimen in istis duobus reperies. C. 5. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 9 artic. Gin ve chi sim sic: Natura quatenus recipitur, alia recta, alia non recta (nempe rationalis et irrationalis); hinc constituuntur in suo esse homines et aliae res (nempe bestiae); ideoque harum natura diversa est ab hominis natura per aliquid subtilissimum. Cum enim illarum natura sit clausa nec aperiri possit, ideo non clare cognoscunt sicut | |
|
homines; et cum sit non recta (seu irrationalis), nec possit rectificari, ideo facultatibus non praestant sicut homines. Paulo infra sic: Cognoscere, sentire, loco se movere, id et bestiae possunt; quin imo naturaliter habent quamdam pietatem, aequitatem, honestatem, intelligentiam; sed quonam pacto possint eas perficere? (id est, habent instinctus quosdam naturales similitudinariae pietatis, intelligentiae, etc. Non vero perfectam, seu veram pietatem, intelligentiam, etc. Ut supra dixi). D. 6. Lib. Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum yum artic. 6 sic de Imperatore Xun: Cum vero in ipsis sanis consiliis, et rectis verbis soleat saepe nonnihil peccari modo per defectum, modo per excessum; ideo audita utriusque partis momenta et rationes mature apud se perpendebat, omniaque ad unum aequitatis medium reducebat; ac tunc illud opere complebat. E. 7. Lib. Su xu che kiay tom. 7 in Libr. Lun yu artic. 9 sic: Cur sapientiae Alumnus in arrepto perfectionis proposito progrediatur, vel desistat, id ex seispo pendet ac proficiscitur. V. gr. aliquis qui vult montem seu aggerem exstruere; postquam multum desudavit in eo exstruendo, ita ut tantum desit unus terrae cophinus ad complendum opus, en subito desistit: id certe ex ipso, et ex solo eius arbitrio proficiscitur. Contra, alius in aequa campi planitie vult similem aggerem aut monticulum attollere; quamvis vix bene unum dumtaxat terrae cophinum iam coeperit ingerere, si tamen animo se pergat, et opus continuet; id etiam ex ipso solo, et ex solo eius arbitrio proficiscitur. Ita sapientiae Alumnus, qui virtutis propositum vel deserit vel continuat, se habet. F. 8. Lib. Su xu che kiay tom. 13 in Libr. 1 Memcii cap. 1 Leam hoei vam xam, sic Memcius: Iam vero pace tua, Princeps, dixerim; tu perfectam boni regiminis rationem tenere non adeo niteris; nulla habita ratione parcimoniae innumeros alis et canes et sues, qui populi alimenta comedunt; hinc non paucos in viis reperire est fame et miseria enectos; nec ideo tamen publica horrea ad eleemosynas aperis; sed contra, dum aliquem sic obiisse audis, statim dicis: non ego sum istius mali causa, sed animi sterilitas id fecit. Istud sane quid aliud est, quam siquis, postquam alium gladio | |
|
percussum occidisset, diceret: non ego, sed gladius illum interfecit. … His monitis commotus Princeps Leam hoei vam: Modicae, inquit, virtutis vir vehementer exopto a te plenius instrui; conceptum, quaeso, sermonem perfice. Tum Memcius: Estne, inquit discrimen inter eum qui baculo, et alium qui gladio hominem occidit? non est, reponit Princeps. Iterum Memcius: Estne discrimen inter eum qui gladio, et inter alium qui immiti regimine hominem occidit? Non est iterum reponit Princeps. Tum Memcius: Tua, Princeps, culina lautis carnibus affluit, tuum equile pinguibus equis redundat; et ecce populus tuus macilenta facie languet, et inopia deficit; imo in campis et in desertis locis plures fame enecti reperiuntur. Annon illud est educere bestias ad mactandos et devorandos homines? Quid ergo refert, utrum cordis duritie, an gladio intereat populus? G. 9. Lib. Su xu che kiay tom. 18 in Libr. 1 Memcii cap. 6. Tem ven kum hia, sic Memcius: Vir pius caret Adversario: adeoque ad auspicandum verum Imperatoris regimen, sitne paruum, an magnum eius regnum vel Principatus, nihil interest. Id in Principe Chim Tam videre est. Princeps Chim Tam cum adhuc Regulum ageret in urbe Po, vicina ei erat Dynastia Ko. Huius Dynasta omnis legis et pietatis expers, statas Maioribus defunctis Parentationes non faciebat. Idcirco Princeps Tam misit qui ex eo percunctaretur, cur illas non faceret? Non habeo, inquit ille, unde animalia ad eas faciendas requisita mihi comparem. Quo audito Princeps Tam statim misit illi oves et boves. Sed Ko Dynasta illos non ad parentationes, sed ad suam mensam adhibuit. Rursum Regulus Tam misit qui interrogaret, eccur statas Maiorum defunctorum parentationes omitteret? Non habeo, inquit, orizam et milium ad illas requisitum. Tunc Regulus Tam praecepit suae urbis Po incolis, ut istius dynastiae Ko agros aratum irent, utque senes et pueri imbecilles, qui arare non poterant, escam et potum aratoribus deferrent. At barbarus[1] ille Ko Dynasta eduxit populum suum adversus eos, qui vinum, milium, orizam aratoribus advehebant, et ab iis allatum victum vi eripuit. Siquis postulatum victum tradere recusabat, protinus illum interficiebat. Accidit, ut puerulum victus [1] In the printed text is written ‘barbanis’, which is corrected in the errata corrige. | |
|
latorem sic interficeret, et allatum victum eriperet. … Propter hanc crudelem pueruli innocentis necem, Regulus Tamcollecto milite illum aggressus est. Quod ubi pervenit ad aures omnium populorum per totum imperium dispersorum, unanimi voce coeperunt acclamare: Non movet bellum Princeps Tam ut hostis, nec ut imperii spoliis ditetur; sed ut privati mariti et uxoris iniuriam, innocentis filii morte illatam ulciscatur. Et ab hoc exili principio suam gloriosam Monarchiam auspicatus est. H. 10. Lib. Su xu che kiay tom. 17 in Libr. 1 Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic: Antiqui Principes, inquit liber Xu Kim, populos suos, ceu filiolos, amabant ac fovebant. … Ad quem locum sic respondet Memcius: Hic locus vult dicere, quod rudis plebs si forte leges violet ac transgrediatur, non continuo id illi culpae vertendum sit; uti infantulus huc illuc reptans, si forte in puteum cadat, hoc non illi culpae vertitur. Quocirca pius Princeps debet plebem ceu infantem custodire ac conservare, ne imprudens in culpam aut errorem labatur. I. 11. Lib. Su xu che kiay tom. 18 in Libr. 1 Memcii cap. 6 Tem ven kum hia sic: Ego quidem, vehementer optarem, inquit primarius Praefectus Tay, antiquam tributi consuetudinem exigendi unam dumtaxat partem ex decem renovare, illaque fori ac limitum vectigalia tollere; sed iam illico non possum. Te igitur rogo, si istud vitium hoc anno paulatim imminuam, deinde anno sequenti penitus tollam: quid tibi videtur? Hac ego similitudine tibi respondeo, inquit Memcius: En vir, qui aliquot quotidie vicini sui gallinas in domum suam venientes surripit. Alius illi dicit: Nonne vides id virum honestum ac probum dedecere? Effice ut ab hoc vili furto abstineas. Cui ille: ita revera est. Sed non possum istud vitium iam diu inveteratum uno momento omnino tollere; liceat igitur paulatim imminuere. Singulis huius anni mensibus unam tantum gallinam surripiam; postea anno sequente penitus a furto abstinebo. Nunc rogo, quid de eiusmodi homine sentis? Si revera suam iniquitatem agnoscit et odit, illico eam corrigat ac penitus tollat. Eccur in annum sequentem differre? K. 12. Lib. Su xu che kiay tom. 19. in Libr. 2. Memcii cap. 1. Li leu xam | |
|
sic: Olim Regni Cy Regulus Kim Kum viribus et potestate debilior, elegit potius morem gerere et obtemperare minitanti Regulo Regni Ou potentiori, quam illi bellum indicere. Sic ergo suos Proceres affatus est: Siquis Princeps nec possit aliis dominari, nec velit illis parere, quid? Nonne et se et suum Regnum in perniciem ultro coniicit, seque ab hominum societate rescindit? His dictis, lacrymae statim illi ex oculis eruperunt; comitiisque egressus filiam Principi heredi istius Regni Ou, ut pacem impetraret, in matrimonium collocavit. SECTIO II. De Bonitate et Malitia morali.Duplex est bonitas et malitia moralis: alia formalis, quam habet actus voluntatis ex se, prout hic et nunc libere exercetur; alia obiectiva, quam habet idem actus ex obiecto. Nunc utraque quid sit, et quomodo explicetur iuxta Sinas, accipe. Primo, Bonitas obiectiva respective sumpta, est quaedam obiecti honestas, quae naturaliter afficit cor nostrum, seu nostram naturam rationalem qua talem (sive est quaedam obiecti convenientia cum natura rationali qua tali, ut aiunt Philosophi Europaei). Quemadmodum conveniens melodia auditum, conveniens color visum, conveniens sapor palatum naturaliter afficit ac rapit; ita rei honestas ac aequitas nostram naturam rationalem qua talem, naturaliter afficit ac delectat illique convenit, et se ut appetendam proponit (A). Item bonitas obiectiva respectiva, est recta agendi viam rebus relucens, quam homo sequi debet (B). Secundo, Bonitas formalis respective sumpta consistit primo, mediate et ultimate in convenientia actus humani cum natura rationali qua tali, seu quatenus est operativa secundum rectam rationem. Quia natura rationalis qua talis, habet quemdam naturalem inchoatae pietatis, aequitatis, honestatis, prudentiae impulsum; actus huic rationalis naturae impulsui seu exigentiae conformis, dicitur bonus moraliter (C). Secundo, immediate et proxime consistit in convenientia actus humani cum ipsomet rectae rationis dictamine, proponente bonitatem | |
|
obiecti (immediata siquidem humanarum actionum regula, est practicum dictamen rationis); sive bene operari moraliter iuxta Sinas est sequi ipsam rectam rationem, quam Caelum homini indidit; quod in idem redit. Quidquid ergo extra hanc humanarum actionum regulam homo molitur, quamvis forte foret egregium aut belli aut doctrinae opus, id tamen totum pravae humani appetitus cupiditati adscribendum est; et quantum terra a Caelo, id tantum a vera virtute, seu bonitate morali distat (D). Itaque si nihil agas, quod recta ratio dictat non agendum; si nihil concupiscas, quod recta ratio dictat non concupiscendum (loquendo nempe positive, non mere privative), veram virtutis viam tenes, seu formalem actus bonitatem exerces (E). Haec recta hominis ratio, est veluti Caeli praeceptum aut lex, cui homo tenetur obedire et se illi conformare, ut bene agat (F). Haec sat clare indicant, qua in re constituant Sinae moralem humanarum actionum bonitatem. De morali earum malitia idem intelligendum cum proportione; consistente scilicet in eo, quod directe contrarium est bonitati morali. Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5. Kao tsu xam sic: Quandoquidem sit idem omnium hominum ori erga saporum suavitatem, auri erga vocum concentum, oculo erga colorum pulchritudinem naturalis appetitus gustus, auditus, visus seu gustandi, audiendi, videndi; numquid etiam omnium cordi, quod est totius corporis seu hominis dominus, imo et primum ipsius gustus, auditus, visus principium, erit idem naturalis appetitus? Sed hic cordis appetitus naturalis qua in re consistit? Respondeo in recta ratione et aequitate. Olim illi Sapientes, virtute et scientia insignes viri, id unum dumtaxat habuerunt, quod nunc cor meum habet commune cum omnium hominum corde. Idcirco recta ratio, aequitas, rei honestas tam naturali appetitu rapit, afficit et recreat cor meum, quam sapida pecudis caro, meum os et palatum. | |
|
B. 2. Lib. Su xu che kiay tom. 5 in Libr. Lun yu artic. 6 sic: In omnibus rebus, inquit Confucius, est quaedam honestas seu recta via, quam homo sequi debet; sicut in omni domo est porta, per quam exire oportet. Quemadmodum igitur omnes exeunt per domus portam, eccur non etiam omnes eunt per illam rectam agendi viam? Ibidem sic: Recta via, id est, recta in rebus humanis et quotidianis actionibus relucens ratio, iuxta quam homo agere debet. C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum yum artic. 1 sic: Nullus est homo, qui non habeat naturam (nempe rationalem); sed unde hoc nomen naturae? Caelum in hominis productione postquam adhibuit seu dedit aërem vel materiam sensibilem ad corporis compositionem, illi infundit rationem ad naturam perficiendam. Haec ratio quatenus in Caelo existit, dicitur virtus seu principium magnum, communicativum, directivum, perfectivum; quatenus in homine existit, dicitur innatus pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae sensus. Huius Rationis infusio ac receptio est instar Caeli praecepti aut legis. Ideo dicitur: Natura, est caeli lex. Deinde nulla res est in mundo, quae non habeat viam suam; sed unde hoc nomen viae? Homo ceteraeque res iuxta innatam naturae suae propensionem in omnibus suis actionibus habent viam quam teneant. V. gr. pietas, qua Parentes et filii se invicem diligunt, aequitas qua Rex et Minister sui muneris partes adimplent, honestas qua reverentia interior et exterior, comitas et urbanitas servatur, intelligentia qua veritas a falsitate, honestas a turpitudine discernitur; nihil sunt aliud quam actus nostrae naturae conformes, et iuxta innatum illius ductum exerciti; ideo dicitur naturae ductus, est recta agendi via. C. 4. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5 Kao tsu xam sic Memcius: Quod attinet ad innatum naturae humanae affectum, certe bonus censendus est; ideo ego assero naturam humanam esse bonam. … Omni enim homini inest quidam innatus commiserationis qua miseros prosequitur, verecundiae qua res turpes aversatur, reverentiae qua superiores veneratur, scientiae qua veritatem a falsitate, honestatem a turpitudine discernit, sensus. Hic commiserationis sensus, pietas; | |
|
verecundiae, aequitas; reverentiae, honestas; scientiae, intelligentia dicitur. Hae quatuor inchoatae virtutes, pietas, aequitas, honestas, intelligentia seu prudentia non foris aliunde conflatae, hominis naturae adveniunt; sed illi intime coniunctae sunt et ingenitae. Verum proh! Dolor! Plerique istam intrinsecam naturae suae rectitudinem nec recogitant nec curant; hinc dicitur: qui illam quaerunt, obtinent, fiuntque sapientes, seu probi: qui illam negligunt, amittunt, fiuntque insipientes, seu improbi. D. 5. Lib. 1. Memcii in Prooemio Interpres Chu Hi sic: Naturae humanae rectitudini nihil potest quidquam addi aut excellentius aut utilius. Ideo enim Imperatores Yao et Xun omnibus sequentibus saeculis facti sunt absolutum recte vivendi ac regendi exemplar, quia naturae suae ductum exacte secuti sunt. Sequi autem naturae suae ductum, est sequi id quod ratio nobis a Caelo infusa dictat agendum, seu ponere actus rectae rationis a Caelo infusae dictamini conformes. Quidquid extra hanc humanarum actionum regulam, recteque vivendi normam, mille artibus, mille numerorum ac periodorum inventionibus molitur homo, quamvis egregium forsan aut scientiae, aut belli opus foret, id tamen totum depravatae humani appetitus cupiditati adscribendum est, quantumque terra a Caelo, tantum hoc a vero virtutis et sapientiae opere distat. E. 6. Lib. Su xu che kiay tom. 25 in Libr. 2 Memcii cap. 7 Cin sin xam sic Memcius: Ut autem hanc verae virtutis viam teneas, quid sit opus, accipe: noli agere, quod recta ratio dictat non agendum, noli concupiscere, quod recta ratio dictat non esse concupiscendum. Hoc age, et viam virtutis, seu bonitatis moralis tenes. F. 7. Vide hic supra num. 3 litteram C. CAPUT V. De Speciebus humanarum Actionum.Species Actionum humanarum sunt hae quatuor: Prima sunt actiones circa finem. Secunda actiones circa media. Tertia actiones appetitus rationalis. Quarta actiones appetitus sensitivi. De singulis pauca. | |
SECTIO I. De Actionibus humanis circa finem et media.Primo, Actiones seu actus voluntatis, qui versantur circa finem, a Philosophis enumerantur tres: Primus est simplex amor finis, seu simplex affectus erga Bonum finis, consideratum secundum se, et sine respectu ad media. Secundus est intentio, seu efficax volitio finis cum respectu ad media saltem in confuso. Tertius est fruitio, seu vitalis quies in fine iam obtento ac possesso. Sinae quamvis non ita singillatim ista explicent; aequivalenter tamen idem significant. Dicunt enim primo, quod finis quem vir sapiens sibi proponit, sit se et alios renovare; en simplex amor finis. Secundo, dicunt quod illum finem acquirat per internam cordis, et externam corporis compositionem tamquam media; en intentio seu efficax volitio finis. Tertio, dicunt quod obtenta suae et alienae renovationis summa atque ultima perfectione, sistat ac quiescat; en fruitio seu vitalis quies in fine obtento ac possesso (A). Rursus sic dicunt: Id quod vir sapiens spectat, est recta agendi ratio; en simplex amor finis. Id quod firmiter arripit aut apprehendit, est colendae virtutis propositum; en efficax volitio finis. Denique id cui assidue ac pacifice inhaeret, est omnimoda cordis rectitudo, absque ulla prorsus prava cupiditate; en fruitio et vitalis quies, seu actio, qua voluntas fertur circa finem praesentem, et in eo quiescit (B). Secundo, Actus voluntatis et aliarum potentiarum, qui versantur circa media, ab iisdem Philosophis enumerantur quatuor: Primus, est consultatio, seu actus intellectus a voluntate imperatus, inquirentis et examinantis media ad finem, qui intenditur, conducibilia. Secundus, est consensus, seu actus voluntatis acceptantis media ab intellectu sibi proposita. Tertius, electio, seu actus voluntatis ex pluribus mediis per consultationem sibi propositis, unum aut alterum eligentis. Quartus, usus. Et hic duplex est; alius activus, seu actus voluntatis applicantis potentiam executivam ad mediorum executionem; alius passivus, seu actus potentiae executivae ponentis media imperata ad finem assequendum. | |
|
Sinae haec quatuor suo modo etiam utcumque docent, ac tradunt. Primo, enim dicunt: Sapientiae Alumnus, non debet confuse et sine ordine agere; unum primario ceu arboris radicem, nempe sui renovationem, et alterum secundario ceu arboris ramos, nempe proximi renovationem, ac postea huius utriusque renovationis summam perfectionem, in qua sistat ac quiescat, spectare debet, diligenterque inquirere media, quibus hanc consequi valeat. En consultatio circa media(C). Secundo, postquam hoc novit, tunc habet obiectum determinatum, et est immunis a vanis curis et angoribus. En consensus (C). Tertio, dum sic immunis est a vanis curis et angoribus, tunc cordis et corporis, seu interna et externa pace perfruitur, qua perfruens res singulas accurate expendit ac curat; sicut peritus medicus, dum morbi occur[r]unt, statim aptam unam ex multis arripit medicinam. En electio mediorum (C). Quarto denique expendendo ac curando res singulas, summae perfectionis, in qua sistit ac quiescit, finem consequitur. En usus, sive applicatio potentiae executivae, et ipsa executio (C). Rursus sic dicunt: Primo, vir sapiens seu Philosophus ante omnia debet rerum naturas ac rationes, nimirum quaenam verae aut falsae, quaenam honestae aut turpes sint, rite investigare. En consultatio (D). Deinde debet voluntatem suam in vero Boni amore et in vero Mali odio firmiter stabilire seu firmare. En consensus voluntatis (D). Postea debet veram cordis rectitudinem procurare. En electio mediorum. Denique debet mores, ac totam vitam suam rite componere. En usus. componendo autem mores, ac vitam suam, Familiae concordia, Regni seu Principatus bonum regimen, totius imperii pax, ac omnium populorum virtus obtinetur. En finis consecutio per media a voluntate imperata (D). Ac proinde vides Sinas cum Europaeis pene in unum et idem in hac etiam materia coincidere, licet parum aliis verbis, alioque modo loquendi utantur. Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Libr. Ta Hio sic: Doctrinae cui Adulti et magni homines vacare debent, via ac ratio consistit in his tribus: | |
|
Primo in reparanda lucidae seu rationalis suae facultatis primigenia claritate; ut enim offuscatus metallici speculi splendor poliendo reparatur; ita primitiva lucidae nostrae facultatis claritas vel ingenii hebetudine obducta, vel mundi cupiditatibus inter vivendum deturpata reparatur, si illae mentis tenebrae, et mundi cupiditates diligenti studio ac labore depellantur. Ista facultas lucida, est humani cordis vacui seu incorporei, intelligentis seu spiritualis, non obscurati, omnes rationes complectentis, et omnibus negotiis respondentis seu occurrentis propria essentia vel substantia. Secundo in renovandis populis seu proximo. Postquam aliquis primitivam lucidae suae facultatis claritatem reparavit, debet deinde tum exemplo, tum documentis eniti, ut omnes alii primitivam suae lucidae facultatis claritatem etiam restaurent, errorum tenebras a se expellant, inveteratas vitiorum consuetudines excutiant, ac renoventur; uti vestis luto foedata, dum bene lavatur, renovari dicitur. Tertio in sistendo in summa bonitate ac perfectione, instar viatoris, qui domum suam appulsus, tandem sistit ac quiescit. Vir enim sapiens sive suae reparandae, sive alienae renovandae lucidae facultatis primitivae claritati animum ac vires applicet, non debet nisi in obtento ultimae ac summae bonitatis vel perfectionis apice sistere. Et paulo infra ibidem sic: Olim sapientes Principes volendo suum Regnum seu Principatum recte componere, prius suam Familiam ac domum rite componebant. Volendo autem suam Familiam ac domum rite componere, prius suam vitam ac mores probe componebant; volendo suam vitam ac mores probe componere, prius sui cordis rectitudinem procurabant. Denique paulo post, sive in artic. 3 sic: Passerculorum ad sistendum ac quiescendum locus, est sylva montosa; hominis ad sistendum ac quiescendum scopus seu finis, est summa bonitas ac summa perfectio. B. 2. Lib. Su xu che kiay tom. 6 in Libr. Lun yu artic. 7 sic Confucius: Quod ante omnia spectat Sapiens, est figere suum scopum. Hominis via, est recta et naturalis in rebus humanis agendi ratio. Nisi in hac figatur scopus, aberratur. Idcirco oportet hanc rectam agendi rationem pro regula totius vitae ac morum nostrorum | |
|
assumere, totumque animum ac voluntatem applicare ad eam sequendam, tunc noster scopus ac finis est rectus, seu volitio nostri finis est recta. Deinde dum haec recte agendi ratio in praxim reducitur, et in animo continetur, tunc dicitur virtus. Sed nisi haec bene servetur, facile amittitur. Idcirco oportet illam firmiter velut ambabus manibus apprehendere, de die in diem augere, constanterque conservare. Postea si haec ex omni parte, perficiatur, ita ut acquiratur omnimoda cordis ab omni prava cupiditate liberi rectitudo, tunc vocatur pietas; sed nisi semper illi inhaereatur, facile a pravis cupiditatibus labefactatur; ideo oportet illi semper inhaerere, in illa sistere ac quiescere, ne a pravis affectionibus perturbetur ac coinquinetur. Atque ita habetur tota interioris hominis perfectio. Denique quamvis Ritus externi, Musica, aliaeque liberales artes non sint primarium huius perfectionis obiectum, oportet tamen etiam illarum exercitationi vacare. C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Lib. Ta Hio sub initium sic: Hoc habet fere omnis res, ut unum primario, alterum secundario spectet, similis arbori, quae radicem et ramos habet. Deinde omne opus ex principio et fine constituitur. Sic hoc sapientiae seu Adultorum hominum studium primario spectat sui ipsius reparationem, secundario populi renovationem. Tanti operis principium est cognitio eius, in quo sistendum est; finis, adeptio eius, in quo sistitur. Illa cognitio et sui ipsius restauratio est quid prius; haec adeptio, et populi renovatio est quid posterius. Qui autem hanc prioritatem ac posterioritatem rite novit, animumque ac vires ad eam servandam diligenter applicat; hic vix aut ne vix quidem a vera sapientiae ac virtutis via abest. C. Ibidem paulo superius sic: Qui novit qua in re sibi sistendum sit, habet determinatum obiectum; qui autem habet determinatum obiectum, hic potest esse a vanis cordis commotionibus et angoribus immunis; et qui est immunis a vanis cordis commotionibus et angoribus, is potest interna et externa pace frui; sed qui interna ac externa pace fruitur, is potest accurate res singulas considerare, expendere, curare. Denique qui accurate res singulas expendit ac curat, hic potest consequi id in quo sistendum ac quiescendum est. | |
|
C. 4. Lib. Su xu mum yn tom. 1 in Libr. Ta Hio sic: qui novit, qua in re sibi sistendum sit, is habet obiectum determinatum, etc. (ut in num. praecedenti) sicut medicus qui in curandis quibusvis morbis est peritus et exercitatus, antequam accedat ad aegrum, varios medendi modos apud se perpendit ac quaerit; cumque hos bene novit discernere ac eligere, non timet, dum ad aegrum accedit, in dando pharmaco errare. D. 5. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Libr. Ta Hio sub initium sic: Modus assequendi perfectam Boni et Mali notitiam consistit in perscrutandis ac cognoscendis rerum naturis et rationibus. Probe enim cognitis rerum naturis et rationibus, nimirum quaenam verae aut falsae, quaenam honestae aut turpes sint, tunc mens ultimum intelligendi apicem attingit. Quando autem mens ultimum intelligendi apicem attingit, tunc voluntas potest in vero Boni amore, et in vero Mali odio firmari. Quando voluntas in vero Boni amore, et in vero Mali odio est firmata ac bene stabilita, tunc potest vera cordis rectitudo obtineri. Ubi vero quis veram cordis rectitudinem obtinet, tunc mores suos ac vitam potest rite componere. Et ubi quis mores suos ac vitam rite componit, tunc potest totam suam domum ac Familiam pulchro disciplinae ordine, concordia, pace regere. Ubi quis totam suam domum ac Familiam pulchro disciplinae ordine, concordia, pace regit, tunc potest totum suum Regnum seu Principatum recte gubernare. Denique ubi quis Princeps seu Regulus totum suum Regnum aut Principatum recte gubernat, tunc potest suo exemplo totum ipsum imperium commovere, ad virtutem excitare, componere, pacare, et id, quod unicuique convenit, afferre. Hinc vides praecipuum totius istius concatenati operis momentum consistere in suis moribus ac vita rite componendis; siquidem et naturae perscrutatio, et mentis cognitio, et voluntatis affectio, et cordis rectitudo, et domus disciplina, et Regni bonum regimen, et imperii tranquillitas, haec omnia illuc referuntur. Idcirco, ait Confucius, ab ipso Imperatore ad infimum usque ex plebecula Alumnum sapientiae, nullo excepto, debent omnes id unum tamquam cunctorum suorum laborum basim ac Principium spectare, ut mores suos ac vitam rite componant. Et | |
|
certe qui incompositos mores gerendo, vitamque perversam ducendo vellet pulchro disciplinae ordine ac concordia domum suam regere, Principatum suum bono regim[i]ne administrare, totum imperium tranquillitate donare, idem ageret, ac qui vellet, ut emortua et siccata arboris radice, eius rami ac folia virescerent. Hoc sane fieri nequit. SECTIO II. De Actionibus Appetitus Rationalis, et sensitivi.Primo, Natura et proprietates Appetitus Rationalis et sensitivi iuxta Sinas sic: Etsi cordis nostri natura incorporea, spiritualis, et cognoscitiva sit tantum unica; duplex tamen cor, seu appetitus habetur; alterum cor hominis, alterum cor viae; sive alterum cor humanae cupiditatis, alterum cor rectae rationis: illud ex cupiditate sensuum pullulat, hoc ex infusae rationis rectitudine emanat: illud periculosum damnosisque rerum sensibilium illecebris obnoxium, hoc subtile, excellens, sensu imperceptibile. Quemadmodum nemo est, qui materialibus corporis sensibus careat, ita nemo est, licet intelligentissimus, qui sine illo humanae cupiditatis corde possit esse. Contra, quemadmodum nemo est, qui spiritualis naturae substantia careat, ita et nemo est, licet stupidissimus, qui sine hoc rectae rationis corde possit esse; id est, nullus est homo qui non habeat appetitum rationalem et sensitivum (A). Deinde nullus est homo, qui, quantum est ex naturae suae bonitate, seu ex appetitu rationali secundum se, non spectet virtutem sequi; uti nulla aqua, quae quantum est ex naturae suae gravitate, non spectet deorsum currere (B). Quamvis omnes homines a natura habeant, ut os erga saporum suavitatem, oculus erga colorum pulchritudinem, auris erga aurium melodiam, naris erga odorum fragrantiam, pes, manus ceteraque membra erga quietem et delectationem naturali impulsu ferantur, ac proinde hic sensuum appetitus possit dici aliquo modo hominis natura; quia tamen haec caelesti legi saepius adversatur et ruit in illicita ac turpia, ideo non potest proprie dici illius natura, seu recta ratio quae pietatem, aequitatem, honestatem, prudentiam ex se semper spectat, haecque est vera hominis natura | |
|
(C). Itaque dum nostrum cor seu animus in res sensibiles erumpit, id dicitur humanae cupiditatis cor, id est, appetitus sensitivus; dum in res aequitati et honestati consentaneas tendit, id dicitur rectae rationis cor, id est appetitus rationalis. Quia autem humanae cupiditatis cor facile pravitatem, difficile honestatem amat, ideo dicitur periculosum; et quia rectae rationis cor facile tenebris, difficile claritate fruitur, ideo dicitur subtile, seu imperceptibile (D). Secundo, Actionis et officium Appetitus rationalis, et sensitivi. Humanae cupiditatis cor, sensibilibus visus, auditus, gustus, olfactus, tactus obiectis reficitur; rectae autem rationis cor pietate, aequitate, honestate, prudentia delectatur (E). Vir sapiens debet huic utrique cordi diligenter invigilare, nec sinere ut humanae cupiditatis cor turpibus rerum sensibilium illecebris irretiatur; sed efficere debet, ut uni aequitatis et honestatis rectitudini adhaereat, curareque ut rectae rationis cor semper dominum agat; humanae cupiditatis, famulum; illud dominetur, hoc subiiciatur; illud imperet, hoc obediat; nec ullus motus aut quies, verbum aut factum sive per defectum, sive per excessum a recta umquam via declinet, sed aequitatis semper medium teneat (F). In homine alia pars nobilior, alia ignobilior; alia pretiosior, alia vilior. Aequitas exigit, ut pretiosior pluris fiat quam vilior, et nobilior maiori honore colatur quam ignobilior; non igitur licet propter viliorem et ignobiliorem damnum afferre pretiosiori et nobiliori. Hinc siquis viliorem et ignobiliorem sui partem studiosius curet, quam pretiosiorem et nobiliorem, is ignobilissimus et vilissimus evadet homunculus; contra, siquis nobiliorem et pretiosiorem sui partem studiosius curet quam ignobiliorem et viliorem, hic nobilissimus ac praestantissimus Heros fiet (G). Textus Librorum.A. 1. Lib. Chum Yum in Prooemio Interpres Chu Hi sic: Forsan aliquis quaeret, ob quam causam hic liber Chum Yum, id est, immutabile Medium, sit compositus? Respondeo cum Doctor Tsu su doleret rectae rationis doctrinam iam non amplius ad Posteros transfundi, ideo illum composuit. Rectae enim rationis doctrina ab illis antiquis viris sapientibus, virtute, doctrina, spiritualique vivendi norma illustribus, qui Caeli legi parentes, Caelique vicem gerentes | |
|
verbo et exemplo summae perfectionis regulam tradiderunt Posteris successive transmissam, emanavit; idque patet ex libro Xu Kim, id est, Annalium Imperialium: Dum enim Imperator Yao instituit Principem Xun suae dignitatis ac imperii heredem, verborum formula, qua usus est ad commendandum illi totum imperium, haec una fuit: vere firmiterque apprehende aureum virtutis ac rectae rationis Medium. Deinde Imperator Xun dum instituit Principem Yu suae etiam dignitatis ac imperii heredem, verborum formula, qua usus est ad commendandum illi totum imperium, haec rursus una fuit: humanae indolis cor, quo sensibilia appetuntur, unice periculosum est; rectae rationis cor, quo honesta amantur, unice subtile. Propterea sis attentissimus et solers in una honestate et aequitate sequenda; aureum virtutis ac rectae rationis Medium vere firmiterque apprehende. Atque ita quod Imperator Yao uno verbo aut una sententia plene perfecteque expresserat, rursum Imperator Xun tribus aliis sententiis illud idem ampliavit, ut clarius explicaret id, quod uno verbo Imperator Yao complexus fuerat. Hac igitur Medii via oportet vitam instituere, tunc vix poterit a scopo aberrari. Prisci illi Sapientes, uti possumus colligere, etsi humani cordis vacuam, seu incorpoream, intelligentem, spiritualem, cognoscitivam, sensitivam naturam in omnibus unicam tantum esse crederent; duplex tamen diversum cor distinguebant, alterum hominis, seu humanae indolis, alterum viae seu rectae rationis cor vocabant, quia illud ex cupiditate sensuum pullulat, hoc ex infusae rationis rectitudine emanat; unde fit, ut non omnes idem cognoscant ac sentiant. Quapropter illud periculosum est et inquietum, damnosisque rerum sensibilium illecebris obnoxium; hoc autem est subtile, delicatissimum, et perceptu difficillimum. Porro qui illis materialibus corporis sensibus careat, neminem certe reperias; ideoque qui sine illo humanae indolis corde possit esse, celsissima licet intelligentia sublimem, etiam reperias neminem. Pari modo, qui hac spirituali infusae caelitus rationis natura careat, prorsus neminem reperies; ideoque et qui sine hoc rectae rationis corde possit esse, profundissima licet ignorantia stupidissimum, etiam reperies neminem. Iam vero dum quis geminum hoc cor, in carneo | |
|
suo corde vix digitum lato, prorsus confundit ac permiscet, nec novit aut callet id, quo utrumque apposite dirigat ac regat, tunc periculosum cor, magis periculosum; subtile cor, magis tenue magisque imperceptibile evadit, donec tandem caeli rationis aequitas non habeat amplius, quo domet ac vincat humanae appetentiae iniquitatem. Vir attentus ac solers, hoc utrumque cor diligentissime discutit, perpendit nec confundit; et qui unam aequitatem honestatemque sectatur, hic debitam sui cordis rectitudinem vigilantissime custodit, ne ab ea quandoque deflectat. Unde in rebus agendis sine ulla vel minima intermissione efficit, ut rectae rationis cor semper omnium sensuum totiusque corporis Dominum agat, et humanae indolis cor, eius imperiis ubique obtemperet; tunc periculosum cor acquirit tranquillitatem et securitatem; subtile cor prodeuntem foras decorem, spectabilesque suae formae radios emittit; ac demum nullus motus aut quies, nullum verbum aut factum sive per defectum, sive per excessum ullam culpae notam incurrit. B. 2. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5. Kao tsu xam sic: Nullus est homo, qui, etc. Ut supra in contextu. C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 26 in Libr. 2 Memcii cap. 8 Cin sin hia sic Memcius: Sapientes longe aliter de natura humana ac caelesti providentia sentiunt, quam isti vulgares ac rudes homines. Hi naturam humanam in sensitivo appetitu, quem unum sibi sequendum proponunt, et caelestem providentiam in quadam volventis aëris seu temporis periodo, vel gyrantis aëris revolutione ac numero, quo desides ad omne opus bonum torpent, sitam esse volunt. Sed non sic Sapientes. Quamvis ergo omnes homines hoc a natura comparatum habeant, ut os erga saporum suavitatem, oculus erga colorum pulchritudinem, auris erga vocum melodiam, naris erga odorum fragrantiam, pes, manus, ceteraque membra erga quietem et delectationes naturali quodam impetu et appetitu ferantur, adeoque hic appetitus possit dici quaedam humana partis sensitivae natura; quia tamen rerum Effector iuxta suum arbitrium huic dat vel non dat, vel quantum lubet, dat, nec id ex ingenii viribus provenit; ideo vir sapiens, cum in natura humana caelestis lex seu providentia resideat, illum appetitum sensitivum, qui | |
|
saepius hominem in illicita contra caelestem legem trahit, non vocat humanam naturam, ne forte facinorosi homines, praetextu naturae, effraenate in scelera ruant. Deinde quamvis amoris pietas inter patrem et filium, officii aequitas inter regem et vasallum, reverentiae honestas inter hospitem et hospitem, intelligentiae disparitas inter sapientem et rudem, recta caeli via in homine perfecto sit quaedam caelestis lex aut providentia; quia tamen natura humana in caelesti lege aut providentia residens agit quod suum est, ideo vir sapiens illam non vocat caelestem legem aut providentiam, ne forte facinorosi homines praetextu caelestis legis et providentiae aut omnem sui ipsorum curam abiiciant, aut in errores deducantur. C. 4. Lib. Su xu mum yn tom. 26 in Libr. 2 Memcii cap. 8 Cin sin hia sic: Haec, inquit Doctor Chim, propensio oris erga sapores, oculi erga colores, auris erga melodiam, naris erga odores, pedis, manus, ceterorumque membrorum erga commoditates et delectationes, sunt sensitivi appetitus natura. Et Doctor Chu Hi: Id quod natura, ait, concupiscit, oritur ex illa natura, quae in victus et corporis voluptates fertur. Unde Doctor Chu Hi, per istam naturam etiam intelligit naturalem vitalis aurae (seu sensuum) indolem ac temperamentum. Et paulo infra sic: Quod attinet ad veram vitalis aurae indolis ac temperamenti explicationem, certe in illis natura, quae est ratio, continetur; ideo non dicitur vitalis aurae indoles ac temperamentum esse natura. D. 5. Lib. Xu Kim tom. 1 cap. Ta yu mu Interpres Tsay Xin sic: Cor seu animus est hominis intelligentia et advertentia, prout in medio illius dominatur ac praesidet, omnibusque advenientibus negotiis aut rebus occurrit et respondet. Dum in res sensibiles erumpit, vocatur hominis cor, seu humanae cupiditatis cor; dum in res aequitati et honestati consentaneas tendit, vocatur viae cor, seu rectae rationis cor, nempe rationalis appetitus. Quia autem hominis cor facile pravitatem, difficile honestatem amat, ideo dicitur periculosum; et quia viae seu rectae rationis cor facile tenebris, difficile claritate fruitur, ideo dicitur subtile, seu imperceptibile. Dum quis illi diligenter invigilat nec illi permittit, ut pravis rerum materialium cupiditatibus immisceatur ac implicetur, sed | |
|
efficit, ut unam puram bonitatem probitatemque spectet ac servet; ut uni perfectae aequitatis et honestatis rectitudini adhaereat; utque viae seu rectae rationis cor, semper dominum; et hominis seu humanae cupiditatis cor semper famulum agat; illud dominetur et imperet, hoc subiiciatur et pareat: tunc periculosum acquirit tranquillitatem, subtile manifestationem; nec ullus motus aut quies, verbum aut factum, sive per defectum, sive per excessum peccat; sed omnia immutabile virtutis Medium vere attingunt. E. 6. Lib. Su xu mum yn tom. 3 in Libr. Chum Yum Prooemium sic: Ubi habetur hic homo, mox membra, aures, oculi, nares, os, pedes, manus, reliquaeque partes habentur. Idcirco aurium, oculorum, narium, oris, pedum, manuum, reliquarumque partium naturalis appetitus vocatur hominis cor. Viae autem, seu rectae rationis cor, quia significat aut indicat pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae naturam, ideo unam Caeli rationem spectat, nec rebus sensibilibus implicatur, ipsumque Doctor Cham vocat Caeli ac terrae naturam, ideoque dicitur viae cor. F. 7. Vide hic supra num. 1. litteram A sub finem et num. 5 litteram D etiam sub finem. G. 8. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5 Kao tsu xam sic Memcius: Homo in seipso binam continet partem, aliam nobiliorem et maiorem, aliam ignobiliorem et minorem. Nobilior ac maior est cor et mens; ignobilior ac minor, est os et venter. Aequitas autem exigit, ut maiori pretio maior quam minor aestimetur, et nobiliori honore nobilior quam ignobilior colatur. Non ergo licet propter ignobiliorem et minorem partem, nobiliori et maiori nocere; atque in hoc pravus aut rectus seipsum fovendi alendique modus consistit. Siquis enim ignobiliorem et minorem sui partem studiosius quam nobiliorem et maiorem aluerit, ignobilissimus et minimus evadet homunculus; contra, siquis nobiliorem et maiorem sui partem studiosus quam ignobiliorem et minorem aluerit, nobilissimus et maximus Heros fiet. Et vero siquis hortulanus maiores istas Ngu et Kia arbores, hominum usibus utilissimas, curare negligeret, totumque suum laborem ac curam in alendis quibusdam vilissimis fruticibus poneret, annon rudissimus vilissimusque hortulanus iure merito | |
|
censeretur? Aut si vir omne suum studium in fovendo suo digito, ne quid forte mali incurrat, impenderet; et interea gravissima saeviente in dorso plaga, non adverteret totos sibi humeros pene eripi; annon hic lupus currens, qui tantum ea, quae ante oculos, non quae retro sunt, respicit, vere diceretur? SECTIO III. De Passionibus.Passiones sunt praecipua pars appetitus sensitivi; idcirco de iis hic breviter etiam agemus. Primo, Natura et proprietates passionum iuxta Sinas sic: Passio est cordis seu appetitus sensitivi commotio ab obiecto sensibili excitata. Sicut aqua vel ab obvio lapide, vel a soli inaequalitate, vel a venti resistentia excitatur; ita noster animus a rebus sensibilibus commovetur (A); adeoque ista commotio fit cum aliqua corporis transmutatione non naturali, quod ad passionem requiritur. Causa passionis productiva est cor; obiectum est res sensibilis. Sicut aqua ex se est aequalis et quieta instar speculi, quamdiu a nulla re movetur; ita nostrum cor ante passionis commotionem (B). Passiones in omnibus hominibus sive malis, sive bonis reperiuntur; sed boni non sinunt illas intra se tumultuari, mali sinunt (C). Adeoque illae ex se sunt quid indifferens ad bonum vel malum morale; solummodo ex bono vel malo earum usu fiunt bonae vel malae. Hinc malae sunt, quando noster animus ab illis abreptus, in actus contra rationem et aequitatem erumpit (D). Bonae sunt, quando noster animus ab illis motus, servata ratione et aequitate, iustae moderationis terminos non excedit; idque vocatur perfecta passionis cum ratione concordia; quae concordia est communis omnibus recte agendi via (E). Secundo, Divisio Passionum. Sinae non undecim ut Europaei, sed septem tantum passiones enumerant, scilicet gaudium, tristitiam, iram, timorem, amorem, odium, desiderium (F). Quandoque eas reducunt ad quatuor, scilicet ad gaudium, iram, tristitiam, desiderium; quia amor sub gaudio, odium sub ira, timor sub tristitia continetur; imo sunt aliqui qui eas ad duas tantum reducunt, reliquas sub iis | |
|
comprehendendo; nimirum vel ad gaudium et iram (G); vel ad desiderium et odium (H). Tertio, Effectus Passionum. Quod attinet ad passionum effectus, hi sunt: Si noster animus, ubi et quando res exigit, passionibus moderate utatur, ac post usum mox illas deponat; tunc ab illis non inficitur, instar clarissimi speculi, quod ab obiectis et receptis rerum imaginibus non maculatur. Si autem illis vel intempestive, vel immoderate utatur, easque intra se tumultuari sinat; tunc sicut clarissimum speculum ab inhaerente pulvere, ac luto offuscatur; ita noster animus ob inhaerentes passionum tumultus suum nitorem ac rectitudinem amittit (I). Ante omnem passionum motum habetur in omnibus hominibus rectae rationis a Caelo infusae bonitas, quae est quidam rectus pietatis, et aequitatis sensus. Ubi crescente aetate incipit passionum motus exurgere, si hae iuxta rectam rationem regantur, illa naturalis bonitas virtutibus perficitur; si non regantur, vitiis deformatur; atque hinc habetur hominis vel probitas, vel improbitas (K). Quarto, Remedia Passionum. Ad regendas suas passiones, debet homo diligenter invigilare primis illis et subtilibus animi motibus, qui nobis ipsis tantum noti sunt, aliis autem incogniti; ne ipsum a recta agendi via intus abripiant (L). Deinde debet animum suum colligere, dissipatum cor non habere, suam mentem pascere rerum veritatibus (M). Praeterea efficere, ut interior cordis honestas vincat pravam sensuum cupiditatem, sicut aqua ignem; non tamen ridicule agere instar hominis, qui viso grandi incendio, mox parvulum aquae cyathum in ignem proiiceret; igne non extincto, statim desisteret, dicens: aqua non potest ignem extinguere; sed constanti virtute et labore opus est, et assidue excolenda, pascenda, corroboranda nobilior animi pars (N). Denique homini in adolescentia, quia tunc vitales spiritus sunt instabiles, cavendum est a libidinibus; in iuventute, quia tunc vitalis spiritus sunt fortes, cavendum est a rixis; in senectute quia tunc vitales spiritus sunt debiles, cavendum est ab habendi ardore (O). Atque haec de Ethica Monastica Sinensi; nunc de Oeconomica. | |
Textus Librorum.A. 1. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Sin sim cim sic Doctor Chim: Natura sensitiva dicitur cor; huius naturae motus dicitur passio, seu affectio. Petes: Ira et gaudium oriunturne a natura, annon? Respondeo Affirmative. Quum enim producitur cognitio, habetur natura; habita natura habetur affectio. Quomodo igitur posset esse affectio sine natura? Petes: Ira et gaudium proceditne a natura, sicut fluctus ab aqua? Respondeo Affirmative. [B] Natura aquae ex se est aequalis, tranquilla, plana, ut facies chrystalli. Dum autem offendit in arenas, saxa, soli inaequalitatem; tunc incipit commoveri, agitari, tumescere; et si ventus superveniat, in undas etiam et fluctus assurgit; sed hoc non est ipsa natura aquae. Sic in hominis natura habentur tantum hi quatuor connaturales et ingeniti pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae sensus, non vero illae innumerabiles commotiones a rebus occurrentibus excitatae. Quemadmodum tamen si non sit aqua, non possunt haberi fluctus; ita sine natura non habentur commotiones seu passiones. Ibidem infra sic: Habito hoc corpore, habetur cor. Recta ratio, quam cor a Caelo recipit, dicitur natura; et illa commotio quam natura a rebus sensibilibus excitata producit, dicitur affectio, seu passio. [C] Haec tria in omnibus hominibus reperiuntur, sive sint sapientes et excellentes, sive sint insipientes, rudes et vulgares; nemo enim est qui illis careat. Sed viri sapientia et virtute inclyti cum habeant cor rectum et ingenium clarum, naturam suam perficiunt, ita ut passiones in illis non possint tumultuari. D. 2: Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Libr. Ta Hio artic. 7 sic: Quod supra ait Confucius: Ubi quis veram cordis sui rectitudinem obtinet, tunc potest mores suos ac vitam rite componere, his verbis indicat, quod quando cor nostrum contra rationem vel ira, vel metu, vel gaudio, vel tristitia abripitur, tunc non possit veram suam obtinere rectitudinem. Cor enim nostrum quamvis his quatuor passionibus carere non possit, earum tamen usus suas habet leges. Si igitur ubi et quando | |
|
res exigit, iis utatur, statimque post usum illas deponat, tunc ab iis non inficitur; uti clarissimum speculum ab obiectis rerum imaginibus non maculatur. Si autem illis vel intempestive, vel immoderate utatur, eaque intra se tumultuari sinat: tunc uti clarissimum speculum ab inhaerente pulvere, et luto offuscatur; ita cor nostrum ob inhaerentes passionum tumultus suum nitorem ac rectitudinem amittit. Cor itaque ut sit rectum, debet esse prorsus vacuum ab omni passione, pacem eius perturbante et iudicium offuscante. E. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum Yum artic. 1 sic: Quid autem sint hae animi commotiones ac passiones, quae earum natura, quis effectus, quomodo regendae sint, accipe. Amor et odium, tristitia et gaudium, ceteraeque passiones antequam in actum prodeant, nihil sunt aliud quam ipsa natura in statu tranquillitatis posita, quae nec ad dextram, nec ad laevam declinat; ideo tunc vocantur ipsum rectae rationis Medium. Dum autem in actum erumpunt, naturamque a statu tranquillitatis ad statum commotionis transferunt; si aequitate servata, iustae moderationis terminos nil prorsus excedant; tunc vocantur perfecta affectionis cum recta ratione concordia. Illud Medium, utpote ipsamet natura rationalis, est omnibus hominibus recte agendi communis radix ac primum principium; haec concordia, utpote practicus naturae rationalis ductus, est omnibus hominibus recte agendi communis via. F. 4. Lib. Li Ki seu Rituum tom. 4 cap. 9 Li yun sic: Quaenam sunt hominis passiones? Sunt hae: gaudium, ira, tristitia, timor, amor, odium, desiderium. Hae septem passiones absque sapientiae studio et honestatis Ritibus non possunt regi. G. 5. Lib. Su xu mum yn tom. 3 in Libr. Chum yum artic. 1 sic: Eccur hic enumerantur tantum quatuor passiones, cum tamen sint septem? Respondeo: Amor sub gaudio, timor sub tristitia, odium sub ira comprehenditur. Quoad concupiscentiam vero, ea in illis continetur, et in omnibus reperitur. Praeterea brevius adhuc aliqui illas reducunt ad duas tantum; hoc est, ad gaudium et iram. H. 6. Lib. Rituum tom. 4 cap. 9 Li yun Interpres Chin hao sic: Quamvis in hominis corde sint septem passiones: generatim tamen sub duabus tantum comprehenduntur; id est, sub desiderio et odio. | |
|
I. 7. Vide hic supra num. 2. litteram D. K. 8. Lib. Su xu che kiay, tom. 17 in Libr. 1 Memcii cap. Tem ven kum sic: Regni seu Principatus Tem Regulus Ven Kum quum adhuc vivente patre, solummodo esset futurus Regni heres; profecturus in Regnum Tsou (id est, in Provinciam Hu Quam) ad renovandam cum illo Regulo amicitiam, iniit suum iter per Regnum Sum, ut Memcium, qui tunc temporis illic morabatur, inviseret et docentem audiret, Memcius conspicatus Principem audiendae et addiscendae sapientiae adeo avidum, coepit illi a primis principiis viam ineundae virtutis ac perfectionis explanare. Itaque primitivam naturae humanae bonitatem a Caelo infusae, quae in omnibus hominibus reperitur priusquam crescente aetate vel vitiis deturpetur, vel virtutibus exornetur[1], singillatim illi exposuit. Haec bonitas ante omnem passionum motum, in unoquoque a natura habetur, et est quidam innatus ac rectus pietatis et aequitatis sensus. Ubi autem crescente aetate passionum motus incipiunt exurgere, si hae iuxta rectam rationem temperentur ac regantur, ista bonitas perficitur; sin minus: vitiatur; atque hinc hominis vel probitas, vel improbitas oritur. L. 9. Lib. Su xu che kiay tom. 2 in Libr. Chum Yum artic. 1 sic: Deinde primi illi et subtiles motus, qui in secretissimo cordis penetrali sive erga Bonum sive erga Malum feruntur, etsi aliis nondum sint cogniti, ei tamen homini, cui insunt, valde spectabiles apparent; unde de illis dicitur: nihil tam spectabile quam id, quod est occultum; nihil tam visibile quam id, quod est subtile. Quia autem ex his subtilissimis et absconditis motibus tota aut honestatis, aut turpitudinis diversitas profluit; ideo vir sapiens isti internae cordis sui solitudini, quam ipse solus cognoscit, studiosissime invigilat; veritus, ne procul a recta agendi via ipsum abripiant succrescentes paulatim istae occultae cupiditatis commotiones. M. 10. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 10 artic. Sin sin cim, sic: Sapientiae Alumnus debet diligenter colligere et servare suum cor, ut naturam suam rationalem alat, et suas passiones moderetur. M. 11. Lib. Su xu che kiay tom. 1 in Libr. Ta Hio artic. 7 sic: Deinde ubi cor illos passionum tumultus intra se admittit nec coercet, tunc ab illis foras abripitur. Dumque cor est foras abreptum et [1] The printed text here has ‘exornenetur’. | |
|
absens, tunc omnes corporis sensus non possunt suo munere bene fungi, vel funguntur quasi non fungerentur; oculus intuetur et non videt, auris audit et non intelligit, os comedit et non discernit sapores; quia nimirum cor, horum sensuum actionumque Dominus ac Rector, abest. N. 12. Lib. Su xu che kiay tom. 23 in Libr. 2 Memcii cap. 5 Kao tsu xam sic Memcius: quin imo illi verae virtutis simulatores, suis etiam vitiis et iniquitatibus futiles causas praetexunt. Communis lex est, ut interior cordis honestas vincat pravam sensuum cupiditatem, perinde ac ignem aqua. Iam vero isti fucatae honestatis amatores non aliter se gerunt ac is, qui ingentem lignis onustum conspicatus currum igne deflagrare, mox ad extinguendum istud incendium, parvulum aquae cyathum arriperet, atque in ignem coniiceret; igne non extincto, confestim diceret: aqua non potest ignem vincere. Itaque illi postquam vix quidpiam honestatis ad domandas suas pravas passiones adhibuerunt, statim illis non domitis dicunt: interior honestas non potest pravam sensuum cupiditatem vincere. Unde quotidie in maiora scelera praecipites ruunt, donec tandem omnem interioris honestatis sensum penitus amittant. O. 13. Lib. Lun yu artic. 16 sic: Tria sunt, quae debet cavere Sapiens: in adolescentia, quia spiritus non sunt adhuc stabiles, debet cavere luxuriam; in iuventute, quia spiritus sunt debiles, debet cavere rixas; in senectute, quia spiritus sunt debiles, debet cavere avaritiam, seu habendi libidinem. PARS II. Ethica Oeconomica.Ethica Oeconomica est, quae tradit leges regendae Familiae seu domus; domus partes iuxta Aristotelem sunt homo et possessio. Inter domus homines datur quadruplex societas: paterna, | |
|
coniugalis, fraterna, herilis. Et Familiae seu domus possessiones dividuntur in immobiles, et mobiles. Finis Oeconomicae est Familiae directio, et educatio. Itaque agemus primo de Familiae hominibus. Secundo, de Familiae possessionibus. CAPUT I. De Familiae Hominibus.Sectio I. De Paterna Societate.Societas Paterna est quidam ordo inter Parentes et liberos. Itaque Primo, Regulae Parentum erga liberos iuxta Sinas sic: Totius disciplinae domesticae fundamentum ac radix, est Paterfamilias bonis moribus instructus (A). Prima Regula: Mater praegnans sit modesta, sobria, nihil nisi honestum loquatur et audiat, ut suo infanti consulat (B). Secunda: Si infanti danda sit nutrix ac Magistra, eligatur mulier modesta, quieta, pia, obsequens, affabilis, facilis, gravis, reverens, diligens, cauta, taciturna (C). Tertia: Teneri puelli celerius, puellae lentius respondere, dextraque manu, non laeva uti doceantur. Puelli et puellae septennes non una sedeant, nec una comedant; incipiant addiscere libellum filialis observantiae, et librum Sententiarum. Octennes urbanitatem doceantur qua primum locum senioribus in ingressu, congressu, sessione, mensa deferre debeant. Puer decennis Scholam frequentet; discat scribendi et numerandi artem; librorum notitiam hauriat; urbanitatem et veritatem edoceatur, ac deinde Musicam. Viginti Annos natus solemni ritu primum pileum accipiat; triginta, matrimonium ineat. Puella vero decennis domo non egrediatur, doceatur suaviter loqui; modestum vultum praeferre, mandatis obtemperare, nere, texere, suere, etc. Quindecim Annos nata solemni ritu, capitis ornatum accipiat; viginti, nubat (D). | |
|
Quarta: Parentes suos liberos saepius moneant, ut haec vitia fugiant: Maiores suos probro afficere, domus bona dilapidare, famae et sanitati suae nocere, voluptates quaerere, sobrietatem odisse, solis facetiis delectari, auditis aliorum virtutibus invidere, audita aliorum vitia evulgare, priscorum Sapientum dicta ac mores fastidire, viros doctos fugere, in rebus agendis torpescere, vestium luxum amare, etc. Quinta: Pater filium non erudiat per se, sed Magistro erudiendum tradat; quia inter erudiendum si filius non obsequatur, posset exoriri mutua Patris et filii exacerbatio, quae noceret et Patris amori erga filium, et filii honori erga Patrem. Hinc Sapientes suum filium cum alterius filio permutabant, ut eum non per se instruerent atque educarent (F). Sexta: Parens debet amare filium, non prout caecus affectus impellit, sed prout recta ratio exigit. Quia sicut Agricola segetis suae ubertatem ob nimiam aviditatem non cognoscit, ita Parens nec filii sui malitiam, nec naevos ob nimium amorem (G). Septima: Si liberi aut nurus aliquam irreverentiam aut inobedientiam committant, non debent Parentes statim stomachabundi in iras erumpere illisque succensere; sed illos patienter instruant. Si instructi, non se emendent, eos puniant (H). Secundo, Regulae liberorum erga Parentes. Prima: Liberi summo mane surgant; decenter induti adeant Parentes; rogent quid velint, quid expetant, quid imperent. Aquam ad lavandas manus offerant, cubiculi supellectilem componant, cibos eis deferant. Nurus erga socerum et socrum idem praestent. Liberi Parentibus vocantibus reverenter respondeant, coram illis, accedendo et recedendo modestiam et attentionem servent; nec ausint ructare, oscitare, corpus extendere, uni pedi insistere, alicui rei inniti, limis oculis intueri, spuere, naribus stillare, sese scalpere, etc. Parentes vestes mundandas ac reficiendas curent. Hieme eos rogent, num aliquid contra frigus, et aestate, num aliquid contra calorem expetant? Nurus erga socrum et socerum idem praestent (I). Secunda: Filius domo egrediens, Parentes praemoneat, et dicat quo | |
|
vadit. Rediens coram illis se sistat. In serviendo Parentibus faciem alacrem et affabilem praeferat, nec sit morosus (K). Tertia: Liberi et nurus nec proprium peculium, nec propria animalia, nec propria vasa habeant; nec quidquam suo nomine aut petere commodatum, aut alteri dare audeant. Siquod munus accipiat nurus, illud socrui deferat (L). Quarta: Liberi et nurus si forte a Parentibus, socero aut socru multum amentur, non ideo praesumant esse minus prompti ad eorum iussa. Dum aliqua re ab iis donantur, ostendant eam sibi gratam accidere. Si cibo aut potu donentur, eum, quamvis insipidum, gustent; si veste, eam, quamvis iniucundam, induant. Opus e manibus, cibus ex ore dimittendus, dum Parentes vocant (M). Quinta: Filius amet quos amat, colat quos colit Parens; in omnibus voluntatem Parentum exquirat; uti etiam nurus, soceri ac socrus (N). Sexta: Filius annotet Parentum iussa, secum gerat, examinet, propere exequatur; post executionem, statim eos faciat certiores (O). Septima: Filius ad ducendam uxorem, debet Patrem et matrem praemonere, et ab eis facultatem petere (P). Octava: Filius Parentes peccantes ore blando, et vultu sereno suaviter commoneat. Si monentem respuant, honorem et reverentiam, ut prius eis exhibeat. Dum viderit eos alacriores, rursum commoneat; praestat enim peccantes, quamvis nonnihil irascantur, amanter commonere, quam ipsos totum vicum, urbem, Patriam suo peccato offendere. Si autem ob ista monita exasperati filio succenseant, imo eum vel ad ipsam usque sanguinis effusionem caedant, non tamen audeat filius eis succensere; sed debitam reverentiam et obedientiam more solito eis praestet (Q). Nona: Si Parentes aegrotent, filius corporis ornatum negligat, sit in gressu modestior, humilior in verbis, in victu magis sobrius, passiones fraenet, moerorem demonstret, pharmacum illis dandum praegustet (R). Decima: Filius Parentum cultor, si sit in suprema dignitate, non debet superbire, ne superbiendo se cum illa in exitium trahat. Si sit in inferiori dignitate, non debet tumultuari, ne tumultuando Regni | |
|
poenas incurrat. Si sit in plebe, non debet altercari, ne arma in se concitet (S). Praeterea in Confucii libello de filiali observantia, quintuplex eius genus ac munus describitur, scilicet Imperatoris, Reguli, primarii Praefecti, Doctoris seu viri litterarum laurea donati, et viri plebeii. Nullus enim ab hac filiali observantia sive Rex, sive plebeius eximitur; imo totius Regni et imperii bonum regimen ab illa dependet (T), Undecima: Denique filii, dum Parentes vivunt, debent illis iuxta Ritus honestatis inservire; dum obierunt, iuxta Ritus honestatis exequias celebrare; postquam sepulti sunt, iuxta Ritus honestatis statis anni temporibus parentationes illis facere (V). Inter exequias recensetur triennalis luctus ob triennium quo filius matris lac suxit, et gremio gestatus fuit. Triennalis luctus consistit in albo rudioris cannabis vestitu, in parciori victu, etc. (X). Duodecima: Filialis observantiae vitia, haec sunt praesertim quinque: primum, socordi otio; secundum, ludis et compotationibus; tertiu[m], immodico uxoris ac liberorum amori sine fraeno indulgere, neglecta alendorum Parentum cura. Quartum, obscoenae voluptatis coeno sese immergere, invecta Parentibus ignominiae nota. Quintum, amare audaculam bullientis sanguinis fortitudinem, rixas, altercationes; ac postea poenas, ipsamque mortem incurrere, periculo et damno in Parentes resiliente (Z). Alia sunt innumera circa hanc filialis observantiae materiam; sed ea brevitatis causa omitto. Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 1. in Libr. Ta Hio art. 8. sic: Quod supra ait Confucius: Ubi quis mores suos ac vitam rite componit, tunc potest totam suam domum pace, concordia, pulchro disciplinae ordine temperare, his verbis indicat, quod totius disciplinae ac pacis domesticae fundamentum, sit ipse Paterfamilias, qui se erga alios debet gerere, non prout caecus affectus eum impellit, sed prout recta ratio et aequitas exigit. Sed heu! Plerique nunc in iis quos aut amant, aut oderunt, aut verentur, aut reverentur, aut miserantur, aut aspernantur, | |
|
non rectam rationem, sed unum cordis affectum caece sequuntur; non enim quid deceat aut dedeceat, nec quid laudabile vel vituperabile sit, attendunt. Idcirco paucissimos reperies, qui eius quem amant, defectus aut vitia noverint; et eius quem oderunt, perfectiones aut virtutes cognoscant. Hanc ob causam dicitur antiquo proverbio: vir nec filii sui malitiam, nec segetis suae abundantiam cognoscit; quia erga segetem avaritia, erga filium amore excaecatur. Unde patet eum qui mores et vitam suam, iuxta rectae rationis regulam aequitatisque normam non componit, non posse domum suam pace, concordia, et pulchro disciplinae ordine temperare. A. 2. Lib. Sim li ta ciuen, seu magnus Commentarius de natura et ratione tom. 19. artic. Kiu kia tsa y, sic Doctor Su ma ven kum: Quicumque est Paterfamilias, ante omnia debet summa cum diligentia honestatis Ritus, ac Regni leges servare, ut possit omnes suos liberos, fratres natu minores, ac domesticos bene regere. Debet sua unicuique officia rite distribuere. B. 3. Lib. Siao Hio cap. 1. sic: Olim, inquit liber Lie niu chuen, mulier praegnans, dormiendo lateri incumbere, sedendo corpus inflectere, stando uni pedi insistere, cibum malesanum aut male sectum comedere, in storea male composita sedere, prava seu turpia obiecta respicere, prava seu turpia verba audire non audebat. Vesperi iubebat coecum, id est, Musicae Magistruum decantare duas primas odas libri Carminum, et res honestas narrari; atque ita infans nascebatur tum specie, tum ingenio praestans. C. 4. Lib. Siao Hio cap. 1. sic: Mater, inquit liber Rituum cap. Nuy ce, quae in nutricem sui infantis vel aliquam ex secundariis mulieribus, vel quamlibet aliam adsciscit, debet curare ut illa nutrix sit modesta, quieta, pia, obsequens, affabilis, facilis, gravis, reverens, diligens, cauta, taciturna. Ubi aliquam his dotibus instructam repererit, potest iubere eam sui infantis nutricem ac Magistram. [D] Puellus quando iam potest per se cibum sumere, instruatur uti dextra manu; quando iam potest loqui instruatur celeriter respondere dicendo Uey, id est, etiam vel ita. Puella lente respondere dicendo Yu, id est, etiam vel ita. Puellus pelliceum, puella sericum | |
|
cingulum gestet. Puelli et puellae sexennes, numerorum communium, et orbis plagarum nomina doceantur. Septennes nec simul sedeant, nec simul comedant. Octennes doceantur demissionem et urbanitatem, qua debent in ingressu domus aut cubiculi, sedendo, comedendo, bibendo primum senioribus locum deferre. Novennes doceantur numerare mensium et anni, seu Kalendarii dies. Puer decennis externam Scholam frequentet; diu noctuque foris degat; scribendi et numerandi artem discat; vestem nec interiorem, nec exteriorem gossipio fartam induat, utpote nimis calidam. Quidquid aggreditur, id semper dirigat urbanitas et honestas. Mane et vepere debitam iuniorum erga seniores reverentiam addiscat; librorum notitiam a Magistro hauriat; in verbis veritatem sectetur. Tredecim annos natus studeat Musicae; librum Xi Kim seu Carminum memoriae mandet cantitando; et in addiscenda tripudiandi arte concinat odam, dictam Cho, in laudem Imperatoris Vu Vam olim compositam. Quindecim annos natus rursus in tripudii exercitatione concinat aliam versuum odam, dictam Siam, in laudem Principis Ven Vam olim etiam compositam; ac simul discat iaculandi, et aurigandi artem. 20. annos natus primum pileum solemni ritu impositum accipiat, discatque Rituum leges. Tunc pellitas ac sericas vestes potet induere. Tripudiando canat Imperatoris Yu Musicam, dictam Ta Hia. Accurate servet filialem erga Parentes observantiam, et debitam erga seniores reverentiam. Ad noscendas multas res suum studium extendat; nondum in aliorum Magistrum se offerat; suam virtutem non prodat. 30. annos natus uxorem ducat; domum regere acres viri proprias incipiat tractare; cuivis litterarum studio ample et indiscriminatim vacet. In amicorum societate demissionem servet; quid illi ament, quidve spectent, diligenter inspiciat. 40. annos natus ad Magistratuum gradus subeat; sui muneris res diligenter perpendat, et mature deliberet. Quando opus aut negotium est aequum, fortiter illud exequatur, ac Regi pareat; quando iniquum; si id impedire nequit dissuadendo, officio se abdicet, et a Rege recedat. Non nisi quinquagenarius creetur primarius Regni Praefectus, altioraque negotia administret. Septuagenarius se suo Magistratu abdicet. | |
|
Iam vero quod ad puellam attinet; decennis domo non egrediatur; a Magistra dulciter loqui, blandum vultum praeferre, mandatis obtemperare, cannabem nere, sericos glomos adaptare, cannabinas ac sericas telas texere, suere, denique omnia mulieris officia ad vestes conficiendas spectantia addiscat. In Parentali Maiorum defunctorum Aula, quando illis fit Parentalis Ceremonia, eius officium est vinum poculo infundere, lancibus condimentum indere, leguminum et carnium fercula super mensas apponere, ut vel sic suo obsequio et cultu Parentales Ritus adiuvet. Puella 15. annos nata solemnii ritu primam acum, se primum Capitis ornatum accipiat. 20. annos nata nubat, nisi forte tunc Patris vel Matris defunctae triennalis luctus ac funus occurrat; in hoc enim casu, post expletum triennalem Parentum luctum, 23. annos nata nubet. E. 5. Lib. Siao Hio cap. 5. §. 1. sic: Primarius Praefectus Lieu Pie in suo domesticae instructionis libro haec monita dabat suis liberis: Dum quis propriae famae ac saluti non consulit, is Maiores suos probro afficit, et domum dilapidat; vitia autem quae inde sequuntur, sunt haec quinque praecipue; menti vestrae ea profunde infigite. Primum est anhelare voluptates, abhorrere sobrietatem, uni suae commoditati vacare, cohortationes ad aliorum commiserationem reiicere. Secundum, ignorare virorum litteratorum honestum agendi modum, non delectari priscorum Sapientum doctrina, visis praeteritorum Heroum documentis aut exemplis in se non confundi, loquendo de rebus iam iam peragendis torpescere ac ridere, peritos viros, quia ipse est imperitus, aversari. Tertium, maiores se fastidire, blandientes sibi diligere, solis facetiis, et vanis colloquiis delectari, rectam priscorum virorum vitam a mente amovere, auditis aliorum virtutibus invidere, audita aliorum vitia evulgare, pravis rebus et actionibus sensim assuescere, omnem aequitatem pervertere, vanum vestitus ornatum foris ostentare; sed in hoc quodnam a famulis, quos alit, discrimen? Quartum, aestimare et amare comoedias, compotationibus gaudere, compotandi morem extollere, diligentiam in officio vilipendere; iisque ita assuescere, ut postea non possit resipiscere. Quintum, honorificam dignitatem | |
|
ardenter ambire, et ad illam adipiscendam sese apud eos, qui auctoritate pollent, quasi captivum detinere; sed cum sit omnibus odio, quamvis forte dimidium aliquem Magistratum adeptus fuerit, quomodo tamen possit illum conservare? Dum mecum considero illustres ac nobiles Familias, profecto video eas omnes ab Avis filiali observantia, diligentia, temperantia inclytis semper fuisse conditas, et a Nepotibus perversitate, negligentia, prodigalitate, superbia degeneribus semper fuisse eversas; tam difficile fuisse eas condi quam Caelum ascendere; et tam facile eas everti quam plumam comburere. Itaque haec verba mea compuncto corde excipite, et vestris ossibus insculpite. F. 6. Lib. Su xu che kiay tom. 19. in Lib. 2. Memcii cap. 1. Li leu xam sic: Discipulus Kum sun cheu interrogavit Magistrum suum Memcium hisce verbis: Vir sapiens cum filium suum tantopere diligat, eccur illum ipsemet non erudit, sed paedagogo erudiendum tradit? Quamvis expediret, inquit Memcius, ut Pater filium ipsemet erudiret; quia tamen res est factu difficilis, ideo eum alteri erudiendum committit. Si enim Pater filium ipsemet erudiat, oportet sane ut illum rectam honestatis ac virtutis viam edoceat; sed si filius hanc non sequatur, si praeceptis non obtemperet, si documenta fastidiat, certe Pater illi stomachabitur. Iam vero hisce documentis Pater spectat filii amorem, sed stomachabundo filii amori nocet; siquidem filius ob Patris iram exasperatus, culpam in Patrem reiiciet. Mi Pater, inquiet, adeo rigide me rectam virtutis viam doces; et tamen ea quae agis, non videntur adhuc illi omnino cohaerere. Atque ita Pater et filius se invicem arguent, e invicem exacerbabunt, sibi invicem nocebunt. Huiusmodi mutua Patris et filii exacerbatio, prorsus adversatur utriusque conditioni. Ideo prisci sapientes suum filium cum alterius filio permutabant, ut eum non per se, sed per alium instruerent atque educarent; quia non decet mutuam correptionem, et reciproca virtutis monita inter Patrem et filium intervenire: hinc numque emanat exacerbatio, alienatio, discordia; nullum autem peius malum est, nullum periculosius omen, quam domi exorta discordia et alienatio. G. 7. Vide hic supra num. 1. litteram A. | |
|
H. 8. Lib. Sim li ta ciuen tom. 19. artic. Kiu kia tsu y, sic Doctor Su ma ven kum: Si filii vel nurus debitam aut reverentiam aut obedientiam non praestiterint, non debent subito Parentes ira exscandescere, et illos abominari; sed mansuete eos instruant. Si instructionem non audiant, tunc illis iracundiam demonstrent. Si iracundia non prosit, tunc illis verbera infligant. Si post multa et repetita verbera nolint se corrigere, tunc eiusmodi filios dimittant, et nurus eiiciant, non tamen eorum delicta propalando. I. 9. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 1. sic: Liberi, inquit liber Rituum cap. Nuy Ce, Parentibus inservientes, ad primum galli cantum surgant, manus et os lavent, capillos pectant, etc. Pari modo nurus, quae debent socero et socrui tamquam Patri ac Matri inservire, etiam statim ad primum galli cantum surgant, manus et os lavent, capillos pectant, collectos acu stringant, etc. Sic decenter vestiti eant ad Patrem et Matrem, vel ad socerum et socrum; voceque submissa et ore blando rogent, num contra frigus aut calorem aliquid vestium necesse habeant, etc. Egredientes aut ingredientes reverenter sustentent. Natu minores deferant pelvim, maiores infundant aquam rogando ut manus lavent; afferant linteum ad eas tergendas. Deinde petant quid comedere velint, et illud reverenter afferant, blandoque vultu, eorum vota impleant. Postquam Pater et Mater, socer et socrus comederunt, tum demum ipsi se recipiant ad comedendum. Pari etiam modo pueri nondum primo pileo donati, puellae nondum primo capitis ornatu donatae ad primum galli cantum surgant, etc. Summo mane adeant Parentes, etc. Quando Pater aut Mater, socer aut socrus vocant, statim reverenter respondeant. Accedendo et recedendo exactam modestiam et attentionem servent; in ascensu graduum Aulae et cubiculi ad illos accedendo, submissum; in descensu et egressu ab illis recedendo, alacrem vultum praeferant, nec coram illis audeant ructare, spirare, oscitare, tussire, corpus aut extendere aut colligere, uni pedi insistere, alicui rei inniti, limis oculis intueri, spuere, naribus stillare. Quamvis frigeant, non ausint vestes superinduere; quamvis impetigine irritentur, non ausint se scalpere. Brachia, nisi quando iaculandum est, numquam denudent. Vestem, nisi | |
|
quando rivus traiiciendus, numquam attollant. Interior amictus, ne forte sit sordidus, numquam appareat. Parentum sputum aut narium stilla statim scopis tergatur. Si eorum vestes fuerint sordidae, petant ut eas lavent; si dissutae aut lacerae, petant ut eas reficiant. K. Ibidem sic: Cuiusvis filii erga Parentes officium, hoc est: hieme eos rogare, num aliquid contra frigus; aestate, num aliquid contra calorem expetant; vespere lectum sternendum curet, mane de salute inquirat; dum domo egreditur, eos praemoneat; dum redit, coram illis se sistat. Quocumque eat, habeat locum determinatum; quamcumque artem addiscat, videat ut sit honesta. Passim loquendo, non se iam senem dicat. Κ. Ibidem sic: Filius obsequiosus, qui multum Parentes diligit, affabilem semper oris speciem praefert, alacritatem in vultu prodit, atque ita totam corporis formam ad obsequium propensam demonstrat. Deinde filius obsequiosus obsequium Parentibus praestat non aliter, ac si aut lapidem pretiosum, aut vas plenum prae manibus teneret; atque prae reverentia et hoc sustinere quasi non valeret, et illum amittere quasi timeret. Quod attinet ad gravem et austeram vultus speciem, non est ea, qua Parentibus inserviendum est. L. Ibidem sic: Quamdiu Pater et Mater vivit, filius nec de suo corpore diponere, nec proprias divitias possidere audet; et hoc fit ad ostendendum populis, inferiorum et superiorum discrimen. Deinde quamdiu Pater et Mater vivit, munera quae vel amicis, vel superioribus dat, non debent esse magni pretii v. gr. currus, equus, etc. Et hoc ad ostendendam aliis suam subiectionem. L. Ibidem sic: Liberi ac nurus nec proprium peculium, nec propria animalia, nec propria vasa habeant; nec quidquam suo nomine aut petere commodatum, aut alteri dare audeant. Si forte consanguinei vel cibos, vel vestes, vel pannum, vel strophium, vel mantile, vel flores nurui donent; illa quidem recipiat, sed mox ad socrum deferat, etc. M. Ibidem paulo superius sic: Si forte Pater aut Mater filium; socer aut socrus nurum obsequiosam ament, non ideo tamen hi ad eorum mandata aut minus prompti, aut minus impigri esse debent. | |
|
Si Pater aut Mater, socer aut socrus cibo seu potu illos donent, quamvis sit illis fastidiosus, eum gustent tamen, donec abstinere iubeantur; pari modo si vestem illis dent, quamvis non placeat, eam tamen induant donec deponere iubeantur. Si alius iubeatur facere opus, quod ipsis commissum fuerat, quamvis non id cupiant, annuant tamen, et doceant illum, quomodo sit faciendum, etc. M. Ibidem sic: Ad patris vocem promptissime respondendum est; si manus quidpiam operis tractet, mox relinquat; si os comedat, mox desinat, et pes festinet. Parentibus iam senibus, si filius peregre abeat, locum quem prius indicavit, non mutet; nec praefixo tempore tardius redeat. Parentibus aegris moerorem in vultu prodat; atque haec sunt quaedam tantum levia filii obsequentis officia. Ibidem sic: Filii est, inquit discipulus Tsem Tsu, in alendis Parentibus delectare eorum animos, votis obsecundare, voce blanda aures et vultu benigno oculos eorum recreare, [N] cubiculum ac lectum componere, in potu et cibo subministrando omnes sui muneris partes explere, omnes quos illi amant, amare, omnes quos illi colunt, colere. Quin imo canes et equos, quos illi amant, amare addecet; quanto igitur magis homines, quos illi amant, filius amare debet. Et paulo infra: Omnes nurus in omni re sive magna, sive parva, soceri aut socrus voluntatem semper exquirant. O. 10. Lib. Sim li ta ciuen tom. 19. artic. Kiu kia tsu y sic Doctor Su ma ven kum: dum filius a Patre aut Matre accipit mandatum, illud in charta annotet, secum gerat, saepius examinet, propere exequatur. Opere completo, faciat eos certiores. P. 11. Lib. Su xu che kiay tom. 21. in Libr. 2. Memcii cap. 3. Van cham xam sic discipulus Van cham interrogat Memcium: Quonam modo, inquit liber Carminum, debet filius ducere uxorem? Respondet: Patrem et Matrem debet praemonere, et ab eis facultatem obtinere. Iam vero nullus alius meo iudicio videtur adeo debuisse hoc praeceptum servare, quam Princeps Xun, qui tamen non praemonitis Parentibus matrimonium iniit. Quid? Sic illi Memcius: Hic libri locus commune et consuetum filii munus exponit, non casum | |
|
particularem, in quo implicatus Princeps Xun habebat Patrem ac Matrem aequitati, rectaeque rationi adversantes. Q. 12. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 1. sic: Si Pater aut Mater, inquit liber Rituum cap. Nuy ce, peccent, filius ore blando, vultu sereno, verbis mollibus eos commonere debet; si monita respuant, honorem et reverentiam, ut prius, eis praestet. Cum viderit eos alacriores, rursus commoneat; satius est enim peccantes, licet irascantur, impigre admonere, quam ipsos suo peccato totum vicum, urbem, et patriam offendere. Si vero ob tua monita exasperati tibi succenseant, quin imo ad sanguinis usque effusionem te verberent, ne tu tamen audeas illis succensere, sed debitam et reverentiam et obedientiam more solito iis praesta. R. Ibidem sic: Si Parentes morbo laborent, filius iam pileo donatus, capillos non pectat; in gressu fastum, in verbis despectum non praeferat; citharam non pulset; in carnium esu varietatem, in vini potu ruborem vultus caveat. Risus ita sit modicus, ut dentes non cernantur; ira ita sit levis, ut in convitia non erumpat. Postquam recupera[ve]rint sanitatem, more pristino se gerat. Rex aeger quando pharmacum est sumpturus, Regius Minister; Pater aeger quando pharmacum est sumpturus, filius illud prius praegustet. Nisi fuerit trium generationum medicus, eius pharmaca non sumantur. S. Ibidem sic: Verus Parentum cultor, ait Confucius, in aedibus reverentiam, in alimentis latitiam, in morbis tristitiam, in exequiis luctum, in Parentalibus solemnitatibus honorem omni cum studio erga illos exhibet. Qui autem haec quinque servat, potest dici verus Parentum cultor. Praeterea verus Parentum cultor, si sit in superiori dignitate constitutus, non superbit; si in inferiori Magistratus gradu positus, non tumultuatur; si in plebe deiectus, non altercatur; qui enim in superiori dignitate constitutus superbit, se cum illa in exitium praecipitat; qui in inferiori Magistratus gradu positus tumultuatur legum poenas incurrit; et qui in plebe deiectus altercatur, arma in se lacessit et accersit. Qui igitur haec tria a se procul non removet, quamvis quotidie tribus diversis bovinae, ovinae, porcinae carnis ferculis opipare Parentes aluerit; non potest tamen dici verus Parentum cultor. | |
|
T 13. Lib. Hiao Kim seu filialis observantiae. Hic liber de hac observantia varia continet parvula Capitula. Eius index sic habet: Totius argumenti explanatio. De Imperatore. De Regulo. De Toparcha. De litterarum Alumno. De viro plebeio. De tribus primariis rerum causis. De regimine filialis observantiae. De virtutis regimine, etc. Accipe hic infra pene totam istius libelli summam ex libro Siao Hio sic: T. 14. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 1. ita habet: Confucius agens cum suo discipulo Tsem Tsu, debitum filii munus quintuplicemque filialis observantiae speciem ei his verbis exposuit: Filialis observantiae initium est, non audere corpus et membra a Parentibus accepta laedere aut labefactare; consummatio seu finis est, mores suos rite perficere ac virtutem colere, relicta post se magni nominis fama, qua Parentes decorentur. Filialis observantiae initium a Parentum obse[ | |
|
cum sua avita supellectili, profecto ista est, quae primarium Regni Praefectum decet, filialis observantia. Litterarum Alunnus si filiali amore inserviat Regi, erit fidus; si fraterna reverentia inserviat Magistratibus, erit obsequens; cum fidus et obsequens non soleat in superiorum obsequio culpas committere, tunc poterit suam dignitatem tueri; tuendo dignitatem, poterit perenni erga Parentes Defunctos cultu Parentales Ritus sine difficultate servare; posse autem perenni erga Parentes defunctos cultu Parentales Ritus servare, profecto ista est, quae litterarum Alumnum decet, filialis observantia. Denique quas in diversis terrae locis iuxta singulas anni tempestates Caelum producit utilitates, has et diligenter procurare, et temperanter expendere ad alendos Parentes, ista est, quae virum plebeium decet, filialis observantia. Itaque ab Imperatore ad usque infimum a plebe [err. corr. e plebe] virum, in servanda filiali observantia, non datur primae et ultimae, nobilis et ignobilis conditionis aut gradus discrimen; nec ullus est qui possit conqueri sibi vires ad eam servandam non sufficere. V. 15. Lib. Lun yu artic. 2. sic: Primarius Praefectus Mem Y interrogavit Confucium, quid requireretur ad filialem observantiam? Nihil age contra rectam rationem, respondit Confucius. Postea cum curru veheretur, narravit suum responsum discipulo suo Fan Chi, qui aurigam agebat. Tum Fan Chi: quid hoc significat, inquit? Cui Confucius: filii, dum Parentes vivunt, debent, etc. Ut supra in contextu. X. 16. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Lib. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam, sic Memcius respondet Legato interroganti modum rite parentandi: Triennalis ob Parentum mortem luctus, qui ingerenda vilioris aut rudioris cannabis veste, et in comedenda dumtaxat insipida ac liquida oriza, ab omnibus, nemine excepto, ne ipso quidem Imperatore, servari iussus est. Hunc itaque triennalis luctus Ritum longissimo tempore receptum, tuus Princeps sedulo servet ac peragat. Et paulo infra sic: Olim Imperatore defuncto, mox filius heres imperii, ex vimine et fulcris ligneis confectum, extra secundam palatii portam ad partem orientalem erigebat tuguriolum, in quo | |
|
Patrem toto triennio lugebat. Hoc autem triennio, totum imperii onus et administratio erat penes primum Aulae Ministrum, cui omnes Praefecti parebant. Princeps in hoc tuguriolo, spissiori tantum orizae iusculo vescebatur, etc. Mane et vespere ante paterni cadaveris feretrum se prosternebat, ploratus et eiulatus edebat, etc. X. 17. Lib. Lun yu artic. 17, discipulus Tsay Ngo interrogavit Confucium de triennali Parentum luctu: Iam enim, inquit, a multo tempore unicus illi annus tribuitur. Et certe si Sapiens totos tres annos non vacet honestatis Ritibus, nec Musicae; et hanc et illos obliviscetur. Intra spatium unius anni, veteri segete emortua, nova resurgit; et ignis, qui terebra ex diverso ligno per annum elicitur (sic nempe Sinae olim ignem eliciebant) saepius immutatur. … Isto discipulo egresso, sic ait Confucius: profecto iste Yu (id est Tsay Ngo), pietatem nescit. Filius post exactum ab ortu triennium, tunc demum a Patris et Matris gremio eximitur; ideo triennalis Patris et Matris defunctorum luctus est communis omnibus. An forte iste Yu non recepit a Patre et Matre illud triennalis amoris beneficiu[m]? Z. 18. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 1. sic: Quinque sunt capita, inquit Memcius, ob quae vulgo censetur filius debitae erga Parentes observantiae transgressor: Primum, manus ac pedes socordi otio dedere, neglecta Parentum alendorum cura. Secundum, tesseris, aleis, aliis ludis vetitis, vini compotationibus effrenate indulgere, neglecta Parentum alendorum cura. Tertium, caeca avaritia in divitias ferri, aut depravato amore uxorem ac liberos deperire, neglecta Parentum alendorum cura. Quartum, obscoenis aurium et oculorum cupiditatibus obsecundare, invecta Parentibus ignominiae nota. Quintum, amare audaculam bullientis sanguinis fortitudinem, rixas, altercationes; atque ita poenas, ipsamque mortem incurrere, periculo ac damno in Parentes resiliente. Sectio II. De Coniugali Societate.Societas coniugalis est quidam ordo inter maritum et uxorem. Primo, Regulae Coniugii. Matrimonialis Ritus est omnium | |
|
genitorum hominum principium (A). Huius Regulae Sinenses sunt hae: Prima: Ad matrimonium ineundum duae diversi cognominis Familiae adsciscantur, ut omnis mala suspicio tollatur, et coniugalis diversitas magni fiat. Sponsalia munera sint sincera, et matrimonialia verba sint honesta, ut erudiatur sponsa de sinceritate et honestate servanda. Ubi semel uni viro ad communis vitae societatem tradita est mulier, tota vita eum non mutet. Unde eo mortuo, alteri non nubat. Sponsus adeat sponsae domum ad eam excipiendam, et in suam domum adducat; in via sponsus praeeat, sequatur sponsa, ad ostendendam natura firma et infirma diversam conditionem. Sponsus in excipienda sponsa avem cicurem illi offerat, tum ad prodendum suum amorem, tum ad indicandam mariti et uxoris diversitatem, ex cuius custodia, bonum totius domus regimen, pax, concordia procedit (B). Secunda: Ante matrimonium, prohibita est sponso et sponsae mutua visitatio et familiaritas. Coram Parentali Progenitorum defunctorum Tabella, matrimonii ineundi qualitas ac tempus denuntiandum est. Dum Pater mittit filium ad excipiendam sponsam, eum moneat de prosequenda Maiorum defunctorum filiali observantia, sitque suae uxori exemplo, et eam in virtutis viam semper dirigat. Cui filius: Parebo, inquit; unum tantum metuo, ne isti oneri impar sim. Patris tamen iussa numquam obliviscar. Pari modo dum Pater filiae suae iam iam nupturae valedicit, illam moneat de cautela servanda, de obedientia erga socerum ac socrum praestanda; deinde Mater parvam fasciam seu cingulum ei tradit, cinguloque appendit strophiolum, et eam etiam monet de colenda diligentia, etc. (C). Tertia: Filii et filiae non debent nimis cito in matrimonium collocari; libidine enim effraenes fiunt. Deinde concubinas coacervant, virtutem ignorant, ac saepius praecoce morte extinguuntur (D). Quarta: In matrimonio contrahendo, non divitiae aut honores, sed sponsi et sponsae indoles, virtus, domesticaque istius Familiae disciplina attendenda est; nam licet nunc sit pauper sponsus, forsan postea evadet dives et clarus; contra, licet nunc sit dives, forsan postea evadet pauper et abiectus. Praeterea dum mulier ob suas opes aut honores in uxorem ducitur; haec, uti fieri amat, suis opibus aut honoribus tumida, maritum aspernatur; socero et socrui non | |
|
obtemperat; totam domum perturbat. Unde dum filiam tuam in matrimonium collocas, cura, ut mariti Familia sit clarior tua; et dum filio tuo uxorem adsciscis, cura ut uxoris Familia sit obscurior tua (E). Quinta: Non adsciscatur uxor, in cuius domo aequitas, honestas, observantia erga Parentes et superiores non viget; nec ea, cuius domus seu Familia per multas generationes infamia vel ob publicas scelerum poenas, vel ob morbum contagiosum laborat (F). Secundo, Regulae Mariti. Prima: Maritus res domus externas curet; de internis non disserat; uxori imperet (G). Secunda: Maritus uxorem diligat, in periculis adiuvet, in mutatione domicilii sociam ducat (H). Tertia: Diligenter procuret cum illa concordiam (I). Quarta: Ob has septem causas potest Maritus uxorem a se separare (nempe quoad thorum, et habitationem, non quoad vinculum matrimonii): scilicet, vel quia est Parentibus inobediens, vel quia adultera, vel quia sterilis, vel quia morbo contagioso laborat, vel quia invida, vel quia garrula, vel quia praedatrix. Excipitur tamen si illa Parentibus orbata non habeat ad quem confugiat; si triennalem luctum pro socero vel socru gesserit; si ex paupere facta sit dives et nobilis (K). Tertio, Regulae Uxoris. Prima: Dum domus extruitur, dividatur in duo septa, interius et exterius, seu in posterius et anterius; viri in exteriori, mulieres in interiori degant. Media utriusque septi porta diligenter sit clausa. Vir sine causa interius septum non ingrediatur, nec mulier sine causa illo egrediatur. Pertica et fulcrum, in quo vestes appenduntur, non sit unum et idem pro viris et mulieribus; imo nec unum et idem pro marito et uxore. Nec mulier in corbe mariti aut arca suas vestes recondat, nec eadem balnearia habeat. Pro interiori et exteriori domus septo non sit unus et idem puteus, sedes, balnearia. Nihil ex utraque parte a se invicem commodatum petatur. Viris et mulieribus vestes interioris non sint eiusdem formae. Vir et mulier manu immediate nihil sibi invicem tradant; sed vel invase, vel humi res tradenda deponatur, et et ab excipiente et tradente genuflectatur (L). | |
|
Secunda: Uxor sit viro subiecta; unde non est sui iuris, nec potest de ulla re disponere. Triplicem autem habet subiectionem mulier; innupta Patri, nupta Marito, vidua filio debet adhaerere. Uxoris imperia intra gynaecei limites coarctantur. Eius officium in solis victus ac vestitus rebus consistit. Quocirca toto die maneat in gynaeceo. Ad exequias longinquas non debet ire; nec ad exteriorem hospitum domesticam aulam interdiu excurrere. Noctu sine lumine intra domum non eat. Si ob causam domo egrediatur, velo faciem cooperiat (M). Tertia: Uxor curet tantum res cibi et potus, atque vestes; nec in Regno ad regimen, nec domi ad negotia tractanda adhiberi potest. Si autem illa ingenio, prudentia, doctrina, rerum notitia forte polleat, tunc Maritum potest adiuvare ac excitare; sed gallinam mane cantantem (nempe galli officium) non agat; alioquin sibi et marito haud dubie mala accerset (N). Textus Librorum.A. 1. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 3. sic: Matrimonialis Ritus, inquit liber Rituum cap. Kiao te sem, est omnium genitorum hominum principium. [B] Ad matrimonium ineundum duae diversi cognominis Familiae adsciscuntur, ut tollatur quaevis suspicio, et coniugalis diversitas magni fiat. Sponsalia munera sint sincera, et matrimonalia verba sint honesta, ut moneatur sponsa de sinceritate seu fidelitate, et honestate servanda. Sinceritate, utpote quae est propria mulieris virtus, debet marito inservire seu obtemperare. Ubi semel uni viro ad communem societatem tradita est, tota vita eum non mutet. Unde eo mortuo, alteri non nubat. Sponsus adeat sponsae domum ad eam excipiendam, et illam in domum suam adducat. Sponsus in via praeeat, sequatur sponsa; nimirum ad ostendendam rei firmae et infirmae naturam. Sic etiam ob eamdem rationem caelum terram, Rex Ministrum praecedit. Sponsus dum excipit sponsam, ei offerat avem cicurem, tum ad prodendum suum amorem, tum ad indicandam mariti et uxoris diversitatem. Ubi mariti et uxoris diversitas habetur, mutuus Patris et liberorum amor | |
|
exurgit; habito mutuo Patris et liberorum amore, paterna cura et filialis observantia viget; ubi paterna cura et filialis observantia viget, tunc honestas et urbanitas erga superiores, seniores, amicos servatur. Dum servatur honestas et urbanitas, unusquisque quod ipsi convenit, tenet, paceque ac tranquillitate gaudet. Si enim non habeatur tum illa mariti et uxoris vivendi diversitas, tum haec paterna cura et filialis observantia, quanam in re hominum coniugium discrepabit a brutis? C. Ibidem paulo superius sic: Antequam, inquit liber Rituum cap. Kio li, conciliatores coniugii, mutuum sponsi et sponsae amorem detulerint, nec sponsus sponsae, nec sponsa sponsi debet nomen no[vi]sse; nec antequam fuerint oblata sponsalis arrhae munera, debent se invicem videre, et suum amorem testari. Idcirco de praefixo ineundi matrimonii mense ac die Rex praemonetur. Illius denuntiationi, quae fit coram Parentalibus defunctorum Progenitorum Tabellis, praemittitur corporis mundities seu ablutio et solitarum rerum abstinentia. Consanguinei, vicini et amici ad epulas invitantur. Et haec quidem fiunt, ut pateat quanti aestimetur viri et uxoris diversitas. Vir non debet uxorem cognominem seu eiusdem secum cognominis ducere; imo si secundariam coniugem emat nec eius cognomen sciat, illi cognomen sorte imponatur. C. Ibidem paulo infra sic: Dum Pater (inquit liber Y Li seu Rituum et Urbanitatum cap. Su hoen li, id est, matrimonii viri litterati Ritus) filium mittit ad excipiendam sponsam, ei propinando haec dicit: vade, excipe tuam coniugem ac vitae consortem. Prosequere statos Parentalis oedificii Ritus seu Ceremonias Cy; diligenter exemplo praei tuae coniugi ad eas defunctae Matri faciendas; virtutis viam assidue illam doce. Tum filius; parebo, inquit; sed unum dumtaxat vereor, ne tanto impar oneri futurus sim. Ceterum Patris iussa numquam oblivisci audebo. Pari modo dum Pater filiae suae iam iam nupturae valedicit, haec illi etiam commendat: cave, cave ne pecces; omnem cautelam et diligentiam adhibe; noli umquam sive mane sive vesperi soceri tui aut socrus mandatis adversari. Deinde Mater dando illi parvam fasciam seu cingulum, quo filiae latus circumcingit, et illi cingulo appendendo strophiolum, haec commendat: diligentissime et reverentissime te gere; a mane | |
|
usque ad vesperam tuo operi gnaviter vaca. Deinde coniux secundaria, dando illi prolixum cingulum, sic eam Patris et Matris nomine etiam admonet: haec Patris et Matris iussa reverenter excipe; mane et vespere ab omni culpa diligenter cave. Ista Parentum dona (cingulum et strophiolum) memor saepius respice. D. 2. Lib. Siao Hio cap. 5. §. 2. sic: Praefectus Vam Kou Imperante Familia Han hunc libellum supplicem Imperatori obtulit: Potissimus, inquit, humanae conditionis ordo est coniugium, utpote ex quo saepissime brevis aut longa vita promanat. Iam vero nimis cito iniri matrimonium videre est; antequam enim adolescentes et puellae no[ve]rint quale sit Patris et Matris munus, saepe iam habent liberos; hinc libidine effraenes fiunt, viam virtutis ignorant, et multi praecoce morte eripiuntur, etc. E. Ibidem sic Doctor Ven Chum: In coniugiis contrahendis spectare divitias, ista est barbarorum aut captivorum agendi ratio. Vir sa piens eorum Patriam non ingreditur. Olim Parentes sponsiet sponsae unam virtutem attendebant. Filium aut filiam nimis cito in matrimonium collocare, est docere homines virtutis despectum, innumerabilium concubinarum commercium, domus confusionem, etc. E. Ibidem sic Doctor Su ma ven kum: Quicumque filium aut filiam in matrimonium collocare meditatur, debet primo sponsi aut sponsae indolem ac virtutem, domesticamque istius Familiae disciplinam diligenter attendere et inquirere; non vero unis tantum divitiis vel honoribus inhiare; si enim sponsus sapiens sit, licet nunc pauper et abiectus, postea tamen clarus et dives forsitan evadet; contra, si sit insipiens, licet nunc dives et nobilis, postea tamen pauper et abiectus forsitan fiet. Deinde Familiarum augmentum aut decrementum etiam saepe ex uxoribus oritur. Si enim mulier ob suas momentaneas aut divitias aut honores in uxorem ducatur, illa, ut fieri amat, suis opibus aut honoribus tumida, maritum aspernabitur, socerum et socrum despiciet, sensimque crescente eius superbia, totam domum confundet. Insuper finge maritum fieri divitem et honoratum propter suae uxoris divitias et honores, numquid ille, si generosos spiritus gerat, inde erubescet? | |
|
E. Ibidem sic Doctor Hu: Dum filiam in matrimonium tradis, cura ut mariti Familia sit clarior tua; sic enim uxor reverentiam et cautelam erga maritum, socerum, et socrum servabit. Contra, dum filium matrimonio iungis, cura ut uxoris Familia sit obscurior tua; sic illa erga maritum, socerum et socrum se geret, ut uxorem decet. F. 3. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 3. sic: Sunt quinque, inquit liber Rituum cap. Nuy Ce seu domesticae regulae, mulierum genera, quae non debent in uxorem adscisci: primum: Mulier, cuius domus seu Familia nullam erga Parentes et superiores observantiam servat, non adsciscatur. Secundum: Cuius domus omni aequitate et morum honestate caret, non adsciscatur. Tertium: Cuius domus ob publicas scelerum poenas per multas generationes infamia laborat, non adsciscatur. Quartum: Cuius domus morbum contagiosum per multas generationes semper transmittit, non adsciscatur. Quintum: Natu maior filia, orbata Parente, non adsciscatur. G. 4. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 3. sic: Vir non disserat de internis domus rebus, nec mulier de externis. H. 5. Lib. Su xu che kiay tom. 14. in Libr. 1. Memcii cap. 2. Leam hoei van hia sic Memcius: Princeps Tay vam etiam voluptatem amabat; suam, inquam, uxorem Kiam singulari amore prosequebatur, ut refert liber Xi Kim seu Carminum sic: Regulus Yan Fou (id est Tay vam), cum in sua urbe Pin saepissime vexaretur et opprimeretur ab infestis gentis occidentalis excursionibus, statuit mutare sedem, suamque mentem Praefectis suis ac senioribus aperuit. Itaque appropinquante adhuc infestis armis hoste, iussit semel diluculo totam suam gentem equos festinanter conscendere, urbem relinquere, laxatis habenis iter celerare, longo ordine ripas fluvii occidentalis Cin et Cie decurrere, donec tandem deflexo parumper versus ad orientem cursu, perveniret ad radices montis Ki, ubi novam Regni sedem condidit. In hac autem praepropera fuga, unum maxime illi curae fuit ut suam secum uxorem Kiam deferret, atque ad cohabitandum simul in novis terris comitem inseparabilem secum haberet. Hinc ergo vides quod Princeps Tay vam multo uxorem suam amore prosequeretur. | |
|
I. 6. Lib. Xi Kim seu Carminum tom. Siao Ya oda Ta Ti sic de domestica concordia: Dum vir potest efficere, ut sua uxor amet concordiam, sicut cymbalista aut citharista amat symphoniam; utque mutuum amoris vinculum inter fratres natu maiores et minores arctissime intercedat, quasi foret cor unum et animus unus, tunc quam pulchra est tota istius domus species! Quam iucundi uxor et liberi, omnesque domestici! K. 7. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 3. sic: Sunt septem, inquit liber Rituum cap. Nuy Ce, uxorum eiiciendarum genera: scilicet Patri et Matri inobedientium, sterilium, adulterarum, invidarum, morbo contagioso infectarum, garrularum, praedatricium. Triplex tamen datur casus, in quo non sunt eiiciendae: Primus, siqua mulier initi matrimonii tempore Parentes habebat, et postea Parentibus orba, nullum habeat ad quem confugiat, non eiiciatur. Secundus, siqua triennalem luctum pro mariti sui Patre vel Matre una cum marito gesserit, non eiiciatur. Tertius, siqua prius pauper et vilis, postea dives et nobilis effecta fuerit, non eiiciatur. L. 8. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 3. sic: Cum Ritus, inquit liber Rituum cap. Nuy Ce, duxerint a matrimonio initium, ideo in explendo mariti et uxoris officio magna diligentia et cautela ponenda est. Dum domus exstruitur, dividatur in duo septa, exterius et interius, sive in anterius et posterius. Viri in exteriori, mulieres in interiori habitent. Media utriusque septi porta diligentissime claudatur. Sit ianitor qui hanc custodiat, et alii domestici qui res interioris [err. corr. interiores] septi curent. Vir sine causa interius septum non intret; nec mulier sine causa illo exeat. Pertica et fulcrum, in quo vestes appenduntur, non sit unum et idem pro viris ac mulieribus; imo uxor suas vestes nec in mariti pertica aut fulcro appendere, nec in eius corbe aut cista recondere, nec iisdem balneariis uti audeat. L. Ibidem paulo infra sic: Excepta parentandi aut exequias celebrandi occasione, vir et mulier manu immediate nihil sibi invicem tradant; sed virdum quidpiam mulieri tradit, illud in calatho, ex quo mulier ipsum accipiat, deponat. Si mulier careat calatho, uterque genu sectat; donum humi deponat vir, et inde illud mulier accipiat. Pro interiori et exteriori domus septo, non sit unuset idem | |
|
puteus, balnea, sedes; nihil a se invicem ex utraque parte commodatum postuletur. Viris et mulieribus non sint unius et eiusdem formae vestes interiores. Dum vir intrat gynaeceum, ravim non excitet, nihil digito monstret; noctu euntem lux regat, sine lumine non eat. Mulier si ob causam domo egrediatur, velo caput et faciem cooperiat; si noctu eat, lux euntem dirigat, sine lumine non eat. In via vir dextram, mulier sinistram teneat. M. 9. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 3. sic Confucius: Mulier debet esse viro subiecta; hinc non est sui iuris, nec potest de ulla re per se disponere. Triplicis generis habet sequelam, seu subiectionem: innupta Patrem, nupta maritum, vidua filium sequi debet. In nulla conditione ausit quidquam ex se agere. Eius imperia intra gynaecei limites coarctantur. Eius officia in solis victus rebus sita sunt. Quocirca mulier toto die in gynaeceo versetur; extra Patriae suae limites non tendat ad exequias; nihil ex sui unius arbitrio agat; nullum opus ausit sperare, a se sola perfici posse; illud alteri prius notum faciat; tunc manum illi admoveat. Nisi possit revera promissum implere, non ausit quidpiam promittere. Interdiu non excurrat ad exteriorem hospitum aulam; noctu sine lumine intra domum non eat, ut suam mulieris virtutem probe custodiat. N. 10. Lib. Siao Hio cap. 5. §. 2. sic Doctor Yen in sua domesticae disciplinae institutione: Uxor, utpote victus administratrix, tantum cibi et potus res, vestesque curet; nec in Regno ad regimen, nec domi ad negotia tractanda adhiberi debet. Si autem, illa ingenio, prudentia, rerum antiquarum ac modernarum notitia forte polleat, tunc virum quidem adiuvet, eiusque imbecillitatem roboret; sed gallinam mane cantantem non agat; alioquin mala sibi et marito suo accersura est. Sectio III. De fraterna Societate.Societas fraterna est quidam ordo inter fratres seniores et iuniores. Primo, Regulae fratrum communes iuxta sinas sic: | |
|
Prima: Fratres licet corpore disiuncti, sanguine tamen coniuncti, unum sunt. Unde non tantum in infantia, dum simul domi iocantur, comedunt, spatiantur, debent se invicem diligere; sed etiam postquam in matrimonio collocati sunt, debent eumdem amorem inter se retinere; nec sinere se a suis uxoribus ac liberis excaecari, ut eum diminuant aut dimittant; fratrum enim uxores cum sint inter se minus propinquae, facile illius diminutionem instillant; imo odia et inimicitias inspirant, ita ut aliquando fratres velut hostes se invicem tractent. Unde ab illecebrosis illarum verbis diligenter cavendum (A). Secunda: Fratres debent mutuum amorem prodere honore et auxilio reciproco; mutuos despectus cavere; et quamvis alteruter exhibitae reverentiae et amori remisse respondeat, non tamen propter hoc a suo officio debent desistere (B). Secundo, Regulae fratris senioris. Prima: Frater senior fratri iuniori amicitiam demonstret (C). Secunda: Frater senior debet fratris iunioris prosperitati congaudere, de adversitate dolere, eum adiuvare, erudire, opibus et honore augere, familiariter cum illo versari, nullam malam suspicionem habere, consiliorum suorum participem facere (D). Tertia: Fratrem iuniorem debet instruere, dirigere, hortari; benignitate, longaminitate, patientia fovere. Postea hic tanti beneficii memor gaudebit sibi fuisse eiusmodi fratrem seniorem (E). Tertio, Regulae fratris iunioris. Prima: Reverentiam et obsequium praestet fratri seniori; et id quidem officii in futurum non differat; quia cum aetas et vita adeo festine praetervolet, futurum forte non dabitur (F). Secunda: Fratri aegrotanti assistat; de salute, etiam dum valet, eum quandoque interroget; saepe cum illo debita urbanitate ac reverentia versetur. Iuxta varias anni tempestates primorum fructuum aliarumque rerum munuscula fratri mittat (G). Textus Librorum.A. 1. Lib. Siao Hio cap. 5. § 2. sic Doctor Yen in sua domesticae disciplinae | |
|
institutione: Habito homine, tunc maritus et uxor; habito marito et uxore, tunc Pater et Mater; habito Patre et Matre, tunc fratres seniores et iuniores habentur; ab his tribus tota domus consanguinitas, novemque consanguinitatis gradus, in serie ascendente et descendente comprehensi dependent. Idcirco in quintuplici humanae conditionis ordine illi tres potissimum suspiciendi sunt. Fratres quidem corpore disiuncti, sed sanguine coniuncti, unum sunt. Dum adhuc puelli sunt, modo Pater aut Mater hunc dextra, illum sinistra ducit; modo paternae aut maternae vestis oram, hic anteriorem, ille posteriorem trahit; eadem illis mensa ad edendum, eaedem vestes ad induendum, eaedem artes ad discendum, idem locus ad spatiandum; et quamvis aliquando illorum nonnulli sint turbulenti aut perversi, non possunt tamen se invicem non diligere. Postea vero cum viri effecti sunt, tunc suam quisque uxorem ac liberos singulari studio diligere incipit; et quamvis optima et candida indole sint praediti, mutuus tamen illorum amor non potest non esse paulo remissior. Deinde quia fratrum uxores sunt minus propinquae quam fratres inter se; si mariti sinant illas mutuum fratrum consanguinitate propinquissimorum amorem regere, perinde erit ac si vasi quadrato rotundum operculum imponere volueris; quod certe cohaerere non potest. Itaque illi dumtaxat fratres intime se invicem diligentes, qui non sinunt cor suum illecebrosis uxorum suarum verbis immutari, possunt hoc malum declinare. A. Ibidem sic Doctor Lieu kay kum tu suos liberos instruebat: Olim defunctus meus Pater in servanda domus disciplina exactissimus erat. Primo cuiusque mensis die, et decimo quinto, postquam omnes filii ac nurus, aliique domestici ad inferiores aulae gradus debitam reverentiam exhibuerant, ipse sublatis manibus ac vultu parum demisso: audite, inquiebat, defuncti Patris mei monita ac praecepta. Germani fratres inter se nihil aliud quam mutuum amorem ac demissionem spirare debent; quia vero subinde praebent aures suis uxoribus ex diversa domo in unam et eamdem collectis, quae certatim aliorum vitia carpunt, sensimque odia et inimicitias instillant, hinc fit ut ipsi depravato earum amore abrepti, privata studia foveant, aequitatem spernant, dissensiones moveant, divisa domo a | |
|
se invicem recedant, et quandoque tamquam fures, aut hostes se mutuo spectent. Et unde hoc malum, nisi ex vobis, o nurus? Nonnullos quidem firmiori corde praestantes, qui non sinunt se a suis uxoribus emolliri atque excaecari, maritos reperire est; sed ego plurimos ab iis emollitos, atque excaecatos vidi. Num forte vos vultis sic agere? Ite igitur, et in vestra cubicula vos recipite, ac diligentissime cavete, ne unum verbum quod filialem observantiam laedat, proferatis. Eiusmodi monitorum beneficio nostra stirps Kay huc usque potuit indivisam omnium fratrum sine ulla discordia cohabitationem retinere, seque omnino integram conservare. B. Ibidem sic Doctor Cham ex pago Hem Kiue: Dum liber Xi Kim dicit: Fratres se invicem diligentes, caveant ne videantur non se diligere, vult dicere: fratres mutuum amorem ita debent inter se fovere, ut mutuas inimicitias et despectus non concipiant nec addiscant. Communis hominum aegritudo est, ut dum vident eos, quos reverentur et amant, suae reverentiae et amori non respondere, mox desistant. Unde sit ut inceptum beneficium optato fine privetur. Vos nolite hoc discere; vestrae reverentiae et amoris partes explete, et nihil aliud curate. C. 2. Liber Siao Hio cap. 2. §. 6. sic primarius Regni Praefectus Yen: Quamvis sit solitus honestatis ordo ut Rex imperet, subditus obtemperet; Pater misereatur, filius obsequatur; frater senior iuniorem amet, iunior seniorem honoret; maritus sit concors, uxor blanda; socrus clemens, nurus obediens; si tamen Rex imperando, rectae rationi nihil contrarium cupiat; subditus obtemperando, animum non distrahat; Pater miserando, documenta non omittat; filius obsequendo, consilia suggerat; frater senior amando, amicitiam adiungat; frater iunior honorando, obsequia praestet; maritus concors, aequitate praeluceat; uxor blanda, castitate praecellat; socrus clemens, monita audiat; nurus obediens, hilaritatem praeferat: tunc demum istud erit absoluta honestatis perfectio. D. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 21. in Libr. 2. Memcii cap. 3. Van cham xam sic discipulus Van Cham Memcium interrogat: Iam vero cum sic hilari vultu Princeps Xun alloqueretur fratrem suum iuniorem Siam, | |
|
numquid sciebat illum sibi mortem inferre voluisse? Sciebat, inquit Memcius; sed sic benigno hilarique vultu eum alloquebatur, quia frater fratrem amabat; si enim fratrem suum Siam videbat tristem, cum eo tristabatur; si hilarem, cum eo laetabatur. Ibidem paulo infra sic: Frater dignitate et opibus potens, cum velit familiari fratris consuetudine uti, statim cupit illum honoribus illustrem reddere; cumque velit fraterno amore fratrem diligere, statim cupit illum divitiis locupletare. Ideo Imperator Xun fratrem suum iuniorem Siam statim constituit Regulum Regni Yeu Pi, ut honore illustris, et divitiis locuples esset. Si enim in vili et paupere conditione privatus vixisset, quomodo Imperator Xun potuisset familiari eius consuetudine perfrui, et fraterno amore eum diligere? Ecquae familiaritas, amor, amicitia possit esse inter plebeium, et nobilem? Inter pauperem et divitem? Te rursus ausim, inquit discipulus Vam Cham, Magister, interrogare? Eccur nonnulli evulga[ve]runt istum Siam a fratre Xun fuisse relegatum? Princeps Siam, inquit Memcius, quamvis honorariam Reguli dignitatem possideret, liberam tamen sui Regni administrationem non habebat; sed Imperator identidem ad res istius Regni componendas mittebat praefectum, qui vectigal, et ea omnia quae ad Reguli sumptus honorificamque sustentationem essent necessaria, a populo affatim subministranda curaret. Idcirco nonnulli evulga[ve]runt illum fuisse relegatum. Deinde hoc fraeno coercitus Princeps Siam non poterat populum vexare, aut iniustitia opprimere. Ceterum quamvis hoc fraeno fratrem suum coercuit, non eo tamen id fecit, quod illum minus diligeret; sed quia vehementer optabat illum saepius apud se videre, ideoque ut assidue posset sublato omni impedimento venire, illum Regni administratione non oneravit. Hinc antiquus liber ait: Quod attinet ad Regulum Regni Yeu Pi, non expectabat praefixum tempus, quo alii Reguli ad curiam veniebant; sed quotiescumque se offerebat occasio aut negotium, Imperator Xun illum tamquam regiminis consortem ac socium advocabat, et ad colloquium familiare admittebat. E. 4. Lib. Su xu che kiay tom. 20. in Libr. 2. Memcii cap. 2. Li leu hia sic Memcius: Si Pater aut frater natu maior, mediam virtutis viam | |
|
sectantes, ille filium, hic fratrem iuniorem ab ea aberrantem direxerint; si ingenio et industria praestantes, ille filium, hic fratrem iuniorem istis carentem benigne ac patienter instruxerint, numquid postea iste filius eiusmodi Patrem, et iste frater iunior eiusmodi fratrem seniorem se habuisse lactabitur? Contra, si nec eos dirigant nec instruant: tunc illorum virtus et industria, ab horum vitio et ignorantia, quamcumque fingas diversitatem, mihi certe ne uno quidem digito videtur distare. F. 5. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 6. sic Confucii discipulus Tsem Tsu: Filius qui non valet filiali observantia Parentum animum exhilarare, non ausit externorum societatem inire; et frater qui non valet fraterno obsequio fratrum amorem sibi conciliare, non ausit remotorum benevolentiam quaerere. … Intra 100. annos, quibus hominis vita concluditur, cum et pueritia et morbi et senectus occurrant; vir sapiens memor irrevocabilis temporis, mature suas filii et fratris iunioris partes explere conatur. Parentibus enim mortuis, quamvis velit, quomodo tunc possit debitum iis obsequium praestare? Sic et sexagenarius, aut septuagenarius quamvis velit, quomodo tunc possit fratres seniores debito honore colere? Numquid illud est quod proverbio dicitur: datur tempus, in quo nec debita erga Parentes obsequia, nec debitus erga fratres seniores honor deferri potest. G. 6. Lib. Siao Hio cap. 6. §. 2. sic: Regnante Hien nim Imperatore Familiae Cin, morbi pestilentes grassabantur. Cuidam viro, nomine Yu Quen, duo fratres seniores iam obierant, et tertius frater senior periculose decumbebat. Parentibus et aliis omnibus aufugientibus ob aeris petilentiam, ipse solus Yu Quen permansit ad inserviendum fratri seniori aegrotanti; et postquam per multum tempus diu noctuque ei inserviit, tandem convaluit. G. Ibidem sic: Duo fratres Chun et Cim amore inter se coniunctissimi, cum iam sexagenario maiores fuissent creati supremorum tribunalium praesides, etiam vel tunc frater iunior Cim mane et vespere de fratris senioris salute inquirebat, adducens secum omnes suos liberos ac nepotes; nec nisi iussus, sedere audebat. Si frater senior vespere suum reditum tardabat, coenare sine illo non audebat, | |
|
expectans donec rediret. Propria ipse manu bacillos comestorios et cochlear in mensa illi offerebat, cibos praegustabat, non comedebat nisi iussus. Quin imo dum prius in urbe Su cheu Gubernatorem agebat, singulis quatuor anni tempestatibus, aliquod novorum fructuum aut escarum munus ad fratrem in Curia degentem semper mittebat; nec prius ipse ex istis novis fructibus aut escis, quam ad fratrem misisset, aliquid degustabat aut comedebat. Denique quamvis viri et mulieres consanguinei et affines numero centum et amplius, unam omnibus communem culinam haberent, nullum tamen verbum dissonum aut contentiosum domi audiebatur. Sectio IV. De Herili Societate.Societas herilis est quidam ordo inter Herum et famulum. Primo, Regulae Heri iuxta Sinas sic: Prima: Herus diligenter servet honestatis Ritus, ac Regni leges. Suum cuique officium apposite distribuat; suum cuique opus studio se committat, urgeatque ut rite perficiatur (A). Secunda: Accurate ineat sumptuum rationem; acceptum cum expenso conferat; iuxta maiores aut minores domus facultates vestitum ac victum famulis dispenset. Funebrium ac festivorum Rituum sumptus iuxta honestatis leges limitet. Arceat omnem prodigalitatem ac luxum; semper tantillum residui ad occurrendum inopinae penuriae reservet (B). Tertia: Fidelibus servis stipendia augeat. Servos fraudulentos, mendaces, furantes, detractores, discordiarum satores, turbulentos eiiciat. Expleto servitii tempore, volentibus abire acquiescat. Famulas, quae a teneris annis diligenter inservierunt, in matrimonium collocet (C). Secundo, Regulae famuli sic: Prima: Famuli et famulae summo mane surgant. Manus, os, faciem lavent; vestes decenter induant; lectos sternant; cubicula et aulam verrant; sedes disponant; omnia componant. Unusquisque diligenter suo vacet officio (D). | |
|
Secunda: Vocanti prompte respondeant. Modestiam, attentionem, reverentiam servent (E). Tertia: cum Herus aliquid donat, famulus non debet illud recusare (F). Quarto: Famuli nihil debent ex suo arbitrio facere; sed in omnibus Heri voluntatem inquirere (G). Quarta: Accurata sui officii adimpletione, et sua diligenti opera delectent Heri cor, oculos, aures. Occurrenti Hero prompte assurgant (H). Textus Librorum.A. 1. Liber Siao Hio cap. 5. §. 2. Sic Doctor Su ma ven kum: Paterfamilias in regendis suis liberis, fratribus, famulis aut domesticis diligenter honestatis Ritus ac Regni leges servet; suum cuique officium accurate distribuat; [B] suum cuique opus faciendum committat, urgeatque ut exacte compleatur. Maximam sumptuum rationem habeat; acceptum cum expenso studiose conferat. Iuxta maiores aut minores domus facultates, vestitum et victum unicuique convenientem dividat. Consuetae aut Parentalium aut convivalium Rituum expensae suas habeant determinatas leges ac serventur, atque iuxta has temperentur. Variis advenientium negotiorum sumptibus diligenter invigilet ac prudenter prospiciat. Prohibeat et arceat omnem prodigalitatem ac luxum. Tantillum residui ad inopinae penuriae succurrendum semper oportet reservare. B. 2. Lib. Kia li seu Rituum domesticorum tom. 8. §. Kia Cham idem habetur, quod hic supra num. 1. Idem nempe textus. C. 3. Lib. Sim li ta ciuen tom. 19. artic. Kiu kia tsa y sic Doctor Su ma ven kum: Herus suis famulis fidelibus, sinceris, officii alicuius capacibus maiora assignet stipendia; et post hos sequantur ii, qui sunt industrii et habiles. Qui autem sunt addicti fraudibus, mendaciis, dolis; qui iustitiam transgrediuntur; qui suis pravis cupiditatibus indulgent, qui furantur; qui clam Heri potestatem aut nomen usurpant; qui superiores offendunt, eos domo expellat. Postquam famulae impleverunt sui servitii tempus, si velint abire, illis | |
|
concedat facultatem; quae vero diuturno tempore fuerunt diligentes, rarasque culpas commiserunt, illas adiuvet, et in matrimonium collocet. Fraudulentas, bilingues, simulatrices, detractrices, susurratrices domo expellat. Quae frequenter furantur aut clam aliquid surripiunt, expellat. Quae sunt vagae, immodestae, irreverentes, expellat. Quae sunt inobedientes, inconstantes, vanae, expellat. D. 4. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 1. sic: Famuli et famulae ad primum gallicantum surgant; manus et os lavent; vestes decenter induant; lectorum cervical et culcitram colligant; cubicula, aulamque interiorem aqua aspergant ac verrant, sedes rite disponant. Unusque diligenter suo vacet officio. E. Ibidem infra sic: Natu minores inserviendo maioribus, et famuli Heris servent etiam leges, quas filii coram Patre et Matre, ac nurus coram socero et socru servare debent; id est, Hero vocanti prompte et reverenter respondeant; coram illo exactam modestiam, attentionem, reverentiam servent. Nihil inurbanum, nihil indecens agant. F. 5. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 4. sic: Quidquid aut Magister discipulo, aut senior iuniori, aut Herus famulo donat, non ausit illud recusare et reiicere. G. 6. Lib. Sim li ta ciuen tom. 19. artic. Kiu kia tsa y sic Doctor Su ma ven kum: Omnes famuli et famulae in quavis re sive parva, sive magna non possunt quidquam ex suo arbitrio facere; sed debent Heri voluntatem inquirere, et iussa capessere. H. Ibidem sic: Omnis filius Patri et Matri inserviendo, debet illorum cor seu animum exhilarare, illorum voluntati acquiescere, illorum oculos et aures oblectare, tranquillam illorum habitationem reddere, illorum victum sincero studio curare. Famuli erga Heros, et plebs erga Magistratus eodem modo in illorum servitio se debent gerere. Ibidem sic: Famuli et iuniores vespere et mane interrogent de salute et valetudine Herorum et seniorum. Si sedeant, dum Herus aut senior transit, statim assurgant. Si equitent et illis in via occurrant, ex equo descendant, donec transierint. | |
CAPUT II. De Familiae Possessionibus.Sectio I. De Possessionibus immobilibus.Possessiones sunt id, quo unaquaeque Familia potest commode vivere (A). Possessiones, aliae sunt immobiles, ut praedia et domus; aliae mobiles, ut fructus, animalia, pecunia, vestimenta. Hic de immobilibus; in sequenti Sectione de mobilibus agemus. Primo, Leges praediorum iuxta Sinas sic: Illae olim ita praescriptae fuerunt: Sex cubiti faciunt unum passum; centum passus in longum tantum, faciunt unum Meu seu parvum iugerum; centum passus in longum et latum faciunt unum Fu, seu magnum iugerum. Trecenti passus in longum tantum, faciunt unum Uo, seu stadium Sinicum (stadium Sinicum communi et ordinario nomine vocatur Li); trecenti passus in longum et latum faciunt unum Cim, seu stadium quadratum, vel unam portionem terrae aut figuram, cuius singula latera continent centum passus (B). Iam vero, uti praescribitur, debent unicuique Patrifamilias designari centum parva iugera, seu decem magna iugera ad arandum. Si sit diligens Agricola, colliget fructus sufficientes ad alendas novem aut octo personas; si sit paulo remissior, ad alendas septem aut sex; si adhuc sit remissior, saltem colliget fructus sufficientes ad alendas quinque (C). Deinde agrorum limites, viae, divisiones sint exactae (D). Olim limitum ordo hic habebatur: inter centum parva iugera, id est, inter decem magna iugera, portionem scilicet unius Patrisfamilias, fiebat canalis largus et profundus duobus cubitis, cui adiacebat parvus trames. Inter singulas decem huiusmodi terrae portiones, fiebat canalis largus et profundus quatuor cubitis, cui adiacebat paulo maior callis. Inter singulas centum praedictas portiones, fiebat canalis largus octo cubitis, cui adiacebat paulo adhuc latior semita. Deinde inter singulas mille | |
|
portiones fiebat canalis largus et profundus sedecim cubitis, cui adiacebat adhuc latior via. Denique inter singula decem millia eiusmodi portionum aderat fluvius, cui omnes isti canales coniungebantur, et ad fluvium via regia adiacebat (E). (Nota: Isti antiqui cubiti erant longe minores recentibus). Sed quod maxime conducit ad rem agrariam, opportunum arandi, serendi, expurgandi, metendi tempus non debet negligi aut praetermitti; atque ita famis periculum evitabitur (F). Secundo, Regulae domuum, iuxta eosdem Sinas sic: Domus aedificanda debet dividi in exteriorem et interiorem, seu in anteriorem et posteriorem partem; et inter utramque sit porta bene clausa; posterior mulieribus, anterior viris serviat (G). Praeter centum parva terrae iugera, quae unicuique Patrifamilias adscribenda sunt ad arandum, illi designentur alia quinque, seu 500. passus quadrati pro domus loco, situ, aedificatione; et intra hos 500. passus, circum domus parietes, plantentur mori ad alendos bombyces pro vestibus conficiendis (H). Deinde pro diversa cuiusque dignitate, domus aula sit altior, aut humilior. Imperatoris aula interior sit novem cubitis altior, quam prima in ingressu, seu atrium; Reguli, septem; primarii Praefecti, quinque; Doctoris, tribus (I). Denique amplitudo domus, ornatus, spatium, iuxta cuiusque hominis conditionem ac gradum, praescribitur (K). Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Lib. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic: Regulus Ven Kum interrogavit Memcium de recta gubernandi ratione. Sic illi Memcius: in regno id, quod maxime spectatur, est populus; quod maxime populus spectat, est victus; victus ex re agraria; unde res agraria, quam populus tam continuo et indefesso labore urget ac promovet, non est remisse curanda aut parvi pendenda. Itaque si velis optimam regendi populi tenere normam, debes potissimum satagere, ut ille habeat semper, unde commode vivat, unde vescatur, unde vestiatur, et ubi tranquille habitet, etc. | |
|
B. 2. Lib. Li Ki seu Rituum tom. 3. cap. 5. Vam chi, sic Interpres Chin Hao: Centum passus in longum tantum, faciunt, etc. Ut supra in contextu. C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 22. in Libr. 2. Memcii cap. 4. Van cham hia sic Memcius: Populares isti viri, qui munus aliquod apud Praefectos gerebant, ideoque arare non poterant, accipiebant in stipendium centum parvorum iugerum, vicarium agriculturae ab ipsis exercendae fructum, nempe sicut ceteri agricolae, quibus dabantur ad arandum centum parva iugera. Sed quia fructus et messis, quae ex agricultura colligitur, non una et eadem est; siquis enim centum iugerum colonus, diligenter stercoret illa sua 100. parva iugera, strenuumque primae notae agricolam agat, potest optime ex eorum fructibus alimenta novem; si sit paulo remissior, octo saltem personis subministrare. Agricola secundae notae paulo diligenter [err. corr. diligentior], septem; paulo remissior, sex hominibus potest alimenta procurare ex suis centum iugeribus. Denique infimae notae agricola, potest ad minimum quinque personis ex aratione suorum centum iugerum congruam sustentationem suppeditare. Idcirco non unum, et idem aequaleque erat stipendium popularium istorum virorum, qui levi aliquo officio apud Praefectos fungebantur; sed iuxta maius aut minus munus, quod unusquisque gerebat, illi assignabatur diligentioris aut negligentioris agricolae centum iugerum fructus. D. 4. Lib. Su xu che kiay, tom. 17. in Lib. 1. Mencii cap. 5. Tem ven kum xam sic Memcius: Pii benignique regiminis grande opus primo inchoandum est a delineatione limitum, quibus singuli agri et singula iugera distinguantur. Si enim nec canales, nec viae transversae a septentrione ad meridiem, et ab oriente ad occidentem; nec aggeres terminales arborum plantatione fuerint definiti ac discriminati; protinus nec quadrata agrorum iugera erunt aequalia, fraudulentioribus nempe atque valentioribus agricolis partem ex conterminis aliorum agris sibi surripientibus; nec frugum tributa erunt aequa, avaris nempe Praefectis longe plus aequo exigentibus. Propterea immites illi Principes, principumque Ministri alienum sudorem exsugentes, hanc limitum delineationem negligunt, atque | |
|
oderunt. Recte igitur constituta limitum delineatione, tunc agri habent suam fixam divisionem; nec principibus, nec Praefectis ullus relinquitur furandi locus. E. 5. Lib. Su xu mum yn tom. 11. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic: Hic olim limitum ordo habebatur, etc. Ut supra in contextu. F. 6. Lib. Su xu che kiay tom. 23. in Lib. 1. Memcii cap. 1. Leam hoei vam xam sic: Boni regiminis radix, et quaedam quasi rudimenta sunt haec: statis rei agrariae, v. gr. arandi, serendi, evellendi, metendi temporibus non est ponendus obex aut mora; atque ita tanta frugum ubertas ubique redundabit, ut non possint omnes consume victu. Deinde non est permittendum, ut retia tenuibus foraminibus contexta in lacus, stagna, piscinas iaciantur; tunc tanta piscium copia affluet, ut non possint omnes esu consumi. Insuper opportuno tantum sub hiemem tempore, ut facilius arbores amputatae repullulare possint, in sylvas immittenda est securis; tunc tanta lignorum abundantia semper suppetet, ut non possint omnia usu exhauriri. Cum igitur et fruges et pisces et ligna ita abundabunt, ut non possint omnia usu consumi, tunc populi sine querela et indignatione suos vivos alent, et suis mortuis parentabunt. Ubi autem populi sine querela et indignatione suos vivos alunt, et suis mortuis parentant, ibi habetur boni regiminis radix, et primum rite componendi imperii principium, nempe populorum communis erga suum principem amor. Quo posito optimae leges sine difficultate possunt sanciri, et optima tradi civilis disciplinae documenta. G. 7. Lib. Li Ki seu Rituum cap. Nuy Ce, seu regulae domesticae sic: Ritus suum traxere principium a cura singulari, quae ad contrahendum matrimonium adhibita est. Hinc dum domus exstruitur, dividitur induc septa, etc. Ut supra in contextu. H. 8. Lib. Su xu che kiay, tom. 19. in Lib. 1. Memcii cap. 1. Leam hoei vam xam sic Memcius, instruens Regulum Hoei Vam de arte regendi: Praeter 1000. passus terrae quadratos, seu centum parva terrae iugera, quae de more uni agricolae seu Patrifamilias attribui debent ad arandum, designentur alii 500. passus quadrati, seu quinque parva iugera pro domus loco et aedificatione. Intra hos 500. | |
|
passus quadratos, circa domus parietes serantur aut plantentur mori ad alendos bombyces; tunc quinquagenarii, qui calidioribus vestibus indigent, habebunt unde serico vestiantur. Deinde in alendis gallinis, nefrendibus, canibus, suibus, tempus incubandi ovis, et foetus concipiendi non praetermittatur; tunc septuagenarii, qui fortiori alimento indigent, habebunt unde vescantur carne ad saturitatem. Insuper cum unus agricola centum parva terrae iugera colere debeat, si opportunum arandi, serendi, evellendi, metendi tempus ei non surripiatur aut impediatur, tunc quaelibet Familia abunde habebit, unde famem semper vitet. His positis, facillima postmodum erit morum institutio. I. 9. Lib. Li Ki seu Rituum tom. 5. cap. 10. Li Ki sic: Sunt quaedam res, quae per suam altitudinis diversitatem indicant altiorem aut humiliorem nobilitatis ac dignitatis gradum; v. gr. interior Imperatoris aula debet esse novem cubitis altior, quam pavimentum ad gradus positum; Reguli, septem; toparchae, quinque; Doctoris, seu Litterati primae classis, tribus. K. 10. Libr. Ta mim hoei tien tom. 62. sic: In principio huius imperii (nempe Ta Mim) sic exiit decretum: vestes, pilei, cingula, domus, equorum sellae pro Magistratibus et plebe iuxta cuiusque nobilem aut ignobilem conditionem debent habere suae diversitatis leges. Superiores quidem possunt uti iis, quae inferioribus permittuntur; sed non possunt inferiores uti iis, quae superioribus conceduntur. Idem permittitur Praefectis, qui officio defuncti sunt, ac iis qui officio funguntur. Deinde liberi ac nepotes, quorum Pater vel Avus in Magistratu obiit, modo tamen non fuerit ob delictum depositus, possunt Patris vel Avi aedes habitare, vestituque, curru et equis uti. Mandarini autem actu officium exercentes, singuli iuxta suum gradum, etc. In vestibus, vasis, domibus non liceat depingere, elaborare, sculpere antiquorum Imperatorum, Imperatricium, virorum sapientium, aut aliorum res gestas vel facta; nec solis, lunae, draconis, aquilae, leonis, monocerotis, elephantis et eiusmodi figuras. Ibidem pro domibus Imperator Hum Vu sic statuit anno sui imperii 26.: Non licet Mandarinis, in domuum aedificatione | |
|
voluptatis monticulos seu rupeculas cum retortis cuspidibus erigere, nec duplicem tectorum oram protendere, etc. Reguli Kum et Heu possunt pro anteriori domus parte construere septem aut quinque Aedificia cum novem cubiculis, et idem pro media aula; pro vestibulo tria aedificia cum quinque cubiculis; portas auro, vernice, minio, cerussa et animalium figura depingere, etc. Supra domos fastigium apponere lateritias seu testaceas animalium figuras; trabes exornare, etc. Pari modo ibidem praescribitur forma, amplitudo et ornatus domuum pro Mandarinis primi, secundi, tertii, quarti, quinti, sexti, septimi, octavi, noni ordinis. Deinde sic: Plebs potest tantum habere tria aedificia cum quinque cubiculis; nec ornatus trabium, et multiplex pictura illi permittitur. Rursus hoc fuit praescriptum: Emeriti Magistratus in curia degentes, qui pro domus loco amplum situm habent, possunt retro domum relinquere vacuum terrae spatium decem orgias, et ab eius lateribus hinc et hinc, quinque. Qui autem iam antiquas sedes habitant, non habentes situm amplum, possunt tantum more pristino eas habitare, nec ipsis licet populi fundum arripere ad relinquendum aliquod vacuum terrae spatium, etc. Sectio II. De Possessionibus Mobilibus.Possessiones mobiles maxime versantur circa animalia, fruges, vestimenta, instrumenta, vasa, pecuniam. Pauca de singulis iuxta Sinas sic: Primo, De domesticis Animalibus. Domi alantur gallinae, porci, et alia animalia, v. gr. quinque gallinae, duae sues. Tempus incubandi ovis, et foetus concipiendi non praetermittatur (A). Animalia non mactentur nisi ob causam particularem, v. gr. ad alendos senes septuagenarios, utpote qui carnibus indigent; ad tractandos hospites, ad exhibendum cultum spiritibus, ad parentandum progenitoribus defunctus. Et sic necessaria ad vitam subsidia semper domi affatim suppetent (B). | |
|
Secundo, De frugibus. Fructus praecoces non excerpantur; fruges immaturae non metantur, pisces nondum adulti non capiantur (C). Habeatur semper aliquid residui ad vitandam tempore sterilitatis famem. Arbores sub hiemem, ut facilius repullulare possint, amputentur (D). Orizae, quatenus melioris aut deterioris, pretium maius aut minus statuendum (E). Tertio, De vestimentis. Bombyces alantur ad vestes conficiendas pro senioribus, qui calidiori vestitu indigent (F). Pueri serico non vestantur, nec vestem interiorem exterioremque gossipio fartam gerant, utpote nimis calidam (G). Deinde vestium forma tum pro vestitu ordinario, tum maxime pro funebri luctu determinatur. Item vestitus diversitas iuxta cuiusque personae conditionem praescribitur. Vide textus (H). Insuper varia insignia pro Principum et Magistratuum vestibus sic praescribuntur: in Imperatoris veste dracones; in Reguli veste, figura alba et nigra instar bipennis; in primarii Praefecti veste, figura alba et caerulea instar geminae litterae巳 sibi invicem oppositae depingantur. Doctoris vero vestis exterior, sit caerulea; interior, crocea seu subrubra. Deinde in Imperatoris pileo vel corona sint duodecim serta vittarum; in Reguli pileo, novem; in Praefecti primae classis pileo, septem; in Praefecti secundae classis pileo, quinque; in Doctoris pileo, tria (I). Sic etiam nunc diversae aves in aulicis ordinariis Praefectorum politicae disciplinae, et diversae ferae in aulicis ordinariis militarium Ducum vestibus depictae et elaboratae, diversique uniones aut gemmae in apice pilei cernuntur. V. gr. Reguli Kum, Heu, Pe, et Generi Imperatoris gerunt in ordinaria veste aulica ab una parte elaboratam quamdam monocerotis speciem, dictam Ki Lin, et ab altera parte extraordinarii animalis, dicti Pe Ce, figuram. Primae et secundae classis Praefecti civiles, in aulicis vestibus gerunt ab una parte ciconiae speciem, et ab altera avem phasianam; tertiae et quartae classis, ab una parte pavonem, ab altera anserem sylvestrem; quintae classis, duas albas aves, dictas Hien; sextae et septimae classis, ab una parte avem fluviatilem, dictam Lu Su, et ab altera speciem sylvaticae gallinae; octavae et nonae classis, ab una parte coturnicem, id est, in anteriori parte vestis, et ab altera, | |
|
id est, in posteriori parte alium passerculum; vel binam coturnicem, et binum passerculum. Praefecti autem militares primae et secundae classis in vestibus aulicis ordinariis gerunt leonem; tertiae et quartae classis, tigrem et leopardum; quintae classis, geminum ursum; sextae et septimae classis, animal instar parvae tigridis; octavae, geminum Rhinocerotem; nonae, geminum equum marinum; vel octavae et nonae classis, Rhinocerotem ab una parte, et equum marinum ab altera (K). Quarto, de Instrumentis et vasis. Quae ad hominis usum sunt necessaria, est culinae supellex, rei agraria instrumenta, venditionum et emptionum vasa, et alia eiusmodi (L). Antiqui Sapientes postquam rite animadverterunt ac distinxerunt rerum figuras: tunc vasa, pondera, instrumenta, mensuras ad procurandam hominum utilitatem instituerunt. Deinde ut continuatum illorum laborem omnis ventura posteritas exciperet, circinum, libellam, normam, perpendiculum, quibus res circulares, planae, quadratae, erectae sine errandi periculo fierent, confecerunt (M). Huc etiam referuntur dapes, dapum lances, convivii fercula, quae iuxta cuiusque conditionem praescribuntur (N). Item quoad curules et sellas gestatorias; quoad umbellas; quoad equorum sellas et lora; quoad lecti cortinas, seu siparia; quoad vasa domestica, sedes, vini pocula et scyphos: praescripta horum omnium vel forma, vel materia, vel ornatus specialibus etiam Statutis habentur; v. gr. iuxta diversam uniuscuiusque personae conditionem, gradum, dignitatem prohibendo vel permittendo materiam auream, argenteam, sericam; ornatum talis figurae, talis coloris, etc. (O). Praeterea antiqui adhibuerunt, seu assumpserunt fistulam Musicam, dictam Hoam Chum, de qua infra, longam 90. partibus, primo ad examinandas et determinandas mensuras sic: Huius fistulae decem partes faciunt unum digitum; decem digiti, unum cubitum; decem cubiti, unam orgiam seu perticam; decem perticae, unum Yn, seu maximam mensuram. Secundo, ad examinandos et determinandos numeros seu vasa per numeros sic: Praedicta fistula potest capere 1200. granula milii; haec 1200. granula faciunt unum Yo, seu minimum vascillum; decem Yo faciunt unum Ho, seu pugillum; decem Ho | |
|
faciunt unum Xim, seu scutellam; decem Xim faciunt unum Teu, seu congium vel sextarium; decem Teu faciunt unum Xe vel Ho, seu unum grandem modium. Tertio, ad examinanda et determinanda pondera sic: Illa 1200. milii granula, quae sunt capacitas praefatae fistulae, faciunt unum Yo, ut dictum est; unum Yo facit 12. Chu, seu 12. denarios; viginti quatuor Chu, seu denarii faciunt unum Leam seu unciam; sedecim unciae faciunt unum Kin, seu libram; triginta Kin, seu librae faciunt unum Kiun; quatuor Kiun faciunt unum Xe vel Tan, id est, maiorem unius hominis sarcinam (P). Quinto, De pecunia. Domus expensae nec avare, nec prodige sunt faciendae (Q). Ab initio imperii sinici in usu fuerunt, uti et nunc ad huc sunt, quidam quadrantes cuprei (olim stannei etiam, et ferrei fuerunt, etc.) rotundi, cum foramine quadrato in medio ad inferendum concatenationis filum (R). Animadverte autem Sinas non uti moneta argentea, sed fuso argento, quod secant in frustula, prout quotidianus usus exigit; sicuti etiam illud liquando formant in diversa frusta maiora vel minora absque ulla nota, aut insigni Principis. Unde hoc argentum varium est; aliud nempe omnino purum, quale datur pro tributo regio; aliud plus vel minus mixtum alio metallo, quod bellissime distinguunt Sinae; et cuius rei habetur maxima ratio in contractibus venditionis, emptionis, locationis, etc. Deinde apud Sinas nullus est auri usus pro commercii pretio, seu negotiationis, sed ipsum aurum est merx. Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 25. in Libr. 2. Memcii cap. 7. Cin sin xam sic Memcius: Sed qua ratione Princeps Ven Vam in alendis sui Principatus senibus excellebat? Princeps Ven Vam dum olim in sua regia Ki, parvum adhuc Principatum possidebat, unicuique agricolae, seu Patrifamilias quinque parva terrae iugera pro domus loco et habitatione distribuebat, et circum domus parietes iubebat plantari moros, ex quarum soliis mulieres alebant bombyces. Hinc senes abunde habebant ex quo sericas sibi vestes conficerent, et se a frigore tuerentur. Deinde iubebat, ut unaquaeque Familia quinque | |
|
gallinas, et duas sues aleret; nec tempus incubandi ovis, et nefrendes pariendi negligeret. Hinc senes abunde habebant carnes ad vescendum. Praeterea unicuique Patrifamilias aranda centum parva terrae iugera partiebatur, maximeque curabat, ut haec a robustioribus diligenter colerentur. Hinc Familia constans 8. personis, poterat a famis metu eximi. Vide etiam praecedentem Sectionem in textibus num 8. litteram H. B. 2. Lib. Su xu che kiay tom. 25. in Libr. 2. Memcii cap. 7. Cin sin xam sic Mencius: Ut populus ex rerum abundantia non labatur in intemperantiam, Princeps debet certas leges pro earum usu sancire: unde tempus praescribat rebus utendi; v. gr. fructus praecoces excerpi, fruges immaturas meti, pisces nondum adultos capi, et his similia prohibeat. Insuper in eorum usu honestatem praecipiat v. gr. sine causa particulari, qualis est ad excipiendos hospites, ad alendos senes, ad faciendas Spiritibus Ceremonias Cy, ad parentandum Parentibus Defunctis, mactari animalia facile non sinat. Sic tot tantaeque semper suppetent divitiae, ut omnes usu consumi nequeant. C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 13. in Libr. 1. Memcii cap. 1. Leam hoei vam xam sic Memcius: Quocirca Princeps sapiens ea, quae ad agrorum divisionem, commodamque populi habitationem et sustentationem spectant, ita prudenter debet disponere, ut unusquisque quotannis pro debita Parentum suorum observantia abunde habeat, unde Patris et Matris votis faciat satis; et pro debita domesticorum suorum cura abunde habeat, unde uxorem et liberos commode sustentet. Praeterea curet, ut faustis fertilitatis annis unusquisque habeat aliquid redundans, unde quovis tempore possit ad saturitatem comedere, et infaustis sterilitatis annis vitam sustentare ex accumulato priorum annorum fertilium residuo. D. 4. Vide Sectionem praecedentem in textibus num. 6. litteram F. E. s. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Lib. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic: Ceterum, inquit Chin Siam, ista Sectarii Hiu Him doctrina habet nonnulla, quae videntur sat bona; ut sunt rerum pretia. Huius enim discipuli mercando nullam omnino habent altercandi occasionem de vario rei aut pretiosioris aut vilioris pretio; quia in | |
|
foro unum et idem sive melioris sive deterioris rei pretium taxatur; atque ita nulla regnat fraudulentia, etc. Tela sive cannabina, sive serica, si utraque fuerit aequalis in longitudine, sine discrimine par et idem utrique est pretium impositum, etc. Pari modo si quaevis frumenti species fuerit in quantitate aequalis, unum et idem est pretium impositum, etc. Atque ita vitantur rixae, et pax regnat. Quid felicius? Tum Memcius sic illi respondit: Isti sectarii volunt in omnibus rebus aequalitatem ponere, et tamen rerum inaequalitas est ipsarum proprietas. Idcirco tanta est earum pretii inaequalitas, ut una distet ab altera quintuplo, decuplo, decies decuplo valore. Si igitur tot diversas rerum proprietates ad unam et eamdem redigere volueris, totum sane mundum susquedeque evertas necesse est, V. gr. fac ut pretium calcei maioris et minoris sit unum et idem; ecquis volet maiores calceos facere? Pari modo si rei melioris et peioris, rei perfectioris et imperfectioris sit unum et idem pretium; ecquis mercator volet res meliores vendendas proponere aut perquirere? Ecquis artifex sataget perfectiori modo res concinnare? Profecto isti Sectarii, qui speciosis verbis volunt rixandi et fallendi occasiones tollere, re ipsa latam aperiunt viam ad omnes rixas et fraudes stabiliendas. Quomodo igitur tunc poterit Regnum bene gubernari? F. 5. Vide hic supra num. 1. litteram A. C. 6. Lib. Siao Hio cap. 1. sic: Puer decennis Scholam externam frequentet, etc. Vestem nec interiorem nec exteriorem gossipio fartam, utpote nimis calidam, gerat, etc. 20. annos natus vestes pellitas, et sericas potest induere. H. 8. Lib. Li Ki seu Rituum cap. Xin Y sic: Olim vestium forma ita fuit praescripta, ut normae, circino, mensurae, staterae respondere deberent; nec ita breves, ut apparent membra; nec ita longae, ut raderetur terra. Fibula a latere connectat vestis partes, etc. Sic manicae aptentur, ut brachium possit facile verti, etc. H. 9. Liber Kia Li tomo 1. describit seu praescribit ac figuris delineat vestis Xin Y seu honestae materiam ac formam; item formam cinguli longioris, pilei seu bireti, ac calceorum. Et tomo 4. similiter describit ac delineat vestem, pileum, cingulum, calceos pro triennali et annuo luctu Parentum defunctorum. | |
|
H. 10. Lib. Ta mim hoei tien tomo 60. praescribit ac delineat, figuris etiam appositis, magnificentissimum Imperatoris vestitum, quem, ait, induere debet dum litat Caelo ac Terrae; dum parentat Maioribus in Parentali aula; dum in die suo Natali, in primo die anni novi, in Solstitio hiberno festivas excipit congratulationes suorum Procerum ac Praefectorum; dum sumit possessionem sui imperii, etc. Iste vestitus vocatur Quen Mien, id est, vestis, et pileus imperialis. Item in eod. tom. 60. praescribit ac delineat alium Imperatoris vestitum, quem, ut ibi ait, induit dum primo et decimo quinto die cuiusque mensis admittit ad affatum suos Proceres ac Praefectos; dum edit decretum; dum offert suffitum; dum exteros Legatos, aut Principes excipit. Item ibidem praescribit ac delineat vulgarem eiusdem Imperatoris vestitum; deinde militarem, dum ipsemet it ad bellum. Denique convivalem ac domesticum eius vestitum. H. Idem Lib. in eod. tomo 60. praescribit ac delineat magnificentissimum Imperatricis vestitum, quem, ut ibi ait, induit dum declaratur Imperatrix; dum adit Parentalem Maiorum aulam; dum Proceres excipit. Item ibidem vulgarem eiusdem vestitum. Item ibidem magnificentissimum secundariae Reginae vestitum, quem induit eodem modo, ut Imperatrix; et vulgarem. H. Idem liber in eodem tomo 60. praescribit magnificentissimum vestitum, Quen Mien dictum, Principis heredis, quem, inquit, induit dum assistit sacrificio Caeli ac terrae, et parentationibus quae in Parentali defunctorum Avorum aula fiunt; dum primo die anni novi, et in Solstitio hiberno excipit festivas omnium Procerum ac Praefectorum congratulationes; dum solemnem concedit affatum; item dum facit Ceremoniam Cy Spiritui regionis ac frugum; dum declaratur Heres imperii; dum init matrimonium. Item ibidem praescribit alium eiusdem Principis vestitum pro aulae Ceremoniis in 1. et 15. die cuiusque mensis, in suffitu offerendo, in adventu Legatorum exterorum, etc. Item vestitum eius vulgarem; vestitumque solemnem ac vulgarem eius uxoris. Item eodem modo vestitum consanguineorum Imperatoris, et uxorum. Item filiorum et filiarum | |
|
Imperatoris. Item Regulorum, et uxorum; denique aliorum Procerum, et uxorum eorum. H. 11. Lib. Ta mim hoei tien tom. 61. de Mandarinorum seu Praefectorum tum civilium, tum militarium vestitu sic ait: In quavis magnae ceremoniae Su (sive Cy; in numero autem magnarum Ceremoniarum Cy imperialium, est Maiorum defunctorum Ceremonia Cy, ut dicitur in principio tomi 81. eiusdem libri), in primo die anni novi, in Solstitio hiberno, in die Natali Imperatoris (apprecando nempe novum annum, faustos et longos dies, etc.), in promulgatione regii decreti, in commonefactione legis, quilibet Praefectus sive civilis, sive militaris induat aulicam vestem. Deinde ibidem eius materiam, formam, colorem praescribit et delineat, ac maxime diversitatem in pileo iuxta cuiusque gradum. Item ibidem praescribit praefatorum Praefectorum vestitum pro Ceremoniis Cy, et eumdem quidem ac aulicum, ut ait; excepto uno aut altero mutato quoad colorem, et sublato uno aut altero ornatu pro Parentali illorum domo. Item ibidem praescribit eorum vestitum in ordinario sui muneris exercitio gerendum. Item eorumdem vestitum aulicum ordinarium, nempe illius materiam, formam, colorem, ornatus diversitatem iuxta cuiusque gradum, prohibendo certos colores ac figuras in vestitu. Item ibidem praescribit vestitum Doctoris dum suscipit gradum Doctoratus. Item eorum, qui aliquod munus apud Praefectos gerunt. Item Baccalaureorum, ac Candidatorum rei litterariae vestitum. Denique ibidem praescribit plebis vestitum, ac prohibet ornatum pretiosiorem, v. gr. aureum, gemmeum, etc. Permittendo tamen honestum ornatum, v. gr. sericum inferioris notae, argenteum pro ornatu capitis, etc. Imo ad ipsarum ocrearum qualitates et materiam descendit. I. 12. Lib. Li Ki tom. 5. cap. 10. Li Ki seu Rituum instrumenta, sic: Quidam Ritus per exteriorem ornatum indicant nobilitatis et dignitatis diversitatem. V. gr. in Imperatoris veste, etc. Ut supra in contextu. | |
|
Idem distinctius adhuc vide expositum in libro Ta mim hoei tien tom. 60. K. 13. Lib. Yn xe kou kin, seu explicatio vocum antiquarum ac recentium tom. 1. artic. Ven Quon, Vu Quon, seu Mandarini civiles et militares, sic: Reguli Kum, Heu, Pe, etc. Ut supra in contextu. Idem vide, aut pene idem in libro Ta mim hoei tien tom. 61. L. 14. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic Memcius: Numquid isti Sectarii Hiu Him, ollas testaceas, scutellas, stillans coquendae orizae aut milii cribrum ad culinae usum adhibent? Numquid ligone et tridente utuntur ad rem agrariam? Etc. M. 15. Lib. Su xu che kiay tom. 21. in Lib. 2. Memcii cap. 1. Li leu xam sic Memcius: Antiqui sapientes postquam, etc. Ut supra in contextu. N. 16. Lib. Li Ki seu Rituum tom. 6. cap. Xao Y sic: Dum iusculo conditum piscem apponis, elige caudam. Hieme, illi adiunge exta; aestate, dorsum, etc. N. 17. Lib. Li Ki tom. 5. cap. Nuy Ce sic: Fruges sunt, oriza, loba, milium, pisa diversi generis; alia sicca seu matura, alia cruda seu viridia. Primum ferculum, odorifera caro bovis, ovis, porci; seu bovina, ovina, porcina: bovina, assata; ovina et porcina, cocta. Secundum ferculum, alterum caro cum condimento dissecta, alterum minutal, seu pulmentum. Tertium ferculum, ovina caro; altera minutal, altera cum condimento dissecta, et porcina assata. Quartum ferculum, porcina caro temperata cum leguminibus, minutal factum ex piscibus; deinde gallina sylvestris, lupus, coturnix, cygnus, vinum N. N. etc. Vide ibi longe plura huiusmodi minuta de rebus mensae. O. 18. Lib. Ta mim hoei tien tom. 62. sic: Imperator Hum Vu primo anno sui imperii haec pro curulibus statuit: Non liceat in iis sculpi aut pingi dracones, vel Aquilas. Mandarini primae, secundae, tertiae classis possunt eas auro et argento decorare, et lora serico elaborata habere; velum seu operculum sit caeruleum, id est, subnigrum. Mandarini quartae et quintae classis, habeant curulis apicem in forma simplicis leonis; lora serica, velum caeruleum. Sextae, septimae, | |
|
octavae, nonae classis, curulis apicem in forma nubis simplicis; lora vulgaria nec serico elaborata, velum caeruleum. Servetur par ratio pro sellis gestatoriis. Plebis curulis sit nigro colore tincta; apex seu culmen sit planum, velum nigrum. Et idem pro illius sellis gestatoriisservetur, etc. Imperator Kim Tay anno quarto sui imperii statuit, ut soli primae, secundae, tertiae classis Mandarini in curia possent vehi sellis gestatoriis; alii non, etc. Deinde ibidem statuitur ut Mandarini (scilicet qui non sunt supremi), possint in suis sellis gestatoriis vehi a quatuor tantum hominibus, non pluribus. O. Ibidem Imperator Hum Vu anno primo sui imperii pro umbellis statuit, ut plebi non liceret uti umbellis sericis, sed solis papyraceis, nigro colore tinctis. Et anno tertio sui imperii statuit, ut soli primae et secundae classis Mandarini in curia possint uti umbella faciei velativa; alii utantur tantum simplicibus umbellis contra pluviam protegentibus: extra curiam possint et aliis uti. Deinde ibidem praescribitur pro Mandarinis diversitas aliarum umbellarum cum oris pendulis sericis in duplici vel triplici ordine, et serici color; uti et sericum et color pro aliis eorum umbellis faciei velativis, et contra pluviam protegentibus iuxta cuiusque gradum, seu Magistratus classem. O. Ibidem sic: Imperator Hum Vu anno primo sui imperii haec pro equorum sellis et loris statuit: plebi non liceat habere sellam inauratam; permittitur illi cupreus, vel ferreus tantum ornatus. Deinde ibidem pro singulis cuiusque classis Praefectis praescribitur sellarum ornatus et color. O. Ibidem sic: Imperator Hum Vu anno primo sui imperii haec pro lecti sipariis seu cortinis statuit: Nulli liceat siparia rubris aut flavis draconum vel Aquilarum figuris exornata habere. Mandarinis primae, secundae, tertiae classis siparia permittuntur sericis et aureis figuris elaborata; quartae et quintae, sericis figuris elaborata; reliquis Mandarinis, simplicia serica; plebi serica inferioris notae. Alia adhuc ibidem eiusmodi praescribuntur. O. Ibidem sic: Imperator Hum Vu anno 26. sui imperii haec pro domesticis vasis statuit: Reguli, et Mandarini primae et secundae classis | |
|
possint habere vini pocula aurea, et vini scyphos aureos; reliqua vasa argentea. Mandarini tertiae, quartae, quintae classis possint habere vini pocula argentea, vini scyphos aureos. Sextae, septimae, octavae, nonae classis, vini et pocula et scyphos argenteos. Reliqua vasa porcellana vel lignea vernice seu cerusa exornata; nullo modo liceat rubro colore cum aureis figuris illa exornare, nec in iis draconis vel aquilae figuras sculpere. Plebi permittuntur vini pocula stannea, vini scyphi argentei. Reliqua vasa vel sint porcellana, vel lignea vernice seu cerussa exornata, etc. Paulo post sic: Nec primae, nec secundae classis Mandarinis liceat habere vasa gemmea, sed tantum aurea; Mercatoribus et opificibus non liceat habere vasa aut supellectilem argenteam; reliqua habeant, ut plebs. P. 19. Lib. Xu Kim tom. 1. cap. Xun tien, Interpres Tsay Xin sic: Si fistula Musica Hoam Chum, longa 90. partibus, sive divisa in 90. partes, adhibeatur primo ad examinandas et determinandas mensuras, etc. Ut supra in contextu. Q. 20. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 22. artic. Li tsay seu opum moderatio, sic Doctor Quey xan yam: Dum divitiarum usus nec per excessum, nec per defectum peccat, id dicitur temperantiae aequalitas; si autem illarum et acquisitio ex artibus, et illarum usus ex temperantia diligenter curetur, tunc semper abunde suppetent ad omnes Regni sumptus; atque id, quod prisci Imperatores vocabant opum moderationem, nihil etiam aliud est quam temperans et aequalis iuxta rectam rationem earum usus. R. 21. Lib. Ven hien tum kao tom. 8. sic: A tempore Imperatoris Tay Hao, seu Fo Hi huc usque semper extitit moneta. Imperatores Fo Hi, et Kao Yam seu Chuen Hio illam voca[ve]runt Kin, id est, metallum. Imperatores Hium seu Hoam Ti, et Ti Ko seu Kao Sin voca[ve]runt Ho, id est, mercem; Imperator Yao Tam vocavit Ciuen, id est, fontem; Imperatores Familiac Xam et Principes Familiae Cy voca[ve]runt Pu, id est, cannabem; item Principes Familiae Cy et Liu voca[ve]runt Tao, id est, ensem. Fiebat sub Imperatore Xim num commercium per rerum commutationem in foro sub meridiem. Sub Imperatoribus Xun, et Familiarum imperialium Hia ac Xam habebatur pro opibus metallum | |
|
triplicis generis, scilicet flavum, album, rubrum; moneta, cannabis, ensis, unio. Ibidem infra sic: Imperator Ye metallum montis Lie xan liquefecit seu fudit in monetam ad opitulandum populi necessitatibus, etc. Princeps Tay Kum e Familia Cheu, in singulis novem Chinae tractibus instituit Praefectos ad praesidendum monetae. Aurum digito latum in quadrum vocabatur una libra, seu appendebat unam libram; moneta rotunda cum foramine quadrato in medio, sive levior, sive gravior, vocabatur Chu, id est, quadrans vel denarius. Moneta, inquit Doctor Chim, olim vocata est fons ob figuram, metallum ob materiam, ensis ob utilitatem, merx ob usum. Ibidem infra sic: Imperator Kim Vam posterioris Familiae Cheu, dolens monetam esse nimis levem, iussit fundi grandiorem, cuius diameter esset unius digiti, et 2. unciarum, et quae appenderet duodecim Chu, seu 12. quadrantes vel denarios. Ibidem infra sic: Regius Minister Kia y sic admonuit Imperatorem Ven Ti: Aequa et universalis lex imperii praecipit, ut moneta ex cupro aut stanno conficiatur. Si ergo aliqui audeant fraudulenter illi immiscere plumbum vel ferrum, facies illorum nota inurantur. Vide ibidem innumera hac de re. Item tomum 9. in quo variae prohibitiones, ordinationes, poenae circa istam monetam cupream, stanneam, ferream, etc. circa eius figuram et characteres inscriptos, circa pondus, numerum, valorem, etc. statuuntur. PARS III. Ethica Politica.Ethica politica est scientia, quae versatur circa Regni constitutionem et administrationem. Itaque | |
CAPUT I. De Constitutione Regni.Quae Regnum constituunt, sunt eius causae, proprietates, species. Nunc breviter et ordine de singulis. Sectio I. De Causis Regni.Causa Regni, uti aliarum rerum, est quadruplex: Efficiens, finalis, formalis, materialis. Primo, Causa efficiens Regni. Haec dividitur in supremam, quae est Deus; et subordinatam, quae est Regni Conditor. De utraque sic dicunt Sinae: De suprema, haec: Caelum seu Caeli Dominus occulta virtute populos stabilit, illosque colligit ad simul cohabitandum et vivendum (A); et ipse est, qui dedit in China populos (B). Caeli Dominus Reges constituit ut suos vicarios, ad regendum et docendum populum (C); hique ab eo suam potestatem accipiunt (D). De subordinata, haec: Principes Fo Hi, Xin Num, Hoam Ti, Yao, Xun tamquam Caeli legati, regimem Sinensis imperii, verbo et exemplo instituerunt, seu Regnum Sinense condiderunt (E). Secundo, Causa finalis Regni, iuxta eosdem est commoda vivendi norma omnibus communis, publica morum honestas, et cordis integritas. Si enim populus non habuerit unde commode vivat, mox et morum honestatem et cordis integritatem exuit; qua exuta, ruit in quaevis scelera, atque ita Regnum perit (F). Tertio, Causa formalis Regni, iuxta eosdem, est quidam honestatis ordo inter eos, qui Regnum constituunt. Iste ordo in his quinque consistit: in aequitate inter Regem et subditum; in amore inter Patrem et filium; in diversitate inter maritum et uxorem; in subordinatione inter seniorem et iuniorem, vel superiorem et inferiorem; in fide inter amicum et amicum (G). Quarto, Causa materialis Regni; sunt regni Provinciae bene divisae. Olim ab Imperatore Yu tota China fuit divisa in novem tractus seu provincias (H). Nunc divisa est in quindecim; in his habentur distributae | |
|
metropoles cum suis civitatibus, civitates cum suis subiacentibus minoribus urbibus, minores urbes cum suis oppidis, arcibus, pagis (I). Deinde Rex vel Imperator, Proceres, Ministri Regii, reliqui Praefecti, populus, et in populo artifices, agricolae, mercatores, litterarum Alumni, inter se unitate eiusdem magnae communitatis coniuncti, sunt etiam ipsa Regni materia, seu causa materialis. Horum omnium ordinata distributio habetur in variis libris Sinicis (K). Textus Librorum.A. 1. Lib. Xi Kim tom. 4. cap. Hum Fam sic: Caelum autem occulta virtute populos stabilit, illosque ad simul cohabitandum colligit et adiungit. B. 2. Lib. Xu Kim tom. 4. cap. Tsu Tsay sic: postquam magnum seu Regale Caelum in China populos dedit, illi postea sub primis Imperatoribus limites adscripsit. C. 3. Lib. Xu Kim seu Annalium Imperialium tom. 4. cap. Tay xi sic: Caelum ad iuvandos populos, constituit illis Reges et Doctores; sed hi possunt tantum supremo caeli Domino (sinice Xam Ti) cooperari ac consociari ad consolandos et pacandos totius imperii populos. D. 4. Lib. Li Ki tom. 9. cap. Piao Ki sic: Imperator, inquit Confucius, a Caelo imperium capessit; vir litteratus ab Imperatore. E. 5. Lib. Ta Hio in Prooemio Interpres Chu Hi sic: Adultorum doctrinae liber, priscis adultorum schola, est quaedam docendi homines norma. Quamvis enim ex quo homines Caelum produxit, nullus umquam extiterit, cui naturalem quemdam pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae sensum non indiderit; quia tamen nativa ingenii, temperamenti, indolis conditio est diversa, variisque tum tenebris, tum cupiditatibus implicatur; ideo complures non satis animadvertunt ac penetrant id, quod a natura comparatum habent, ut omnes eius partes adimpleant, ac illam perficiant. Quando autem hos inter exurgunt aliqui perspicacia, intelligentia, sapien[ | |
|
naturae suae bonitatem, integritatemque redire. Sic olim Principes Fo Hi, Xin Num, Hoam Ti, Yao, Xun, Caeli legatione fungentes, Caelique legi obsequentes, verbo et exemplo summae perfectionis normam tradiderunt; supremos civilis disciplinae praesides ad imbuendos bonis moribus populos et ad tradenda virtutis praecepta instituerunt, aliosque praeterea peculiares Magistratus ac Magistros, qui Regum, Procerum, Praefectorumque liberos non tantum communem vita honestatem, sed etiam omnia ad Musicam spectantia singulari cura edocerent, constituerunt. F. 6. Lib. Su xu che kiay tom. 13. in Libr. . 1. Memcii cap. Leam hoei vam xam sic Memcius: Rex prius ante omnia debet providere, ut suus populus habeat, unde toto anno commode vivat. Dum enim populus habet commodam vivendi normam, fixamque ac stabilem rem familiarem ex qua semper commode vivat, tunc facile et constanter cordis integritatem ac morum honestatem colit: Qui enim possunt constanter servare cordis integritatem ac morum honestatem, licet careant fixa ac stabili re familiari, qua commode vivant, soli illi sunt sublimes viri solida sapientia praediti, magnisque spiritibus et alta mente dotati, qui non aliter adversam ac prosperam fortunam respiciunt. Quod vero attinet ad communem illam et vulgarem populi multitudinem, statim atque non habet unde commode semper vivat, et cordis rectitudinem et morum honestatem abiicit. Deinde postquam et cordis rectitudinem et morum honestatem semel abiecit, tunc laxas effraenatis suis cupiditatibus habenas effundit, nec ullum scelus se offert, quod perpetrare non audeat. G. 7. Lib. Su xu che kiay tom. 3. in Libr. Chum Yum artic. 20. sic: Universalis hominum recte vivendi via, quinque complectitur (nempe quintuplicem humanae conditionis ordinem), et modus, quo ista via conficitur, complectitur tria. Illa quinque, sunt ordo Regis et subditi, inter quos aequitas; ordo Patris et filii, inter quos amor; ordo mariti et uxoris, inter quos diversitas; ordo senioris et iunioris, inter quos, subordinatio; ordo amici et amici, inter quos fides intercedat necesse est. H. 8. Lib. Xu Kim tom. 2. cap. Yu Kum sic: Imperator Yu divisit totum | |
|
Regnum seu Chinam in varios tractus; utque facilis ab uno ad alium daretur via, iussit in montibus amputari sylvas. Pro uniuscuiusque tractus limitibus assignavit altiores montes, ac maiores fluvios (Hi tractus seu provinciae erant novem, quae ibi in decursu recensentur, scilicet Ki Cheu, ubi Imperator Yu morabatur; Yen Cheu, Cim Cheu, Yam Cheu, Kim Cheu, Siu Cheu, Yu Cheu, Leam Cheu). Deinde Interpres Tsay Xin sic: Totum Regnum divisit in 9. tractus seu Provincias, et prout occurrebant altiores montes et maiores fluvii, eos pro Provinciarum limitibus assignavit; v. gr. assignavit Provinciae Yen, fluvium Cy, Provinciae Cim, mare et montem Tay, seu Tay xan; Provinciae Yam, fluvium Hoay, et mare; Provinciae Yum, fluvios He xui, et Si ho, id est, fluvium nigrum, et fluvium occidentalem; Provinciae Kim, montem Hem, Provinciae Siu, mare, montem Tay, et fluvium Hoay; Provinciae Yu, fluvium Kim Ho; Provinciae Leam, montem Hoa Yam, et fluvium nigrum. Et paulo infra sic: Ki Cheu est Provincia, in qua erat sita Imperatoris Regia, etc. Non illi assignantur limites, uti aliis 8. Provinciis, quia ad illam undique conveniebatur. I. 9. Lib. Quam yu ki, seu universalis geographica Chinae descriptio. Hic liber continet 24. capita, et dividit totam Chinam in 15. Provincias. In singulis Provinciis recenset metropolim, et alias urbes primi ordinis; deinde urbes secundi et tertii ordinis prioribus subiectas; postea uniuscuiusque Provinciae figuram, montes, fluvios, utilitates seu quid gignant; pontes, domos cursorum, Parentales aulas, mausolea, antiquitates, illustres viros seu insignes Praefectos, et alias hominum et rerum raritates. In fronte praefert Tabulas geographicas cuiusque Provinciae; uti fere omnia ista habes lingua Europea in Atlante sinico P. Martinii. I. 10. Lib. Yn xe kou kin, de quo iam antea, tom. 1. sic recenset omnes Chinae et Provincias et urbes: Provincia Pe che li, id est, Pe kim continet urbes primi ordinis 8. secundi 19. tertii 115. Provincia Kiam Nam, id est Nam Kim continet urbes primi ordinis 14. secundi 17. tertii 96. Provincia Xan Si continet urbes primi ordinis 5. secundi 19. tertii 78. Provincia Xan Tum, urbes primi ordinis 6. secundi 15. tertii 89. Provincia Ho nan, urbes primi ordinis 8. secundi 12. | |
|
tertii 96. Provincia Xen si, urbes primi ordinis 8. secundi 21. tertii 96. Provincia Hu quam, urbes primi ordinis 15. secundii 16. tertii 108. Provincia Kiam si, urbes primi ordinis 13. secundi 1. tertii 77. Provincia Fo Kien, urbes primi ordinis 8. secundi 1. tertii 57. Provincia Che Kiam, urbes primi ordinis 11. secundi 1. tertii 75. Provincia Su chuen, urbes primi ordinis 9. secundi 20. tertii 111. Provincia Quam tum, urbes primi ordinis 10. secundi 8. tertii 75. Provincia Quam si, urbes primi ordinis 10. secundi 47. tertii 53. Provincia Quey Cheu, urbes primi ordinis 8. secundi 6. tertii 6. Provincia Yun nan, urbes primi ordinis 14. secundi 41. tertii 30. Nota: Iuxta quosdam alios Authores in his recensendis reperitur quandoque parva diversitas; quia urbes nunc aliae novae, aliae abolitae, aut destructae. Deinde nota, quod in praecedenti catalogo non enumerentur arces, et urbes militares, quae adhuc sunt multae. I. 11. Lib. Su xu mum yn tom. 11. in libr. 1. Memcii cap. F. Tem ven kum xam sic: Prisci assumpserunt passum ad determinanda terrae iugera. Sex cubiti faciebant unum passum; centum passus unum iugerum Meu, centum iugera unum Fu, seu portionem unius Patrisfamilias. Tria Fu unum Uo, sive unam seriem iugerum quadratorum; tria Uo unum Cim, sive novem quadrata, singula centum iugeribus constantia, id est, unum stadium Sinicum Li in longitudinem et in latitudinem (unum Cim erat una terrae figura quadrata, cuius singula latera constabant 300. passibus, seu uno stadio; adeoque tota figura continebat passus quadratos 90.000. id est, novem Fu). Ibidem paulo superius in figura divisionis agrorum, sic: Quatuor Cim faciebant unum Ye, seu quasi parvum pagum. Quatuor Ye, unum Kieu; quatuor Kieu, unum Tien; quatuor Tien, unum Hien, seu oppidum muratum, id est, spatium illius territorii; quatuor Hien, unum Tu, seu unum terrae tractum, vel magnum quadratum, cuius singula latera continebant 32. stadia Sinica. Sed animadverte, quod antiqui cubiti erant multo breviores recentibus; nam ibidem iuxta Doctorem Kin li ciam recentia iugera 41. faciunt centum antiqua. | |
|
K. 12. Lib. Cheu Li seu Rituum imperii Cheu, cuius index sic: Tomus 1. 2. 3. Caeli Mandarini seu Magistratus. Supremus totius Imperii Minister (nunc Colaorum Tribunal) continet sub se Praefectos 63. Tomus 4. 5. 6. Terrae Magistratus. Supremus doctrinae praeses (ոսnc officiorum Tribunal) continet sub se Praefectos 78. Tomus 7. 8. 9. Veris Magistratus. Supremus Rituum Praeses (nunc tribunal eorumdem) continet sub se Praefectos 70. Tomus 10. 11. 12. Aestatis Magistratus. Supremus equorum Praeses (nunc militiae tribunal) continet sub se Praefectos 70. Tomus 13. 14. 15. Autumni Magistratus. Supremus praedonum Praeses (nunc iustitiae tribunal) continet sub se Praefectos 66. Tomus 16. 17. 18. Hiemis Magistratus. Summus operum Praeses (nunc tribunal eorumdem) continet sub se Praefectos 30. Deinde Interpres Cham sic ait: Ista nomina desumpta a Caelo, Terra, Vere, Aestate, Autumno, Hieme, indita fuerunt Imperii Cheu Magistratibus ob similitudinem quam habebant cum illis. Sicut enim Caelum omnia gubernat; ita supremus Imperii Minister praeest omnibus Praefectis, ideoque dicitur Caeli Magistratus. Item sicut terra omnia alit, ita supremus doctrinae Praeses omnes populos fovet; et ideo dicitur terrae Magistratus. Similiter supremus Rituum Praeses externo honestatis decore repraesentat Veris virorem; supremus equorum seu armorum Praeses copiosa gravitate, Aestatis ubertatem; supremus iustitiae Praeses poenarum severitate Autumni maturitatem; supremus operum Praeses, aedificiorum aliarumque rerum exstructione Hiemis collectionem. K. 13. Lib. Li Ki tom. 3. cap. 5. Vam Chi sic: Hic est imperii ordo, seu divisio: Pro Imperatore requiruntur tres primi Proceres, novem primarii Ministri, 27. primarii Praefecti, et 81. Doctores Regii. Pro Regulo magni Principatus, tres Primarii Ministri, qui ab Imperatore constituuntur; quinque primarii Praefecti, 27. Doctores primi ordinis. Pro Regulo mediocris Principatus, tres primarii Ministri, quorum duo ab Imperatore, unus ab ipso Regulo constituitur; quinque primarii Praefecti, 27. Doctores primi ordinis. Pro Regulo parvi Principatus, duo primarii Ministri, qui ab ipso Regulo constituuntur, quinque primarii Praefecti, 27. Doctores primi | |
|
ordinis (nempe olim sic, nunc aliter). Imperator in singulas novem Provincias (ita olim divisa erat China) mittit tres Inspectores. Vide alia multa ibidem de rebus similibus, quae olim fiebant. K. 14. Lib. Su xu che kiay, tom. 5. in Libr. Lun yu artic. 2. sic: Qui animum, inquit Confucius, pravae Sectariorum doctrinae applicat, is multa producit mala ac damna. Tum Interpres: Sapientum doctrina ab omni aevo est tantum unica communis et recta vivendi via. Eius ordo, est Rex et subditus, Pater et filius, maritus et uxor, senior et iunior, amicus et amicus. Eius virtutes, sunt pietas, aequitas, honestas, prudentia, veritas. Eius gens, sunt litterarum Alumni, Agricolae, artifices, mercatores. Eius opus, sunt Ritus, Musica, leges, regimen, etc. Sectio II. De proprietatibus Regni.Proprietates Regni iuxta Sinas sunt hae sequentes: Prima: Bonorum abundantia. Omnia quae ad victum, vestitum, et habitationem sunt necessaria, debent abunde haberi. Horum autem radix, est diligens et accurata Agricultura, ita ut semper aliquid superabundet pro sterilitatis annis (A). Unde olim Imperatores coeperunt agros in varia quadrata dividere. 900. parva iugera partiebantur in novem quadrata; haec novem quadrata simul vocabantur unum Cim, id est, una figura quadrangula referens hunc characterem Sinicum 井 Cim. Unumquodque quadratum continebat 100. iugera; quadratum in medio positum dicebatur regium, et commune; quia debebat arari ab octo simul colonis reliquorum octo quadratorum pro Regis tributo; et prius quidem quam sua propria quadrata, illud debebant arare, ut pateret Principes a plebeis distingui. Quadrata octo lateralia erant singula singulis Agricolis propria absque tributo. Postea vero cum timeretur, ne istud regium quadratum iugerum negligentius coleretur, iussi sunt illi octo coloni decimam artem fructuum ex novem quadratis collectorum, solvere pro tributo (B). Praeterea arborum plantandarum, ac suo tempore resecandarum, piscationisque regulae diligenter servari debent (C). | |
|
Secunda: Unio et concordia Incolarum. Ex hac Incolarum concordia, mutuus amor et urbanitas inter domesticos ac externos, mutua societas usque ad mortem, mutuum solatium in miseriis, in periculis, in morbis nascitur (D). Tertia: Reciproca Incolarum dependentia. Primo, in negotiationibus: Incolae enim a se invicem dependent, ut suppleant id, quod sibi deest per id, quo ipsi redundant; v. gr. Agricola quoad victum, milio redundat; sed illi deest tela cannabina ad vestitum; contra, textrix quoad vestitum, tela cannabina redundat; sed illi deest milium. Hinc uterque a se invicem dependet (E). Et ob hanc causam institutum est forum, ut homines mutua conventione res quas habebant, commutarent cum iis quibus carebant; datique foro praesides, ut res venales iusto pretio taxarent, et dissidentium lites componerent ac dirimerent (F). Secundo, in opificiis. Alius enim faber ferrarius, alius figulus, alius sutor, alius sartor existat necesse est; unus enim non potest omnibus istis artibus, quibus humana vita indiget, vacare (G). Tertio, in conditionum diversitate. Oportet enim, ut alii sint Magistratus, alii subditi seu plebeii, ut illi suam mentem, hi suum corpus fatigent. Qui reguntur ab hominibus, suppeditant victum hominibus; et qui regunt homines, honestatem docent homines (H). Quarta: Potestas resistendi hostibus. Firma Regni defensio non consistit in montium faucibus ac fluminum repagulis, non in valido armorum apparatu, sed in benevolentia populi erga Regem; si hac benevolentia Rex careat, nullos belli ac laborum adiutores habebit; nec tantum duces, milites, populi, sed etiam ipsi consanguinei et affines ab illo deficient (I). Praeterea in locis aptis exstruendae sunt arces, altisque moenibus et profundis fossis bene muniendae; tunc populus hoc beneficio ac benevolentia captus, summopere erga Regem et Patriam afficietur; atque ubi pericula aut bella ingruent, amorem amore pensabit; quin etiam etsi mori oportebit, stationem non deseret, nec hostem admittet (K). Denique artem militarem sedulo docendus est populus (L). | |
Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam, sic: Regulus Ven Kum interrogavit etc. Vide Ethicam Oeconomicam cap. 2. Sect. 1. in textibus num. 1. littera A. Idem tom. 13. in Libr. 1. Меmcii cap. 1. Leam hoei vam xam sic Memcius: Quocirca, etc. Vide etiam Ethic. Oeconomicam cap. 2. Sect. 2. in textibus num. 3. littera C. B. 2. Lib. Su xu che kiay tom 17. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic Memcius: Iam vero quamnam regulam in definienda unicuique re familiari ad commode vivendum necessaria, antiqui Imperatores tenuerint, accipe: Imperatores Familiae Hia assignabant unicuique Patrifamilias quinquaginta parva iugera, et pro tributo exigebant quinque iugerum valorem, id est, decimam fructuum partem. Imperatores Familiae Yn coeperunt agros dividere in varia quadrangula; 630. parva iugera partiebantur in novem quadrata. Haec novem quadrata vocabantur unum Cim (id est, figura quadrangula referens hunc characterem Sinicum Cim 井). Unumquodque quadratum continebat 70. iugera. Quadratum in medio positum dicebatur publicum seu commune, quia debebat communi opera arari ab octo simul colonis reliquorum octo lateralium quadratorum, pro publicis Regis sumptibus. Ista octo quadrata lateralia erant singula singulis, colonis propria absque tributo. Imperatores Familiae Cheu assigna[ve]runt unicuique Patrifamilias 100. parva iugera; et in agris quidem metropoli adiacentibus imitati sunt imperii Hia normam; decem nempe Patresfamilias una colebant 1000. parva iugera dicta unum Keu, id est, terminata uno circumducto canali; sed in agris remotioribus imitati sunt imperii Ynnormam; octo nempe Patresfamilias una colebant novem quadrata, sive 900. parva iugera, dicta unum Cim, ut supra. Porro tum illi decem, tum hi octo coloni pendebant ex decem fructuum partibus, unam pro tributo. Unde omnes isti trium imperiorum Imperatores tantum ex decem, aut undecim, partibus unam accipiebant pro tributo; nam ex isto quadrato communi seu regio centum iugerum, sub imperio Cheu extrahebantur viginti iugera pro domo et horto colonorum; | |
|
sub imperio Yn, quatuordecim ex dicto communi septuaginta iugerum; sub imperio Hia, ex quinquaginta iugeribus solvebatur valor quinque iugerum pro tributo, quod vocabatur Kum, seu fixum vectigal. Sub imperio Yn, tributum vocabatur Tsou, seu communem operam commodare. Sub imperio Cheu vocabatur Che, seu communi opera rem facere, et aequaliter dividere; quia nempe isti octo coloni in initio debebant communi labore colere illa novem quadrata. Postea illorum novem quadratorum iugera singulis aequaliter distributa sunt tum ad arandum, tum ad tributum solvendum. Ibidem paulo infra sic: Isti octo coloni debebant prius communi opera peragere regii quadrati in medio positi opus, seu agriculturam; qua peracta, tunc demum poterant vacare suis particularibus iugeribiis, ut pateret Principes ab agricolis distingui. C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 13. in Libr. 1. Memcii cap. 1. Leam hoei vam xam sic: Boni regiminis radix, etc. Vide Ethicam Oeconomicam cap. 2. Sectione 1. in textibus num. 6. littera F. D. 4. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic Mencius: Hac quadrangulari agrorum divisione bene constituta, dici non potest quanta hinc bona et utilitates pro publica tranquillitate obtinenda, ac pro moribus populorum componendis sint emersura. Agricolae enim qui aliunde in has terras advenerint, nec in vita nec in morte volent ab iis separari. Illi octo coloni qui simul novem quadrangula arabunt, loco et mutuo amore coniuncti numquam poterunt a se invicem avelli; ac proinde huc illuc euntes et redeuntes se invicem comitabuntur; in tuenda a praedonibus communi habitatione diu noctuque se invicem adiuvabunt; in morbis sibi invicem opitulabuntur; atque ita omnes unius tractus incolae mutua concordia, pace, ope coniuncti, se invicem amabunt, et se invicem ad sectandam virtutem exstimulabunt. D. 5. Lib. Hiao Kim seu filialis observantiae, cap. 8. sic Confucius: Olim sapientes Imperatores filialis observantiae subsidio, totum suum imperium bellissime gubernabant. Hinc ne vel unum exiguissimi Principatus Legatum audebant sine honore excipere; multo autem minus ipsosmet Regulos inhonore excipere audebant. Hi Reguli | |
|
eiusmodi humanitate devincti lubentissime ad adiuvandas Parentales Imperatorum Ceremonias confluebant. Dein Reguli Imperatorum imitatores effecti, ne vel unam viduam aut pauperculum homuncionem audebant reiicere; multo autem minus audebant, viros honestos ac litteratos. Populus hac humanitate devinctus lubentssime ad adiuvandas Parentales Regulorum Ceremonias confluebat. Praeterea primarii Praefecti Regulorum imitatores effecti, ne vel unum domus suae famulam aut famulum audebat inurbaniter tractare; multo autem minus uxores ac liberos. Ideo omnes domestici lubentissime eos ad inserviendum suis Parentibus adiuvabant, etc. Hinc totum imperium concordia, ac tranquillitate florebat; nullae calamitates, nulli tumultus exoriebantur. 6. Lib. Su xu che kiay tom. 18. in Libr. 1. Memcii cap. 6. Tem ven kum hia sic Memcius: An tu, domine, forte reiicies mutuum commercium, quo homines suppleant id quod sibi deest per id, quo abundant? Si id reiicis, nec admittis; ergo agricolae quoad victum redundabit milium, sed illi deerit tela cannabina ad vestitum; contrà, textrici quoad vestitum redundabit tela cannabina; sed illi deerit milium ad victum; quod certe fieri nequit. Si autem admittis mutuum commercium; ergo et architectus in exstruenda tua domo, et faber rhedarius in fabricando tuo curru, propter suum laborem accipient a te victum. Iamvero ecce viro qui iuxta priscorum Sapientum institutum vitam suam componit, domi erga Parentes obediens, foris erga superiores reverens; istorum Sapientum doctrinam servat ac fortiter tuetur adversus eos, qui eam suis perversis dogmatibus ac gestis conantur labefactare; speratque fore, ut Posteri illam ceu rectissimam vitae regulam sequantur; an non forte hic meretur a te victum accipere? Plurisne facies viles architectos et fabros, quam pietatis et aequitatis Magistros? F. 7. Lib. Su xu che kiay tom. 16. in Libr. 1. Memcii cap. 4. Kum sun cheu hia, sic Memcius: Forum olim eo fine dumtaxat institutum fuit, ut homines mutua conventione res, quas habebant, commutarent cum iis, quibus carebant; et fori Praefecti nihil aliud curabant, quam res venales taxare iusto pretio, ac dissidentium lites componere; nullum autem ab emptoribus ac venditoribus tributum exigebant. | |
|
Postea exurrexit vile quoddam hominum genus, qui ut foro facilius praesiderent, petierunt sibi exstrui altius aliquod, instar colliculi seu aggeris, suggestum, quod conscendentes huc illuc oculos circumvolvebant ad expiscandum omne fori lucrum. Hinc fiebat ut omnibus odio ac despectui essent. Itaque illi ad praeferendam componendi fori speciem, coeperunt a negotiatoribus tributa exigere; et inde lex vectigalium, quae postea mercibus imposita est, initium duxit. G. 8. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic Memcius: Profecto viri nobiles ac Principes non minus, quam ignobiles et agricolae, habent sua negotia et opera, quae unicuique sunt propria, nec possunt in uno omnia coalescere. Quiո imo quilibet homo ea, quae sunt ad suum usum necessaria, v. gr. vestes, cibus, supellex, instrumenta, vasa, etc. iam confecta debet accipere ab opificibus. Et vero si unusquisque omnia, quibus indiget, deberet ipse sibi conficere ad usum, oporteret ut nunc huc, nunc illuc ad innumera diversi generis opera sine intermissione cursitaret; atque ita efficeres, ut omnes homines continuo absque ulla requie iter agerent. [H] Ob hanc causam antiquo proverbio dicitur: duplex est tantum in orbe hominum genus; alterum, quod suam mentem; alterum, quod suas manus fatigat. Quod suam mentem fatigat, regit homines; quod suas manus fatigat, regitur, ab hominibus. Ii autem qui reguntur ab hominibus, suppeditant victum hominibus; ii qui regunt homines, accipiunt victum ab hominibus. Atque haec est ab omni aevo universalis cunctorum mortalium vivendi ratio, et numquam interrupta consuetudo. I. 9. Lib. Su xu che kiay tom. 16. in Libr. 1. Memcii cap. 4. Kum sum cheu hia sic Memcius: Idcirco dicitur: rite distributa populorum habitatio non consistit in determinandis agrorum limitibus, nec firma Regni defensio consistit in montium faucibus, et fluviorum repagulis; nec vasta totius imperii acquisitio in valido militum armorumque apparatu; sed haec omnia in captanda animorum benevolentia sita sunt. Princeps qui veram captandorum animorum viam tenuerit, sectando pietatem et aequitatem, is multos; qui illam neglexerit, is paucos belli ac laborum adiutores habebit. Iam | |
|
vero qui belli ac laborum adiutores paucos habuerit, non tantum eius populus, milites, duces; sed vel ipsi consanguinei et affines ab eo paulatim recedent ac deficient. Contra, qui multos habuerit; non tantum eius populus, milites, duces; sed et ipsum totum imperium illius iussis ac voluntati lubens obtemperabit. K. 10. Lib. Su xu che kiay, tom. 14. in Libr. 1. Memcii cap. 2. Leam hoei vam hia, Memcius Regulo Siuen Vam roganti modum defendendi sui Regni, sic respondit: quae regnum aliquod praecipue communiunt ac protegunt, sunt alta urbium moenia, profundis fossis circumcincta. Iube ergo in locis aptis tuae ditionis excavari huiusmodi fossas profundas, et alta urbium moenia exstrui. Deinde una cum populo assidue et fortiter ea tuere. Populus hoc beneficio et benevolentia captus, etc. Ut in contextu. L. 11. Lib. Lun yu artic. 13. sic Confucius: Princeps, qui artem bellicam populos suos non docet, eos perdit. Sectio III. De speciebus Regni.Primo, Diversae Regni species. Hae desumuntur ex diversitate regiminis. Regiminis autem species est triplex: Alia democratica, in qua summa rerum potestas est penes populum, ut apud Helvetios; alia Aristocratica, in qua summa rerum potestas est penes Optimates seu Nobiles, ut apud Venetos. Alia monarchica, in qua summa rerum potestas est penes unicum Caput seu Regem, ut apud Sinas. Regimen igitur Sinicum est Monarchicum, et Hereditarium quidem, non electivum. Unde Reginae filius, non alterius secundariae uxoris, iure ordinario est Regni heres. Secundo, Antiquae Sinicae Monarchiae forma. Monarchicus Sinici regiminis ordo sic olim consitutus fuit, totaque dignitatum distributio haec erat: Prima et suprema in toto imperio dignitas erat Imperatoris. Secunda in imperio, sed prima in unoquoque Principatu seu Regno erat Reguli dignitas, imperiali tamen subordinata. Regulorum ordo erat | |
|
quintuplex; alii dicebantur Kum seu Duces; alii Heu, seu Principes; alii Pe seu Comites; alii Tsu, seu Marchiones; alii Nan, seu Barones. Secunda totius imperii dignitas, erat eorum qui in curia Imperiali erant supremorum Tribunalium Praesides, nempe aliqui ex Regulis. Tertia erat primariorum Praefectorum. Quarta, quinta, sexta erat Doctorum primae, secundae, tertiae classis. Imperialis sedis ditio extendebatur mille stadiis; Reguli Kum et Heu, centum; Reguli Pe, septuaginta; Reguli Tsuet Nan quinquaginta. Qui in aula imperiali supremorum Tribunalium Praesides agebant, eamdem ac Reguli Kum et Heu, qui primarii Praefecti erant, eamdem ac Reguli Pe, qui Doctores erant primae classis, eamdem ac Reguli Tsu et Nan ditionem pro annuo suae dignitatis censu assignatam habebant. Illi enim Praesides dum ab aula imperiali recedebant, fiebant Reguli Kum et Heu; primarii Praefecti, fiebant Reguli Pe; Doctores primae classis, fiebant Reguli Tsu et Nan. Contra, isti Reguli Kum et Heu dum aulam imperialem subibant, fiebant supremorum Tribunalium Praesides; Reguli Pe, fiebant primarii Prafecti; Reguli Tsu et Nan, fiebant Doctores primae classis (A). Olim in principio Imperator singulis quinquenniis, postea singulis tantum duodecim annis visitabat et inspiciebat omnium istorum Regulorum Principatus. Reguli autem singulis annis unum ex inferiori ordine Praefectum; singulis trienniis alium ex superiori ordine, ad praestandum clientelare obsequium mittebant in aulam imperialem. Singulis quinquenniis ipsimet veniebant, debitum honoris et vectigalis pensum soluturi, rationemque sui Principatus reddituri (B). Ita olim. Tertio, Modernae Sinicae Monarchiae forma. Monarchicus recentis regiminis ordo sic distribuitur: Primo, est Imperator, penes quem est suprema et absoluta potestas. Deinde Reguli in Tartaria, qui clientelam profitentur, et alii Reguli Pekini, solo titulo, non officio donati; v. gr. fratres, filii, patrui Imperatoris, aliique eiusmodi pauci. Postea Colai, sive Imperatoris assessores vel consiliarii. Deinde sex suprema Tribunalia: Primum, pro distribuendis Magistratibus; secundum, pro re nummularia seu aerario; tertium, pro Ritibus ac civili disciplina; quartum, pro militia; quintum, pro iustitia; sextum, pro re | |
|
aedilitia et publicis operibus. His varia alia Tribunalia subordinantur; maxime quindecim pro singulis quindecim Provinciarum negotiis particularibus. Praeterea sunt alii solius palatii et Familiae Imperialis Magistratus, ac Imperialis urbis Gubernator cum suis Asseclis. Per Regnum distributi sunt supremi Inspectores duarum Provinciarum, supremi militiae Duces, Gubernator uniuscuiusque Provinciae, seu Pro Rex, cum suis singularum urbium maiorum ac minorum, oppidorum, arcium inferioribus Rectoribus et horum Rectorum Asseclis, aliisque totius Provinciae Praefectis. Similiter militiae inferiores Duces subiecti suis superioribus Ducibus, et litterarum Alumni suis Magistratibus (C). Insuper omnes isti Magistratus tum politicae, tum militaris disciplinae, distributi sunt in novem classes seu gradus; v. gr. quoad politicam disciplinam, primarii seu supremi Colai sunt primae classis, et eorum Assessores sunt primae classi annexi; Praesides supremorum sex Tribunalium sunt secundae classis; horum Assessores et Provinciarum Gubernatores sunt tertiae. Primariarum urbium Rectores sunt quartae; Tribunalis Mathematicae Praesides sunt quintae; horum Assessores sunt sextae; parvarum urbium Rectores sunt septimae, etc. (D). Nota: Sub hoc imperio Tartaro-Sinico, in Curiae Tribunalibus, dimidia pars primariorum Praefectorum est Tartara, dimidia Sinica; v. gr. tres Colai Tartari, et tres Sinae; unus Tartarus, et unus Sina Praeses supremi Tribunalis; duo Tartari horum Assessores, et duo Sinae; et sic de aliis diversis Pekini Tribunalibus. In Provinciis autem extra Curiam non habetur illa Praefectorum geminatio, sed indiscriminatim vel Tartarus, vel Sina est Praefectus. Denique in toto isto Imperio Sinensi mira relucet Praefectorum a minimo usque ad maximum, ipsumque Imperatorem subordinatio, verumque Monarchici regiminis exemplar. Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 22. in Libr. 2. Memcii cap. 4. Van cham hia sic Memcius: Prima et suprema in toto, etc. Ut supra in contextu. | |
|
B. 2. Lib. Li Ki seu Rituum tom. 3. cap. Vam Chi sic Interpres Chin Hao: Imperator singulis quinquenniis, etc. Ut supra in contextu. C. 3. Lib. Yn xe kou kin tom. 1. artic. Ven Che, id est, civiles Magistratus, et artic. Vu che, id est, militares Magistratus. Ibi recenset supradictas in contextu, aliasque multas Sinicae Monarchiae praesentis dignitates, atque earum classes et gradus. D. 4. Vide hic num praec. 3. littera C. CAPUT II. De Administratione Regni.Regni administratio duplex est, alia togata, alia sagata; sive alia civilis, alia militaris. Nunc de utraque aliquid breviter etiam referamus iuxta Sinas. Sectio I. De Civili Regni Administratione.Quae faciunt ad civilem Regni administrationem, sunt praesertim Rex, Magistratus, Leges, Institutio, Libri, Musica. De singulis pauca. Paragraphus I. De Rege.Quinque sunt quae in Rege requiruntur: Primo, Regiminis basis. Haec est duplex: Prima, est domus bene ordinatae disciplina ac concordia, quae ex probis Patrisfamilias moribus oritur. Si enim Rex verbo et exemplo non possit domum suam bene regere, nec poterit Regnum suum bene gubernare; quia quo honore inserviendum est Parenti, eodem inservitur Regi; qua reverentia obtemperandum est fratribus senioribus, eadem obtemperatur Magistratibus; et qua commiseratione aut benignitate imperandum est liberis ac domesticis, eadem imperatur populis (A). Secunda, est ipse Regis animus. Rex enim ex suo ipse animo debet aliorum animos metiri. | |
|
Quia quemadmodum norma artifici ad res quadratas efficiendas: ita rectus animus est Regi necessarius ad aliorum animos rectos efficiendos. Si recto animo alios metiatur, facile omnes sibi devinciet (B). Secundo, Regiminis Regulae. Hae novem enumerantur: Prima, mores ac vitam suam recte componere, praescriptas abstinentias servando, munditiem colendo, modesto vestitu utendo, nihil indecorum committendo, ut fiat verum aliorum exemplar. Secunda: Viros sapientes colere, homunciones adulatores arcendo, voluptates reiiciendo, opes parvi pendendo, unam virtutem magni faciendo, ut bonis Sapientum consiliis instructus non erret. Tertia: Parentes ac consanguineos regios intimo amore complecti, amando quod illi amant, aversando quod illi aversantur, eorum nobilitatem reverendo, census augendo, ut unanimi consensu absque ulla invidia aut indignatione conspirent ad suam dignitatem tuendam. Quarta: Primos Regni Ministros honorifice tractare, multos illis subalternos Praefectos subiiciendo pro rebus minoribus, ut eorum auctoritate et prudentia adiutus in negotiis maioribus, quid statuendum et agendum sit, melius discernat. Quinta: Reliquos Praefectos, ut sua membra spectare, candide cum iis agendo, largaque stipendia iis adscribendo, ut beneficiorum ac benevolentiae memores sedulo omnes suas curas intendant in rite exequendo suo efficio. Sexta: Universos populos, ut filios, curare et amare, levia ab iis vectigalia exigendo, illorumque opera dumtaxat utendo, quando ab agricultura vel opere vacant, ut hi gaudentes ipsum, ut Patrem, redament. Septima: Cuiusvis artis et industriae opifices in suas terras accersere, diligentioribus et peritioribus maius, negligentioribus et imperitioribus minus stipendium distribuendo, ut opes et omnia ad vitam necessaria abunde semper suppetant. Octava: Advenas, hospites, et externorum Principum Legatos venientes liberali benignitate excipere, redeuntes honore afficere, honorario vexillo ad vitandam remoram aut difficultates in via redeuntes cohonestando, necessaria venientibus suppeditando, eis munia | |
|
conferendo, eos laude prosequendo, ut hi undique in suum Regnum venire, in sua ditione degere, in sua curia servire gestiant. Nona: Omnes Regni clientelares Principes intra officii sui limites continere, debitum clientelae obsequium urgendo, abeuntes humanitate et munificentia cumulando, a venientibus pauca munera aut vectigalia admittendo, illorum gloriae et emolumento prospiciendo, ut hi et suam maiestatem revereantur, et suam potestatem timeant (C). Deinde aliae regiminis regulae sunt hae quatuor: Prima: Princeps sapiens suos consanguineos nec indecore deserere, nec remisse diligere debet. Secunda: Primis Regni Ministris non debet praebere sua diffidentia irascendi occasionem. Tertia: Nobiles antiquarum Familiarum Posteros, nisi maxima vel improbitatis, vel perfidiae causa subsit, non debet relinquere inhonoros aut dignitatis expertes. Quarta: Omnimodam in uno homine non debet exigere, aut quaerere perfectionem (D). Tertio, Regis virtutes. In Rege hae maxime requiruntur: clara perspicacitas ad cognoscendum totum Regni et rerum statum, liberalis pietas ad conciliandos omnium animos, generosa iustitia ad servandas Recti leges, modesta gravitas ad conciliandam sibi auctoritatem, subtilis prudentia ad secernendum vitium a virtute, falsitatem a veritate, simulationem a sinceritate (E). Praeterea requiritur benignitas, sinceritas, diligentia, aequitas. Benignitate omnium animos in se colligit, sinceritate omnium fiduciam ad se attrahit, diligentia omnia Regni negotia ad optimum finem perducit, aequitate omnium corda exhilarat (F). Denique has duas prae ceteris requirit virtutes Memcius pene in toto suo libro, pietatem et aequitatem; pietatem ad miserandos suos subditos, praesertim viduos, viduas, senes, liberis destitutos, orphanos; aequitatem ad docendos suos subditos verbo et exemplo honestatem (G). Praeterea Rex sit diligens in distribuendo suo unicuique officio; non cogat ut iniunctum opus fiat praecipitanter, leves culpas facile condonet (H). Quarto, Vitia Principis seu Regis. Sunt haec quatuor: Primum: Qui populum non instruit, et cum peccat, mox interficit, hic dicitur crudelis. | |
|
Secundum: qui non mature de opere faciendo praemonet, et mox venit inspecturus, an sit factum, hic dicitur praeceps. Tertium: Qui haesitanter rem fieri iubet, et allapso illius faciendae tempore, mox acriter urget ut fiat, hic dicitur perniciosus. Quartum: Qui viris bene meritis avare confert praemium, hic dicitur depositarius (I). Quinto, Ministrorum et Praefectorum electio. Quod plurimi Regum interest, est habere solertes et sapientes Ministros, qui possint secum Regnum administrare. Rex enim nec potest per se singulis suis Subditis benefacere, nec singulos instruere; sed per suos Ministros et Praefectos id potest; atque hoc dicitur universalis pietas (K). Deinde quod populus amat, est videre sapientes et industrios viros ad dignitates provectos; insipientes et ineptos a dignitatibus repulsos; contra, quod populus odit, et videre sapientes et industrios viros a dignitatibus repulsos; insipientes et ineptos ad eas promotos. Rex ergo se debet populi affectui adaptare (L). Adulatores Praefecti omnino arcendi; hi enim et Regi et Regno sunt origo exitii (M). Praeterea Rex debet habere primum Ministrum fidum ac rectum, qui noverit tum viros sapientes et industrios sine errore discernere, tum eos sine invidia proponere ad dignitates (N). Denique Rex habeat unum ex Ministris admonitorem, cuius consilia audiat, et quocum deliberet (O). Olim Rex habebat septem admonitores; hinc fiebat, ut quamvis ipse male viveret, suum tamen Regnum non amitteret (P). Sexto, Tributi exigendi ratio. Tributum exigendum suas habet fixas leges; aliud est serici et cannabis tributum, quod aestate; aliud milii et orizae, quod autumno; aliud publicarum operarum, quod hieme exigi solet. Sapiens et pius Princeps, horum trium tributorum unum dumtaxat singulis vicibus exigit, et alterum in suum tempus differt. Si enim duo simul exigeret, multi egestate et fame perirent; si tria simul, tunc populus dissiparetur, incolae patrium solum verterent, liberi a Parentibus, mariti ab uxoribus divelli cogerentur, totumque Regnum vigore destitutum in lapsum rueret (Q). Moderata tributa Rex a populo exigat, malitque esse minus dives, quam minus pius. Statuta olim regula exigendi ab Agricolis tributi, | |
|
erat decimam fructuum partem accipere; atque ita si anni aut steriles, aut fertiles erant, aequalem Rex et populus iacturam vel lucrum subibant (R). Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 1. in Libr. Ta Hio artic. 9. sic: Quod supra ait Confucius: Ad Regnum rite gubernandum,prius oportet domum suam pace, concordia, pulchro disciplinae ordine temperare, his verbis significat quod solidissima Regni bene gubernandi basis, sit recta domus bene ordinatae disciplina, quae ex probis Patrisfamilias moribus, rectaque eius vivendi ratione oritur. Siquis enim Paterfamilias morum et vitae suae exemplo nequeat domum suam instruere, fieri certe non poterit, ut Regnum valeat instruere. Quocirca Princeps sapiens in id unum debet maxime incumbere, ut tota sua domus optime sit instructa. Hinc fiet, ut quamvis ipse domo non exeat, absolutissimam tamen toti Regno instructionem felicissimo successu sit traditurus. Quia domus et Regni instructio, eamdem utraque complectitur rationem; quo enim honore inserviendum est Parenti, eodem inserviendum est Regi; qua reverentia obtemperandum fratribus senioribus, eadem obtemperandum Magistratibus; et qua benignitate imperandum liberis ac domesticis, eadem imperandum populis. B. 2. Idem Lib. ibidem in artic. 10. sic: Quod supra ait Confucius: Ubi quis Princeps suum Principatum bene gubernat, potest suo exemplo totum ipsum imperium commovere, componere, tranquillare, his verbis significat regulam, qua debet uti Princeps sapiens ad bonum regimen, esse suum ipsius animum; ex suo enim animo potest aliorum omnium animos metiri. Unde si ipse pro debito erga superiores obsequio, accuratum Patri et Matri suae cultum praestiterit, statim omnes sui Principatus populos ad eumdem cultum exciet. Si ipse pro debita erga seniores reverentia, exactum fratribus suis senioribus honorem detulerit, statim omnes sui Principatus populos ad eumdem exciet. Si ipse pro debita erga orphanos et pupillos domesticos commiseratione, singularem suis domesticis benignitatem | |
|
exhibuerit, statim omnes sui Principatus populos ad eamdem exciet. Itaque quemadmodum sua est artifici norma, qua res metitur et quadratas reddit; ita est suus Principi animus, quo aliorum animos metiatur, et rectos efficiat. Metiendi auta[ C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 3. in Libr. Chum yum artic. 20. sic: Hae novem generales gubernandi leges sunt omni Imperatori necessariae: Prima dicitur, suos mores et vitam recte componere. Secunda, virοs sapientes singulari honore afficere. Tertia, Parentes ac consanguineos intimo amore complecti. Quarta, primos imperii Ministros honorificentissime habere. Quinta, reliquos omnes Praefectos, et dignitatum candidatos, ut seipsum spectare. Sexta, universos populos, ut filios, curare. Septima, cuiusvis artis et industriae opifices in suas terras accersere. Octava, advenas, hospites, et externorum principum Legatos liberali benignitate excipere. Nona, omnes Imperii Regulos et clientelares Principes intra officii sui limites continere. Si enim Imperator mores et vitam suam recte composuerit, tunc clarissimum vivendi exemplar, quod omnes imitentur, evadet. Si viros sapientes singulari honore affecerit, tunc eorum consiliis et documentis instructus, nulla in re sive ad vitam suam componendam, sive ad alios regendos spectante errabit. Si Parentes ac consanguineos intimo amore complexus fuerit, tunc Patrui, avunculi, fratres omnes, aliique propinqui unanimi consensu et conatu in tuenda illius dignitate atque opibus sine invidia ulla aut indignatione conspirabunt. Si primos Imperii Ministros honorificentissime tractaverit, tunc ubi magni ponderis negotia arduaeve difficultates occurrent, eorum potestate, auctoritate, prudentia adiutus, quid deliberandum, quid statuendum, quid agendum fuerit, dilucide discernet. Si reliquos omnes Praefectos ac dignitatum canditatos [err. corr. candidatos], ut se ipsum spectaverit, tunc hi in exequendo rite suo officio omnes vires intendent, ut se gratos erga tantam Imperatoris comitatem ac benevolentiam praebeant. Si universos populos, ut filios, curaverit, tunc hi ingenti laetitia | |
|
perfusi illum, ut Patrem, redamabunt. Si cuiusvis artis et industriae opifices in suas terras accersiverit, tunc hi omnia, quae ad vitam sunt necessaria, affatim suppeditabunt. Si advenas, hospites, externorum Principum Legatos liberali benignitate exceperit, tunc hi ex quatuor orbis partibus audita virtutis fama certatim confluent, ut in eius ditione sedem figant, vel in eius aula sua praestent obsequia. Denique si omnes Imperii Regulos et clientelares Principes intra officii sui limites continuerit, tunc hi et eius maiestatem reverebuntur, et eius potentiam timebunt. Iam vero si velit mores suos et vitam recte componere: diligenter praescriptas abstinentias servet, munditiem colat, modesto ac gravi vestitu induatur, nihil indecorum, nihil turpe committat. Si velit viros sapientes ad sibi inserviendum exstimulare: detractores homunculos atque adulatores procul a se summoveat, illecebrosas pulchritudines reiiciat, divitias parvi pendat, unam virtutem magni faciat. Si velit Parentes et consanguineos ad mutuum et reciprocum amorem excitare: illorum nobilitatem revereatur, census augeat, simul amet quod illi amant, et simul oderit quod illi oderunt. Si velit primos imperii Ministros ad sedulitatem impellere: multos illis subiiciat Praefectos, quibus possint minoris ponderis res commitere. Si velit reliquos omnes Praefectos et dignitatum candidatos ad suum munus rite peragendum commovere: sincere et candide illos tractet, largisque stipendiis donet. Si velit universos populos ad sui amorem et venerationem allicere: illorum operam commodo tantum tempore et ab agricultura libero, exigat, levioque tantum vectigalia ab illis requirat. Si velit cuiusvis artis et industriae opifices ad laboris fervorem animare: illorum opus singulis diebus inspiciendum, singulis mensibus examinandum curet, diligentioribus paulo plus, negligentioribus paulo minus orizae et carnis in stipendium dari iubeat. Si velit advenas, hospites, externorum Principum Legatos liberali benignitate excipere: illos cum redeunt, honorario donet vexillo, quo nihil remorae aut molestiae in imperii limitibus et fluviorum traiectu patiantur a custodibus; illis, cum veniunt, omnia quae sunt ad uniuscuiusque statum necessaria, abunde et liberaliter suppeditet; qui | |
|
virtute inter illos praestant, eos laude et existimatione prosequatur, et eis iuxta cuiusque industriam munus conferat; qui autem industria carent, eos comitate ac benignitate recreet, nec invitos agere quidquam compellat. Denique si velit omnes Imperii Regulos et clientelares Principes intra officii sui limites continere: qui sine heredibus mortui fiunt, propinquiores illorum consanguineos exquirat, et in Defunctorum dignitatem substituat ad colendos suos Maiores defunctos, et ad Parentales statis anni temporibus Ceremonias faciendas. Qui ob tumultus et bella Regnum cum vita amiserunt, illorum liberos aut nepotes in paternum Regnum reponat, tumultus sedet, bella extinguat, omnes difficultates ac pericula propulset, regendi artem eos doceat. Deinde iubeat, ut omnes illi clientelares Principes ac Reguli suis temporibus clientelae obsequium diligenter praestent; nimirum ut singulis annis unum ex inferiori ordine Praefectum, singulis trienniis alium ex superiori ordine in Curiam imperialem mittant; singulis quinquenniis ipsimet veniant, debitum honoris et vectigalis pensum persoluturi. Denique abeuntes omni humanitatis et munificentiae genere cumulatos dimittat; venientes cum paucis muneribus et vectigalibus admittat. D. 4. Lib. Sentent. artic. 18. sic: Princeps Cheu Kum instructurus suum filium Pe kin, iure hereditario creatum Regni Lu Regulum, sic eum alloquitur: Haec quatuor potissima Regni fundamenta, menti alte infige: Primum: Princeps, etc. Ut supra in contextu. E. 5. Lib. Su xu che kiay tom. 3. in Libr. Chum Yum artic. 31. sic Doctor Tsu Su: Solus ille vir, qui summa et virtute et scientia perfectus est, potest sua perspicaci, clara, solerti, docta sapientia Imperium regere; sua liberali, magnifica, benigna, mansueta pietate omnium animos sibi conciliare; sua forti, intrepida, firma, constanti iustitia inconcussas Aequi ac Recti leges servare; sua gravi, modesta, temperata, vera honestate authoritatem et reverentiam sibi conciliare; sua subtili, circumspecta, accurata, matura prudentia vitium a virtute, falsitatem a veritate, turpitudinem ab honestate secernere. F. 6. Lib. Sentent. artic. 20. Historicus generatim resumens omnium | |
|
Imperatorum Yao, Xun, Yu, Tam, Vu regimina, sic ait: Itaque ad ritet gubernandum hae quatuor virtutes in Principe requiruntur: benignitas, etc. Ut supra in contextu. G. 7. Lib. Su xu che kiay, tom. 13. in Libr. 1. Memcii cap. 1. Leam hoei vam xam sic alloquitur Memcius Principem Leam hoei vam: Itaque si recte Regnum, Rex, administrare volueris, loquere et cole unam pietatem et aequitatem; ad quid opus loqui utilitatem et lucrum? Ibidem paulo infra sic: Quaenam ergo virtutes, inquit Leam hoei vam, requiruntur ad recte gubernandum? Aequitas et pietas, reponit Memcius. Si enim aequitate et pietate Princeps pacem ac securitatem populo procuret, si illum foveat ut filium, si illi de omnibus ad victum, vestitum, habitationem necessariis prospiciat; tunc omnes ad eum, ut filii ad Patrem, accurrent, nec ullus eos retinere aut avocare poterit. G. 8. Lib. Su xu che kiay tom. 14. in Libr. 1. Memcii cap. 2. Leam hoei vam hia sic: Princeps Ven Vam ita olim suum Principatum administrabat: ex agricolis decimam tantum fructuum partem pro tributo exigebat; defunctorum Praefectorum filiis ac nepotibus congrua stipendia assignabat. In ingressu et egressu Regni, in publicis deponendarum aut extrahendarum mercium tabernis ac foro inspiciebatur tantum peregrinus advenarum vestitus ac idioma, ne quid damni ab occultis latronibus ac praedonibus pateretur publica tranquillitas: non vero ipsae merces certo tributo taxabantur. Nemini interdicebatur in publicis piscinis ac lacubus piscatio. In plectendis reis non extendebatur poena ad reorum uxores, aut liberos. Imo longe adhuc ulterius sese extendebat regia eius pietas. Senes uxore orbati, dicuntur vidui; senes marito orbatae, dicuntur viduae; senes liberis destituti, dicuntur soli; pueri Parentibus destituti, dicuntur orphani. Haec quatuor hominum genera prae ceteris censentur misera et egena; non enim habent apud quem suas miserias ac querelas deponant, nec cuius patrocinio innitantur, aut ad quem confugiant. Ideo quamvis Princeps Ven Vam se omnibus pium ac benignum, praeberet; haec tamen quatuor hominum genera singulari pietate ac commiseratione complectebatur et adiuvabat. H. 9. Lib. Lun yu artic. 3. sic: Discipulus Tsay Ngo interrogavit | |
|
Confucium de regimine: cui Confucius: Primum, inquit, distribue diligenter suum cuique officium; tunc opus poterit rite perfici. Leves facile culpas condona. Sapientes et industrios viros promove. I. 10. Lib. Lun yu artic. sic discipulus Tsu Cham interrogat Magistrum suum Confucium: Dic, precor, quaenam sunt quatuor Principis vitia? Haec sunt, reponit Confucius: primum: Qui populum non instruit, etc. Ut supra in contextu. K. 11. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic Memcius: Imperatoris ac Regis maxime interest habere sapientes ac solertes Ministros; et in hoc potissimum elucet illorum in populos pietas. Facultates egenis distribuere, dicitur beneficentia; sed quonam modo potest Rex eos singulis distribuere? Honestatem ignorantes docere, dicitur charitas; sed quonam modo Rex potest singulos docere? Hac ergo sola ratione potest Princeps et omnes egenos sublevare, et omnes ignorantes docere, si fidos, sapientes, solertes Ministros habuerit; atque hoc dicitur universalis pietas. L. 12. Lib. Su xu che kiay, tom. 1. in Libr. Ta Hio artic. 10. sic: Omni diligentia debet Princeps sapientes viros ad dignitates evehere. Si virum sapientem ac probum videat, nec ad dignitatem evehat; vel si evehat quidem, sed tarde, censetur illum contemnere; contra, si insipientem et improbum videat, nec a dignitate summoveat aut arceat; vel si arceat quidem aut summoveat, sed non procul, censetur officio suo deesse. Siquidem quod populus amat, est videre sapientes ad dignitates evectos, insipientes a dignitatibus proscriptos. Contra, quod populus odit, est videre sapientes a dignitatibus proscriptos, insipientes ad dignitates evectos. Iam vero si Princeps amet quod populus odit, et oderit quod populus amat, naturali certe humani cordis dictamini adversatur; atque ita exacerbatis populi voluntatibus suprema mala haud dubie in caput suum accerset. M. 13. Lib. Su xu che kiay tom. 1. in Libr. Ta Hio artic. 10. sic: Quod autem quidam Principes magis suam utilitatem, quam publicam aequitatem quaerant, totique in exigendis tributis, et corradendis undique opibus occupentur, id provenit ex Istis fraudulentis | |
|
homunculis, qui illos vana honoris et publici emolumenti specie deludunt. Ab his igitur magnopere Principi cavendum est. Si enim illos homunculos ad regimen adhibuerit, confestim una tributa, unas divitias, ut solertiae et consiliorum suorum metam, spectabunt; atque ita omnium animos exacerbabunt. Hinc innumera tum a caelo, tum ab hominibus mala evenient; et quamvis vel tunc nonnullos adhuc reperias viros sapientes et probos; cum tamen ipsi tantis malis nec mederi possint, nec medendi modum inveniant, quid proderunt? N. 14. Lib. Su xu che kiay tom. 1. in Libr. Ta Hio artic. 10. sic: Ut autem possit Princeps viros sapientia ac virtute praeditos ad dignitates evehere, debet habere primum Ministrum fidum ac rectum, qui valeat illos dignoscere, seligere, promovere, uti asserit liber Annalium Imperialium Xu Kim, ubi Regulus Mo kum regni cin, seu Xen Si accepta ingenti clade a Siam Kum Regulo Regni Cin seu Xan Si, illati poenitens belli, sic in comitiis suos Proceres alloquitur: Nunc autem hoc maxime meditor, utrum possim vel unum inconcussae virtutis virum, etsi nullis aliis dotibus, quam magno, pacato, recto animo praeditum reperire, qui dum videbit aliquem praeclaris dotibus instructum, eum non aliter diligat, ac si ipsemet eas haberet. Dum videbit alium spectabili forma, ingenio, scientia excellentem, eo non aliter gaudeat in corde, quam in ore eum depraedicat; eiusmodi vir posset certe viros ad dignitates aptos, industrios, sapientes seligere ac proponere, meis Posteris Regnum ac populis pacem conservare, optimique Ministri officium agere, ita ut ex illo non mediocris sequeretur utilitas. Si autem habuerim Ministrum suae industriae ostentatorem, simulatorem, corde depravatum, qui dum videbit aliquem praeclaris dotibus instructum, statim invidia et aemulatione correptus illum persequetur; dum videbit alium spectabili forma, ingenio, scientia excellentem, statim illi ita adversabitur, ut non possit a me cognosci, nec apud me accessum invenire; eiusmodi vir certe nullo modo poterit viros ad dignitates aptos seligere ac proponere, nec meis Posteris Regnum, populis pacem conservare; quin imo, ut dicitur, cave tibi ab eiusmodi homine. | |
|
O. 15. Lib. Su xu che kiay tom. 16. in Libr. 1. Memcii cap. 4. Kum sun cheu hia sic Memcius: Ab omni aevo semper videre fuit, ubi aliquis Princeps grande aliquid moliri meditatus est, cum continuo ad Sapientum consilia confugisse, singularemque illis honorem detulisse; quin imo inter eos semper unum fuisse, quem ad se accersere non audebat; sed siquid exoptabat addiscere circa regiminis modum, vel siquid deliberandum aut consultandum erat circa publicam utilitatem, ipse conscenso curru ad eum pergebat, et eum consulebat. Hic urbanitatis ritus Principem inter et sapientiae Magistrum semper viguit. P. 16. Lib. Siao Hio cap. 2. artic. 6. sic: Olim Imperator habebat septem admonitores; hinc quamvis ipse male viveret, suum tamen imperium non amittebat. Regulus habebat quinque; hinc quamvis ipse male viveret, suum tamen Regnum non perdebat. Primarius Praefectus habebat tres; hinc quamvis ipse male viveret, suam tamen domum perditum non ibat. Sapientiae Alumnus unum ex amicis habebat admonitorem; atque ita boni nominis fama non excidebat. Pater filium habebat admonitorem; atque ita in manifesta scelera non praeceps ibat. Idcirco dum Pater in crimina ruit, debet filius Patrem; dum Rex: debet Minister Regem commonere. Q. 17. Lib. Su xu che kiay tom. 26. in Libr. 2. Memcii cap. 8. Cin sin hia sic Memcius: Tributi exigendi ordo suas fixas habet leges. Aliud est serici et cannabis tributum, quod Aestate; aliud milii et orizae, quod Autumno; aliud publicarum operarum, quod Hieme exigi solet. Sapiens Princeps ac pius horum tributorum unum dumtaxat singulis vicibus exigit, et aliud in suum tempus differt. Si horum duo, uno eodemque tempore simul exigeret, multi egestate ac fame perirent; si tria: populus omnis dissiparetur; incolae patrium solum verterent; liberi ac Parentes a se invicem divelli cogerentur, totumque Regnum vigore destitutum, in exitium rueret. R. 18. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic Memcius: Quocirca prisci sapientes Principes venerabundam modestiam, et prudentem parcimoniam sedulo servabant. | |
|
Illa modestia omnes sive Migistratus, sive populos perhumaniter tractabant; hac parcimonia tributum a populo moderate exigebant; malebantque esse minus divites, quam minus pii, iuxta id quod olim aiebat Praefectus Yam Hu: Princeps qui vult fieri dives, non potest esse pius; et qui vult pius esse, non potest fieri dives. Ibidem paulo infra sic: Quamvis omnes isti Imperatores antiqui pro tributo unam tantum decimam vel undecimam partem exigerent, modus tamen illud exigendi dictus Tsou, sub Imperatoribus Familiae Yn usitatus, longe praestabat et aequitate et benignitate alteri modo dicto Kum, qui sub Imperatoribus Familiae Hia servabatur, etc. (vide supra) modus enim Kum quovis anno semper eumdem definiti valoris numerum exigebat; hinc felicibus fertilitatis annis, quando exuberantissime herbescens seges, a lupis, ut dicunt, pertranseuntibus deiicitur, et copiosissima messis colligitur, quamvis tunc aliquid plus potuisset exigi sine ulla saevitiae nota, ille tamen modicus praescripti valoris numerus solummodo exigebatur, nec id beneficii loco habebatur. Contra, infelicibus sterilitatis annis, quando agri sedula licet exculti, magnisque sumptibus stercorati, non reddebant plenam et sufficientem messem; tunc etiam completus praescripti valoris numerus omni cum rigore, et cum populi damno ac querela exigebatur, etc. In modo autem tributi exigendi dicto Tsou, dum anni erant steriles aut fertiles, Rex et populus aequalem iacturam aut lucrum adibant. Paragraphus II. De Magistratibus.Sex sunt quae in Magistratibus desiderantur: Primum, est finis, quem debet sibi Magistratus proponere; hicque debet esse bonum Regni regimen, non suae paupertatis levamen (A). Pudendum est enim Regis ali stipendiis, et Regni regimen negligere (B). Debet igitur promovere bonum Regni regimen instar fertilis agri, qui facit plantas celeriter crescere (C). Secundum, est honor, quem Regi praestare tenetur; unde haec praescribuntur: Praefectus Regem agiturus praemittat praescriptam | |
|
solitarum rerum abstinentiam, cum uxore non dormiat, corpus lavet, pugillares capiat ad scribendum tum ea, quae ipse vult regi dicere, tum ea quae ipsi Rex dicet; aulica veste induatur; totus corporis habitus sit rite compositus; Regis iussum in sequentem diem non differat. Si nuncium ad Regem mittat, indutus veste aulica euntem dimittat, redeuntem descendens ex aula excipiat. Si Rex equum vel currum ei donet, mox illo vectus; si vestem, mox illa indutus Regem adeat gratias acturus. In palatio et coram Rege accuratam modestiam et venerationem servet (D). Tertium, virtutes, quas colere debet Magistratus. Sit semper instar meditabundi, gravis ac reverens. Fixe ac pacate loquatur; noverit esse familiaris et gravis, ut possit et amari et coli. Dum quem amat, non ignoret eius naevos; dum quem odit, non ignoret eius perfectiones. Voluptates intra honestatis terminos coarctet; accumulando divitias, noverit eas dispergere; quaerendo commoditatem, noverit eam aequitati coaptare; videns opes, nolit eas iniuste habere; videns pericula, nolit ea iniuste effugere; altercando non quaerat victoriam, sed veritatem; partiendo non quaerat excessum, sed aequitatem; dubitando, non rem determ[i]net; opinando, non rem affirmet; in vultus specie prodat animi candorem ac sinceritatem (E). Deinde has quatuor virtutes constanter servet: Venerandam modestiam in suis moribus, exactam diligentiam in Regis negotiis, sollicitam liberalitatem in populi sustentatione, rectissimam aequitatem in subditorum regimine (F). Deinde hae etiam quinque in eo requiruntur: gravitas, facilitas, veritas, solertia, beneficentia. Et hae tres: integritas, cautela, cura (G). Quartum, vitia, quae cavere debet Magistratus. Caveat arrogantiam, et aliorum despectum, effraenes libidines, suae sententiae obstinationem, in verbis abiectionem ac turpitudinem (H). Caveat a subito excandescentis bilis impetu, a falsificandis autographis, ab iniquis opum quaerendarum viis; novi Praefecti non sinant se a suis Ministris irretiri (I). Quintum, documenta, quae debet suis populis inculcare Magistratus. Haec sunt praecipua: Pater aequitatem, et Mater benignitatem erga | |
|
liberos, frater senior benevolentiam erga fratrem iuniorem, frater iunior reverentiam erga fratrem seniorem, liberi obedientiam erga Parentes, maritus et uxor mutuum amorem erga se invicem, vir et femina vitae diversitatem diligenter observent. Pueri studiis applicentur. In matrimoniis et exequiis celebrandis vicini se invicem adiuvent; rei agrariae gnaviter vacent; a furtis, ludis, litibus abhorreant; videant ne bonos malitiose decipiant, aut pauperes opprimant (K). Sextum, Regulae, quas debet servare primarius Regis Minister. Regem non decipiat, errantem confidenter admoneat, ad res heroicas exstimulet; iudicare enim Regem suum rebus heroicis imparem, est vere eum contemnere. Si non possit Regi inservire, ut aequitas postulat se suo officio abdicet. Postquam uni Regi inserviit, ad alium non transeat (L). Caveat a stimulando Rege ad opes per fas et nefas quaerendas, ad bella aliis iniuste inferenda (M); vitae exemplo Regi et aliis praeluceat (N). Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 22. in Libr. 2. Memcii cap. 4. Van cham hia sic Memcius: Adeundi Magistratus finis, quem vir debet sibi proponere, non est suae paupertatis, levamen, sed bonum Regni regimen. Aliquando tamen potest quispiam inopia compulsus, illum adire ad sublevandam suam paupertatem; sicut matrimonii ineundi finis licet sit propagatio sobolis, non acquirendi alimenti utilitas; aliquando tamen potest, qui labore nescit, ad acquirenda alimenta matrimonium inire. Verum qui ad sublevandam suam paupertatem capessit Magistratum, convenit, ut sublimiores dignitatum gradus a se removeat, subsistendo in humilioribus; et ditiora eorum stipendia reiiciat, pauperioribus contentus; sic enim melius poterit suo officio perfungi, et tranquilliorem vitam ducere. B. 2. Lib. Lun yu artic. 10. discipulus Hien interrogavit Magistrum suum Confucium quidnam censeret in hoc mundo esse pudendum? Sic illi Confucius: sive bene, sive male Regnum gubernetur, nulla huius rei habita cura, unis dumtaxat suae dignitatis stipendiis comedendis vacare, id certe pudendum est. | |
|
C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 3. in Libr. Chum Yum artic. 20. sic: Quod praestare decet virum in dignitate constitutum, est omni cum diligentia et celeritate procurare bonum regimen instar fertilis terrae, quae plantas omni cum celeritate ad debitum incrementum perducit. Huiusmodi autem viri regimen tam facile suum effectum, quam iuncus et arundo suum incrementum sortitur. D. 4. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 2. sic: Praefectus, inquit liber Rituum, Regis palatium aditurus, postquam praemisit consuetam variarum rerum abstinentiam, in exterioris aulae cubiculo pernoctavit (id est, ab uxore separatus), corpus et faciem lavit, pugillares a scriba accepit ad scribendum tum ea quae ipse vult Regi dicere, tum ea quae ipsi Rex dicet, aulicam vestem induit, vultum in speculo inspexit num habitus bene quadret, pendulam ab utroque latere supellectilem examinavit, num bene consonet; tunc demum pedem domo efferat. D. Ibidem sic: Quicumque, inquit liber Rituum cap. Kio Li, Regis iussum deferendum accipit, non illud differat in sequentem diem, sed statim deferat. Ubi venerit ad domum destinatam, confestim Herus extra portam profunda reverentia illud excipiat, seque indignum testetur, ut hoc in suam domum afferatur. Redituro latori rursus extra portam, profundam exhibeat reverentiam. Si vero Praefectus mittat aliquem ad Regis palatium, veste aulica indutus abeuntem dimittat; redeunti occurrat ad gradus aulae domesticae, ibique Regis iussum excipiat. D. Ibidem sic: Si Rex, inquit liber Rituum cap. Yo Tsao, vel equum vel currum donet Praefecto, mox illo vectus; si vestem, mox illa indutus adeat Regis palatium ad gratias agendas. Si Imperator eiusmodi munus Reguli Legato dederit, Legatus redux non ausit, priusquam Regulo illud aut ostenderit aut obtulerit, vehi isto curru vel equo, seu ista veste indui. D. Ibidem sic: Si Regulus, inquit libertum Lun yu, Confucium accersebat ad recipiendum Regulum hospitem, mox totus vultus gravitate ac reverentia immutabatur, pesque modestia tardus quasi reptabat, etc. Cum palatii portam subibat, ita venerabunde sese incurvabat, quasi ipsum capere non posset, etc. Dum transibat ante | |
|
Reguli thronum, mox totus vultus venerationem demonstrabat, lentoque gradu pedes modeste attollebat, et os quasi mutum videbatur. E. 5. Lib. Siao Hio cap. 3. §. 1. sic: Si vir Princeps, inquit liber Rituum cap. Kio Li, sit semper gravis ac reverens instar meditabundi, fixeque ac pacate loquatur, quam bene populos et reget et pacabit! Arrogantiam et aliorum despectum non sinat in se exurgere, effraeni libidini non obsequatur, suae sententiae arroganter non adhaereat, voluptatem intra honestatis terminos coerceat, noverit esse familiaris et gravis, ut possit et amari et coli; quem amat, etc. Ut supra in contextu. Ibidem paulo infra sic: Tria sunt, inquit Confucii discipulus Cem Tsu, quae sapiens Praefectus plurimi debet facere: Primo, in gestu et corporis motu fugiat omnem aliorum despectum, et arrogantiam. Secundo, in componenda vultus specie, prodat animi candorem ac sinceritatem. Tertio, in proferendis verbis vitet omnem abiectionem ac turpitudinem. F. 6. Lib. Lun yu artic. 5. Confucius agens de primario Regni Chim Praefecto Tsu Chan sic aiebat: Virtutes quatuor, quae in sapiente Praefecto requiruntur, vir ille eximius omnino possidebat; nimirum venerandam, etc. Ut supra in contextu. G. 7. Lib. Lun yu artic. 17. sic: Discipulus Tsu Cham interrogavit Confucius quis dici ac censeri posset pius? Qui potest, inquit Confucius, quinque praestare ac servare in ordine ad imperium, hic potest dici ac censeri pius. Quaenam, rogo, sunt illa quinque, reponit Tsu Cham? Haec sint, ait Confucius: Gravitas, facilitas, veritas, solertia, beneficentia. Siquis enim sit gravis, despectum non incurret; si facilis, omnium animos sibi devinciet; si verax ac sincerus, illi omnes fident; si solers, negotia perficientur; si beneficus, omnibus poterit imperare. C. 3. Lib. Siao Hio cap. 5. §. 2. Virtutes, inquit Doctor Liu, quae in Praefecto requiruntur, sunt hae tres: integritas, cautela, cura. Qui harum trium munia callet, is se componendi artem novit. H. 9. Vide hic supra num. 5. litteram E. I. 10. Lib. Siao Hio cap. 5. §. 2. sic Doctor Hiu: Iuniores novi Prafecti | |
|
plerumque in principio a suis fraudulentis Ministris se sinunt incauti decipi; nec considerant quam sit exiguum illud, quod eorum ope consequantur. Hinc fit, ut intra illorum Magistratus triennium nullus sit, qui bis ad eos pro negotio ausit vel velit recurrere. Denique dum Praefectus est lucri et opum avidus, quod ipse obtinet, est valde modicum; et quod Ministri surripiunt, est valde magnum; ac deinde in graves poenas incurrunt. Annon sane deplorandi? Ibidem sic: Praefectus debet inprimis cavere a subita et excandescenti iracundia. Siquid factu difficile occurrat, priusquam illud definiat, mature illud perpendat; sic nihil a recta ratione dissonum aget. Si autem ira ebulliens praepropere ad opus evolet, sibi uni, non aliis nocebit. Ibidem sic: Praefectus in rebus agendis unam veritatem spectet. Qui enim v. gr. in aliquo autographo fraudulenter alios characteres substituunt; diem, mensem vel annum inmutant, praeteritio iudicis sententiam aut sigillum falsificant, vix ex illis millesimum reperies qui non detegatur, sibique gravissimas sceleris poenas non arcessat. K. 11. Lib. Siao Hio cap. 5. §. 1. sic: Praefectus Chin, Gubernator Urbis Sien Kiu his monitis suum populum instruebat: Vos, quorum mihi cura commissa est, haec diligenter custodite: Pater aequitatem et Mater benignitatem erga liberos, frater senior benevolentiam erga fratrem iuniorem et iunior frater reverentiam erga fratrem seniorem, liberi obedientiam erga Patrem et Matrem, maritus et uxor amorem erga se invice, vir et foemina vivendi diversitatem servent. Pueri studiis vacent; in publicis oppidi aut vici conviviis urbanitas regnet; in paupertate et aerumna consanguinei sibi invicem opem praestent; in matrimoniis et funeribus vicini se invicem adiuvent; rei agrariae sedulam operam dent coloni; omnes a furtis cavete; alea et pravis ludis abstinete; lites fugite; nolite vestra improbitate freti, probos decipere; vestris divitiis nixi, pauperes deglutire; in via senioribus ac superioribus transitum, in agro conterminis colonis terminos lubenter cedite; iuniores non ferant, ut viri iam canescentes onera humeris per vias portent. Si haec servetis, brevi | |
|
praeclaros mores, honestatem, aequitatem ubique vigere videbitis. L. 12. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 2. sic: Primarius Regis Minister, ait Confucius, dum regiam aulam adit, explere omnes sui muneris partes; dum ab ea recedit, Regis culpas resarcire, virtutes imitari, vitia reprimere meditatur. Hinc Rex et Minister mutuum inter se amorem ac benevolentiam fovent. Ibidem idem sic: Praeclarus Regni Minister ille dicendus est, qui iuxta aequitatis leges Regi inservit. Si autem iuxta aequitatis leges nequeat illi inservire, se suo abdicat officio. Ibidem sic: Discipulus Tsu lu interrogavit Confucium quomodo primum Regni Ministrum oporteat Regi inservire? Regem, inquit, non decipiat; sed errantem confidenter admoneat. Ibidem Confucius sic: Quomodo sane viles illi homunculi, qui non publicum, sed suum tantum quaerunt emolumentum, possint Regi inservire? Ubi dignitatem, quam ambiunt, nondum adepti sunt, toti anxii timent, ut eam non adipiscantur; postquam adepti sunt, toti anxii timent, ne amittant; quia autem adeo timent ne amittant, ideo nullum est scelus, quod non perpetrent, ut eam conservent. L. 13. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 2. sic Memcius: Regius Minister, qui suis consiliis et monitis Regem ad ardua et praeclara facinora exstimulat, interiori; qui suis reprehensionibus eum ad virtutem excitat et a vitiis deterret, exteriori reverentia illum colere censetur. Contra, qui ait: Rex noster arduis illis Heroum facinoribus gerendis ac tenendo eorum regimini impar est, is Minister vere suo Regi nocere, vere suum Regem odisse censendus est. Ibidem idem sic: Praefectus si non possit, ut par est et aequitas exigit, fungi suo officio, Magistratum abdicet. Ibidem sic: Nec fidus Minister, inquiebat Van Cho, duobus Regibus inservit; nec casta mulier duobus maritis nubit. M. 14. Lib. Su xu che kiay tom. 24. in Libr. 2. Memcii cap. 6. Kao tsu hia sic Memcius: Sapiens Minister debet in Regis obsequio omnes nervos ac vires contendere, ut eum, dum aberrat, in rectam virtutis viam reducat; et efficere, ut omnia quae Rex meditatur aut molitur, pietati et aequitati congruant. Sed nunc longe alia sunt | |
|
hominum iudicia. Siquis Regius Minister iactabunde dicat: multi, Rex, illic agri steriles et inculti sunt; ego possum efficere, ut diligenti labore exculti, ingentes quotannis fructus tibi, Princeps, reddant, publicumque aerarium opibus facile replebo. Huiusmodi ostentator, confestim tanquam fidus et optimus Minister, omnium ore celebratur, qui tamen olim tamquam patriae praedo et populi pestis, horrori et odio habitus fuisset. Ubi enim Rex nec pietatem, nec aequitatem spectat: siquis Minister per fas et nefas illum ditare conetur, hic dicitur velle alterum Kie omnibus exosum ditare. Deinde ecce alius tumido ore: ego, inquit, possum, Rex, tibi omnium vicinorum Principum amicitiam conciliare, bellique foedus ac societatem inire; et si pugnare oportuerit, ausim tibi certam victoriam polliceri. Huiusmodi ostentator, nunc tamquam fidus et optimus Minister habetur, qui tamen olim patriae praedo ac populi pestis habitus fuisset. Ubi enim Rex nec pietatem, nec aequitatem spectat, si quis Minister per fas et nefas eum potentiorem formidabilioremque reddere conatur, hic dicitur velle alterum Kie feritate immitem roborare. N. 15. Lib. Su xu che kiay tom. 25. in Libr. 2. Memcii cap. 7. Cin sin xam sic Memcius: Quadruplex maxime est hominum genus qui Regibus inserviunt. Primo, sunt ii, qui postquam mille artibus et curis Regis obsequium adepti sunt, id unum spectant, ut placeant; et blando vultu, ficta oris specie, assentatione Regem, quamvis aberrantem, delectent. Secundo, sunt ii, qui uni Regni tranquillitati prospiciunt, et hi in quaerendo Regni bono tam sunt solliciti, quam illi in Rege oblectando; et ideo vocantur Ministri, regionis et frugum protectores. Tertio, sunt ii, qui vocantur Caeli homines. Hi si praevideant sua dignitate se posse imperio prodesse, suamque de recte regendi ac vivendi arte doctrinam tam Regi, quam populis profuturam certo sciant, tunc Magistratum capessunt, et operi manum admovent; sin minus: saeculum fugiunt, et privatam vitam ignoti agunt. Quarto denique, sunt ii, qui Heroes dicuntur. Hi vitam ac mores suos ad amussim componunt, suoque exemplo ac fama tum Regem, tum populum ad sui imitationem pertrahunt, omnibusque virtutem instillant. | |
Paragraphus III. De Legibus.Primo, Legum Necessitas. Quemadmodum circinus et norma ad fabrilem artem, et fistulae directrices ad Musicam; ita leges ad Regn [err. corr. Regni] regimen sunt necessariae (A). Leges et Musicam solus Rex potest sancire. Ut possit autem eas sancire, debet insigni et scientia et virtute pollere; et ipse in iis servandis, debet exemplo suo populis praelu[ Secundo, Leges antiquae generales. Regulus Principatus Ki, has novem regiminis leges olim proposuit Imperatori Vu Vam, veluti iam pridem a Caelo traditas Principi Yu; sed de modo saltem, quo dicuntur traditae, videtur aliquid fabulosum ab Interpretibus referri. Novem istae leges sunt sequentes: Prima: Debet Rex rite ordinare usum quinque primariorum Principiorum universalium (scilicet aquae, ignis, ligni, metalli, terrae), iuxta ipsorum proprietates. Aquae autem proprietas est humefactio et descensus; ignis proprietas est calefactio et ascensus; ligni proprietas est curvitas et rectitudo; metalli proprietas est liquefactio et durities seu mutatio; terrae proprietas est frugum foecunditas. Ex his quinque oriuntur quinque saporum genera; sapor salsus, amarus, acidus, asper, dulcis. Secunda: Debet Rex procurare has quinque virtutes; corporis maiestatem, verborum rectitudinem, intuitus claritatem, intellectus, capacitatem, cogitationum seu consiliorum subtilitatem. Tertia: Haec octo ad populorum vitam spectantia, rite disponenda sunt: videlicet agricultura, mercatus, Spirituum cultus, publicorum operum Magistratus, Institutionis seu scholarum Praefecturae, iustitiae tribunal, hospitum Ritus, militiae disciplina. Quarta: Haec quinque ad tempus spectantia, accurate distribuenda: annus, mensis, dies, motus constellationum, lunae atque solis, Kalendarium. Quinta: Rex debet esse suis Subditis, verbo et exemplo perfectum vivendi exemplar, bonos compensando, malos arguendo vel puniendo, omnes docendo. Perfecti Regis documenta, sunt rectae rationis | |
|
praecepta, adeoque supremi Domini seu Xam Ti documenta. Supremus enim Dominus Xam Ti non loquitur, sed Rex pro illo loquitur. Sexta: In regimine hae tres virtutes servandae: rectitudo, fortitudo, mansuetudo. Deinde quoad victum, auctoritatem, honorem et maiestatem, reluceat maior excellentia in Rege quam in Magistratibus. Septima: In rebus dubiis iacienda sors, ut sciatur Caeli voluntas ad fugiendum malum, vel faciendum bonum (hinc forte dici possent istae antiquae sortes non divinatoriae, sed consultoriae, quae olim in quibusdam casibus licite usurpatae fuerunt). Deinde Interpretes referunt quod istae sortes iaciuntur vel cum calamis pullulantissimae herbae Xi, per combinationem notarum symbolicarum libri Ye Kim, de quo mox infra; vel cum testudine assata per inspectionem humoris, splendoris, obscuritatis, venarum rectarum et transversarum; sed an iste idem sortis iaciendae modus olim fuerit usitatus, non satis liquet. Videntur Sinae olim prius determina[vi]sse ac statuisse quid iuxta rectam rationem aut sibi agendum, aut omittendum foret; et tunc tantum sortes iecisse ad tranquillandos populorum animos. Sed haec omnia sat incerta, et apud ipsosmet libros Sinicos controversa. Octava: Saepe cogitandum est, quod ex vita vel bona vel mala pendeant et oriri soleant Caeli effectus: pluvia, serenitas, calor, frigus, ventus, diversimode vel per defectum vel per excessum suis temporibus advenientia. Quamvis autem, ait Interpres infra citatus, istam dependentiam unius cum altero, sive istam dependentiam Caeli effectuum ab hominis actionibus habitam applicet liber ad singula nominatim; tamen id generatim intelligendum est. Nona: Excitandi Magistratus et populus ad amplectendam virtutem, propositis his quinque bonis: longa vita, opibus, interna et externa pace, honestatis pulchritudine, finalis virtutis perfectione; et ad fugiendum vitium, propositis his sex malis: morte praematura, morbis, moerore, paupertate, improbitatis consuetudine, probitatis difficultate (C). Tertio, Leges modernae particulares sic: Particulares leges, quae pro hoc praesentis Imperii Tartaro-Sinici regimine sunt stabilitae, continentur in magno Codice, diviso in sex tomos et triginta Capita, dicto Ta cim liu, seu leges | |
|
Imperii magnae limpitudinis. Primo, ponuntur quaedam leges communes pro variis delictis, delictorumque circumstantiis. Deinde assignantur leges pro singulis sex supremis Tribunalibus Curiae, scilicet Officiorum, Aerarii, Rituum, Militiae, Iustitiae, Aedilis seu publicorum Operum, totum Imperium administrantibus, praeter appendicem aliquot Statutorum recentium. Primi Tribunalis leges sunt pro distributione Magistratuum, et recta muneris administratione. Secundi Tribunalis, pro personarum, agrorum, domuum tributo, pro matrimoniis, pro publicis horreis et aerariis, pro mercibus et fori contractibus. Tertii Tribunalis, pro spirituum, et hominum Defunctorum cultu, pro vetandis Sectariorum et divinatorum pravis artibus, pro communibus urbanitatibus, pro exequiis, pro publicis conviviis. Quarti Tribunalis, pro Regii palatii custodibus, pro militibus, pro castris, pro exercitus profectione, pro fluviorum traiectu, pro equilibus, pro Cursoribus. Quinti Tribunalis, pro furtis, laesionibus, homicidiis, rixis, imprecationibus, litibus, munerum acceptionibus, falsificationibus, fornicationibus et aliis sceleribus, pro reorum comprehensione et carcere. Sexti Tribunalis, pro aedificiis, opificiis, fluviorum exundantationibus, etc. Omnes hae leges in 459. Articulis comprehenduntur (D). Quarto, poenarum genera. Nunc pro puniendis delictis ordinariae sunt hae quinque poenae: Prima, dissectarum cannarum, vel flagellorum ictus 10. 20. 30. 40. 50. Secunda, eorumdem ictus 60. 70. 80. 90. 100. Tertia, exilium unius anni, sesquianni, duorum annorum, duorum annorum cum dimidio, trium annorum intra delinquentis aut Rei Provinciam. Quarta, exilium 2000. 2.500. 3000. stadiis Sinicis distans a patria delinquentis, vel in Tartariam relegatio. Quinta, mors, vel strangulatio vel decollatio. Aliquae harum poenarum possunt pecunia redimi, v. gr. cannarum verbera (D). Olim vero alia quinque erant poenarum genera, scilicet narium abscissio, pedis amputatio, nigra fronti insculpta nota, castratio, mors (E). | |
|
Quinto, Iudicum Vitia. Sunt haec quinque praecipue: Metu Potentum, iustitiam omittere; vindictae ardore iustitiam exercere; mulierum verba audire; pecunia aut muneribus corrumpi; intercessiones admittere (F). Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 19. in Lib. 2. Memcii cap. 1. Li leu xam: Cum videret Memcius unumquemque Principem pro suo libitu particularem regendi modum instituere, neglectis antiquorum Imperatorum legibus ac Statutis; stimulatus zelo publicae disciplinae sic loqui exorsus est: quemadmodum artifex etsi oculorum acie celebrem virum Li Leu, et manuum industria celebrem virum Kum Xu adaequa[ve]rit; tamen absque circino vel norma non potest opus suum in figuram circularem vel quadratam accurate efformare. Simili modo quemadmodum Musicae Praeses etsi aurium iudicio adaequa[ve]rit celebrem Musicum Su Quam, tamen absque Magisterialibus variarum duodecim fistularum longiorum et breviorum sex regulis, non potest quinque Notarum musicarum modos rite distinguere, aptoque concentu temperare; ita Rex licet moribus et vita fuerit alter Yao et Xun, si tamen debitas pietatis, qua populorum vitam fovere et mores instruere oportet, leges ab antiquis traditas ac sancitas nec adhibuerit nec servaverit in regimine, numquam poterit animps in viam virtutis et pacis adducere, totumque Regnum pacare ac rite componere. B. 2. Lib. Su xu che kiay tom. 3. in Libr. Chum Yum art. 28. sic: Nisi quis Regis aut Imperatoris dignitatem habuerit, non potest publicorum Rituum leges sancire, statas domuum, curruum, vestium, vasorum formas praescribere, dubios litterarum characteres diiudicare. Ideo nunc in toto Chinae Imperio curruum vestigia sunt eadem, litterarum characteres iidem, Rituum leges eaedem; et haec, prout fuerunt ab antiquis Imperatoribus sancita, perseverant, nec ullus huc usque ausus est immutare. Sed licet quis habeat Regis dignitatem, si tamen non habeat Sapientis virtutem; aut contra, licet quis habeat Sapientis virtutem, si non habeat Regis dignitatem, non potest Rituum leges, ac Musicae modos instituere. | |
|
Ibid. artic. 29. sic: Itaque siquis Rex seu Imperator haec tria maximi ponderis negotia, Rituum leges, opificiorum formas, litterarum characteres studiose curet, tunc omnis populus paucas committet culpas. Porro ad haec tria rite sancienda, opus est, ut quis requisitam et dignitatem et virtutem, ac tempus habeat, etc. Ut autem horum trium felicem exitum a populis impetret, debet ipse in eorum observatione, illis exemplo praelucere, etc. Hinc fit, ut sapientis Principis gesta, verba, Statuta sint omnium saeculorum exemplar ac norma; remoti populi illum desiderent, vicini non fastidiant. C. 3. Lib. Xu Kim tom. 4. cap. Hum Fan, id est, magnae regulae seu magnae leges. Ipsummet Capitulum Hum Fan, hic appono, et sic habet: Cum Princeps seu Imperator Vu Vam post 13. annos, debellato Praedecessore Cheu, obtinuisset Imperium, his verbis interrogavit Regulum Regni sive Principatus Ki: Eheu! Caelum quidem occulta virtute populos stabilit, eosque ad simul cohabitandum colligit et adiuvat; sed ego quonam modo dirigendus ac componendus sit universalis humanae conditionis ordo, ignoro. Tu, quaeso, me edoce. Tum Regulus Regni Ki sic ait: ego audivi Principem Quen olim iussum ab Imperatore Yao reprimere debacchantes diluvii aquas, eis vallum et aggeres obiecisse, atque ita primum ordinem quinque Elementorum seu universalium Principiorum, quem caeli Dominus disposuerat, perturba[vi]sse. Hinc caeli Dominus vehementi ira exarsit, nec illi novem magnarum regularum seu legum species tradidit, sicque ille universalis humanae conditionis ordo decidit. Postquam morte mulctatus fuit Princeps Quen, filius Yu illi successit, aquasque debacchantes naturali cursu per canales in mare deduxit, atque inundationes sedavit. Et tunc Caelum illi magnarum regularum novem species elargitum est, hisque universalis seu naturalis humanae conditionis ordo refloruit. Prima harum novem specierum fuit: Quinque elementa, sive quinque primaria rerum Principia bene ordinare, nempe eorum usum. Secunda: Quinque res, quae spectant ad mores, diligenter curare. Tertia: octo res, quae ad hominis vitam conducunt, rite disponere. Quarta: Quinque res, quae ad tempus spectant, accurate distribuere. Quinta: Absolutum Regis perfecti exemplar | |
|
praebere. Sexta: Trium virtutum usum temperare. Septima: Res dubias clare examinare. Octava: Effectuum secuturorum turbam attente cogitare et perpendere. Nona: Hortari ad quinque bona, et deterrere a sex malis. Nunc de singulis. Prima species, sunt primaria et universalia quinque rerum Principia, quarum usum iuxta cuiusque naturam ac proprietates debet Rex rite ordinare. Primum, est aqua; secundum, ignis, Tertium, lignum. Quartum, metallum. Quintum, terra, seu humus. Aquae proprietas est humefactio et descensus; ignis, calefactio et ascensus; ligni, curvitas et rectitudo; metalli, liquefactio et durities seu immutatio; terrae, frugum quae feruntur et metuntur, foecunditas. Ex aquae humefactione et descensu oritur salsedo; ex ignis calefactione et ascensu, amaror; ex ligni curvitate et rectitudine, acor; ex metalli liquefactione et duritie, seu ex metalli immutatione, asperitas, sive sapor asper; ex terrae foecunditate, dulcedo. Secunda species, fiunt quinque res, quae ad componendos mores spectant: prima, corporis forma; secunda, loquela; tertia, aspectus; quarta, auditus; quinta, cogitatio. Corporis formae virtus, est maiestas; loquelae, rectitudo; aspectus, claritas; auditus, intelligentia; cogitationis, subtilitas, Maiestas parit reverentiam, rectitudo directionem, claritas prudentiam, intelligentia recta consilia, subtilitas rerum perfectam notitiam, seu sapientiam. Tertia species, sunt octo res ad hominis vitam spectantes, quas Rex debet studiose curare ac rite disponere. Prima, est victus; secunda, merces; tertia, cultus Spirituum, et parentationes; quarta, publicorum operum, et rei agrariae Magistratus; quinta, doctrinae ac morum Magistratus; sexta, Iustitiae Magistratus; septima, hospitum Ritus; octava, militia. Quarta species, sunt quinque res ad tempus spectantes, quas Rex debet exacte distribuendas curare. Prima, est annus; secunda, mensis; tertia, dies; quarta, stellarum longitudines, latitudines, solisque ac lunae duodecim coniunctiones, seu duodecim domus caelestes; quinta, Kalendarium, et Tabulae astronomicae. Quinta species, est absolutum Regis perfecti exemplar. Dum Rex absolutum et vitae et morum regiminis exemplar edit, tunc | |
|
quintuplex bonorum genus in se colligit, populis transfundendum. Unde omnes istius temporis populi imitantes summam Regis perfectionem et exemplum, eum vicissim etiam adiuvant. Quod nec in populo prava regnent consortia, nec in Magistratibus pravae factiones, id maxime profluit ex perfecto Regis exemplo. In populo alii sunt mentis perspicacia, alii actionis vivacitate, alii disciplinae rigore praediti; hos Rex debet saepe cogitare, ut ad perfectionem exstimulet. Alii sunt, qui licet istam maiorem perfectionem non attingant, non audent tamen culpas ac crimina committere, hos Rex debet suscipere, fovere, instruere. Postea si hilares proficiant, imo et verbis et factis ostendant se virtutem diligere, Rex illis Magistratus conferat; absolutum certe Regis exemplum optime imitabuntur, sectabuntur, adiuvabunt. Pauperes et orphanos non premat; potentes et illustres non timeat. Si aliqui inter Praefectos sint habiles, perspicaces, activi, illos ad profectum excitet; atque hoc modo Regnum florebit. Quia autem Praefecti dum opibus honeste affluunt, melius virtuti vacant; ideo caveat, ne non habeant stipendia ad honestam suae domus sustentationem sufficientia; alioqui daret illis peccandi occasionem. Quoad illos, qui virtutem non amant, si illis Magistratum aut stipendia conferat, utetur malis ad malum. Deinde Magistratibus ac populis hanc versuum odam addiscendam et cantitandam commendet: Qui non tortuose, nec claudicanter incedit, is colit Regis nostri mentem; qui non sequitur pravam voluptatem, is colit Regis nostri viam; qui non sequitur pravam iram, is colit Regis nostri iter. Dum abest tortuositas et factio, Regis nostri via fit amplissima; dum abest factio et tortuositas, Regis nostri via fit aequalissima, dum abest oppositio et declinatio, Regis nostri via fit rectissima. Atque hoc dicitur unire extremam perfectionem, et redire ad extremam perfectionem. Ista summae seu extremae perfectionis doctrina a Rege tradita, est communis rectae rationis ordo, et magna totius orbis instructio; hoc non Regis, sed caeli Domini est documentum. Dum igitur omnis populus hanc ultimae perfectionis doctrinam cantitare solebit, sensim instruetur, et ab instructione transibit ad opus; et per hoc, Regis splendori approximabit, dicetque: Rex noster in Regni regimine vere noster Pater et Mater est. | |
|
Sexta species, sunt tres virtutes in regimine servandae: Prima, dicitur vera honestas; secunda, victrix fortitudo; tertia, victrix mansuetudo. Ubi habetur pacis concordia, ibi vera honestas; ubi immutabilis constantia, ibi victrix fortitudo; ubi accommoda moderatio, ibi victrix mansuetudo; nimirum fortitudo pusillanimitatem, mansuetudo audaciam debet vincere. Auctoritas ergo, potestas, maiestas, praemiorum largitio, poenarum inflictio, victus splendidior, est quid proprium solius Regis; ista Magistratui seu Vasallo non licent. Praefectus, qui ista sibi usurpat, domui suae damnum et Regno perniciem importat. Si enim Praefecti nec recti, nec aequi fuerint, mox populi libidine etiam excaecati, suae conditionis et officii limites transgredientur. Septima species, est rerum dubiarum examem (id est, ait interpretatio Imperatoris Kam hi, examinare Caeli legis bona vel mala ad determinandam hominis actionem). Rex eligat ac statuat certos Praefectos ad iaciendas sortes, et data occasione eas iaci iubeat. Hae sortes dicuntur: prima, pluvia seu humiditas; secunda, claritas seu serenitas; tertia, obscuritas; quarta, dispersio; quinta, transversio; sexta, firmitas (seu pars inferior symboli aenigmatici, dicti Qua, id est, tres lineolae inferiores symboli); septima, mutabilitas (seu pars superior eiusdem symboli, id est, tres eius superiores lineolae). Universim sunt septem; quinque fiunt per coniecturas (nempe quinque primae); duae (nempe ultimae) per figuras seu symbola. Harum ope, actionum defectus evitantur. Dum sors iacienda est, iube illam a tribus, quos constituisti, Praefectis iaci; si non concordant tres simul, sequere quod duo dicunt. Occurrente magni ponderis negotio, quod dubium parit, primo te ipsum consule, deinde tuos Praefectos, postea populum, postremo sortes. Si tu, si sortes testudinis, si sortes herbarum Xi, si Praefecti, si populus suffragentur actioni, id dicitur magna concordantia; ac proinde agendo, tibi et tuis Posteris proderis. Deinde si tu et sortes suffragentur, sed Praefecti et populus refragentur, etiam tunc bonum est, seu potes agere. Si Praefecti et sortes suffragentur, sed tu et populus refragemini, etiam tunc bonum. Si populus et sortes suffragentur, sed tu et tui Praefecti refragemini, etiam tunc bonum. | |
|
Si tu et sortes testudinis suffragentur; sed sortes herbarum Xi, Praefecti et populus refragetur, bonum agere res ad Familiam spectantes (utpote res minoris nomenti); non vero res ad Regnum spectantes. Si sortes et testitudinis et herbarum Xi simul refragentur, tunc bonum est quiescere, seu non agere; malum, agere. Nota: Quoad has sortes, an sic olim in usu fuerint, potest sane dubitari, maxime cum ibidem dicat Interpres Tsay Xin, a tempore Confucii huc usque libros de illis tractantes non fuisse posteritati transmissos; adeoque ista regula regiminis, inter incertas videtur annumeranda. Octava species, est effectorum multitudo, scilicet pluvia, serenitas, calor, frigus, ventus. Haec quinque dicuntur tempus. Si unumquodque eorum iuxta suum ordinem ac suam anni tempestatem perfecte advenerit, tunc maxima herbarum, frugum, aliarumque rerum ubertas abundat: si autem illorum unum vel per excessum vel per defectum aberraverit, tunc calamitas exurgit. Haec effecta tum bona tum mala diversis hominum moribus, ista sibi attrahentium respondere solent. Bona effecta virtuti respondentia sic: Venerandae vultus modestiae, respondet opportuna pluvia; verborum moderationi, opportuna serenitas; prudentiae, opportunus calor; rectis consiliis, opportunum frigus; sapientiae, opportunus ventus. Contra vero, mala effecta vitiis respondentia sic: corporis immodestiae respondet frequens seu nimia pluvia; verborum dissolutioni, crebra seu nimia serenitas; imprudentiae, creber calor; praecipitationi, crebrum frigus; insipientiae, creber ventus (interpretatio Imperatoris Kam hi ad hunc textum sic ait: Ista hominis actionum, et Caeli effectuum correspondentia, non debet sic intelligi, ut unum uni singillatim correspondeat; sed generatim intelligenda est). Itaque Rex, unius anni; primarii Curiae Praefecti, unius mensis; reliqui Magistratus, unius diei effecta examinent. Dum annus, mensis, dies suam constanter temperiem servant, tunc frugum maturitas habetur, Regni regimen floret, idonei viri in dignitatibus fulgent, domus tranquilla pace gaudent; dum autem non servant: tunc frugum maturitas non habetur, Regni regimen squallet, idonei viri non promoventur, domus pace et concordia | |
|
carent. Quod attinet ad populos: quemadmodum stellae fixae a Caelo pendent, ita illi pendent a Rege et Magistratibus. Stellae aliae ventos, aliae pluvias amant; ita viri plebei, alii victum, alii vestitum desiderant. Ex motus solis et lunae revolutionibus habetur hiems et aestas; et luna iuxta diversas constellationes ad quas appellit, ventos aut pluvias excitat. Ita nempe Rex et Magistratus. Nona species, sunt quinque bona; scilicet aetas longaeva, opes, valetudo, seu interna et externa pax, amor virtutis, finalis honestae, vitae perfectio: et sex mala; scilicet mors praematura, morbi, moeror, paupertas, effraenata malitia, seu audaciae praesumptio, pusillanimitas. D. 4. Liber Ta cim liu, id est, leges Imperialis Familiae Ta cim, seu magna limpitudinis, nunc regnantis. Vide supra in contextu. E. 5. Liber Hiao Kim, id est, filialis Observantiae cap. 11. sic Confucius: Quamvis recenseantur ter mille delictorum species, quae quinq[ue]; poenarum generibus, singulae singulis subiacent, nullum tamen delictum maius est filiali inobedientia. Deinde ibidem Interpres sic: Quinque poenarum genera sunt haec: Abscissionarium, etc. Ut in contextu. F. 6. Lib. etc. Ut supra in contextu. Paragraphus IV. De Institutione.Hunc Paragraphum in duo puncta dividemus. In primo agemus de Institutione in genere. In secundo de Institutione in specie, id est, de Scholis, iuxta Sinas. Punctum I. De Institutione in genere.Prima: Necessitas Institutionis. Postquam populi victu, vestitu, habitatione commoda bene communiti sunt, nisi bonos mores edoceantur, in omnia vitia facile praecipites ruunt, nec postea a brutis multum discrepabunt. Ideo olim Imperator Yao iussit fratrem suum | |
|
Sie, tradendae bonorum morum disciplinae praesidere, illique praecepit, ut in primis rite explicaret quinduplicem humanae conditionis magnum et universalem ordinem, scilicet amorem qui inter Patrem et filium, aequitatem quae inter Regem et Subditum, diversitatem quae inter maritum et uxorem, subordinationem quae inter seniorem et iuniorem, veritatem quae inter amicum et amicum debet intercedere (A). Secunda, Obiectum Institutionis. Natura rationalis, est Caeli lex, nempe in actu primo; naturae rationalis dictamen, est via, seu recta agendi via; huius viae directio seu instructio, est recta vitae disciplina, seu recte vivendi praecepta; ac proinde recte vivendi praecepta sunt obiectum Instituitionis. Unde recta docendi ac discendi via, est sequi Caeli legem, ut vitae ducem; et priscorum Sapientum documentis ac praeceptis adhaerere, ut normae (B). Tertia, Partes Institutionis. Institutionis partes sunt ordo, virtutes, personae, actiones. Institutionis ordo est ille, qui inter Regem et Subditum, Patrem et filium, maritum et uxorem, seniorem et iuniorem, amicum et amicum intercedit. Eius virtutes sunt pietas, aequitas, honestas, prudentia, veritas. Eius personae, sunt Litterati, Agricolae, Artifices, Mercatores. Eius actiones, sunt Ritus, Musica, Leges, Regimen. Hisce homo potestet seipsum componere, et alios regere; unde pax in Regno, rectitudo in animo emanat (C). Quarta, Praxis Institutionis. Primo et decimo quinto cuiusque mensis die, omnes urbium Praefecti tum civiles tum militares cum ipsomet Pro-Rege, si illic adsit, conveniunt in loco publico, ubi coram ipsis ac populo unus aut alter articulus ex sedecim, qui ab hoc Imperatore Κam Hi vel eius Patre praescripti sunt, primum a pueris designatis decantatur, et deinde a duobus populi Senioribus, explicatur. Praefati sedecim articuli sunt hi: Primus: Studere filiali et fraternae observantiae ad magnifaciendum humanae conditionis ordinem. Secundus: Colere Parentelam ad patefaciendam mutuam concordiam. Tertius: Servare pacem cum vicinis et concivibus ad eliminandas contentiones et accusationes. | |
|
Quartus: Plurimi facere rem agrariam et bombycinam ad suppeditandum victum et vestitum. Quintus: Amare frugalitatem ad parcendum opibus et sumptibus. Sextus: Multiplicare scholas ad componendos virorum litteratorum mores. Septimus: Proscribere pravas Sectas ad colendam veram doctrinam. Octavus: Explicare Regni leges ad commonefaciendos rudes et procaces. Nonus: Callere Ritus et urbanitates ad observandum morum decorem. Decimus: Vacare suo proprio muneri ad firmandam populi voluntatem. Undecimus: lnstruere liberos et fratres ad impedienda illorum delicta. Duodecimus: Compescere fraudes, lites, falsas accusationes ad conservandam ingenitam cordis rectitudinem. Decimus tertius: Cavere ab abscondendis fugitivis ad vitandam criminis participationem. Decimus quartus: Solvere Regis vectigalia ad vitandas exactorum molestias. Decimus quintus: Cogere vicinitatem ad propulsandos praedones. Decimus sextus: Abstinere a rixis et inimicitiis ad magnifaciendam hominis vitam (D). Quod attinet ad duas Chinae Sectas idololatricas Foe et Lao: Sinae litterati dicunt eas fundamento et veritate carere; perniciose totam veritatem confundere ac pervertere (E). Dicunt quod excaecent hominum corda, bono regimini noceant, nec possint suos Sequaces servare ac beare, ut patet in Imperatoribus Hoey Tsum et Vu Ti, qui illis addictissimi, misere perierunt (F). Textus Librorum.A. 1. Lib. Siao Hio cap. 1. sic: Postquam, inquit Memcius, populi et copioso victu, et calido vestitu, et commoda habitatione bene | |
|
communiti sunt, nisi bonos mores edосеantur, facile in quaslibet pravarum cupiditatum illecebras ruunt, nec postea a brutis multum discrepant. Ideo sapientissimus Imperator Yao, huius damni malo commotus, constituit fratrem suum Sietradendae morum disciplinae Praesidem, praecepitque illi, ut in primis traderet quintuplicem humanae conditionis magnum ordinem, scilicet amorem, etc. Ut supra in contextu. P. 2. Lib. Siao Hio cap. 1. in principio sic: Caeli lex, inquit Doctor Tsu Su, est ipsa natura (nempe rationalis, ut in libro Ta Hio dicitur, agendo de homine); huius naturae ductus, est via, seu recta agendi via; huius viae directio sive instructio, est recta vitae disciplina, vel recte vivendi praecepta. Ego igitur (id est, Doctor Chu Hi, libri auctor) hanc lucidam Caeli legem, ceu doctrinae ducem, sequendo; et priscorum Sapientum documentis ac praeceptis, ceu normae, inhaerendo, sequens primum capitulum, quo et Magistri rectam docendi, et discipuli rectam discendi viam cognoscerent, conscribendum iudicavi. C. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 4. in Libr. Lun yu artic. 2. sic: Sapientum doctrinae et Institutionis ordo est ille, qui etc. Ut supra in contextu. D. 4. Lib. To Xu, seu Instructoris liber sic in principio: Imperator Hum Vu anno tertio sui imperii, lunatione seu mense lunari nono, iussit supremum Tribunal aerarii edere Decretum, quo praescribitur, ut in omni pago vel oppido constituatur unus populi Instructor; aliquis nempe senior eligatur, qui assumpta companula in viis, plateis ac compitis haec praedicet: obedite Patri et Matri; revereamini seniores et superiores, servate concordiam in oppidis et pagis; instruite vestros liberos ac nepotes; unusque habeat artem, qua pacate vivat; nolite perpetrare quidpiam criminosum aut indecens, etc. Et paulo infra sic: Reverenter igitur Imperatoris Decretum servate. Uniuscuiusque mensis lunaris die 2. et 16, seu post plenilunium primo, oppidi vel urbis Instructores convocent omnes primarios viros, Praefectos, litterarum Magistros, et coram omnibus clare explicent Sapientum doctrinam, et honestam vivendi rationem. D. 5. Libellus Xim yu xe lo tiao, id est, sedecim articuli excellentium documentorum, nempe Imperatoris. Primus, studere filiali et fraternae observantiae, etc. Ut supra in contextu. | |
|
E. 6. Lib. Chum Yum in Prooemio sic Interpres Chu Hi: Mortuo Memcio, nullus amplius fuit qui antiquorum Sapientum doctrinam propagaret; ideoque nostra Litteratorum schola nihil amplius deinceps, nisi verborum ornatum et styli elegantiam posteritati transmisit. Tunc coeperunt perversa variarum Sectarum dogmata singulis diebus nova pullulare, singulis mensibus aucta sylvescere, donec tandem exurrexerunt Lao et Foe discipuli, qui quo vicinius videntur ad rectam rationem accedere, eo perniciosius omnem veritatem confundunt atque pervertunt. E. 7. Lib. Ta Hio in Prooemio sic idem Interpres Chu Hi: Denique post mortem Memcii, nullus amplius, qui istam priscorum Sapientum doctrinam propagaret, extitit, etc. Idcirco degeneres deinceps litterarum Alumni, pravis saeculi moribus servientes, vanos libros scribere, coacervata documenta edere, unam sermonis elegantiam spectare assueverunt, etc. Deinde his succreverunt duae Sectae Lao et Foe, nova cum suo Nihilo et Vacuo, cum sua Quiete et Extinctione dogmata spargentes. Hae quidem adeo in altum se attollunt, ut magnam Adultorum doctrinam superare videantur; sed vel sic veritate et fundamento carent. F. 8. Lib. Su xu che kiay tom. 4. in Libr. Lun yu artic. 2. sic: Tunc temporis quamvis prava Sectariorum Yam et Medoctrina non multum vigeret; tamen ingenti ardore et odio illam Memcius persecutus est. Postea exorta doctrina Sectae Lao omnino similis doctrinae Yam Chu, et doctrina Sectae Foe omnino similis doctrinae Me Tie multo magis hominum corda excaecavit, morumque disciplinam corrupit. Et certe addictissimi illarum Sequaces, uti Imperator Hoey Tsum ex Familia Sum, et Imperator Vu Ti, ex Familia Leam, miserrime vitam cum suo Imperio amiserunt, facti futurorum saeculorum iocus, ludibrium, opprobrium. Numquid igitur severissime semper sunt arcendae ac vetandae istae exitiales Sectae? Punctum II. De Scholis. | |
|
Primo, Origo et nomen scholarum sinicarum. Olim viginti quinque domus in aliqua platea aut vico vocabantur Liu, in capite plateae erat porta; ad latus portae erat parva schola, dicta Xo, in qua electus e vico vir doctrina et virtute praestans Magistrum agebat. Quingentae domus vocabantur Tam, ubi alia schola, dicta Ciam, habebatur; ad hanc ascendebant, qui in vici schola Xo satis profecerant. Deinde 2500. domus vocabantur Cheu, ubi alia schola superior, dicta Siu, habebatur; et ad hanc ascendebant ii, qui in schola Ciam satis profecerant. Denique in urbe regia habebatur suprema schola, in qua filii Imperatoris, Regulorum, Praefectorum, et ii, qui in chola Siu magnum sui ingenii specimen ediderant, litteris vacabant; et haec vocabatur Hio. Vici schola Xo, erat Parvulorum; reliquae tres, Adultorum (A). Secundo, finis scholarum. Harum finis, est notitia ac praxis quintuplicis ordinis supradicti in puncto 1. num. 1. Si enim hic quintuplex ordo ab iis qui praesunt, et mente teneatur, et voce tradatur, et moribus seu vita praeferatur; mox ii qui subsunt, exemplo commoti, illum etiam diligenter servabunt, omnisque populus mutuo amoris vinculo coniunctus honestam et tranquillam vitam aget (B). Tertio, Magistri munus. Primo, Magister haec tria doceat: Primum, has sex virtutes: prudentiam, pietatem, sapientiam, aequitatem, fidelitatem, concordiam. Secundum, haec sex opera: Obedientiam erga Patentes, amorem erga fratres, concordiam erga consanguineos, benevolentiam erga affines, sinceritatem erga amicos, misericordiam erga pauperes. Tertium, has sex artes: Rituum, Musicae, iaculandi, aurigandi, scribendi, numerandi (C). Secundo, pro docendi norma, insistat priscorum Imperatorum versibus, prosae, Ritibus, Musicae. Vere et autumno Ritus cum Musica; hieme et aestate versus cum prosa, seu liber versuum cum libro Annalium Imperialium tradatur (D). Olim scilicet ita fiebat; nunc vero traduntur quatuor libri, dicti doctrina Adultorum, immutabile Medium, liber Sententiarum, Memcius; insuper doctrina Parvulorum, libellus Observantiae filialis, et quinque libri classici antiqui, de quibus in Paragrapho sequenti; iique omnes lege praescripti sunt. | |
|
Tertio, Magister pueros ante omnia doceat quietem, attentionem, reverentiam, diligentiam. Non tantum iubeat illos memoriam excolere, sed etiam et maxime virtutes, quae intellectum et voluntatem pascunt, tradat, earumque exempla narret. Iubeat priscorum Sapientum libros legere, et a crepundiis abstinere. Prius faciliora et iucundiora, postea difficiliora et altiora eos doceat (E). Sit mitis, facilis, diligens, vigilans (F). Quarto, Discipuli munus. Primo, Magistri doctrina, sit discipuli norma. Prompte et reverenter se Magistro submittat; et quod hic docet, bene assequi conetur. Si quod opus bonum videat, illud imitetur; non superbiat, non fidat suis viribus, loca honesta, et bonos socios frequentet. Ut interior gravitas et reverentia in corde enascatur, exteriorem in vultu servet. Mane surgendo, vespere cubando vestes rite componat. Magistri lectiones vespere repetat (G). Secundo, libros memoriter discat, sensum percipiat, doctrinam sibi applicet, nullum diem otiose transigat, non multa legat, sed memoria bene teneat; saepius lecta et scita repetat, et aliquid quotidie ex priscorum Sapientum libris ac Annalibus legat. Dubia a Magistro interroget; libros commodatos deteri, aut corrumpi non sinat (H). Tertio, dum Magistrum in via comitatur, retroacto parum gressu incedat, non huc et illuc oculos vertat; siquid Magister interroget, ad respondendum expectet, donec verba absolverit; coram Magistro nihil promiscue loquatur; denique modestiae et reverentiae sit assiduus custos (I). Textus Librorum.A. 1. Lib. Siao Hio cap. 1. sic magnus eius Commentarius: Olim, inquit liber Rituum cap. Hio Ki, hic erat docendi modus: viginti quinque domus, etc. Ut supra in contextu. A. 2. Lib. Su xu che kiay tom. 17. in Libr. 1. Memcii cap. 5. Tem ven kum xam sic: post haec, ad instruendos tuos populos erigenda sunt haec quatuor scholarum genera: Ciam, Siu, Hio, Kiao; quid haec nomina significent, dicam. Nomen Ciam significat Alere; quia sicut olim | |
|
instituta fuit domus publica ad disribuenda Senibus, Magistratu defunctis, aliisque senibus de re publica bene meritis alimenta; ita schola est instituta ad tradenda animorum alimenta. [B] Nomen Kiao significat docere. In schola quid sit virtus ac rectae vitae regula, edocetur. Nomen Siu significat iaculari; quia sicut in arte iaculandi, exterior corporis compositio, et interior animi scopus dirigitur; urbanitatis leges inter iaculatores exercentur; vires, dexteritas, praestantia uniuscuiusque probatur: ita in schola tum corporis, tum animi compositio dirigitur, bonique mores et industria perficiuntur. Haec tria sunt eiusdem scholae in variis locis extra urbem regiam erigi solitae varia nomina, variis temporibus eidem rei imposita. Sub Imperio enim Hia schola popularis nuncupabatur Kiao; sub Imperio Yn nuncupabatur Siu; sub Imperio Cheu nuncupabatur Ciam. Sublimior vero illa schola ad probandos, et perficiendos viros sapientiores, dignitatibus idoneos, in regia tantum urbe erigi solita, communi et eadem voce sub tribus praedictis Imperiis semper vocata est Hio, id est discendi palaestra. [B] Porro harum omnium scholarum finis semper unus et idem fuit, nempe ut clare omnes edocerentur quintuplicem humanae conditionis ordinem. Si quintuplex hic ordo ab iis qui praesunt, bene et mente teneatur, et praeceptis tradatur, et moribus illustretur; mox ab iis qui subsunt, istorum exemplo commoti, etiam diligenter coletur; et omnis populus, mutui amoris vinculo coniunctus, rectam, honestam, tranquillam vitam aget. C. 3. Lib. Siao Hio cap. 1. sic: Liber Cheu Li, seu Rituum Imperii Cheu, praescribit, ut supremus disciplinae civilis et morum Praeses in singulis Regni tractibus (unus tractus complectebatur 12.500. domos) curet populos tria maxime edocendos; sapientioresque a primario cuiusque tractus Praefecto in publicis solemnitatibus constituantur Ceremoniarum Magistri, et Imperatori ad dignitates proponantur. Tria, quae edoceri debent, sunt haec: Primum, hae sex virtutes: prudentia, pietas, sapientia, aequitas, fidelitas, concordia. Secundum, haec sex opera: observantia erga Parentes, amicitia erga fratres, concordia erga consanguineos, benevolentia erga amicos, misericordia erga pauperes. Tertium, hae sex artes; Rituum, Musicae, | |
|
iaculandi, aurigandi, scribendi, numerandi. Deinde praescribat octo poenas ad plectendos cuiusvis tractus reos: Primam, ad plectendos inobedientes Parentibus; secundam, ad plectendos discordes cum consanguineis; tertiam, ad plectendos male animatos erga affines; quartam, ad plectendos irreverentes erga fratres seniores; quintam, ad plectendos fraudulentos erga amicos; sextam, ad plectendos immisericordes erga pauperes; septimam, ad plectendos doctrinae novatores; octavam, ad plectendos populi perturbatores. D. 4. Lib. Li Ki seu Rituum, tom. 3. cap. Vam chi sic: Summus Musicae, civilis disciplinae, ac morum Praeses in tradenda per quatuor anni tempestates doctrina, plurimi faciat quadruplicem docendi normam; et firmiter inhaereat priscorum Imperatorum versibus, prosae, Ritibus, et Musicae, quibus discipulorum mores perfici curet. Vere et Autumno, Ritus et Musica; Hieme et Aestate, versus et prosa seu orationes tradantur. E. 5. Lib. Siao Hio cap. 5. §. 1. sic Doctor Cham ex pago Hem Kiue oriundus: Quod primum pueri docendi sunt, est quies, attentio, reverentia, diligentia. Quia vero haec doctrina nunc non traditur, ideo tam pueri quam puellae a teneris annis, superbi, pigri, depravati existunt; quoque adultiores fiunt, eo magis ista pessima radix invalescit. Cum enim numquam edocti fuerint quid sit filii, et fratris iunioris munus; spreto postea omni hominum discrimine, ne vel ipsis suis Parentibus subiici volunt. Cumque haec aegrae mentis radix semper perseveret, idcirco in omni loco ac re continuo augescit, ita ut ne in ipsa quidem morte immutetur. Hinc fit, ut in humilibus aqua rigandae ac verrendae domus officiis, in responsis modeste dandis non possint se submittere, et in consortiis nesciant amicis cedere. Si Magistratus aut Superiores videant: nolunt eis subiacere; si ipsimet postea primarios Regni Prafectos, aut Regis consiliarios agant: nolunt ad petendum a sapientibus viris consilium sese demittere. E. Ibidem sic Doctor Yam Ven: Pueri non tantum iubendi sunt memoriam excolere; sed maxime docendi ea, quae naturalem illarum intelligendi et agendi facultatem perficiant. Idcirco dum iubentur | |
|
quotidie praeclaras seu priscorum, seu recentiorum res gestas addiscere, oportet ante omnia illos filialem et fraternam observantiam, fidelitatem, sinceritatem, honestatem, aequitatem, temperantiam, verecundiam, et alias eiusmodi virtutes docere, harumque nonnulla exempla referre, etc. V. gr. quomodo puer Tsu Lu edens ipse agrestes herbas, Parentibus orizam reportaret, et similia. Sic paulatim instructi, sponte virtutem amplexabuntur, et in ea se exercebunt. E. Ibidem sic Doctor Chim cognomento Mim Tao: Dum Magister videt suos discipulos esse leves et vagos, iubeat eos priscorum Sapientum solos libros legere, et tantisper orationum compositiones se ponat. Praeterea ludi, crepundia, oblectamenta solent etiam illis amorem virtutis auferre, etc. Ibidem alius Doctor Chim sic: Dum Magister docet eos qui non dum scientiae saporem gusta[ve]runt, procul dubio illi studia fastidiunt; prius igitur curet, ut librum Carminum ex se iucundiorem addiscant, et intripudiis sese exerceant, etc. Ibidem Doctor Chin sic: Oportet, ut pueri noverint distinguere summum et infimum hominum genus; illud sapientium Heroum, hoc insipientium homunculorum; illos ut imitentur, hos ut fugiant, ete. Nisi enim quis mentem ad alta attollat, semper in humilibus repet. Si audito Memcii vel Sapientis Yen nomine, statim exterritus secum dicat: qui ego puellulus ausim ad istorum Heroum imitationem aspirare? Huiusmodi discipulus non est idoneus ad excipiendam Sapientum sublimem doctrinam. F. 6. Lib. Siao Hio cap. 1. sic: Imperator Xun dum creavit Principem Sie supremum civilis disciplinae et morum Praesidem, ita eum allocutus est: Omnes isti populi non satis se invicem amant; quinque diversi hominum gradus (id est Patris et filii, Regis et Subditi, mariti et uxoris, senioris et iunioris, amici et amici) non sunt satis inter se concordes. Tu ergo publicae disciplinae praeesto, diligenterque quintuplex intructionis genus, seu quintuplicem humana conditionis ordinem ubique tradendum cura. Sis tamen facilis et mitis. Deinde satrapam Quey, supremum Musicae Praesidem constituens, sic etiam ei ait: tu Musicae praeesto; regios et alios nobiles pueros illam exacte doce; sis rectus et blandus, facilis et gravis, firmus sine rigore, imperiosus sine despectu. | |
|
G. 7. Lib. Siao Hio cap. 1. sic: Magistri doctrina, inquit liber Ti tsu che, sit discipuli norma. Discipulus prompto et reverenti animo se illi submittat; quodcumque excipit, perfecte assequi conetur. Si quod opus rectum videat, illud imitetur; si quod verbum rectum audiat, illud sequatur. Debitam erga Parentes et fratres observantiam alacriter praestet; non superbe se gerat, non innitatur suis viribus. Ut sua facta sint recta, mens nil pravum cogitet; loca, honesta et socios probos frequentet. Ut gravitas et reverentia interior in corde nascatur, exteriorem in vultu servet. Mane surgendo, et vespere cubando vestes ac cingulum rite componat. Mane sectiones a Magistro excipiat, vespere repetat. Si haec diligenter et constanter custodierit, veram discendi methodum tenebit. H. 8. Lib. Siao Hio cap. 5. §. 3. sic Doctor Chim ex pago Y Chuen: Qui libro Memcii et Sententiarum operam navat, debet utrumque memoriter addiscere, sensum perpendere, dicta sibi applicare, nec ea tamquam theatralia verba recitare. Quamvis aliquis tota vita horum duorum librorum scientiam in praxim redegerit, numquam tamen eam exhaurire poterit. H. Ibidem Doctor Cham sic: Quod attinet ad doctrinam libri Chum Yum seu immutabilis Medii, oportet ita singulas illius sententias perpendere, ut conferendo unum cum alio, totum earum contextum comprehendas. Sex libros classicos oportet iterato ac saepius pervoluere ac revoluere; inexhausta siquidem illorum doctrina est. H. Ibidem Doctor Liu sic: Adolescentes debent id, cui vacant, prius generatim intelligere quid sit, etc. Litterarum Alumnus ne unum quidem diem otiose transigat; singulis diebus unum aut alterum librorum classicorum capitulum legat; non legat multa, sed lecta bene memoria teneat; tranquille sedendo in cubiculo, ducenties vel trecenties illa repetat; singula verba et sententias clare distinguat, et intelligat, etc. Singulis diebus unum etiam aut saltem dimidium caput ex Annalibus legat. Sic illos sensim callebit. Insuper ad dubia interroganda, et doctrinam priscorum Sapientum exquirendam Magistro utatur. H. Ibidem Doctor Yen sic: Libri ab aliis commodati diligenter conservandi sunt, etc. Si quis librum commodatum super mensam | |
|
incomposite relinquat, aut sinat dissutis soliis dispergi, a pueris maculari, ab ancillis foedari, vento aut pluvia corrumpi, a tinea aut vermibus corrodi; hic certe contra honestatem peccat. Ego quidem dum Sapientum libros evolvo, maxima cum reverentia eos contrecto, etc. H. Ibid. Doctor Chim, cognomento Mim Tao, sic: Vir sapiens in tradenda doctrina ordinem servat; eos, qui Parvulorum doctrinae etiamnum vacant, faciliora; postea dum in Adultorum studia incumbunt, difficiliora edocet. I. 9. Lib. Siao Hio cap. 2. §. 4. sic: Dum sedes, ne huc et illuc te vertas; tranquillum vultum gere. Antequam Magister aut senior te interroget, nihil temere loquaris. Totam corporis speciem rite compone. Reverenter audi aliorum dicta, nec ea tibi vindica, aut tua opinione vel iudicio confirma. Vide plura supra Parte 1. cap. 3. Sect. 3. §. 3. de Honestate in textibus num. 15. littera P. Paragraphus V. De Libris Classicis et antiquis.Libri sunt Institutionis materia, imo et ipsa muta instructio aut institutio. Ideo de illis sequentia duo Puncta etiam breviter propono. Punctum I. De Libris classicis et antiquis universim.Primo: Quia olim octennes pueri Parvulorum scholam adibant, ideo Doctor Chu Hi sub Imperio Familia Sumcomposuit, seu potius ex variis priscorum et recentiorum Authorum tum sententiis, tum exemplis compilavit librum, dictum Siao Hio, id est, Parvulorum doctrinam, atque hic est, qui nunc pueris primis tradendus praescribitur (A). Secundo: Ab Imperio Familiae Tam et Sum usque ad haec | |
|
tempora, in numerum librorum Kim, id est, priscorum Sapientum, seu immutabilis doctrinae, relati sunt tredecim sequentes: Primus: Lun Yu, id est, liber Sententiarum, magna ex parte a Confucio prolatarum, et ab eius discipulis collectarum (A). Secundus: Est Mem tsu, id est, libera Doctore Mem, seu Memcio compositus (A). Tertius: Hiao Kim, id est, libellus filialis observantiae a Confucio confectus (A). Quartus: Lh Ya id est, species Dictionarii a Principe Cheu kum, Confucio, et aliis priscis conscripta (A). Quintus et sextus Kum Yam, et Tso Xi, vel Ko Leam, id est horum trium antiquorum Authorum Commentaria in librum Confucii, dictum Chun Cieu (A). Septimus: Cheu Li, id est, Imperii Cheu Ritus, inchoatus a Principe Cheu Kum, et absolutus a Litteratis Imperii Familiae Han (A). Octavus: Y Li, id est, Urbanitates et Ritus, etiam a Principe Cheu Kum conscriptus (A). Nonus: Ye Kim, id est, liber mutationum ac productionum, de quo infra (A). Decimus: Xu Kim, id est, liber Annalium Imperialium, a Regiis istorum temporum Ministris, et Historiographis conscriptus (A). Undecimus: Xi Kim, id est, liber Carminum, a variis versificatoribus antiquis compositus, et a Confucio concinnatus, uti etiam liber Xu Kim (A). Duodecimus: Li Ki, id est, Rituum antiquorum compilatio, conscripta a Doctore Tay sub Imperio Han (A). Tertius decimus Chun Cieu, id est, Ver et Autumnus, seu vetus liber Annalium Regni Lu, nunc Provinciae Xan Tum, sic dictus ob ordinem seriemque annorum ac mensium, in quibus res relatae contigerunt, nimirum instar Tabulae chronologicae. Hunc librum Confucius concinnavit, sive in meliorem ordinem redegit, et ad tradenda Principibus boni regiminis documenta, res per 242. annos gestas in modum brevis chronologiae refert (B). Atque hi sunt tredecim libri, dicti Kim, nunc autem Scholastici non omnibus istis student, sed tantum quinque his postremis: Ye Kim, | |
|
Xu Kim, Xi Kim, Li Ki, Chun Cieu, quin imo hi quinque non a singulis addiscuntur, sed unusquisque ex quinque unum dumtaxat, cui studeat, eligit; et in examine ad Licentiatus (non bacchalaureatus) datur aliquid ex isto libro personaliter electo componendum; in quo etiam examine datur aliquid ex Legum codice exponendum. Tertio: Iam vero, qua de re agant hi quinque libri, summatim accipe: De libro Chun Cieu, iam dixi; de libro Ye Kim, dicam in sequenti Puncto; de tribus reliquis sic: Liber Xu kim, continet principalia Imperatorum Yao et Xun Statuta, ac praecipuas res sub tribus sequentibus Imperiis Familiarum Hia, Xam, Cheu, quae sceptrum tenuerunt per 1400. et amplius annos, gestas recenset (A). Liber Li Ki continet infinitos pene urbanitatum, exequiarum, funebris vestis, Parentalium Ceremoniarum, litaminum, Musicae, conviviorum, legationum, matrimoniorum, scholarum, Imperialis palatii Ritus, decem tomis comprehensos (A). Liber Xi Kim dividitur in quatuor partes: Prima pars continet triviales praecipuorum Chinae Principatuum antiquorum collectas canti[ Hi quinque libri vocantur Ou Kim, id est, quinque priscorum Sapientum libri. Illis olim addebatur liber Cheu Li, ita ut tunc sex numerarentur; sed hic nunc exolevit (C). Quarto, praeter hos quinque libros, omnes Scholastici sive ad Baccalaureatus, sive ad Licentiatus lauream adspirantes, student aliis quatuor libris, quorum primus dicitur Ta Hio, id est, Adultorum et magnorum virorum doctrina, a Confucio compositus, et ab eius discipulo Cem Tsu explanatus; agitque de perfecta sui ac proximi renovatione ad acquirendam totius Imperii tranquillitatem necessaria. | |
|
Secundus dicitur Chum Yum, id est, immutabile Medium, a Doctore Tsu Su nepote Confucii compositus. Hi duo libri, seu libelli olim erant duo libri Rituum Li Ki capitula; postea ex illo extracti, seorsim impressi sunt. Tertius, dicitur Lun yu, de quo supra. Quartus, dicitur Mem tsu, de quo etiam supra; hic agit praecipue de pietate, Regi ad bonum regimen necessaria, de innata naturae rationalis bonitate, de pravis Sectis (A). Hi quatuor libri vocantur antonomastice quatuor libri, sinice Su xu. Hos quatuor posteriores, et illos quinque priores libros Imperator Kam hi in Prooemio suorum Commentariorum, quoad populorum regimen comparat hinc soli ac lunae in Caelo radiantibus, inde montibus ac fluviis in terra spectabilibus (D). Textus Librorum.A. 1. Libellus San tsu kim pag. 16. sic Interpres: Olim pueri octennes intrabant scholam, in qua Parvulorum doctrina tradebatur; docebanturque domus aqua rigandae ac verrendae, interroganti modeste respondendi, hospitis domi excipiendi, et domo deducendi honestum modum; item artes Musicae, Rituum, iaculandi, aurigandi, scribendi, numerandi tamdiu docebantur, donec illarum praecepta ac rationes bene penetra[vi]ssent. Idcirco Doctor Chu Hi composuit librum doctrinae Parvulorum, cuius praecipua capita sunt: rectae disciplinae institutio, quintuplex humanae conditionis ordo, cura suae perfectionis, praeclararum sententiarum et dictorum tum antiquorum, tum modernorum compilatio, etc. Postquam discipuli hunc doctrinae Parvulorum librum bene callent, tunc sine difficultate possunt illis explicari quatuor libri classici, Memcius, liber Sententiarum, Adultorum doctrina, et immutabile Medium. Hi quidem sunt libri antiqui; sed Doctor Chu Hi illos collegit, explanavit, et in quatuor libros redegit. Ab Imperatoribus Familiae Tam et Sum huc usque, liber Sententiarum, liber Memcii, liber filialis Observantiae, Dictionarium Lh Ya, duo Commentarii Doctorum Kum Tam et Κo Leam, Ritus Imperii Cheu, liber Urbanitatum et Rituum, cum quinque classicis libris Li Ki, Xu Kim, Xi Kim, Ye Kim, Chun Cieu, semper dicti | |
|
sunt tredecim Kim, id est, tredecim libri antiquoru[m] Sapientum, seu immutabilis doctrinae. Cum vero liber Memcii, et liber Sententiarum non viderentur discipulorum studiis et applicationi sufficere; Doctor Chu Hi immutabile Medium et Adultorum doctrinam, quae erant in libro Li Ki inserta ab Authore Tay, et constituebant duo illius capitula, inde extraxit, explanavit, et una cum duobus libris Memcii et Sententiarum effecit quatuor libros separatos, passim dictos quatuor libros. A. Deinde idem liber Sam tsu kim in sequentibus paginis recenset horum quatuor librorum, uti et quinque aliorum iam dictorum Authores, prout vides in contextu. Item ibidem dicit generatim ea, de quibus illi agunt. Ibidem pag. 23. sic: Libri Chun Cieu tres antiqui Interpretes sunt Doctores Kum Yam, Tso Xi et Ko Leam. A. Insuper videantur Prooemia et Indices librorum omnium Praefatorum, ubi continetur id, quod in contextu dicitur. B. 2. Libr. Su xu che kiay tom. 14. in Libr. 2. Memcii cap. 2. Li leu hia sic Memcius: Eccur Confucius composuit librum Ver et Autummum? Respondeo: Quia ex quo Imperator Pim Vam Imperii sedem in Occidentem transtulerat, sensim regiminis vigor defecerat, praeclaraque priorum Imperatorum Statuta pene erant extincta, atque Musica virtutis et regiminis Magistra, quae in palatio Imperiali inter epulas, et ante Imperatoris affatum decantari, atque ab Imperiali palatio in singulos Principatus transfundi solebat, iam omnino perierat. Ideo Confucius tanto malo commotus, composuit istum librum, in quo ad tradenda Principibus documenta et veram regendi artem, refert res per 242. annos gestas. Non tamen huius libri primus Author fuit, sed veteres tantum sui Regni Lu Annales concinnavit, qui vocabantur Ver et Autumnus ob ordinem successivum mensium et annorum, in quibus res singulae relatae contigerant; sed erant rudis et indigesta moles. Simili modo Annales Regni Cin seu Xam Si vocabantur quadriga, et Regni Tsou seu Hu Quam vocabantur Tao Uo, id est, nomen alicuius bestiae. B. 3. Lib. Su xu che kiay tom. 18. in Libr. 1. Memcii cap. 6. Tem ven kum hia sic: Confucius suo libro Vere et Autumnoeffecit, ut deinceps perduelles et Imperii praedones haberent quid timerent, nec tam facile auderent sua nefanda consilia exequi. | |
|
C. 4. Libellus San tsu kim pag. 19. sic Interpres: Libri Ye Kim, Xu Kim, Xi Kim, Chun Cieu, Cheu Li, Li Ki vocantur Lo Kim, seu sex libri classici, quibus litterarum Alumni debent vacare, illosque penetrare. Tunc temporis liber Cheu Li in numero sex librorum classicorum reponebatur; sed nunc ex illo numero eliminatus est, ita ut sint tantum Ou Kim, seu quinque libri classici. D. 5. Lib. Ge kiam su xu tom. 1. in Prooemio sic: ego existimo bonum totius Imperii regimen ex illa successive transmissa doctrina, quam viri tum scientia, tum virtute illustres, et a Caelo producti ad docendos et regendos populos tradiderunt, omnino pendere. Post Imperatores Yao, Xun, Yu, Tam, Ven Vam, Vu Vam, exurrexerunt Confucius, Cem tsu, Tsu su, Mem tsu. Hinc praeter quinque libros classicos Ye Kim, Xu Kim, Xi Kim, Li Ki, Chun Cieu, habiti sunt liber Sententiarum, doctrina Adultorum, immutabile Medium, Memcius, quorum vastum decus, ut splendor solis et lunae in Caelo, ac divisio montium et fluminum in terra, longe lateque refulget. Illi enim quatuor Magistri (scilicet Confucius, Cem Tsu, Tsu su, Memcius) Imperatorum Yao, Xun, triumque primorum Imperiorum Hia, Xam, Cheu doctrinam in suis quatuor libris transmiserunt, atque ita quinque librorum classicorum doctrina fuit absoluta. Siquidem isti quatuor, totum horum quinque profundiorem sensum complectuntur. Punctum II. De libro Ye Kim nominatim.Solus hic liber, cuius doctrinam nonnulli in controversiam vocant, magnum Tractatum postularet; sed cum nec temporis brevitas, nec Punctum parvi Paragraphi illum exigat, ideo sequentia pauca annotasse suffecerit. Primo, De Authore huius libri. Imperii Sinici conditor Fo Hi confecit octo symbola, seu lineolas et continuas et discretas sic: ––––, –– ––. Unumquodque symbolum continet sex lineolas, vel sex continuas, vel sex discretas, vel partim continuas partim discretas, diversimode | |
|
dispositas v. gr. sic: ䷀ vel sic: ䷁ vel sic: ䷨ vel sic: ䷽ etc. Postea haec octo symbola duplicavit, et fecit sedecim; sedecim iterum duplicavit, et fecit 32.; denique 32. rursus duplicavit, et fecit 64. Quia tunc temporis, litterae et characteres Sinici nondum erant inventi; ideo illa litteris et characteribus nuda et absque litteraria explicatione composuit, sicque persevera[ve]runt usque ad Principem Ven Vam, Conditorem tertiae Familiae Imperialis, dictae Cheu. Hic Princeps Ven Vam singulis 64. symbolis indidit aliquod nomen, illorum explicativum, v. gr. huic symbolo ䷀ indidit nomen Kien, id est, Caelum vel Caeli virtus activa; huic symbolo ䷁ indidit nomen Quen, id est, terra vel terrae virtus passiva; aliis indidit nomen Κan, id est, aqua; Li, id est; ignis; Sun, id est, ventus, etc. Nota tamen quod istae voces Kien, Quen, Kan, Li, Sun, etc. ex se et ex sua propria significatione non significent Caelum, terram, aquam, ignem, ventum, etc. Sed quod per suam propriam significationem symbolice repraesentent naturam Caeli, terrae, aquae, ignis, venti. Insuper idem Princeps Ven Vam, horum singulorum nominum sat diffusam explanationem apposuit. Postea eius filius Cheu Kum, singulis sex lineolis cuiuscumque symboli, indidit nomen numericum, satque diffusam etiam singularum lineolarum explicationem apposuit, et tunc iste liber coepit vocari Cheu Ye, id est, liber mutationum ac productionum concinnatus a Principibus Familiae Cheu, et in duos tomos fuit divisus; antea enim sub Imperiali FamiliaHia vocabatur Lien Xan, id est, mons iunctus; sub Imperiali Familia Xam vocabatur Quey Tsam, id est, omnium rerum thesaurus seu repertorium. Denique Confucius praedictis nominibus et explicationibus, quas Princeps Ven Vam et Cheu kum adapta[ve]rant, ulteriorem addidit explanationem, estque veluti tertius istius libri Tomus; sed nunc ex parte permixtus aliis duobus Tomis, vel genuinus textus et originalis, totus non subsistit (A). Quod attinet ad istam explanationem, dictam Hi Tsu, quae Confucio subinde attribuitur, negant ordinarie Sinae esse eius opus; sed eam ab alio longe posteriore Authore, dicio Tay su kum, vel Vam so prodiisse affirmant (B). | |
|
Secundo, De scopo huius libri. Imperator Fo Hi cum vellet populi sui utilitati consulere, ex aspectu et consideratione rerum caelestium et terrestrium confecit illa octo symbola, ut ex illis possent tum cognosci invisibilis Conditoris virtus operativa, tum distingui visibiles omnium specierum creatarum affectiones ac proprietates (C). Postea Princeps Ven Vam, quia tunc temporis totum Imperium seditionibus confundebatur, ideo ista symbola ab unitate et binareitate inchoata, varieque per motum Yam, et per quietem Yn complicata applicuit ad repraesentandum virum sapientem et insipientem, profectum et defectum, actionem et cessationem, fortitudinem et imbecillitatem; in iisque sedandorum tumultuum, restaurandi regiminis, virtutis et vitii, Boni et Mali rationem comprehendit. Unde nec ipse composuit, nec Confucius illa explanavit ad sortes iaciendas (D). Tertio, de doctrina huius libri. Huius libri doctrinam tanti faciebat Confucius, ut iam senex diceret, si Caelum aliquot adhuc vitae annos sibi concederet ad addiscendum istum librum, fore ut posset vivere a gravibus delictis immunis (E). Haec ergo doctrina comprehendit omnes mundi res, scilicet Caelum, terram, hominem. Unumquodque symbolum contruitur primo ex tribus lineolis supra se invicem positis; suprema, Caelum; media, hominem; infima, terram repraesentat. Deinde duplicantur istae tres lineolae et fiunt sex; quia Caeli agendi ratio in motu et quiete, hominis agendi ratio in pietate et aequitate, terrae agendi ratio in duritie et mollitie consistit. Hi sex agendi modi correspondent istis sex symboli lineolis (F). Hinc homo per illa symbola cognoscit Caeli, hominis, aliarumque omnium rerum agendi rationem (G). Denique hic liber et morum suorum compositionem, et virtutis praxim docet (H). Quod vero attinet ad illam numerandi artem, et ad illos herbae Xi calamos, de quibus agitur in prima parte explanationis, dictae Hi Tsu, et quibus aliqui forte utuntur modo superstitioso ad sortes, vel abutuntur, iuxta Sinas videtur esse quoddam arithmeticum artificium, quo per variam ac saepius repetitam istorum symbolorum ac lineolarum symbolicarum combinationem investigatur, utrum res facienda vel omittenda, rectae rationi sit conformis, necne? Sive sit bona, an mala (I)? Deinde hoc artificium aliqui dicunt esse inventum novum, nec priscorum Sapientum, nec Confucii opus (K). | |
|
Praeterea illam Tabulam variis numeris et punctis discriminatam, dictam Ho Tu, isti libro praefixam, et quam nonnulli etiam volunt esse istius libri veluti fundamentum, factam fuisse a Principe Fo Hi negant Authores Ngeu Yam, Pim Ngan Hiam, Cham Kem, et alii (L). Deinde aliqui illam accommodant viginti quatuor unius anni Sinicis punctis, sive tempestatibus, Sinice Cie Ki, seu duodecim nostris Europaeis caeli signis in duas partes divisis (M). Denique illa Tabula altera, etiam praefato libro praefixa, quae incipit a voce Tay Kie, quoad substantiam eadem cum praecedente, fuit ordinata a Doctore Cheu, ex pago Lien Hi sub Imperio Familiae Sum (N). Nempe per modum praedicamenti Logici aut Categoriae. Textus Librorum.A. 1. Liber Cheu ye chin Kiay in Prooemio, et in tomo primo, symbolo Kien. Item libro Ven hien tum kao tomo 175. ut supra in contextu. A. 2. Lib. Mao xi cheu ye chu su, seu libri mutationum ac productionum vetus interpretatio a Doctore Mao relata tom. 9. Xue Qua ad hunc textum: Ti, seu caeli Dominus exivit in actum a symbolo Chin, aequinoctialem mundi plagam repraesentante, sic ait: Ista vox Ti (seu Xam Ti), id est, rerum productarum Dominus. Deinde quomodo omnis eius actio repraesentetur per octo libri Ye Kim symbola aenigmatica, sic ibidem explicat: Doctor ergo Fu Su iudicat hunc Ti esse caeli Dominum ac Rectorem. Dum hic Ti incipit omnes res facere, existit in symbolo Chin; dum eas ordinat, existit in symbolo Sun; dum dirigit, existit in symbolo Li; dum eas conservat et nutrit, existit in symbolo Quen; dum eas exhilarat seu exornat, existit in symbolo Tui; dum eas inter se pugnantes coniungit, existit in symbolo Kien; dum eas collectas curat, existit in symbolo Kan; im; dum eas absolvit, seu perficit, existit in symbolo Ken. Iam vero quid significent ac repraesentent octo illa symbola, sinice Pa Qua, sic ibidem paulo infra explicat: Kien, id est, firmum ac forte, et repraesentat Caelum. Caelum absque ulla quiete semper movetur; hinc dicitur Kien, firmum ac forte. Quen, id est, obsequens, et repraesentat terram; Terra Caelo obsequitur seu | |
|
obsecundat; hinc dicitur Quen obsequens seu obsecundans. Chin, id est, movens, et repraesentat tonitru vel fulgur; tonitru omnia movet; hinc dicitur Chin movens. Sun, id est, ingrediens, et repraesentat ventum; ventus quocumque ingreditur, hinc dicitur Sun ingrediens. Κan, id est, ruens seu praecipitans, et repraesentat aquam. Aqua in ima ruit ac praecipitat, hinc dicitur Κan ruens, seu praecipitans. Li, id est, apparens et repraesentat ignem. Ignis e rebus erumpens mox apparet; hinc dicitur Ki apparens. Ken, id est, quiescens et repraesentat montes. Montes immote quiescunt; hinc dicuntur Ken quiescentes. Tui, id est, exhilarans et repraesentat lacus. Lacus irrigant omnia; hinc dicuntur Tui exhilarantes. B. 3. Lib. Sien Tien ye y, id est, Principis Fo Hi libri Ye expositio, a Licentiato Cham Kem facta tom. 1. sic: Ista explanatio, quae nunc vocatur Hi Tsu, non est antiqua (sive non est facta a Confucio); dividitur in primam et secundam partem; dein utraque pars in varios articulos. Sed antiquus sensus seu textus omnino periit. B. 4. Lib. Ge kiam Ye Kim, seu quotidiana explicatio libri Ye Kim ab Imperatore Kam hi edita, tom. 15. in principio sic: Quod attinet ad арpendicem libri Ye Kim, dictam Hi Tsu, divisam in primam et secundam partem, eius Author est Vam so. B. 5. Lib. Cheu ye chin kiay tom. 17. part. 1. Hi Tsu, in principio sic: Sunt etiam qui afferunt hanc partem (nempe Hi Tsu), dictam magnam Interpretationem, traxisse suam originem a Doctore Tay su kum. C. 6. Lib. Cheu ye chin kiay tom. 20. parte 2. Hi Tsu art. 2. sic: Olim Imperator Pao Hi, id est, Fo Hi, cum voluisset publicam populi utilitatem procurare, non ausus est id temere et pracipitanter exequi. Idcirco caelestia et terrestria, omniumque rerum species ac causas prius attente consideravit; vidensque omnia ad generationem et corruptionem, ad motum et quietem reduci, sua symbola mutationum ac productionum composuit, etc. Si spectetur, inquit Doctor Tsay, horum symbolorum profundior sensus, ex iis Spiritus intelligentis virtus invisibilis potest cognosci; si patentior aut materialior sensus spectetur, rerum affectiones et proprietates in sua specie discernere poteris. Vide etiam supra num. 2. litteram A. | |
|
D. 7. Lib. Ngeu yam ven chum kum cie; id est Doctoris Ngeu yam universalis Commentarius tom. 64. art. 2. sic: Pars libri Ye Kim, agens de expansis numeris caeli ac terrae, est quid parvi momenti. Ad quid necesse est totam suam mentem illi intendere? Iste liber Ye Kim a Principe Ven Vam constriptus, in numero sex librorum classicorum reponitur; eius stylus continet sapientis viri verba; ea quae tractat, sunt Caelum, terra, omnesque rerum species; insuper triplex Regis et subditi, patris et filii, mariti et uxoris immutabilis ordo. Quoad illam iaciendarum sortium per numeros expansos artem, non est Principis Ven Vam opus. Ergo, inquies, ista non meretur, ut addiscatur. Respondeo: qui assecutus est maius, potest et minus complecti; sed quamvis quis minori non studuerit, potest tamen ad maius pertingere. Qui hoc scit, modum addiscendi libri Ye Kim scit. Ab antiquo tempore, 64. libri Ye Kim symbola fuere usitata; raro tamen cernes sub Imperatoribus Familiae Hia et Xam fieri sortium mentionem. Postea Princeps Ven Vam, dolens totum Imperium perturbari ac confundi ob Imperatoris Cheu crudelitatem, cupidusque suam mentem explicandi in Posterorum utilitatem, postquam Principis Fo Hi symbola, symbolorumque lineolas incipere ab unitate et binareitate animadvertit; ex varia illarum combinatione, immutatione, comparatione composuit suum librum, in quo veram Herois sapientis et homuncionis insipientis, progressus et defectus, motus et quietis, fortitudinis, et infirmitatis imaginem adumbravit, totamque boni et mali regiminis, virtutis et vitii, felicitatis et infelicitatis rationem comprehendit. Idcirco inducit loquentem virum sapientem; et librum nomine Ye, id est, mutationis, insignivit. Cum deinde in sequentibus saeculis aliqui illo uterentur ad sortes, Confucius qui sub finem Imperii Cheu natus est, veritus, ne paulatim Principis Ven Vam mens ac intentio obliteraretur, et iste liber Ye solummodo ad sortes adhiberetur, tunc ulteriorem eius explanationem concinnavit, illamque viro sapienti ac Principi ad dirigendas suas actiones accommodavit. Hinc passim de regimine, de Caelo, de terra, cunctisque mundi rebus sermonem instituit; ac proinde patet illum non sortibus inhaerere. E. 8. Lib. Lun yu artic. 7. sic aiebat Confucius: Si caelum aliquot adhuc | |
|
vitae annos mihi commoda[ve]rit seu concesserit ad bene addiscendam libri Ye Kim doctrinam, tunc potero a magnis culpis immunis esse. 9. Lib. Cheu ye chin kiay tom. 21. parte 2. Hi Tsu artic. 10. sic: Huius libri doctrina est amplissima. Omnes mundi res comprehendit. Sed unde hoc cognoscitur? In mundo sunt tantum tres causae universales, Caelum, terra, homo. Iam vero si in libri Ye symbolis spectentur tres lineolae: suprema Caelum, media hominem, infima terram repraesentat: sed quamvis harum trium causarum modus agendi sit in se unus, continet tamen duas partes; ideo vir sapiens istas tres symbolorum lineolas duplicavit; modus enim agendi Caeli continet motum Yam et quietem Yn, duae superiores lineolae illum repraesentant. Modus agendi hominis continet pietatem et aequitatem; duae mediae lineolae illum repraesentant. Modus agendi terrae continet duritiem et mollitiem; duae infimae lineolae illum repraesentant. G. 10. Lib. Cheu ye chin kiay tom. 17. parte 1. Hi Tsu artic: 4. sic: Libri Ye doctrina cum sit tam vasta, quomodo utitur illa vir sapiens? Respondeo: quamvis ista doctrina sit in se una; prout tamen in varias res diffunditur, diversa sortitur nomina; in rerum existentia, dicitur ratio; in rerum productione, dicitur natura; in rerum Conditore, dicitur lex. Solus vir sapiens potest haec omnia rite penetrare. Iam vero liber Ye est id, quo vir sapiens ista omnia penetrat, intelligit, exhaurit. H. 11. Lib. Ye kim parte 1. Hi tsu artic. 7. sic Confucius: An non revera ista libri Ye kim doctrina ad summum pertingit? Iste liber Ye, est id, quo vir sapiens virtutem colit, eiusque exercitationem longe lateque diffundit. I. 12. Lib. Ge kiam ye kim tom. 15. parte 1. Hi Tsu artic. 3. sic: Id quod dicitur faustum, est repraesentatio alicuius humanae actionis, rectae rationi consentaneae, adeoque amplectendae: et id quod dicitur infaustum, est repraesentatio alicuius humanae actionis, rectae rationi contrarie, adeoque reiiciendae. Et Interpres Cham kiu chim ad eundem artic. 3. sic: Amittere, id est, agere contra rectam rationem; obtinere, id est, agere iuxta rectam rationem. | |
|
I. 13. Lib. Cheu ye chin kiay tom. 19. parte 1. Hi Tsu artic. 10. sic: Istae herbae Xi, et symbola Qua sunt quid deliberationi, et ratiocinii expers. Idem eod. tom. artic. 1. part. 1. Hi Tsu artic. 11. sic: Ista vox faustum indicat id, quod convenit prosequi; infaustum id, quod convenit fugere. Et paulo infra sic: Hinc magis adhuc patet doctrinam libri Ye Kim cum recta agendi via et aequitate coniungere felicitatem et infelicitatem; virique sapientis doctrinam longe discrepare a particularibus dogmatibus Sectariorum, instituentium suas divinationes per numeros. K. 14. Lib. Sien Tien ye y tom. 3. sic: Quotiescumque fit mentio sortium Xi, sunt verba ab Interpretibus libro Ye Kim inserta; in ipso libro Ye, a Principe Fo Hi et Ven Vam confecto illa non habentur. Hinc patet istam artem sortium, ducendarum per herbarum Xi inter digitos distributionem et symbolorum examen, non esse id, quod Principes Fo Hi et Ven Vam specta[ve]runt; nec etiam Confucius forsitan illa usus est. Vide etiam hic supra num. 3. littera B. et num. 7. littera D. L. 15. Lib. Kiun xu pi kao, id est, perfectum librorum omnium examen tom. 1. sic: Doctor Ngeu yam in suo libro asserit Tabulas Ho Tu et Lo Xu esse quid vanum et fictitium. L. 16. Lib. Sim li ta ciuen tom. 14. Sic Doctor Pim ngan hiam: ex quo habetur liber Ye Kim, nullus fuit inter omnes Doctores, qui senserit istos libri Ye Kim numeros, unum et novem, esse Tabulam Ho Tu, etc. Hanc quidam Litteratus Yuen ye sub Imperiosum finxit. L. 17. Lib. Sien Tien ye y tom. 3. sic: Liber Ye Kim in parte Hi Tsu non facit mentionem de ista Tabula numerica. Ho Tuet Lo Xu quadrata dispositione; et ante Imperium Familiae Han nullibi fit mentio depingendis seu formandis symbolis Qua iuxta Tabulam Ho Tu, et de distribuendis speciebus iuxta numeros Tabula Lo xu. Ibidem pag. 76. sic: In libro Ye kim, inquit Doctor Vam tsu hem, a tempore Principis Vem Vam et Confucii, usque ad Imperia Familiarum Han et Tam, nulla facta est mentio Tabulae Ho Tu. M. 18. Lib. Cheu ye chin kiay in Prooemio sic: Iuxta dimidietatem Signi caelestis Tsu (seu Capricorni), de qua loquitur Doctor Chao, possunt, | |
|
inquit Doctor Hu, symbola libri Ye Kim divisa, adaptari 24. anni tempestatibus seu Signis (tot numerantur apud Sinas); incipiendo a symbolo Fo, quod adaptabitur dimidietati Signi Tsu Solstitii hiemalis, et perveniendo ad finem symboli Kien, quod adaptabitur dimidietati symboli Ou Solstitii aestivalis, erunt 32. symbola, Sinice Qua; etc. Deinde reliqua 32. nempe symbolum Keu usque ad finem symboli Quen inclusive, progredientur a reliqua dimidietate signi Ou Solstitii aestivalis, usque ad reliquam dimidietatem signi Tsu Solstitii hiemalis. N. 19. Lib. Sim li ta ciuen guey yao tom. 1. sic Doctor Chu Hi: Tabula Tay Kie, seu primi Termini fuit confecta a Doctore Cheu lieu hi. nempe sub Imperio Familiae Sum. Nota: Cum tam multa sint incerta circa ista libri Ye Kim octo symbola, Sinice Pa Qua; annon forte Author Fo Hi, nepos vel filius Noemi, voluit per illa 8. symbola toties reduplicata, relinquere suis Posteris aliquod monimentum octo personarum in arca diluvii reservatarum, et subsecutae harum divisionis ac multiplicationis per totam terram? Paragraphus VI. De Musica.Haec quinque circa Musicam Sinicam examinabimus; eius originem, finem, consonantiam, modos, species. Itaque Primo, De origine Musicae Sinicae. Primitiva Musicae origo haec fuit: cor, ut solet, motum fuit ab obiectis externis; motum, excitavit affectum; affectus erupit in voces. Vox autem alia clarior, alia obscurior; alia altior, alia humilior; harum diversarum vocum consonantia auribus iucunda, primum fuit Musicae Principium. Deinde ex Musica ortum est tripudium (A). Secundo, De fine Musicae Sinicae. Finis ultimus Musicae non est aurium delectatio, harmonico sono causata; sed est pacificum Regni regimen ac populorum concordia. Ideo enim adhibetur Musica, quia sonus harmonicus inspirat animorum concordiam et internam cordis harmoniam, atque passionum pacat. Praeterea antiqua | |
|
Musica erat composita ex praeclaris Imperatorum gestis, documentis, virtutibus; atque ita per se ipsam bonum regimen et honestae vitae disciplinam edocebat (B). Hinc Musica adhibebatur in solemnibus supremi Domini litaminibus, in aliorum Spirituum solemnitatibus, in Progenitorum defunctorum Parentationibus, in conviviis hospitum, aliisque festivis conventibus (C). Tertio, De consonantia Musicae Sinicae. Consonantia huius Musicae praecipue habetur a duodecim fistulis, et octo instrumentis Musicis diversorum sonorum. Duodecim enim fistulas longitudine diversas, quarum diametur tres, peripheria interior novem digiti partes continebat, ex cannis conficiebant. Harum sex, Hoam Chum, Tay tseu, Ku si, Fuy pin, Y ce, Vu ye erant longiores; aliae sex, Ta liu, Kia chum, Chum liu, Nan liu, Ym chum erant breviores, servata inter se harmonica proportione. Omnes duodecim collectim sumptae dicebantur magisteriales ac directrices regulae totius Musices; serviebantque ad discernendos ac temperandos Musicae sonos, graves, acutos, longos, breves, altos, humiles (D); ac proinde erant veluti quaedam organi species. Octo vero diversi soni instrumenta, haec erant: Primum, species utriculi ex cucurbita, cum aliquot insertis fistulis confecti. Secundum, erat vas figulinum. Tertium, tympanum. Quartum, chelys ex ligno confecta. Quintum, instrumentum ex lapide onychino, quod tundebatur, confectum. Sextum, campanula seu cymbalum. Septimum, cithara filis sericis instructa. Octavum, fistula. Atque haec erant instrumenta, quibus Musica temperabatur (E). Quarto, De modis Musicae Sinicae. Modi Musicae sunt quinque, Kum, Xam, Kio, Chi, Yu, nimirum veluti quinque quaedam species Octavae; v. gr. per respectum ad Musicam Europaeam, Kum, octava incipiens a voce ut, Xam, a voce re, Kio, a voce mi; Chi, a voce fa; Yu, a voce sol. Hi quinque modi ex prima superiori fistula Hoam Chum sic producuntur: ponitur fistula Hoam Chum continere novem digitos in longitudine, et singuli novem digiti in novem aequales partes divisi. Multiplica novem per novem fiunt 81.; atque hic est numerus modi Kum. Deinde numero 81. deme tertiam ipsius partem, seu 27.Restant 54. pro numero modiChi.Numero 54. adde tertiam ipsius partem, seu 18. fiunt 72. pro numetro modiXam. Numero 72. deme tertiam | |
|
ipsius partem seu 24. restant 48. pro numero modi Yu. Denique numero 48. adde tertiam ipsius partem, seu 16. fiunt 64. pro numero modi Kio. Itaque chordae modi Kum, constabant 81. filis sericis; Xam, 72. Kio, 64. Chi, 54. Yu, 48 (F). Modus Kum est gravis, excitatque ad maiestatem et benignitatem; unde est Regis figura, seu symbolum. Modus Xam est fortis, excitatque ad magnanimitatem; unde est Magistratus figura. Modus Kio est moderatus, excitatque ad misericordiam; unde est populi figura. Modus Chi est clarus, excitatque ad charitatem; unde est negotiorum figura. Modus Yu est nitidus, excitatque ad considerationem; unde est effectuum figura (G). Sexto, De speciebus Musicae Sinicae. Musica, alia trivialis, seu trivialium concentus cantilenarum, quales sunt in duobus primis Tomis libri Carminum, dictae Quae Fum; alia regia, seu Imperatorum Hoam Ti, Chuen Hio, Ti Ko, Yao, Xun, Chim Tam, Vu Vam Musica; id est, in laudes istorum Principum, eo, quo regnabant, tempore composita (H). Deinde alia honesta seu recta, Sinice Ya, qualis habetur in duobus posterioribus Tomis praefati libri Carminum; alia prava seu impura, qualis est Musica Principatus Chim, tantopere olim Confucio exosa. Rursus Musica, alia pacifica, seu pacificum Regni regimen complectens, qualis est Musica Imperatorum Yao et Xun; alia bellica, quae praeclara belli facinora refert, vel infpirat, qualis est Musica Imperatorum Chim Tam, et Vu Vam (I). Denique Musica alia solis instrumentis, alia instrumentis et vocibus constans (K). Textus Librorum.A. 1. Lib. Li Ki tom. 7. cap. 19. Yo Ki, seu Musices relatio sic: Omnis concentus Musicus trahit ab hominis corde suam originem. Hominis cor naturaliter ab obiectis movetur; dum autem ab iis movetur, intus excitat affectum, et affectus in voces erumpit; dum voces bene inter se correspondent, gignunt iucundam soni varietatem; varietas soni produxit artem, quae dicitur Musicus concentus. Dum Musicus concentus cum instrumentis Musicis, cum lanceis et vexillis tripudiantium coniungitur, tunc dicitur Musica perfecta. | |
|
B. 2. Lib. Li Ki tom. 7. cap. Yo Ki sic: Solus vir sapiens potest bene scire quid sit Musica. Primo enim perpendit voces ad sciendum modum Musicum; deinde perpendit modum Musicum ad sciendam Musicae artem; deinde perpendit Musicae artem ad sciendum regimen; atque ita perfectam regendi rationem assequitur. Ibidem paulo infra sic: Idcirco plena et florida Musica non fit ad aurium delectationem, sive ad edendum tantum harmonicum illum et suavem sonum, etc. Est enim in illa aliquis harmonicus sonus, qui non prodit, etc. Sed fit ad docendum populum amoris et odii aequitatem, et ad eum reducendum in rectam hominis viam. B. 3. Lib. Pe hu tum tom. 1. artic. Ly yo, seu Ritus et Musica sic: Dum in Parentali Regum defunctorum aula Rex et Proceres, superior et inferior simul audiunt Musicam, mox instillata per illam animorum concordia omnes reverentiam servant. Dum in publicis vici vel oppidi locis senior et iunior, consanguinei et vicini simul audiunt Musicam, mox instillata per illam animorum concordia, omnes observantiam colunt. Dum intra domesticos parietes Pater et filius, frater senior et iunior simul audiunt Musicam, mox instillata per illam animorum concordia, omnes amorem spirant. Idcirco Musica est id, quo concordia et observantia colitur, ac moderatio rerum similitudine conciliatur; moderatio iuncta cum Musica parit affectum, quo Pater et filius, Rex et Subditus, consanguinei et vicini, omnes denique populi inter se concordes fiunt. Haecque est priscorum Imperatorum mens ac finis, ob quem Musicam instituerunt. Ibidem paulo infra sic: Musica est id, quo prisci Imperatores suam laetitiam, et belli Duces suam iram temperabant. Idcirco illorum laetitia, et horum ira moderationis et aequitatis limites non excedebat. Laetitia concordiam populis, ira timorem perduellibus indebant. B. Ibide[m] sic: Antiqui Imperatores in principio suae Monarchiae cuiusnam rei maxime satagebant? Respondeo: satagebant populi mores componere, et ad hoc obtinendum praedecessorum Imperatorum Ritus et Musicam adhibebant. Pacato toto Imperio, tunc et Ritus et Musicam renovabant, et evulgari iubebant. Musica virtutes, praeclara facinora, | |
|
nominis celebritatem referebant. Hinc Imperatoris Hoam Ti Musica, ut ait liber Li Ki, vocata est Hien chi, id est, lacusuniversalis; quia Imperator Hoam Ti verbo et exemplo rectam vivendi normam tradiderat; omnesque eius virtutis beneficium sive pro caelestibus, sive pro terrestribus rebus perceperant. Imperatoris Chuen Hio Musica vocata est Lo Hem, id est, sex spicarum culmi; quia ille sex Musicae regulas, Astronomiaeque ac Kaiendarii leges instituerat. Imperatoris Ti Ko Musica vocata est Ou Ym, id est, quinque flosculi; quia ille quinque vocum discrimina pulchra harmonia in populorum utilitatem tempera[ve]rat. Imperatoris Yao Musica vocata est Ta Cham, id est, magnum iubar; quia ille Caeli, terrae, hominis viam, seu agendi viam magnopere illustra[ve]rat. Imperatoris Xun Musica vocata est Siao Xao, id est, fistularum continuatio, quia Praedecessoris sui Yao modum ac normam continua[ve]rat. Imperatoris Yu Musica vocata est Ta Hia, id est, magna amplitudo, quia suorum Praedecessorum Yao et Xun praeclaram regiminis normam amplia[ve]rat. Imperatoris Chim Tam Musica vocata est Ta Hu, id est, magna protectio, quia ille populos immitti regimine oppressos protexerat ac vindica[ve]rat. Principis Cheu Kum Musica vocata est Cho Ho, id est, examen concors; quia ille, cum Imperatorem Chim Vam in regimine adiuvaret, rite examinatam Praedeсеssorum Ven Vam et Vu Vam regendi normam perfecerat. Imperatoris Vu Vam Musica vocata est Siam, id est, repraesentatio; quia illa, allatam Imperio pacem referebat; prius vocabatur Ta Vu, id est, magnum belli opus. C. 4. Libellus San tsu kim pag. 12. sic Interpres: Omnes antiqui Imperatores suam habebant Musicam, quae in sacrificiis supremi Domini Xam Ti, in solemnitatibus caelestium et terrestrium Spirituum, in Parentationibus Maiorum defunctorum, in conviviis ac festivitatibus hospitum adhibebatur; propinando, repropinando, offerendo vini scyphum, in aulae ascensu et descensu, in reverentiae exhibitione semper Musica edebatur, etc. D. 5. Lib. Xu Kim tom. 1. cap. Xun Tien Interpres Tsay Xin sic: Liu, id est, duodecim fistulae, etc. Ut supra in contextu. E. 6. Lib. San tsu kim pag. 12. sic Interpres: Illa octo instrumenta quaenam erant? Respondeo: primum, etc. Ut supra in contextu. | |
|
F. 7. Lib. Li Ki tom. 7. cap. 19. Yo Ki sic Interpres Chin Hao: Hi quinque soni, seu quinque modi producuntur ex prima fistula Hoam Chum, etc. Ut supra in contextu. G. 8. Lib. Li Ki tom. 7. cap. 19. Yo Ki sic: Modus Kum pertinent ad terram; instrumentorum chorda non excedunt 81. fila serica; sonus est maxime gravis, omniumque quinque modorum Musicorum honorabilissimus. Idcirco est Regis figura seu symbolum. Modus Xam pertinet ad metallum; instrumentorum chordae continent 72. fila serica. Sonus minus gravis; idcirco est figura Magistratuum. Modus Kio pertinet ad lignum; instrumentorum chordae continent 64. fila serica; sonus partim gravis, partim acutus, quinque modorum medius; idcirco est populi figura. Modus Chi pertinet ad ignem; instrumentorum chordae continent 54. fila serica; sonus acutus, seu clarus; est negotiorum figura. Modus Yu pertinet ad aquam (aqua, ignis, lignum, metallum, terra sunt apud Sinas primaria quinque universalia principia, velut elementa); instrumentorum chorda continent 48. fila serica, ad minimum; sonus maxime acutus; est effectuum figura. G. 9. Lib. Pe hu tum tom. 1. artic. Ly yo sic: Hinc ego audivi modum Kio esse plenum misericordia, et excitare ad clementiam; modum Chi esse plenum laetitia, et beneficum animum fovere; modum Kam esse fortem seu vehementem, et res stabilire; modum Yu esse profundis conceptibus plenum, et res remotas considerare. Modum Kum esse lenem; et mansuetudinem afferre. H. 10. Lib. Su xu che kiay tom. 14 in Libr. 1. Memcii cap. 2. Leam hoei vam hia sic: Quidam Regni Cy Praefectus Chuam Pao invisit Memcium, cui inter colloquendum haec retulit: hisce diebus cum ego ex more et ex officio nostrum Regem inviserem, dicebat mihi se vehementer Musica delectari. Ego nescius utrum Regem deceret, necne, Musica delectari, et an Musicae amor obesset aut prodesset bono regimini, non habui quid responderem. Quid ergo? Obestne, an prodest bono regimini amor Musicae? Tum Memcius: Si Rex tuus multum delectetur Musica: noveritque Musicae artem esse regendi arti consimilem; et harmonico Musicae concentu utatur ad pacandum Regnum et ad coniungendos stabili concordia | |
|
populorum animos, numquid Regnum Cy (nunc Provincia Xan Tum) novam brevi faciem induet, et Rex tuus ad rectam bene gubernandi artem proxime accedet? Huius sermonis occasionem arripiens Memcius, sequenti die invisit istum Regni Cy Regulum, quem sic interrogavit: verene, Princeps, tuo Ministro Chuam nuper dixisti te Musica multum delectari? Mox Princeps immutato vultu ad quaestionem pene erubuit, ad quam tamen sic respondit: modicae ego virtutis vir non sum, qui delectari valeam excellenti illa priscorum Imperatorum Musica, praeclaris documentis exuberanti, et vitae Magistra; sed qua ego delectari soleo, est tantum illa trivialium cantilenarum Musica. Sed haec quomodo regimini potest prodesse? Enimvero potest plurimum, reponit Memcius; si enim vere et multum illa delecteris; si non tantum eius sonum, sed etiam eius concordiam concordiaeque suavitatem vere diligas, et scias uti harmonico illius concentu ad pacandum Regnum et ad populorum animos coniungendos, numquid tuum Regnum brevi novam faciem induet, et ad rectam recte gubernandi artem proxime accedet? Haec enim trivialis Musica ex priscorum Imperatorum Musica emanavit; una est utriusque ratio; utraque vocum concordiam et harmoniam spectat; utraque eumdem effectum sortiri potest, licet non una et eadem sit argumenti prastantia. H. 11. Vide hic supra num. 3. littera B. I. 12. Lib. Pe hu tum tom. 1. artic. Li yo sic: Id quod maxime spectat Musica, est vera rectitudo. Idcirco longe a se amovet et abhorret pravum lascivumque Regni Chim cantum. Regni Chim cantus, inquit Confucius, est lascivus. Cur autem lascivus? Quia istius Regni Chim incolae cum in montibus habitarent, et in vallium rivulis corpus lavarent, viri et mulieres inter se permixti instituerunt istum cantum ad mutuam oblectationem. I. 13. Lib. Lun yu artic. 15. sic Confucius: Proscribe Regni seu Principatus Chim cantum; a te procul amove adulatores. Ille enim lascivus, et hi periculosi sunt. I. 14. Lib. Lun yu artic. 3. sic: Imperatoris Xun Musicam, dictam Xao, asserebat Confucius et pulcherrimam et optimam esse (quia, ait Interpres, pace et modestia Imperator Xun consecutus est | |
|
Imperium); Imperatoris autem Vu Vam Musicam, dictum Vu, seu bellicosam, esse quidem etiam pulcherrimam, sed non optimam; quia, ait Interpres, bello et fortitudine Vu Vam adeptus est Imperium. K. 15. Lib. Xi Kim tom. 4. Siao ya cap. Lo mim, oda Nan kay, id est, australium graduum ordo sic: Haec oda, ait Interpretatio Ku siu, continet mutuam liberorum commonitionem ad Parentum sustentationem. Deinde ibidem Interpres Chu Hi sic: Haec oda, sunt tantum fistularum versus, et cantus sine voce. Denique pro his et aliis innumeris rebus ad Musicam Sinicam spectantibus, videatur liber Vem hiem tum kao tom. 128. 129. 130. 131. etc. Ubi de ea fuse agit. Sectio II. De Militari Regni Administratione.Militaris Regni administratio haec tria praecipue spectat, artem bellicam, militiam seu Duces ac milites, stipendia. Paragraphus I. De Arte bellica.Primo, Bellicae artis necessitas. Regna sunt a Maioribus transmissa ad Posteros, ut ea fideliter custodiant; nec possunt Posteri pro lubitu de iis disponere; ideo dum pericula ac bella imminent, debent omnes vires intendere ad vim vi repellendam; ac proinde ars bellica illis est necessaria (A). Secundo, Bellicae artis obiectum. Bellica ars circa quinque versatur; circa aequitatem, caelum, terram, Duces, leges. Aequitas in bello requiritur, ut milites concordi animo incensi non timeant pericula; Caelum inspiciendum est, an serenum, pluvium, frigidum, calidum, hibernum, aestivum? Terra praecognoscenda, an vicina, remota, montosa, paludosa, fluviosa, arcta, ampla, hostilis, amica? Duces, prudentes, fidi, pii, fortes, rigidi disciplina militaris exactores procurandi. Leges, quae pro quinariis militum ordinibus, pro tympanis, | |
|
vexillis, tentoriis, officiorum varietatibus, commeatu, viis, castris, Praefectorum muniis, bellicis instrumentis et impedimentis sunt prascriptae, diligenter attendendae. Mature igitur considerandum est, a qua parte stet belli aequitas, caeli et terrae emolumenta, ducum fortitudo, militum numerus ac vires; quomodo vigeat bonorum ac malorum retributio (B). Tertio, Bellicae artis leges. Belli leges, aliae pro pugna, aliae pro obsidione, aliae pro dispositione exercitus, aliae pro eius profectione, etc. Deinde aliae spectant Regem, Duces, milites, praemia, poenas, locum pugnae ac tempus, etc. Has et alias continet liber classicus de arte militari, Sinice Vu Kim, divisus in novem parvulos Tomos, quem militarium graduum Candidati, militaresque Baccalaurei addiscere tenentur (C). Quarto, Bellicae artis exercitatio. Haec exercitatio, alia litteraria libri Vu Kim, iam dicti, ex quo aliquid componendum datur; alia iaculandi, alia equitandi. In examine enim ad obtinendum militarem gradum, his probantur militiae Alumni. Milites insuper in explodendis bombardis exercentur, et semel quotannis coram Praefectis ac Ducibus superioribus bellicas prolusiones, in quibus per aliquot menses prius exercentur, exhibent. Quinto, Bellicae artis finis. Finis belli, vel est Regni defensio, vel populi tyrannide oppressi liberatio, vel aliarum terrarum iusta acquisitio (D). Unde dum fit bellum, caveatur ne bello mercatus et agricultura impediatur, populi mutare proprias sedes cogantur, gravia tributa exigantur, incolarum supellex auferatur, pueri ac senes captivi fiant (E). Textus Librorum.A. Lib. Su xu che kiay tom. 14 in Lib. 1. Memcii cap. 2. Leam hoei vam hia sic Memcius: Principatus et Regna sunt a Maioribus ad Nepotes transmissa, ut continuata generationum serie fideliter illa custodiant et fortiter tueantur; non autem uniuscuiusque arbitrio sic relicta sunt, ut possit pro lubitu de iis disponere; sed tenetur, ubi pericula et bella imminent, omnes vires intendere ad vim vi repellendam. | |
|
B. 2. Lib. Vu Kim, seu liber classicus de re militari a militiae Duce Sun sub Imperio Familiae Han conscriptus, tomo 1. artic. 1. sic: Quod ad Regnum attinet, arma sunt res maximi momenti; ab iis mors vel vita, salus vel exitium pendet; adeoque diligenter perpendenda. Idcirco hic liber quinque res spectat, quas ordine discutit, et earum proprietates inquirit. Prima, est via seu aequitas; secunda, caelum; tertia, terra; quarta, Duces; quinta, leges. Quod attinet ad aequitatem: si pietate et aequitate ita regantur milites, ut unum et eumdem cum suo Rege habeant animum, tunc cum illo et mori et vivere scient, nec pericula reformidabunt. Quoad caelum: attendenda dierum ac mensium diversitas, frigus et aestus; ac iuxta tempestatem aestivam vel hibernam transferenda arma in tractus vel australiores vel borealiores. Quoad terram: praecognoscendum, an sit vicina, an remota: an facilis an difficilis; an spatiosa an angusta; an salutifera an contagiosa vel insalubris. Quoad Duces: attendendum, ut sint prudentes, fideles, pii seu recti, fortes, rigidi disciplinae militaris exactores. Quoad leges: sunt quinarii militum ordines, regulae tympanorum, cymbalorum, vexillorum; sunt Praefectorum munia; sunt via castrorum, vallorum, munitionum, commeatuum; sunt Inspectorum officia, sunt apparatus curruum, equorum, instrumentorum bellicorum. Nullus est belli dux, qui haec quinque non audierit; sed ille, qui ea bene intelligit, vincit; qui non bene intelligit, vincitur. Idcirco oportet ista ordine discutere, et examinare eorum proprietates; nimirum uter Rex aequitatem ac rectam viam teneat? Quinam Duces sint potentiores et fortiores? Quomodo faveat caelum ac terra? Quomodo leges ac disciplina militaris serventur? Quisnam exercitus fortior? Quinam milites magis exercitati? Quomodo distributio praemiorum ac poenarum vigeat? Ex his ego facile colligam, quisnam sit victurus: quisnam vincendus. C. 3. Idem liber Vu Kim, Tomi primi Index sic: De belli apparatu, de consiliis bellicis, de dispositione exercitus, de exercitus accessu et recessu, de stratagematibus, de conflictu, de casuum varietate, de castrorum motu et situ; de locorum situ et diversitate, de igne et combustionibus, etc. | |
|
Deinde Tomi secundi Index sic: De Regni regimine, de praenotione virium hostilium, de exercitus regimine, de belli Ducibus, etc. Tomi tertii Index sic: de Regis bellantis aequitate, et pietate; de distributione dignitatum militarium, de rigore disciplina militaris, etc. Videantur plura similia in reliquis Tomis. D. 4. Lib. Su xu che kiay tom. 14, in Lib. 1. Memcii cap. 2. Leam hoei vam hia. Vide hic supra num. 1. littera A. D. 5. Lib. Su xu che kiay tom. 16. in Libr. 1. Memcii cap. 4. Kum sun cheu hia sic: Regni Cy Regulus collecto milite bellum intulit Regno Yen. Quidam suspicatus id ortum esse ex Memcii verbis, quibus dixerat Regnum Yen posse bello impeti, sic eum interrogavit: ferunt nostrum Regem a Te, Domine, stimulatum fuisse ad inferendum Regno Yen bellum; itane est? Minime, reponit Memcius. Nuper quidem Regius Minister Xim Tum ex me sciscitatus est, utrum posset Regno Yen tumultuanti bellum inferri, et ab eo poenas iniustitiae exigi? Ego respondi, posse. Mox ille, hoc responso accepto, Principem ad bellum impulit. Si me ulterius interroga[vi]sset, quisnam isti Regno indicere bellum posset, respondissem Imperatorem, qui scelerum poenas Caeli nomine potest reposcere. V. gr. en aliquis homicida offertur, et quidam ex me quaerit, utrum possit interfici. Ego certe respondebo, posse. Si deinde ulterius me imterroget, quisnam possit illum interficere? Tunc respondebo eum esse, qui nomine Imperatoris, Iustitiae praeest. Ita de bello, etc. D. 6. Lib. Su xu che kiay tom. 14. in Libr. 1. Memcii cap. 2. Leam hoei vam hia sic: Quomodo Princeps Chim Tampossidendo Regnum 70. dumtaxat stadiis amplum, potuerit universum Imperium obtinere, habes in libro Xu Kim, qui sic ait: Cum vicini Regni Ko Regulus exlex viveret, mortemque insonti puero intulisset, Princeps Chim Tam collecto milite eum aggressus est ac domuit. Ex hoc subacti Regni seu Principatus Ko principio, reliqui per totum Imperium populi firmiter sibi persuaserunt, Principem Chim Tam non tyrannidem meditari, sed sibi durissimo iugo oppressis opem et salutem afferre velle. Ideo si in orientalem partem bellaturus profis[ | |
|
conquerebantur quod citius ad se non veniret; si in australem, boreales exterae gentes etiam amanter quasi iratae dicebant: Cur ad nos postremo loco venit? Omnes populi non aliter cum anhelabant, ac agricolae post longum magnae siccitatis tempus, ardenter cupiunt glomerari nubes, caelum ingravescere, imbres ruere; unum dumtaxat veriti, ne subito in obortis nubibus Iris appareat, et imbrium cursus sistatur. E. Deinde cum eius copiae in provincias adventabant, nullo modo mercatus nec agricultura impediebatur; omnes mercatores tuto ad forum et nundinas confluebant; omnes agricolae quiete suos agros arabant, non coacti sedes mutare, aut aufugere. Denique dira tantum tyrannidis scelera plectebantur, et innocui populi vita sublevabatur. Idcirco omnes populi ingenti gaudio perfusi non aliter exultabant, quam ubi post magnam aeris siccitatem, tempore optato copiosi imbres e caelo ruunt. Hinc idem liber Xu Kim sic eos introducit loquentes: Eheu! Quanto tempore, dirissimis oppressi malis Imperatorem et servatorem nostrum expectavimus! Tandem aliquando expectatissimus advenit, et nos e servitute eripuit, velutque mortuos ad vitam revocavit. Paragraphus II. De belli Ducibus.Primo, Militarium Ducum ordo. Hic ordo ita olim constitutus fuit: Una phalanx constabat 2500. militibus, et Imperialis exercitus complectebatur sex huiusmodi phalangas; Reguli autem Kum et Heu exercitus complectebatur tres; Reguli Pe, duas; reguli Tsu et Nan, unicam; harum omnium phalangum supremus Ductor, erat unus ex Imperii Proceribus. Unius tantum phalangis Ductor, erat unus primarius Praefectus ex secundo ordine. Deinde una legio constabat ex 300. militibus; huius Ductor, erat unus primarius Praefectus ex tertio ordine. Una turma constabat ex 100. militibus; huius Ductor, erat unus militaris disciplinae Doctor ex primo ordine. Denique singuli quinque milites habebant etiam suum Praefectum, seu Caput (A). Secundo, Militarium Ducum virtutes. Militiae Dux debet assumere | |
|
firmum intrepidae mentis et aequitatis propositum, et sciat ubi, et quando vivere ac mori deceat. Rite distinguat emolumenta a damnis; unice vacet suae dignitatis muneri. Sit tenax recti cultor; sit magnanimius ac liberalis. Impuros cantus, ac libidinosas illecebras a se procul amoveat; habendi cupiditatem expellat; pudeat adulari; bonam nominis famam honesto modo sibi comparet; animi demissionem magni faciat; lubenter audiat monita ac consilia; noverit probe alios imitari; sit armorum peritus; amet suos Sub-Praefectos ac milites; sibi amorem ac timorem conciliet; disciplinae militaris sit accuratus exactor; sciat milites conservare (B). Textus Librorum.A. 1. Lib. Ven hien tum kao tom. 149. Pim chi sic: In Libro Rituum Imperii Cheu articulo Ta su ma, id est, supremus militiae Dux, haec praescribuntur: una phalanx, etc. Ut supra in contextu. Vide etiam apud eumdem librum Ven hien tum kao tom. 58. et 59. nomina et officia omnium Praefectorum militarium v. gr. supremi Ducis exercitus; Praefectorum equitatus, peditatus, legionis, alae dextrae, alae sinistrae, etc. B. 2. Liber Vu Kim tomo 8. per varios parvos articulos enumerat Ducis militaris virtutes requisitas, quas in contextu summatim supra annotavi. Paragraphus III. De stipendiis.Quid olim, quid nunc fiat circa haec, breviter accipe. Primo, Olim Praefectorum tum militarium, tum civilium stipen[ | |
|
Reguli quartae et quintae classis, pro suae dignitatis reditibus portionem terrae accipiebant. Quod vero attinet ad Principatuum Praefectos, haec sancita erant Regulus primae et secundae classis habebat decuplo maiorem terrae portionem pro suis reditibus, quam sui primi Tribunalium Praesides; id est, habebat 32. iugerum millia; totum enim eius Regnum seu Principatus complectebatur centum quadrata stadia. Hi primi Praesides habebant quadruplo maiorem, quam primari Praefecti; id est, tria iugerum millia et ducenta. Primarii Praefecti duplo maiorem quam Doctores primae classis; id est, 800. iugera. Doctores primae classis duplo maiorem, quam Doctores secundae classis; id est, 400. iugera. Doctores secundae classis duplo maiorem, quam tertiae; id est, 200. iugera. Tertiae classis Doctores eumdem censum aut stipendium habebant, quam populares viri, qui apud Magistratus aliquod leve munus gerebant, id est, 100. iugera. Eodem modo Regulus tertiae classis, cuius Regnum 70. stadia; et Regulus quartae et quintae classis, cuius Regnum 50. stadia complectebatur, proportionatam etiam cum suis Praefectis, et Praefecti inter se, terrae portionem pro suae dignitatis censu accipiebant. Populares viri, qui apud Magistratus leve aliquod munus gerebant, quia ad se alendos arare eis non vacabat, idcirco 100. iugerum reditus tamquam vicarium agricultura a se exercenda fructum accipiebant. Sed quia fructus et messis, quae ex 100. iugeribus colligitur, est diversa, iuxta diversam et coloni diligentiam, et agri qualitatem; haec enim v. gr. sufficiet ad alendos 7. 8. 9. homines; illa sufficiet ad alendos tantum 5. aut 6.; ideo non unum et idem erat illorum stipendium; sed iuxta maius aut minus munus quod quisque gerebat, illi assignabatur diligentioris aut negligentioris agricolae, vel melioris aut deterioris terrae iugerum fructus (A). Secundo. Postea vero, uti et nunc, aliter sunt sancita stipendia. Sub Imperio Han assignatus est Praefectis certus modiorum orizae aut frumenti numerus loco istorum terrae iugerum. Hic modiorum numerus servata proportione iuxta cuiusque dignitatis aut praefecturae diversitatem, maior aut minor determinatus fuit; maximus fuit 2000. modiorum, et aliquando 10.000.; minimus, 100. Deinde huius numeri | |
|
dimidia pars mutata est in pecuniae valorem sic: cui assignati erant 2000. modii, quot mensibus accipiebat 90. argenti uncias, et 70. modios; cui assignati 1000. accipiebat quot mensibus 40. argenti uncias, et 30. modios; et sic de reliquis. Deinde assignata sunt etiam reliqua ad victum et vestitum necessaria; nimirum tot serica volumina, tot librae cannabis crudae, talis portio vini, orizae, piscium, carnium, olei, candelarum, carbonum, papyri, etc. Praeterea determinatus est numerus eorum, qui Magistratibus inservire debent, maior aut minos servata superioris aut inferioris praefecturae proportione; v. gr. Magistratibus primi ordinis, determinati 100. Ministri; secundi, 90.; tertii, 80. etc. Illisque assignatum stipendium. Denique ista stipendia sive victus, sive vestitus, sive pecuniae, modo pro singulis mensibus, modo pro singulis quatuor mensibus, modo pro unoquoque Vere et Autumno, modo pro unoquoque Vere et hieme assignata et affixa fuerunt (B). Hodieque milites initio cuiusque mensis sancitam sui stipendii pecuniam, et orizam accipiunt. Haec pauca, sat propere in libris Sinicis conquisita, sufficient ad efformandam sibi levem aliquam ideam Sinensis Ethices; roga, Lector, ut illa, acquisito caelestis perfectionis augmento, ex naturali transeat in Christianam. Textus Librorum.A. 1. Lib. Su xu che kiay tom. 22. in Libr. 2. Memcii cap. 4. Van cham hia sic: Supremi in aula Imperiali, etc. Ut supra in contextu. B. 2. Lib. Ven hien tum kao in tom. 65. ea, quae dixi int contextu, percurrendo multas antiquas et modernas Imperiales Familias, diffuse enumerat. B. 3. Vide etiam Libr. Ta mim hoei tien tom. 38. de stipendiis Regulorum, Procerum, Ducum militarium, et aliorum Magistratuum. FINIS. |