Search result
Hide Facsimile
Hide Transcription
|
–
+
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
OPERIS |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
vel educatur alte, vel amplificetur, sustinere queant. Ad quae priusquam progrediamur, non iniucundum Lectori fuerit, occasionem suscipiendi operis causasque cognoscere. Quo primum tempore Societas IESU aditum sibi aperuit in Sinarum Imperium (anni sunt centum eoque amplius) conati sumus, eo plane modo quo apud alias omnes Nationes Evangelici Praecones usi fuerant, Evangelium apud Sinas quoque promulgare homines scilicet Religiosi: more, habitu, rituque religioso. Veruntamen usus ipse ac successus rerum haudquaquam votis respondens, brevi nos docuit, aliam plane viam, si quod operae pretium vellemus facere, tenendam esse; propeterea quod apud hanc gentem, cum Religio omnis iaceat, tum vero iis qui severiorem quamdam sanctioremque vitae rationem nostrarium Coenobitarum non absimilem palam profitentur (profitentur autem plurimi, et Bonzios vulgo nominamus) exiguus honor habeatur, sintque ipsi fere ex infima faece hominum, nec modo litteris nullis, sed ne iis quidem virtutum simulachris, quibus Ethnici gloriantur, insignes: Fuerunt itaque e Sinis Viri gravissimi, quos ipsi nobis privata iam consuetudine devinxeramus, quique adeo res nostras et consilia proprius penitiusque inspexerant, qui nos magnopere hortati sunt, ut quando tot essemus litteris scientiisque, uti iam ipsi compererant, exculti, suo nos literatorum ordini aggregaremus, severioris, uti iam ipsi compererant, severioris vitae sanctitatem, quam suae generis Sacrificuli mentiebantur, nos citra externam cultus asperitatem ipsa vitae morumque sanctitate satis superque tueri et profiteri posse, sic spem fore tandem proficiendi, et ipsis quoque Provinciarum Gubernatoribus, Virisque Principibus persuandi quae maxime vellemus; neque deinceps obnoxios fore vexationibus illis et contumeliis quibus improborum hominum petulantia peregrinos homines, et vel ideo quia Bonziorum speciem referebamus, despicabiles insectari consuevit, et quas iam tum primi Socii non paucas, nec non ullo tamen rei Christianae emolumento pertulerant. Haudquaquam difficile fuit persuadere quod ratio et usus iampridem suaserat, iis praesertim quibus aliud nihil erat propositum quam omnes Christo lucrifacere, et huius rei gratia non modo literatae Sinarum genti literatos, sed omnibus omnia fieri. Igitur ex illo tempore personam induimus cultumque Literatorum hominum; vixque induimus (quod incredibile videri multis posse) quando nos summi pariter infimique, hi quidem vereri, illi vero colere quasi novos homines coeperunt, ipsique adeo Magistratus ad nos visendi gratia cum splendido comitatu crebrius adire. Sed enim solo cultu externo et testimonio paucorum, qui familiarius nobiscum agebant, diu tueri literatorum nomen ac famam difficile erat, maxime |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
quidem apud eos, qui per insignem plenamque superbiae ignorantiam quidquid esset terrarum extra fines suos rudem esse barbariem existimabant: Quocirca necessarium fuit, praeter idioma gentis literas quoque perdiscere, et laborem labore cumulare. Est omnino Sinarum idioma, si quod aliud orbe toto, difficiliarum. Multis grammaticae praeceptis continetur: vocabulis gens utitur monosyllabis, iisque paucissimis, quae adeo subtilissimo linguae flexu, sibilove, necnon tono (prope musico) modo hoc, modo illo affectae, vim significandi aliam atque aliam, et saepe rerum maxime contrarium, accipiunt: Itaque dici vix potest quantum res haec negotii facessat externis hominibus. Tanta porro vocabulorum penuria literarum copiam genuit; harum quippe summa varietate vocum suarum similitudinem atque identitatem distinguunt: Numerum quaeris? Fidem superat. Unum dixisse satis sit, tantum esse ut nullus dum Sinarum memoria tenere omnes valuerit, cum tamen multi illorum a sexto aetatis suae anno exorsi vitam deinde totam in eis consumant. Quamquam celare hoc nolim, eum qui quinque aut sex litterarum millibus uti noverit apposite, non solum intelligere posse plerosque librorum, quos Sinae de moribus, et Officiis, et Republica, rebusque olim gestis plurimos conscripserunt; sed ipsum quoque, tametsi Europaeus sit, commode scripturum de quovis argumento, de quo nos inter et Sinenses disputandum fuerit. Homines ergo iustae aetatis, nec pauci iam provectae, et patriis in sedibus rude literaria si non laurea pridem donati, emensi maiorem partem Orbis terrarum repuerascebant inter Sinas amore Christi, et ab elementis ipsis exorsi cum incredibili labore et constancia paucis annis, aspirante semper Numine, eam consequebantur et linguae et literarum peritiam, ut typis quoque scientias Europeas, ac sanctissima Religionis Christianae mysteria vulgarent, intelligerentque stupentes Sinae, literatorum utique nomine dignos esse, qui literas suas tam cito perdiscerent, ac tot essent tamque praeclaris scientiis ac disciplinis instructi; secumque ipsi statuerunt, haudquaquam veras esse suspiciones (quae ut in gente politica multorum animis principio insederant) nos venisse in terras suas specie quidem peregrinae legis promulgandae, re autem vera lucri vel honorarum cupiditate impulsos, maxime quando de terris adeo longinquis profecti sic inter ipsos vivebamus, ut nulli indigenarum essemus oneri, quin et pecunias muneris loco oblatas constanter repudiaremus, ultro etiam profitentes nihil rerum ad vitam necessarium nobis deesse. In hunc modum primas gentis tenebras ac suspiciones primus ille Sociorum labor atque industria feliciter discusserat, et iam de |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Europaeis, non hominibus modo, sed etiam scientiis ac disciplinis multi sermones erant, verumtamen non adeo secundi, ut non et nostra plerique ipsorum prae suis adhuc contemnerent, et non tam ad laudem sapientiae suae nos accedere, quam ab inertia et ruditate caeterorum barbarorum longiuscule recessisse dictitarent: Itaque festive nonnulii, cum prisco gentis proverbio solos Sina utroque oculo praeditos esse dicerent, caeteros autem mortalium plane caecos, Europaeis tamen hominibus unum iam oculum tribuebant. Placuit ergo Sociis arcana quaeque gentis explorare, atque uti iam in terras ipsas tot claustris et custodiis communitas penetraverant. Sic in intima quoque adyta tumidae illius alteque de se sentientis Philosophiae, si quomodo possent, adytum sibi facere: Eo quidem consilio, ut omnibus eorum placitis, institutis, maximeque vetustis monumentis probe cognitis ac perspectis, si quid inde lucis ac roboris ad annuntiandam ipsis et confirmandam Christianae Philosophiae veritatem peti posset, Apostolum imitati, utique peteremus, tumidique homines tandem vel inviti cognoscerent (nisi quos forte improbus sui amor prorsus obcaecaret) sibi deesse verius quam nobis, oculorum alterum, quando ipsi penitus ignorarent nostrates scientias, ad quas nos iam suam ipsorum Philosophiam adiunxissemus. Re ergo diligenter examinata cognoverunt Socii Philosophiam Sinicam prope totam; florem certe ac medullam totius Philosophiae quatuor maxime libris contineri; hos nullum esse literatorum quin adolescens memoria iam teneret; ex his quo quisque plus hausisset scientiae politico moralis, eo citius ad gradus literarios, ad honores, ac Magistratus promoveri: Ex his denique praecipua peti gentis oracula, et quasi aeternas Sinarum veritates. Itaque maximis animis rem aggressi hoc primum egerunt, ut intelligerent libros istos, in quo dici non potest quantum laboratum sit ac sudatum; cumque nihil in eis requirerent quod adversaretur rationi legique Naturae, multa vero quae mirifice faverent, ediscere etiam atque in usus suos convertere placuit. Respondit autem labori magno fructus item magnus: Veritates enim Christianas ex principiis (ut opinabantur) suis deductas, suis priscorum Regum et sapientum stabilitas et illustratas authoritatibus testimoniisque, verbis denique et sententiis suis propositas atque adornatas, Sinae iam non ut peregrinas et barbaras cum formidine quadam vel contemptu, sed ut suas secundis auribus, et quidem venerabundi excipiebant: Neque pauci, quibus divina lux benignius affulgebat, promptis animis sequebantur; et mox cognatis et amicis, ut eidem Philosophiae nomen darent, hortatores ac duces erant: Alii vero qui avaritiae libidinumque vinculis implicati, vel studio superstitionum a nobis erant alieniores, suspiciebant tamen ingenium, memoriam, sapientiam Europaeorum |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
hominum: Certatim denique viri Principes, Gubernatores Urbium, et Provinciarum, quin et Colai, quorum dignitas authoritasque prima est ab Imperatoria, libros nostros suis Prologis cohonestabant, mirandis sane praeconiis, cum nostros homines, tum vero legem divinam (quod unum nobis in votos erat) persequentes. Quandoquidem igitur nulli unquam Philosophorum apud Europaeos homines, imo nec ipsi quidem (ut opinor) Delphici Apollinis Oraculo tantum fidei vel authoritatis prisca aetas tribuerit, quantum China tribuit Confucio suo, ad haec cum Philosophus iste adeo non adversetur doctrinae lucique Evangelicae, ut e contratrario non vane putemus futuros qui favere potius dicant, atque ad illam populares suos quodammodo manuducere, quando in libris eius tot intertermicantes rectae rationis scientillas non sine admiratione et voluptate observabunt: cum ea, inquam, sit Confucii authoritas etiam apud vicina Sinarum regna, quis non videt, Evangelico Praeconi eximios quosdam usus hinc posse existere, dum is notitiam Veri Summique Numinis allaturus hisce gentibus , doctrinae suae veritatem confirmabit, non Poetarum authoritate (quod tamen Doctor ille Gentium, et quidem apud Athenienses, facere non dubitavit) sed authoritate Philosophi istius, quo nihil ad nostra usque tempora veracius sapientiusque gentes istae cognoverunt. Convictos ergo testimonio Magistri sui, suisque ipsorum armis feliciter expugnatos, ecquis non speret (propitio semper Numine) manus Evangelicae veritati aliquando daturos? Manus certe is dederat qui sapientia quondam Sinica, et per hanc parta dignitate post Imperatoriam suprema perillustris, sed tamen virtutibus Christianis sapientiaque coelesti multo illustrior, et nascentis Ecclesiae columen Siu Paulus quondam Sinici Imperii Colaus cum ab eo quis sciscitaretur ecquid efficeret nova illa, quam Europaei homines afferebamus, doctrina? Proprio gentis huius Laconismo respondens et voce et scripto Pu ju; çive fe, inquit; hoc est, Supplet illa et perficit quod Magistro nostro Confucio, nostraeque literatorum Philosophiae deest; nefarias vero superstitiones cultumque daemonum tollit ac radicitus extirpat. His ergo de causis lucubrationem hanc nostram luci publicae damus, non ut Europaeis hominibus Sapientiam Sinicam ostentemus, sed ut consultum foret Missionum Orientalium Candidatis, ut arma subministrarentur militibus, quibus istae gentes, Duce Christo et auspice, vinci a vobis non modo possenti, sed etiam gauderent; ut escas haberent in promptu piscatores hominum, quibus inescati Sines in retia agerentur; ut denique sacri negotiatores iis instruerentur mercibus, quibus istas nationes vehementer capi et delectari usus centum et amplius annorum nos docuit. Et vero in Europa illa, ubi iam Socrates, et Platones, ubi Senecae, Plutarchi prope |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
viluerunt, an speremus fieri posse ut plausum referat Sinicus noster Epictetus? Nisi tamen Europaei, dum prisci Scriptoris canos attentius contemplabuntur non audeant aetatem tantam non venerari. Et aetas certe quidem suum rebus etiam vilioribus non raro dat pretium, sic prorsus ut fragiles quoque testas, aereosque nummos Viris etiam Principibus, et illis qui non minus sapientia sua, quam purpura resplendent, in pretio faciat esse. Quibus adeo si munusculi loco attulissemus nummos cupreos vetustiores Sinae Imperatorum characteribus insignitos; si item instrumentum illud magneticum, quod olim Cheu cum Sinici Imperatoris frater dono dedit legatis Cochinchinae Regis, ut hoc austrum quo tendebant indicante, securius certiusque in patriam remigrarent, magnum utique munus cultoribus antiquitatis attulisse videri possemus, quamvis forte rude et invenustum foret instrumentum illud, multaque iam ferrugine propemodum exesum, et nequaquam cum nitore elegantiaque eorum, quibus Europa nunc abundant, comparandum: Sed nimirum iuvaret Europaeos homines illud videre, quod annis bis mille et quadringentis in ultimo Oriente extitisset. Esse rude quid atque impolitum Confucii nostri opus, si quidem cum elegantia et venustate Europaea conferatur, nec ipsi inficiari possumus: Tametsi enim Confucius 51. supra 500. ante Christum annis sit natus, doctrina tamen illa et principia politico-moralia, quae ab eo posteritati traduntur, identidem affirmat ipse non esse sua, sed a Yao et Xun Legislatoribus accepta; qui Principes cum ante annos ter mille et octingentos vetustissimam Monarchiam gubernarint (uti etiam Tabula Chronologica, quam huic lucubrationi nostrae attexuimus, Lectori declarabit) omnino fatendum erit, doctrinam hanc apud Sinas viguisse. Atque ita, quam nobis prope certa spes est lucubrationem hanc nostram Missionariis quidem propter uberrimos quos ex ea percipient fructus, gratam fore acceptamque, tam etiam speramus apud eos omnes qui antiquitatem venerantur in aliquo saltem pretio futuram. Atque haec de causis suscipiendi operis, dicta sufficiant. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
PARAGRAPHUS PRIMUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Singulorum itaque praeclara plenaque prudentiae politicae documenta, leges, instituta; nec non eorum qui a consiliis erant monita sententiasque literis diligenter consignatas fuisse constat, tametsi nunc desiderentur multa. De Operis vetustate nihil attinet dicere, quando fatendum est, ea quae prioribus duobus libris referuntur, longe ante Moysem fuisse conscripta. Quae igitur ab Rege Yao gesta sunt et constituta spatio centum annorum (tot namque tenuit Imperium, quod et auspicatus fuerat annis 2357. ante Christum) ii, qui Xun Successori a commentariis erant, memoriae posterorum prodiderunt: Quamquam vitio deinde temporum, interierunt prope omnia, quae extant, de Kalendario potissimum agunt, et intercalaris anni usu atque ordine; item de diluvio novennali, cui mederi bonus Princeps conatus est: multa similiter interciderunt quae de Xun Rege Optimates sui litteris mandarunt: Quae ad nos aurem pervenerunt ea fere sunt, quae dumlustrat Imperii sui Regiones modo has, modo illas, pio et salubri exemplo observabat; rite semper casteque Xam ti Supremo caelorum Imperatori, necnon nobiliorum montium fluminumque Praesidibus, sed his inferiore ritu, sacrificans. Extant item non pauca quae ad ritus in Sacrificiis observandos, ad musicam, ad reorum supplicia et rectam subditorum gubernationem spectant. His autem uberiora quoque sunt quae de Yu Rege traduntur; ac primum quidem quo labore et industria diluvii Sinensis aquas in mare derivavit; quo pacto in Provincias omnino novem diviserit Imperium, et docuerit quae cuique caelorum Regio, quae constellationes responderent; quid unaquaeque Provinciarum tributi nomine deberet pendere, et alia generis eiusdem: Praeter insignia quaedam documenta quae ad subditorum commune solatium atque institutionem tum ipse tum Optimates eius protulere. Et hi quidem tres Principes, uti non alio iure vel nomine quam virtutis ac sapientiae ad Imperium fuerunt evecti, ita sunt ab utraque laude celebratissimi, et quaecumque posteris suis reliquerunt vel exempla vel documenta Oraculorum fere legumque vim tenent. Tertio libro continentur ea, quae imperante Secunda Familia, seu domo Imperatoria, Xam et Yn dicta, constitua sunt, praesertim ab illius Conditore Chim tam, qui 1776 annis ante Christum Imperium adivit, postquam scilicet vicerat eieceratque impium Kie, cuius quoque facti sui rationem dat in Comitiis operosa gravique oratione. Referuntur eodem libro documenta Colai Chum hoei ad ipsum Principem, et ad huius nepotem Tai kia: Alterius item Colai Y yn monita, digna quae Principes Europaei merito audiant et suspiciant, vel hoc nomine, quod annis circiter mille ante urbem conditam prolata fuerint. Exinde legitur Imperatoris ex eadem Familia |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
decimi septimi, Puon Kem dicti, oratio, qua suos alio commigrandi necessitatem edocet, ne sedes et aula Regia tam crebris eluvionibus fluminis Hoam ho tandem obruatur: translata vero iam Aula, quae cuiusque sint officia sapienter edicit, et ad Priscorum Regum imitationem cunctos hortatur. His proxima sunt Fu yve Colai documenta, cuius viri species cum Imperatori Vu tim, alias Cao çum, Principi religiossimo divinitus (ut ipse quidem affirmabat) oblata fuisset per somnum, effigie coloribus expressa, conquiri hominem, tandemque caementarios inter repertum, sibi a consiliis et secundum ab se esse voluit, ac plurimum eiusdem sapientia prudentiaque profecit. Sequuntur deinde Principis Vi-çu-ki, et çu-y Colai praeclara monita. Tribus posteris libris Tertia Familiarum Imperalium, Cheu dicta, praebuit argumentum: Referentur autem maxime illa, quae sub primis quinque Principibus, necnon duodecimo, vel gesta sunt praeclare, vel dicta. Extant itaque variae orationes, tum a Vu vam, qui familiae fuit Conditor, variis in comitiis pronunciatae; quarum titulatus Cam xo, Chao cum, etc. tum vero lucubrationes et documenta celebratissimi Cheu cum, qui cum esset Vu vam Imperatoris frater et deinde tutor pupilli Principis Chim vam, admirabile fidei, prudentiae sapientiaeque specimen dedit; Libellus etiam Reguli, Ki çu, qui Coreae rex creatus est; praeter multa multorum documenta ad rectam subditorum gubernationem, ad Religionem, et alias virtutes spectantia quae dictis libris continentur. Et haec quidem hactenus de 5. voluminum primo et praecipuo Xu Kim ex quo; quoniam primae est authoritatis in explanatione nostra quaedam subinde interse remus. Nunc de secundo, quod ab Odis et Poematibus, quibus totum constat, (Xi Kim dicitur) sed brevius agendum. Odarum pleraeque imperante tertia Familia Cheu, paucae, cum domus Xam sive Yn rerum potiteretur, in lucem prodierunt. Mores hic et statuta referuntur duodecim fere Regnorum, quae uni omnium principi, penes quem erat summa rerum, sic parebant, ut tamen suis singula ditionibus imperitarent: In eis multa virtutis laus et commendatio: Multa graviter et severe, sapienterque dicta; quamquam non diffitendum non pauca hic ab Interpretibus reprobari tanquam spuria et mere fabulosa: Ut est ridicula nativitas Sie et Hieu-cie (a quibus ortum ducunt binae familiae Imperiales) ab Interpretibus pro fabulis habentur, ut nihil hic dicam de figuris hyperbolicis in gratiam principum ex licentia poetica insertis, quin etiam et blasphemiis in caelum et Deum tanquam iniustum, et de rebus humanis minime providum ab impiis scilicet evibratis, ex quo non immerito opinantur Interpretes quaedam in iis apocrypha et nullius |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
fidei habenda. Certe Odarum prisca monumenta immunia fuisse ab huiusmodi labe vel unico Confucii testimonio convinci potest dum ait: Trecentorum Poematum doctrinam totam eo dumataxat reduci, ut Su Uu Sie, hoc est: Ne quid pravum, aut turpe cogitetur. Est tamen horum Poemarum magna authoritas; at stylus sane difficilis et obscurus; obscurum facit brevitas semper Laconica, et saepe metaphorica, et Proverbiis antiquissimis ornata: quamquam obscuritas haec ipsa reverentiam et authoritatem (uti fanis quibusdam videmus usu venire) Poesi tam arcanae priscaeque conciliat. Tertium volumen (si tamen volumen) Ye-kim dicitur, odis quas dixi, multo etiam obscurius, quippe merum aenigma; omnium omnino voluminum, si Commentarios exceperis, antiquissimum; quippe cuius Author fertur Fo hi Fundator ille gentis Sinicae, et rudium agrestiumque hominum primus Magister et alter Orpheus. Lineolis et quidem paucis tota res constat: Nos eas proxime hic depingemus, unaque declarabimus, quoties et quomodo variatae figuras novas, et quasi nova rerum significata conficiant. Annis mille et octingentis Monarchia stererat, cum tandem Oedipus apparuit, Regulus inquam, Ven vam: hic lineolis octo octies inter se mutuo commutatis conatus est, octo rerum principalium mutuas vicissitudines exponere: Conatus est idem Cheu cum filius, et quidem copiosius quam pater, sed revera tam hic quam ille perobscure omnia mysteriis et aenigmatibus, hieroglyphicis notis, novisque aenigmatibus aenigmata implicantes, quoad tandem quingentis fere post annis ipsemet Confucius nodum aggressus solvere; sic arcanas Fundatoris Lineolas et interpretationes ipsas interpretatus est, ut omnia partim ad naturas rerum, maxime elementorum, et quae cuiusque propriae sunt affectiones et qualitates, partim ad mores ac disciplinas hominum retulerit. Quamvis igitur radix operis, ut dixi, antiquissima sit, quoniam tamen reliqua omnia longo post tempore prodierunt, memorati tres Interpretes Authorum potius nomen et authoritatem, quam Interpretum hic obtinent: Ad haec, cum obscura sint omnia captuque difficillima, existimavimus, librum hunc nonnisi tertio loco recensendum esse. Confucius certe cum primis illis Comentariis suis haud acquiesceret, iam senior denuo Commentari aenigmaticum opus cupiebat; sed mors Viri conatus et vota antevertit. Caeterum obscuritas tam antiqua, et antiquitas tam obscura vanae superstitiosaeque posteritati erroris non unius ansam praebuit: Rati quippe tanto plus ibi mysteriorum latere quanto minus percipiebant, ad fortes et auguria Lineolis aenigmaticis abuti coepere: Nec ad hoc defuerunt ex Sectis Tao et Fe patroni erroris insaniaeque Magistri. Sed de hoc aenigmatico opere infra copiosior erit agendi locus. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Quarti voluminis titulum Chun cieu, quae voces Ver et Autumnum significant, Confucius esse voluit; a quo iam admodum sene conscriptum fuit. Hic ille variorum Principum res gestas, vitia, virtutes, poenas, et praemia narratione historica persequitur: Orditur autem ab anno 49. Imperatoris Pim vam ex domo familiaque Cheu decimi tertii, eamque ab Yn cum Regulo, qui eadem tempestate Regnum Lu (quod et natale solum Philosopho praebuerat) clientelari iure obtinebat, per huius successores Regulos omnino decem, et iure obtinebat, per huius successores Regulos omnino decem, et annos 241. perducit ad Ngai cum Regulum duodecimum, cum quo et historiam terminat. Titulum operis sui petivit ab Vere et Autumno, propterea quod cum virtute sapientiaque Principis, efflorescat, amoenissimi Veris instar, Respublica; uti e contrario cum eiusdem stultitia et improbitate, ceu Autumnali coelo frondes ac flores, diffluere totam, marcescere, et consenescentis instar, tandem emori necesse est. Solebat autem, non defuturos olim qui perlecta lucubratione ista se noscerent, id est, studium suum publicae utilitatis, ac veritatis perspicerent; sed et futuros qui odissent ac damnarent; utique non alii quam qui se et turpitudinem suam vivis istic coloribus expressam, et iustas poenas libidini, crudelitati, tyrannidi suae propositas vel inviti contemplarentur. Commentatus est hunc librum perquam erudite ço xi, qui fertur fuisse Confucii discipulus, ediditque insuper aliud opus, cui titulus Que-yu; id est, Regnorum Placita sive axiomata. Quintum denique Volumen, quod Li-ki inscribitur, (quasi dicant) Rituum et officiorum memoriale, decem libris constat: Collegerat hos Confucius ex variis Priscorum libris ac monumentis; sed quoniam trecentis circiter post annis, huius quoque exempla omnia iussu barbari Imperatoris Xi hoam ti concremata sunt; neque aliter deinde quam consulta grandaevorum memoria restaurari potuerunt; dubium non est (et vero sic affirmant Interpretes) quin desiderentur aliqua; nonnulla etiam senilis memoriae vitio, ne dicam industria quorumdam et malitia, irrepserint, quae aliena sunt et apocrypha. Cautus igitur et prudens Lector apum hic industriam imitabitur, et quae ad rem faciant, reiectis aliis, sibi seliget. Agitur autem toto hoc volumine de ritibus tam sacris, quam profanis: de oficiis item cuiusvis generis quae tempore trium Familiarum principum Hia, Xam, Cheu, sed huius maxime (qua imperante vixit Confucius) in usu fuerunt; quae scilicet parentum sint erga liberos, quae horum vicissim erga parentes, quae coniugum inter se, quae amicorum, quae hospitum domi, foris, inter convivia, etc. Rursus quae vasa, quas caelo victimas, quibus in sacrificiis ac Templis, quae maioribus iam defunctis fercula, quas dapes ac munera in funebribus eorum Aulis, quo ritu, quove apparatu, vel Reges, vel |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Optimates, vel ipsum quoque promiscuum vulgus adhibere oporteat; quin et artes liberales, musicam in primis, item militarem iaculandi, regendi currus, studiose persequitur; et claritatis gratia suis singula titulis distincta. Ad extremum miscellanea quaedam leguntur a Confucii discipulis inserta, quorum Authores tum ipsi, tum Magister ipsorum fuisse perhibentur ab Interpretibus, tametsi ab aliis quoque velut apocrypha reiiciantur, quae quidem P. Francisc. Xaverius Philippucci singulari tractatu erudite pertexuit, quo Interpretum iudicia et criticas annotationes circa praefatos 5. libros classicos e Sinico Latine in medium producit. Atque haec sunt quinque illa primae classis et authoritatis volumina, et quasi primi fontes scientiae politico moralis Sinarum: quibus deinde proximi sunt quatuor libri, Su xu dicti, Philosophorum Confucii, Memciique opus: Hi porro tametsi revera censeri possint Interpretes 5. voluminum, utpote ex quibus hauserunt doctrinam suam prope omnem, maximo tamen in pretio sunt eorum libri, et memoratis 5. classicis Priscorum voluminibus, quae utilitate procul dubio vincunt, authoritate etiam pares sunt, unde et Lo kim, hoc est, sex volumina dicuntur, vel U kim su xu, id est, 5. volumina et 4. libri. Certe quisquis ad litterarios gradus et laureas adspirat, eum necesse est de quinque voluminibus nonnissi unum dumtaxat, cui pro arbitrio suo operam ipse dederit callere; at vero quatuor hosce libros nullus omnino esse potest, quin totos memoria et intelligentia complectatur: Cuius quidem legis plures causae extiterunt; prima, quod quidquid fere est succi melioris in Priscorum voluminibus excerpserint, suumque fecerint ambo Philosophi; altera, quod inventis Maiorum suorum addiderint ipsi quoque non pauca; tertia, quod multo planius quam illi, multoque clarius doctrinam suam proponant; postrema denique, quod expoliverint primaevam ruditatem, et stylo cultiore at citra fucum tamen et fastum nudam aureae aetatis simplicitatem exornarint. Itaque perpulerunt nos eadem causae, ut hosce libros ex quibus de tota Sinensium Philosophia statuere possent Europaei, potius, quam alios e Sinico in Latinum converteremus; quamquam nec illos sic dimittimus, ut non identidem, quando res postulat, consulamus, et fontes adeamus per nos ipsi, purasque derivemus aquas in lucubrationem nostram. Tetrabiblii porro quatuor omnino sunt partes seu libri: Primus, qui Ta hio, id est Magna scientia inscribitur; estque reliquorum comparatione minimus; docet Vires Principes ut bene feliciterque imperent; ab animi primum, necnon sui totius cura cultuque initium sumere, deinde per familiae suae Aulaeve domesticae rectam institutionem, ad regni, ac denique Imperii totius administrationem, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
si eo coelum provehat, gradum facere. çem-çu Confucii discipulus hunc in lucem edidit. Alterius libri Chum yum dicti, titulus et argumentum est, medium sempiternum seu medii vel aurae mediocritatis constantia. çu su Confucii nepos ex filio, Cemciique discipulus, idemque Magister Memcii hunc vulgavit, et quaedam de suo addidit; sed et desiderantur multa; sic ut fragmentorum verius quam libri speciem habeat, et quia doctrinae quae traditur sublimitas quandoque naturae ipsius limites videtur excedere, eum Sinae Magistri tanquam subosbcurum captuque difficilem, cum numero secundus sit, postremo tamen loco in Scholis exponunt. Usus quoque mirificos habet; et hoc secundo libro multo facilior, magsique perspicuus est Tertius 10. partibus constans qui Lun yu (quasi dicant Ratiocinantium colloquia) seu sermones inscribitur, propterea quod apophtegmatis Confucii, necnon discipulorum eius, et variis hinc atque hinc quaesitis ac responsis totus constet. Itaque multus hic sermo de vitiis, de virtutibus, de officiis, de recto regimine; multa etiam, ne dicam iusto plura, quae, in Magistro suo Confucio cum observassent discipuli, memoriae posterorum, ut hi vel imitarentur, vel certe admirarentur, prodiderunt. Quartus liber, si molem spectes, tres reliquos unus aequat; Author illius Mem-çu, seu Memcius iam saepius a nobis memoratus: de natura, ritibus, moribus, officiis disputat; nullusque Priscorum proprius ad nostram philosophandi rationem accessit: acutus est, multoque copiosor quam Confucius: Et vero vicit hunc ipse procul dubio facundia, at non item vitae innocentia, modestia, severitate ac probitate. Atque haec de authenticis ac primae notae libris dicta sufficiant a quibus proximum locum et authoritatem obtinent chronica Sinensium, et ab his proximum rursus, sed longo proximum intervallo, locum obtinent alii libri quos inter Kia-yu, id est, domestici sermones, Siao hio parvulorum documenta, Hiao-kim de obedentia, Chum-kin de fidelitate quorum pars Confucio et eius discipulis attribuitur, quae omnia cum grano salis legenda, et considerate nostris usibus accommodanda sunt. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
PARAGRAPHUS SECUNDUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
hominibus litteratis pessime merita: Quamquam peccatum hoc non tam Familiae fuit, quam unius hominis cum quo illa dici potest et ortum habuisse, et pariter occidisse: Fuit is Xi hoam ti, muri Sinensis Author, bellis et victoriis nulli Regum Sinensium secundus: Hic furiis nescio quibus agitatus, et fatali prorsus odio literatum, cremari iussit per Imperium totum libros omnes, exceptis iis qui de Agricultura, de arte medendi, et de sortilegiis agerent, Authore scilicet Lao Kiun, vel potius Sectatorum eius quibus eo favebat impensius, quo magis impostorum deliramentis et mendaciis oblectabatur. Cum ergo proposita poena capitali imperata fierent, Libri omnes Priscorum Regum et Philosophorum, Confucii in primis, nec non eorum qui hos interpretati fuerant, cum irreparabili damno rei literariae flammis ubique terrarum absumpti; et ne quid immanitati facinoris deesset, multi etiam hominum literratorum collotenus humo defossi, partim gladio, partim sagittis perierunt. Verum paucis post annis extincta cum Principe familia, ea quae successit, Han vulgo nominata, ordine iam quinta, quamvis et ipsa Sectae Lao Kiun studiosa fuerit: fuere tamen ex ea Principes qui a literis et dogmatibus moribusque Priscorum adeo non fuerunt alieni, ut semiustas librorum reliquas, si quae usquam persisterent, confestim iusserint colligi; parietibus item et sepulchris abditos, quamvis iam semiesos situque perditos in lucem proferri; consuli praeterea grandes natu, si qui forte quae memoriae quondam commendaverant pueri, etiamnum tenerent; nihil denique non adhibere operae vel industriae, quo tantae literarum iacturae mederentur. Remedii itaque plus etiam quam sperarum fuerat, allatum est: Non sic tamen ut non multa remanserint, vel hiantia fragmentis suis et quasi parte membrorum mutilata, vel alienis verbis atque sententiis, seu relictis a vulnere cicatricibus, deformata, quae tamen Sinensis politica voluit manere intacta, sic ut ne apicem quidem in iis immutare aut addere per leges unquam licuerit. Sub hac interim Familia floruerunt librorum aliquot Interpretes, Lieu, Cham, Pan, Kia, Chim, Vam, aliique: Quos omnes Interpretes, Hu dictus, enumerat qui scripsit imperante Sum Familia sed antequam ad posteriorum temporum Interpretes descendamus, operae pretium fuerit praemittere notitiam aliquam duarum sectarum quae maxime hoc Imperium infecerunt, et litteratorum quoque sensum et animos aut omnino depravarunt, aut ex parte saltem corruperunt: Sic enim Europaeus facilius discernet, qui tandem Interpretes sint sequendi, qui vero procul exterminandi. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
PARAGRAPHUS TERTIUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
qui perennem vitam mortalibus conciliaret, quem proinde per insulas conquiri iussit: Magia tamen si non initium, maxima quidem cepit incrementa temporibus proximae familiae Han dictae, quando sextus illius Imperator cognomento Vu ti, magistro cui Li xao kium nomen erat, totum se nefariis Magiae studiis dedidit; in Imperatricis forte gratiam, quae cum Priscum literatorum et Confucii Philosophiam aspernaretur, anteponebat huic alteram Philosophi Li lao kiun, atque, ut credibile est, iam depravatam; sed vel hac de causa faemineae curiositati libidinique magis acceptam; Quod uti vulgatum fuit, magnus illico in Aulam concursus extitit eorum hominum qui novam Sectam istam profitebantur: cumque per illud tempus obiisset Reginarum una, quam Princeps deperibat, neque iam ferre posset amissae desiderium, fuit ex illo Magorum grege qui umbram demortuae praestigiis suis attonito pavidoque Regi spectandam obtulit. Irretitus itaque tam perniciosis artibus Rex, postquam multas insanivit insanias, et hausto saepius immortalitatis potu, tandem tamen mortalem se esse sensit; morti iam proximus credulitatem suam, seris scilicet lachrymis deploravit, nefarias artes et artium Magistros detestatus. Haudquaquam tamen cum Rege extincta pestis haec fuit; quinimo si non ex eadem schola prodiit, certe quidem vixit eadem imperante familia nominatus ille Cham tao lin; cuius deinde posteri diabolicas artes longe lateque divulgarunt: Quos inter, praecipuum rursus nomen ac famam quidam Cham tao yven consecutus fuit. Demandata sunt igitur creditaque amborum curae iamque adeo tutelae quotquot extant Imperio toto Sectae huius Fana portentis istis consecrata; uti patet ex tabellis atque icunculis passim venalibus, quae exhibent totum illum una cum asseclis suis daemoniorum; hominumque gregem quos in deorum numerum conscripserunt et Sien gin, hoc est, immortales vocitant: Et quidem Sectae huius Ministros perhonorifico titulo Tien su, id est, caelestis Magistri Imperatorum sub familia Tam superstitio et insania decoravit. Cuius quidem familiae conditor Templum Lao Kiun, velut idolo, consecravit, et is qui fuit ordine sextus Hiven çum Imperator eiusdem statuam in Palatium suum introduxit. Iamque adeo posteri quoque impostorum horum haud in vulgari sunt honore, maxime quidem ii qui oriundi ex prima stirpe primo quoque loco sunt geniti, gaudent enim perpetua dignitate Mandarinici quodammodo ordinis, peramplas in habitant aedes ac splendidas in quodam pago Provinciae Kiam si dictae; frequentant hunc sane multi, vel morbis suis petentes remedium, vel cupientes fatum suum, vitaeque totius seriem edoceri: Quos ille, qui tunc Tien su dignitate ac munere fungitur, mendaciis suis atque praestigiis elusos, in syngrapha sua hieroglyphica aliisque diabolicis artibus instructos, laetos plerumque, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
et quamvis nummis, quos large expendunt, prope vacuos, spei tamen plenos domum remittit. Caeterum maxime videntur invaluisse diabolicae artes istae temporibus familiae Sum sub tertio huius Imperatore Chin çum dicto, qui anno sui Imperii undecimo, et post Christum 1011. praestigiis aliorum somniisque suis illusus, librum a caelo delapsum credidit, quam impostores ac Magi, vel horum administri cacodaemones, ex nobiliori porta urbis regiae noctu suspenderant: Quem adeo librum magiis refertum pedes quaesivit credulus, et magna cum veneratione exceptum atque in interiora sui Palatii regia cum pompa illatum, aureo reclusum scrinio servari iussit. Ex quibus omnibus fit perspicuum semper in deterius abiisse miserabile Sinarum Imperium, et (quod initio dicebamus) plenos esse superstitionum, ac multiplici daemonum pacto illigatas artes atque observationes, quibus pestifera ista hominum secta nunc utitur. Tales autem cum sint, non pauci tamen ex Sinis adeo illas non aspernantur, ut post invectam deinde Idololatriam, hac imprimis magistra, multo etiam studiosius easdem sectati fuerint, et veteres novarum quoque accessione cumularint; sic prorsus ut creber et maxime vulgaris earum hodieque apud Sinas sit usus: Quarum si specimen aliquod sibi dari Lector expetat: illi, modo quidem figuras tum Heresiarchae sui, tum Idolorum suorum vacuo in aere spectandas offerunt attonitae credulaeque turbae modo in praegrandi pelvi aquis plena mutationum imperii et sectatorum suorum dignitates phantasticas et novas praefecturas tunc obtinendas representant. Modo post consultas sortes et invocatos cacodaemones penicillo ex aere pendulo nescio quae literarum monstra vel in subiecta charta, vel in ipso pariete, vel in cinere describunt; aliasque huiuscemodi prestigias et superstitiones exercent, quas inutile sit hic pluribus referri. At profecto tantae pravitatis, non expers tantum, sed ignara quoque fuit Priscorum Sinensium aetas. Verumtamen qualiscumque demum illa fuerit; nos certe ab ipsis Sinicae Missionis exordiis hoc semper egimus, ut omnes omnino tam priscae, quam huius aetatis observationes penitus extirparemus: et idem Christianorum quoque Scriptorum nostro consilio atque hortatu conatus fuit. Et huius quidem sectae consilio et industria, paulatim iam prisci Reges quidam facti velut numina et alii atque alii spiritus iam antea incogniti prodiere, et quidem sub titulo xam ti seu supremi caeli Imperatoris qui singulis praeessent singuli elementis, nulla cum relatione vel dependentia ad supremam et unam in caelo potestatem: Quin imo, quod longe, detestabilius est, hominem (cui Cham Y nomen) ex eadem secta maxime sub Han familia celebratum Yo hoam xam ti, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
hoc est, preciosi Augusti supremique Imperatoris titulo condecorare, erectis ubique ei statuis et Templis, non dubitavit familiae Sum (non octavae sed eius quae fuit decima nona) Imperator numero octavus Hoei çum dictus: quo factum est ut iusto Dei Iudicio domus Regia ruinam agere coeperit, et talem quidem ruinam, ut Imperium, quod sub principibus patriis iam steterat annis quarter mille supra ducentos, ad alienigenarum Gentium, Tartarorum, inquam, Occidentalium iugum et potestatem tum primum transierit, cui servituti per annos 89. turpiter coactum est parere: quod quidem gravissimis verbis expendit Kien kium xan Colaus imperante 21. familiae Tai mim dum scribit in hunc modum; hoc tempore Hoei çum Imperator per summam iniuriam vili homuncioni attribuit titulum Xam ti (seu supremi Imperatoris.) Hic vero cum sit omnium caeli spirituum summe augustus et venerandus spiritus; utique tam gravi affectus iniuria non potuit non gravissime commoveri, atque iustissimis poenis affligere Principem hunc atque familiam denique ipsius funditus extinguere. Sed de hac Secta iam satis: nunc ad alteram, quae dein subsecuta est, progrediamur. PARAGRAPHUS QUARTUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
filius, Xe primum, sive Xe Kia dictus (quo etiam nomine tota Bonziorum colluvies ac superstitio significatur; Iaponii tamen corrupto vocabulo Sinico Xaca fecere) deinde, cum trigesimum attigit aetatis annum, Foe nominatus; qui an revera homo fuerit, an merum diaboli portentum (quod Apostolus Iaponiae Franciscus Xaverius opinabatur) ancipitis controversiae est. Certe si fabulosa non sunt quae Sectatores de ortu eius commemorant, cum S. Xaverio sentiendum erit: Narrant autem Matri per somnum oblatam fuisse speciem Elephantis albi, qui se per os in eius uterum insinuarit; unde etiam fama, conceptum fuisse ex Elephante; et aliorum multo verior suspicio, ope daemonis ex humano semine aliunde deportato sub belluae istius specie fuisse conceptum. Apud Indos quidem albi coloris Elephans non tantum in pretio est, sed etiam in veneratione, usque eo ut si dubia fuerit illius possessio, Regna quandoque bellis committat, nec nisi cum multo sanguine controversia finiatur. Narrant rursus in lucem fuisse editum ex latere dextro Matris suae, quae adeo mox a partu interierit: Sic ut Salvator ille (quemadmodum Sectatores iactant) generis humani, ne Matris quidem saluti consulere potuerit: Nimirum vel hinc intelligas, plus viperae quam hominis habuisse hoc monstrum hominis. Et vero character Foe compositus ex non et homo, id innuit. A partu mox pedibus constitit, et passus omnino septem progressus, altera manu caelum, altera terram indicans. Tien xam, Tien hia to ngo guei çun id est, in caelo, terraque solus ego sum venerandus, clara voce pronunciavit, ne cuiquam dubium posthac esse possit, quo tandem Patre sit progenitus. Acciderunt haec anno Monarchiae Sinicae 1909. ante Christum 1026. quo tempore Chao vam quartus e tertia Familia Cheu dicta Imperator rerum apud Sinas potiebatur. Anno 17. aetatis suae xe kia, sive xaca, tres uxores duxit. Filium genuit, cuius nomen tribus literis Lo heu lo Sinenses exprimunt: Nec multo post humanis rebus curisque renuntians, et poenas scilicet daturus extinctae sui causa Matris, concessit in solitudinem novemdecim iam natus annos. Hic se quatuor Gymnosophistis, qui Iogues in India vocantur, instituendum tradidit; quoad aetatis suae anno trigesimo, dum forte praenuntium Solis bosphorum contemplatur, unico illo sideris intuitu totam repente essentiam Primi Principii perspectam habuit, et divinitate nescio qua de repente afflatus, Foe, sive Numen (in Indiis Pagode dicitur) evasit. Ex discipulo itaque Magister, ex homine iam Deus, doctrinam suam impertiri coepit mortalibus. Nec defuit hic filio (certe quidem Ministro suo) malus daemon, cuius ope multa patravit quae detinerent coecos mortales vel rei novitate, vel miraculo prorsus attonitos: Quae ipsa multis magnisque Voluminibus et iconibus prorsus elegantibus expressa Sinae vulgaverunt. Annos |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
omnino novem supra quadraginta dirus impostor dogmata sua longe lateque per Orientem vulgavit, quo ipse tempore Salomon Rex fluentis Sapientiae suae rigabat Occidentem. Fidem superat quod de multitudine discipulorum eius traditur; extitisse scilicet octoginta millia, quorum singulis suus vel Gymnosophiae, vel Idololatricae dignitatis gradus fuerit: Atque universim tota colluvies eorum hominum qui impensius ac religiosius sectantur hunc impostorem, apud Sinas quidem Sem et Ho xam, a Tartaris La ma sem, a Siamensibus Talepoii denique a Iaponibus, vel potius ab Europaeis hominibus Bonzii nuncupantur. Narrant autem ex portentosa multitudine illa selectos fuisse quingentos; ex his centum; ex centum rursus alios decem, qui deinde Magnatum nomine et dignitate insignes encomia Magistri sui, postquam is excessit e vita, quinque millibus Voluminum complexi sunt. Etenim sensit tandem aliquando novus hic Deus ex immortalium numero se non esse, cum 79. aetatis anno deficere se viribus, urgeri morbo fatoque sensit. Caeterum nunquam perniciosior humano generi, quam cum perniciosus esse desinebat: Teterrimum quippe virus Atheismi iam moriturus evomuit, diserte professus, se per annos quadraginta eoque amplius non declarasse mundo veritatem; sed umbratili et metaphorica doctrina contentum figuris, similibus, et parabolis nudam veritatem occultasse: At nunc tandem, quando esset morti proximus, arcanum sensum animi sui significare velle: extra vacuum igitur et inane (Cum hiu Sinae vocant) primum scilicet rerum omnium principium, nihil esse quod quaeratur; nihil in quo collocentur spes nostrae. Haec diri impostoris ultima vox; et Atheismi prima radix; quamvis hodieque mendaciorum ac superstitionum tenebris abdita, ceu humo defossa vulgus imperitum lateat: Hinc etiam celebris illa doctrinae in exteriorem et interiorem distinctio, quam mox declaraturi sumus. Cadaver odoratis lignis pro more gentis concrematum fuit, cineres vero, in homines, spiritus, dracones maris (ut aiunt) dispertiti: Ad Insulae Ceilani Regem dens unus dono missus: Quem deinde Constantinus Brigantini Ducis frater, dum res et arma Lusitanorum in India procurat, caetera inter spolia forte captum flammis tradi iussit, ac redactum in cineres in profluentem dispergi, immensa vi auri, quam ei redimendo per legatum suum Rex barbarus offerebat, Christiano regioque animo contempta. Quod autem dicatur a Masseo caeterisque nostratibus: historicis, simiae cuiusdam, quae magna superstitione coleretur, eum dentem fuisse, non errori tribuendum est; sed quod nefarius ille daemon, cum aliis atque aliis formis ac nominibus alibi colatur, tum in eis terris, unde Lusitani dentem sustulerunt, simiae figura in veneratione sit. Etenim |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
praeter alias ineptissimas fabulas hoc quoque Sectatores credulae multitudini persuadent, Magistrum hunc suum per metempsychosim octies millies natum fuisse, modo sub his, modo sub illis belluarum aliarumque rerum formis; novissime vero specie Elephantis albi conceptum, mortalibus opitulandi causa rediisse. Is ergo praeter eam, quam dixi, discipulorum turbam, discipulum unum longe sibi charissimum, impietatis suae primum haeredem et propagatorem reliquit; nomen illi Mo o Kia ye; cui etiam in mandatis dedit, ut libris omnibus, quos de doctrina sua in lucem ederet, praefigeret haec verba Ju xi ngo ven: Sic ego accepi: Neque aliis rationibus aut argumentis uteretur; ut plane videatur, hunc quoque fastum praeter insanias alias didicisse ab hoc Magistro quae quinque circiter post saeculis secuta est Pythagoraeorum Schola. Alterius item Magistri se antiquioris (revera cacodaemonis) ipsemet Foe, sive Xaca, facit in suis libris mentionem; Sinis O-mi-to, Iaponibus corrupto rursus vocabulo Amida vulgo dicitur. Vixit is in Orientali India, sive Bengala. Ubi et Elysios esse campos, Sinice çim tu, Bonzii fabulantur. Amidae vero tanta perhibetur esse Sanctitas, et tot eius tantaque merita, ut quisquis eum deprecatus fuerit, criminum suorum, quamvis innumerabilia sint, veniam consequatur: Nihil ergo crebrius in ore plurimorum Sinensium, quam duo haec monstra O mi to, Foe, quo sociatis amborum nominibus ac meritis purgatissimi evadant; mox scilicet eorumdem impulsu iterum atque iterum pristinae libidini, avaritiae, perfidiae, nullisque non flagitiis habenas omnes impune laxaturi. Duplicis porro doctrinae, cuius ante mentionem fecimus, vis haec et ratio est, ut exterior ad interiorem quasi manuducat; et tamdiu in usu sit illa (quam adeo substitutam, Sinice Kiven vocant) quoad altera, quam xe, id est veram solidamque esse docent, in animis eorum qui capaces fuerint (sunt autem e plebe paucissimi) firma constiterit: simili rem declarant: Lapideum fornicem molitur quispiam; ligneum procul dubio primum excitat qui lapideo, quoad is perficiatur ac firmitatem obtineat, fulcri sit instar: illo perfecto firmoque; ligneus utique dissolvitur et abiicitur; quippe cuius iam nullus sit usus. Exterioris ac supposititiae doctrinae haec summa est: Boni et mali, pravi rectique discrimen dari: adeoque et praemium et poenam, et sedes huic et illi destinatas: Beatitudinem triginta duabus figuris, et octoginta qualitatibus obtineri: ipsum Foe, sive xaca, numen esse, et Salvatorem mortalium; horum quippe causa, quod aberrantes a via salutis miseraretur, natum esse; horum crimina per ipsum expiari; quibus expiatos salutem a morte consequi, et in altero Mundo felicius renasci: quinque dari praecepta: primum, ne rei viventi |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
dematur vita: secundum, ut abstineatur furto: tertium, flagitio et turpitudine: quartum, mendacio: quintum, vino. Sic nimirum salutis nostrae hostis honesti rectique specie fraudes et insidias suas occultat. Sex item opera misericordiae Sectatoribus prescribuntur: Hoc in primis, ut benigne foveant alantque Bonzios, exedificent eorum Coenobia et Fana; sic quippe non defuturos qui precationibus suis poenisque spontaneis debita peccatis supplicia exsolvant: papyraceas item massas auri vel argenti speciem referentes, (inventum posterioris aetatis) ad haec, vestes sericas, aliaque id genus in funeribus crement; fore enim ut in altera vita tantumdem veri metalli veraeque supellectilis inveniant, et copia suppetat earum rerum quibus ibidem ad amictum victumque opus sint habituri, et quibus truces illos et alioquin inexorabiles custodes claustrorum octodecim (tot namque apud inferos constituunt) placare possint ac sibi conciliare: Haec autem si neglexerint, procul dubio ad inferos per sex viarum unam praecipites ituros; et sic ituros, ut in perpetua quadam metempsychoseos rota, modo belluarum; modo hominum, aliisque formis innumeris misere renascantur: viarum quoque singulas operose describunt, et multas alias nugas, et anilia plane deliramenta congerunt, quae longum foret hic commemorare: Praeconi tamen Evangelico perspecta esse prorsus utile futurum censeo; cum magni referat, eorum, quibuscum tibi perpetua dimicatio est, exploratas habere res omnes. Verum nunc ad interiorem doctrinam, et occultissimas fraudes insidiasque gradum faciamus; et deiecta substructione metaphorica speciosum illum veritatis arcanae fornicem, cuius firmitatem (cum sit inanissimus, ipsaque inanitas) tantopere tamen depraedicant, studiosius contemplemur. Sed arceatur hinc primum rude vulgus; (haec est nequissimorum hominum prima cautio) simplex enim et credula multitudo tartari metu similibusque fabulis utique debet in officio contineri: Soli nobiles ac literati spectatum veniant; atque ex coenobitis ipsis ac Bonziis illi dumtaxat qui secreti capaces sint ac perspicacitare ingenii ceteris antecellant. Summa doctrinae, quam vocant interiorem, solidam, veram, haec est, Cum hiu, vacuum nescio quod, et inane; principium esse finemque rerum omnium. Ex hoc primos humani generis parentes originem duxisse; in hoc, ubi vivere desierunt, reversos esse; neque aliam totius esse generis conditionem. Imo vacuum ipsum (inquiunt) nostrum esse; nostraque substancia est, sic, ut ex illo pariter et elementis quidquid usquam rerum est producatur; et in idem per interitum deinde resolvatur ac redeat: omnino solis figuris et qualitatibus distingui ac differre omnia, ceu aquam vasis aliis atque aliis impositam: Nunc item per floccos in nives extenuatam, nunc |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
cinerum instar effusam in nebulas, aliquando procusam in loricas congelascentium aquarum, aliquando in lapides grandinis sese constringentem; similiter quoque ut aes, et aurum, ex quo modo hominem modo leonem, modo quamcumque aliam supellectilem conflet Artifex, utique diversa; verumtamen liquefacto dein metallo, prorsus unum quid idemque. Sic ergo quaecumque existant, vita, sensu, mente praedita, quamvis inter se usu et figura differant; intrinsece tamen unum quid idemque esse, quippe a principio suo indistincta. Hoc autem principium; cum doceant esse prorsus admirandum quid, purum, limpidum, subtile, infinitum quod nec generari possit, nec corrumpi, quod perfectio sit rerum omnium, ipsumque summe perfectum, et quietum, negant tamen, corde, virtute, mente potentiave ulla instructum esse. Imo hoc esse maxime proprium essentiae ipsius; ut nihil agitet, nihil intelligat, appetat nihil. Quocirca quisquis bene beateque vivendi sit cupidus, huc assidua meditatione, suique victoria eniti oportere, ut principio suo quamsimillimus affectiones omnes humanas domet ac prorsus extinguat; neque iam turbetur, vel angatur re ulla, sed extatici prorsus instar absorptus altissima contemplatione, sine ullo prorsus usu vel ratiocinio intellectus, divina illa quiete, qua nihil sit beatius, perfruatur: quam ubi nactus fuerit, communem vivendi modum, et doctrinam tradet aliis, et ipsemet specie tenus sequatur; clam vero sibi vacet ac veritati; et arcana illa quiete, vitaeque caelestis instituto gaudeat. Haec mysterii summa. Nulla interim pravi rectique mentio, nulla praemii vel poenae, nulla divinae providentiae, vel immortalitatis animorum. Unum loquuntur vacuum, et reale nihil; idque, ut vidimus, confusissimum: ad hoc rerum ortum interitumque referunt; imo hoc ipsum esse res omnes, in quas assidue transmigret ac transformet sese per quatuor viarum unam, vel uteri, vel ovarum, vel seminis, vel mutuae conversionis: Sic ut unum idemque chimaericum principium sit homo, leo, lapis, omnia. Ex illius ergo contemplatione chimaerae tota (quemadmodum narrabam) beatitudo petitur: cui contemplationi qui vacant impensius, censentur ad propriam novamque rursus Sectam pertinere. Haec alio nomine Vu guei Kiao, sive nihil agentium secta dicitur, nec multum dissimilis ab ea cuius iam meminimus, quae quidem cum diu ante viguisset inter Gymnosophistas Indiae, tum apud Sinas quoque florere coepit imperante hoei ti, qui fuit secundus e septima numero Familia, çin dicta, ducentis nonaginta circiter annis post Christum: Quod autem magis admireris, Optimates ipsos Imperii, et Summos quosque Viros invasit exercuitque haec insania, sic prorsus ut quo quisque propius ad naturam saxi truncive accedebat; horas complures sine ullo corporis animique motu persistens, sine |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ullo vel sensuum usu vel potentiarum, eo profecisse felicius, propiorque et similior evasisse principio suo aerio, in quod aliquando reversurus esset, putaretur. Ferunt itaque, Ta mo ipsiusmet Xa cae ex stirpe vigesima octava nepotem annos omnino novem consedisse obversum parieti; quo omni tempore nihil praeter chimaericum illud principium suum vacuum et nihil, contemplatus fuerit; eique tandem conformatum, Numen evasisse: Numinis certe venerationem apud Sinas iampridem obtinuit, extructis ei Fanis peramplis atque magnificis: Quamquam honores longe praeacipuos, et cognomentum Foe, duobus maxime deferunt, Amidae scilicet ac Xacae, quod eos extitisse dicant imagines quasdam primi principii plane perfectas, numerisque omnibus absolutas. Alios, qui eiusdem principii unum dumtaxat Attributum referant, Pu sa nuncupari volunt: talis est Quon in pu sa, quod Idolum specie Matris simul et virginis parvulum complexae filium, misericordiae solius imago est: His rursus inferiores, et priscis apud Romanos Diis minorum Gentium haud longe ab similes, Lo han vocant. Oppugnavit interim contemplantium Sectam scripto volumine Colaus Poei guei Confucii Sectator, et copiose probat Aristotelicum illud ex nihilo nihil fieri; ex quo deinde conficit, extitisse procul dubio diu ante principium illud a quo tot res, quas maxime videamus existere, profluxerint. Caeterum non ita refellere potuit vir egregius errorem istum, ut non manarit latissime, et multi nostra quoque aetate, contemplationibus tam insanis vacent. Amplius dico Literatorum plurimos tam patrio Lao Kiun quam Indico Xacae toxico afflatos fuisse et etiamnum esse: multi ipsorum e rustica et superstitiosa plebeiorum faece progeniti educatique, tametsi ingenio suo ad summa quaeque in Republica munia et dignitates emergant, vix aut aegre sane exuunt nativas illas ac domesticas superstitiones, quas a teneris una cum materno quodammodo lacte suxerunt, praecipue cum etiam principum suorum, quorum gratiam aucupantur, exemplis provocentur et confirmentur. Damnant alii quidem peregrinam novitatem, et gravibus verbis atque sententiis haereticam et perniciosam esse docent; revera tamen mihi non tam videntur lapideum fornicem, quam ligneum censuris suis demoliri velle: Et cum exterioris doctrinae placita, ritusque plurimos, et carnis vinique abstinentiam, et tot idololorum monstra, et otiosam inutilium Reipubl. Bonziorum turbam odissent; interiorem tamen et arcanam doctrinam non pauci amplexi, in profundam Atheismi voraginem, in quam superbi tumoris ac vitiorum suorum pondere proni iam pendebant, tandem praecipites abivisse. Quamquam voraginem hanc ipsam et praecipitium specioso |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
rursus Sim-li nomine, naturalis scilicet Philosophiae, quasi viae cuiusdam iam olim tritae, planae, regiaeque occultant improbi; et cum hallucinentur errentque gravissime, adeo tamen expertes erroris omnis videri volunt, ut tanquam Censores ac Iudices non suae modo aetatis, sed omnis etiam retro antiquitatis cum intolerabili quadam arrogantia per vim, et nefas Classicos gentis libros ad sententiam suam temere exponant, nec dubitent authoritate Maiorum suorum, quorum tam eximia virtus fuit ac sapientia, impietatem suam stultitiamque confirmare. Qui in hoc genere, non quidem primi, sed plurimum tamen peccaverunt, Cheu, Cham, Chim, Chu, quatuor Interpretes, cum imperante Familia 19. Sum (ut tandem revertamur, unde fueramus digressi) Classicos libros illustrassent commentariis suis aut verius multa ex iis obscurassent ac foede contaminassent; eos tamen veluti Magistros secuta deinde posterior est aetas: Et in exordiis quidem Taimingae Familiae nova perniciosaque doctrina mox prodiit, non aliorum magis, quam quatuor istorum Interpretum sententia et authoritate stabilita. PARAGRAPHUS QUINTUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
gubernationi dabant operam: Illa Supremum aliquod Numen, quod Xam ti Supremum coeli Imperatorem nuncupabant; nec non alios spiritus, sublunarium rerum praesides, rite venerabantur; arcana vero naturae illius, quae tam sublimis est, et ab humanis oculis tam remota, adeo non scrutabantur curiosius, ut disertis quoque verbis id vetarent, ne veritati scilicet pacique publicae officerent haereses in gente ingeniosa quidem, sed instabili, et novitatum cupidissima faciles oriri: Politicae vero prudentiae industriaeque summa haec erat, ut qui imperabant, filiis imperare se crederent; qui parebant, patribus se parere. Et haec quidem Priscae aetatis ratio omnis ac Philosophia, de qua copiosus in scientia Sinica ad (quam suscepimus explanandam) pertractandum erit. Superest igitur examinandum, num alia quaedam posterioribus temporibus invecta sit Philosophia, quam Prisci Sapienties omnino ignoraverint, et soli Neoterici Interpretes quadraginta saeculis ut aiunt, sepultam, in lucem orbis sui Sinici tandem produxerint. Ut autem ordinate procedamus; in primis qui illi, et quantae authoritatis, et quo tempore prodierint Interpretes, disquirendum, deinde ex quo hauserint fonte doctrinam illam suam seu novam Philosophiam, et ad extremum quod tandem totius doctrinae suae, aut naturae principium ac fundamentum stabilire contenderint: Sic etenim facile erit statuere quam potissimum sententiam homo Europaeus sequi debeat, an eorum, qui pro Priscorum innocentia, rectudine, et sinceritate dimicant, an vero eorum, qui vix ulla illius ratione habita, corruptissimis temporibus novam doctrinam machinati sunt, et ad posteros transmiserunt. Porro ad Neotericos Interpretes quod attinet, eos hic voco qui extiterunt imperante familia Sum (non ea quae fuit ordine octava, sed quae fuit eiusdem characteris ordine decima nona) cui equidem familiae initium dedit annus a Christo nato nongentesimus sexagesimus, nongentis, uno minus, annis post idololatriam una cum somniis Pythagoricis regia authoritate ex Indiis invectam in Sinas, e qua deinde Secta aliae atque aliae exortae sunt, ut nihil iam dicam de propriis et quasi domesticis gentis Sectis et Haeresibus, Lao Kiun, Yam et Me, olim iam dominantibus in China. Imperialis ergo familia Sum cum esset prae omnibus retro familiis Litterarum simul ac Literratorum studiosissima, adeoque et foecundissima; Interpretes habuit admodum praestantes ingenio et dignitate, qui non solum quinque librorum Classicorum et Chronicorum interpretationem, sed etiam ipsorum Interpretum Confucii scilicet Menciique et aliorum Commentarios, et proprias lucubrationes multo copiosius disertiusque explanandas susceperunt. Hos inter autem praecipui sunt nominis Cheu çu et fratres duo |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Chim çu dicti qui anno Christi 1070. circiter scripserunt imperante Xin çum sexto familiae Sum principe, quos deinde secutus est, quamvis eos idem longe antecesserit fama et authoritate, Chu çu (alio nomine Chu hi dictus) qui diem obiit anno post Christum 1200. Nym çum Imperatoris decimi tertii anno sexto. Interpres iste maximis quoque perfunctus est muneribus in Imperio, et quia de litteris usque adeo bene meritus, titulo Ven cum litteratorum principis condecoratus est. Porro tametsi floruerint omnes sexcentis fere ab hinc annis, fidenter tamen eosdem Neotericos esse dicimus, quatenus scilicet cum veteribus, quos supra citabamus, et qui annis mille supra quingentos, eos antecessere, comparantur: Quo etiam intervallo temporum Familiae Imperatrices omnino 15. ortum suum et occasum habuerunt, bellis ardentes civilibus poene perpetuis, et dolis, insidiis, caedibus, parricidiis per fas per nefas supremum sibi ius vindicantes: Ad haec miserabiliter implicatae et contaminatae variis idolorum sectiis, quae ex una fere, quam supra diximus, hydrae ad instar pullulabant in dies: quas inter tenebras, et perturbationes ecquis tandem locus fuerit bonis artibus et studiis litterarum? Vix ullum sane fuisse et fatentur ipsimet et vero plorant; quo mirus mirandum est scriptores illorum temporum (fuerunt enim aliqui) tam raros fuisse, tam mutilos, et tam succinctos, ut non dubitarint Chu çu aliique dicere per annos mille et amplius non extitisse hominem vere litteratum. Caeterum de Neotericis hisce, quos modo dixi Interpretibus Imperatores aliqui Familiae Sum, diserte affirmant, quod post obitum Confucii, çemcii, çu su, Memcii antiquorum Interpretum, non alii deinde extiterint qui sensum librorum veterum felicius, et magis dilucide explicarint, et suscitaverint quodammodo sepultam per tot saecula doctrinam Priscorum, quam hi ipsi sub Familia Sum posteriores Interpretes: atque ea etiam est causa, quod alii Interpretes his ipsis longe rursus recensiores, ii scilicet, qui floruerunt Imperante Yum lo tertio ex Familia prima et vigesima Tai mim (quae hanc, sub qua scribimus proxime antecessit) dum mandato eiusdem, nec non opera studioque duorum et quadraginta Litteratorum selectorum ex aula, quinque libri veterum seu opera doctrinalia operose recognita in lucem publicam novo praelo eoque regio prodierunt; communi plane sententia statuerunt non alios fere Interpretes sequi et in scholis exponere, quam memoratos Chim çu et Chu çu: sic prorsus ut reliquos ab his Interpretes ad duos illos adiungere sint conati, et in verba duorum tandem hominum tantum non iurare voluerint omnes. Itaque lucubrationes multis distinctae voluminibus tandem editae sunt in lucem anno post Christum 1415. qui annus erat decimus tertius memorati Yum lo Imperatoris. Praeter explanationem autem quinque |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Classicorum librorum quibus et explanationem tetrabiblii sive operum Confucii, Memciique addiderunt, aliud praeterea fabricati sunt opus, quod continet viginti non exigua volumina, quae inscribuntur Sim li ta çiven, id est, de Natura seu Philosophia naturali Pandectae: cuius Operis Auctores quadraginta sic insistunt vestigiis duorum Interpretum quos paulo ante meminimus; (cum tamen isti quoque Interpretes nulla sint antiquitate insignes, utpote qui trecentis circiter ante annis floruerunt) sic inquam, sectantur illos et colunt, ut quamvis videri velint haudquaquam discedere a doctrina in Priscis Maiorum suorum monumentis contenta (quae adeo quasi obtorto collo in sententiam suam pertrahunt assidue) revera tamen longissime discedant, ac plane videantur in Neotericorum, quos diximus, verba iurasse. Manavit autem mali labes ad nostram usque aetatem, qua videmus haud paucos e Litteratorum ordine novis illis commentis operam dare; et quamvis Classica nulla ratione censeantur, suum tamen pondus atque authoritatem; quam minime merentur, attribuere. Errori nimirum causam praebuit speciosa rei novitas; quippe cum disputaretur ibi de procreatione rerum de principiis et causis, nec sine ingenio copiaque sermonis et elegentia disputaretur; ad haec, authoritate Regia, necnon opera duorum et quadraginta Virorum, qui omnes erant litteris et dignitate primi, perfectum sit opus; Sinarum aliqui magis creduli novam hanc et mendacem Philosophiam (si tamen Philosophiam) tanquam coelo delapsam, eo cupidius amplexi, quo certius existimabant amicam esse veritati et coelo, cum revera esset tam huic quam illi inimicissima: Quid enim? An dici potest, aut etiam fingi quidquam magis contrarium veritati, quodque sit a lumine rationis coelitus nobis infuso magis alienum, quam si negetur existere, qui coeli, qui terrae, qui rerum omnium effector, et Dominus, et Moderator sit? Negetur autem apud eam gentem, quae constantissimo usu et consuetudine quater mille annorum, ceu disertissima quadam oratione professa fuit, cuivis corpori suo capite, cuivis hominum coetui suo Principe, ut diu conservari possit ac regi, opus esse: Nisi forte dicamus Priscos Sinas, cum sua omnia ad normam coeli terraeque tam studiose exigerent, existimasse tamen hoc ipsum deesse prototypo, quod erat in exemplo prototypi longe maximum; coelum, inquam carere suo Rege ac Domino, quo imitatrix coeli Monarchia carere numquam potuerat; pulcherrimumque illum, et maxime constantem coeli statum, motum, ordinem, a nullo Numine nullove consilio proficisci, sed casui ac temerari deberi omnia; cum tamen, ut statum illum motumque et ordinem quadantenus imitarentur, nihil atque necessarium sibi esse ducerent, quam consilium prudentiamque adhibere, et uni capiti, unique Regi summam rerum suarum |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
cum potestate prope divina committere. In Barbaros, vel amentes potius, et quibus una dominetur stultitia atque temeritas, dicamus errorem huiuscemodi potuisse incidere, non in eos qui tanta Sapientiae laude, quanta fuit Priscorum Sinensium, floruere. PARAGRAPHUS SEXTUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
combinationum ductibus duplicatis, octiesque inter se multiplicatis quatuor et sexaginta figurae tandem existunt, quas ipsas dum curiosa deinde posteritas disponit alio atque alio situ sive structura, illae situ suo atque varietate variam ac multiformem rerum naturam, motum, ordinem, ceu rudi quapiam pictura quadamtenus adumbrant. Quod ut penitus cognoscatur, scire oportet; ab omni retro aetate sic censuisse Sinas; duplex dari rerum omnium materiale principium, alterum Perfectum, alterum Imperfectum, hoc Yn, illud Yam nominant: quae quidem duo, a Tai Kie, id est Magno axe producta sunt, qui videtur chaos quoddam aut massa quedam materialis complectens omnia, aut quemadmodum Doctores Sinenses, et inter Ethnicos non pauci et quotquot fidei lumine collustrati unanimiter nobiscum exponunt Yven che, hoc est, Materia prima: videntur autem multi Interpretum, cum de prima rerum productione disputant, complecti animo et cogitatione sua quoddam velut ingens mare, quod bipartitum in duo maria minora (et sic bipartitem, ut in altero persistat quidquid est mobilius, levius, purius, atque perfectus; in altero quidquid est minus mobile, et gravius, magisque foeculentum atque imperfectum) totidem rerum principia veluti secundaria constitutat: Haec autem duo principia quasi duo maria, sed iam minora, abire rursus atque subdividi singula in alia duo, et quidem cum eadem secretione puri perfectique ab eo quod foeculentum est atque imperfectum: Ex his porro quatuor, octo similiter divisa discretaque existere; octo mox abire in sedecim veluti spatiosa iam flumina: haec in duo et triginta; tum in quatuor et sexaginta; ac tandem in plurima et veluti fluenta rivulosque dispertita (servata semper primae divisionis atque secretionis norma) spectabilem hunc Mundum constituere: Etenim ut ab hoc simili transeamus ad rem ipsam, sic passim Philosophantur Sinae, ut dicant, ex Yn, et Yam utriusque vi et virtute, ceu multiformi qualitate constare omnia, eoque rem quamlibet magis minusve perfectam esse, qu de alterutro principiorum obtineat. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Tota igitur mappae seu tabulae constructio ex duabus, ut dixi, Lineis conflatur, una non interrupta ____ , altera interrupta __ __ eae Lineae, quae non interruptae, sed perpetuae sunt atque integrae, perfectum quid ac solidum, et quod in eodem genere vincat alterum, necnon felix ac fortunatum quid significant: His autem contraria designant eae quae sunt non integrae seu interruptae: Interruptis ergo Imperfectum, ex. gr. terram, lunam, aquam, frigus, noctem, foeminam, humorem nativum quem vulgo radicalem dicimus, morbos, et calamitates designant: Perfectum vero, ex. gr. coelum, solem, ignem, calorem, diem, masculum, nativos ignes seu calorem primigenium, prosperam valetudinem, ac fortunam perpetuis integrisque. Docent praeterea, perfecti proprium esse manifestare sese, prodire foras, movere, dilatare, rarefacere, ascendere, augere, aperire; contra vero imperfecti proprium esse abscondere sese, introire, quiescere, restringere, condensare, descendere, imminuere, claudere. Ex horum autem duorum principiorum singulis alia rursus duo principia veluti subalterna docent existere; duo quidem ex Perfecto, quarum alterum sit perfectum maius, alterum sit imperfectum minus Duo autem ex Imperfecto, quorum alterum sit perfectum minus, alterum sit imperfectum maius. Has autem quatuor ex duobus principiis emanationes, Su siam, id est, Quatuor imagines vocat Confucius: Quibus ex Interpretum quidem sententia, Sol, Luna, Stellae maiores seu magis coruscantes, et minores seu minus coruscantes denotantur. Quam sententiam quo pacto probare queant ac tueri non satis constat. Mutuam certe hic radicem, seu uti nos loquimur, causalitatem nescio quam hic admittere videntur, exempli gratia, ex calido nasci frigidum, seu saltem consequi, et rursus ex frigido calidum: quam sententiam tamen, dum tueri ac probare conantur Interpretes, exemplo utuntur huiusmodi: aqua et metallum frigida sunt (inquiunt) natura sua; sed negari non potest, fulgorem et claritatem quae utrique inest effici a calore, utique non ab alio calore quam qui aquis omnibus et metallis insit: Ignis similiter natura est calidus; at nigricans illud ac caeruleo non absimile, quod in undante flamma solet observari a qua causa procedit, si non a frigore: quod igne continetur procedit? Calor nimirum cum intentissimus est gignit quodammodo frigus; Frigus item, cum supremum efficacitatis suae gradum obtinuit, gignit calorem; adeoque cum frigus in Septentrione sit intensissimum, fit (inquiunt) ut hoc ipso in loco calor sumat initium, qui |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
deinde dextrorsum procedens, incrementum capit in Oriente; vim summam perfectionemque obtinet in meridie: Frigus e contrario nascitur in meridie, mox sinistrorsum gyrans augescit in Occidente; Perficitur denique in Septentrione. Sic illi. Germinatis rursum supradictis principiis subalternis, seu imaginibus, existunt Pa qua, Octo scilicet Figurae; quas et Interpretatus fuit Ven vam Rex, indito singulis suo nomine seu charactere. Tribus lineis, vel integris, vel interruptis singulae constant. Paradigma quod subiicimus, rem declarabit. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
De octo figuris iam memoratis earumque inter se communicatione aut dissociatione, alio rursus loco eiusdem libri Ye kim, ex sua ipsius, necnon Ven vam, et Cheu cum Interpretum sententia describit idem Philosophus rerum productionem per aequabilem totius anni circulum perenni quodam cursu et imperturbato ordine, per quatuor huius tempestates et per octo mundi plagas, seu cardines, in se recurrentem. Coeli Imperator (inquit) in prima rerum productione prodiit et manifestavit sese ab ortus regione in pleno vere: Prosecutus deinde quodammodo cursum atque opus suum disposuit recte omnia in ea regione, quae est ortum inter atque austrum media, sub veris finem quando hoc cum aestate coniungitur: Effecit deinde ut exererent sese omnia atque in mutuum conspectum prodirent, vividaque atque vegeta consisterent in ipso videlicet austro, atque fervore seu medio aestatis: Post haec, vegetavit omnia atque sustentavit per terram atque elementa; atque in ea quidem regione quae occasum inter atque austrum media, finem aestatis cum principio autumni coniungit: Exinde cuncta exhilarasse dicitur, cum iam quaelibet res quod exigebat consecuta, in fine suo quodammodo conquiesceret; idque in occasu ipso medio autumni tempore: At vero sub exitum autumni; quando hic cum brumae principiis misceri incipit, pugnas atque bella quoque miscuit, atque in ea regione quae aequali intervallo ab occasu atque Septentrione distat; caloris nimirum cum frigore, quod illi dominatur, haec, pugna erat, cessante iam pugna; atque praedominante scilicet frigore, pacavit rursus omnia in ipso Septentrione, mediaeque hyemis tempestate: Ad extremum pertexuit perfectitque omnia, finem principio connectens, in ea regione, quae Septentrionem ab Oriente media dividit, atque exeunte iam hyeme, quando huius extrema cum veris initio coniunguntur. Haec Confucius, iuxta explanationem Interpretis Cham Colai: qui quidem deinde sic concludit: Kiai xam ti chi chu çai, id est, haec omnia sunt a supremi Imperatoris dominio ac gubernatione. Explicatis utcumque octo Figuris earumque mutua coniunctione aut oppositione restat, ut ab his octo, dum singulae geminantur, existant sedecim: a sedecim item geminatis duae et triginta: a duabus denique et triginta, quatuor et sexaginta: Harum singulae conficiuntur ex duabus dictarum octo Figurarum, dum hae alio atque alio situ et ordine disponuntur, atque inter se mutuo permiscentur. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Has ergo sexaginta quatuor Figuras, quarum tabulam modo attulimus, omnium primus Rex Ven vam conatus explicare. Singulas earum interpretatus est quidem, sed admodum Laconice, adeoque perobscure; cum autem singulae figurarum constent lineis omnino sex, ut hic videre licet, tota earumdem series tot plane constat lineis quot dies sunt anno quem Sinae intercalarem vocant, nimirum trecentis quatuor et octoginta. Porro figurarum lineas singulas conatus est explicare memorati Regis filius Cheu cum; et hic quidem considerans eas prout summae cum mediis infimisque, et hae rursus cum mediis, mediae denique cum infimis ac summis alium atque alium nexum, ordinem, et relationem, ut dicitur, obtinent adeoque plus minusve inter se mutuo communicant, perfectique vel imperfecti redduntur participes; haec inquam dum studiose considerat, et similibus non raro utitur, felicius aliquanto quam Pater; non sic tamen, quin et aenigmatice pleraque interpretetur. Dum itaque figurarum singulas, sive potius linearum singulas declarat, ab infima linea ad sextam, id est supremam gradatim semper ascendit: Suos item numeros adscribit linearum singulis; integris quidem novenarium, seu ternarium ter germinatum; non omissis interim numeris aliis quos ordo linearum postulat: Haec autem omnia non vacare mysterio vel inde potest intelligi, quod ex Sinarum sententia numerus impar sit perfectus, par imperfectus: Hunc ergo ad Yn referunt seu imperfectum, hunc frigori, nocti, lunae, aquae, terrae, etc adscribunt; illum, quem docent ad Yam seu perfectum pertinere, calori, diei, soli, igni, coelo tribuunt: Ex quo deinde principio rursus docent, numero caeli, qui ternarius est, ac terrae qui binarius, existere quinarium, qui si geminetur denarium conficiat: Ad denarium vero numeros omnes velut ad radicem et complementum suum reduci. Atque haec est demum illa sexaginta quatuor Figurarum tabula tot ingeniorum Sinensium tetrica, ne dicam inutilis exercitatio aut labyranthus, e quo unicus Confucius praecipua cum laude conatus est sese expedire; Licet idem iam senior fassus sit, se illius iterum accuratius investigandae desiderio teneri. Ipsos igitur Principes Interpretum Regem Ven vam, et huius filium Cheu cum interpretatus, sane luculenter et copiose morali sensu declarat omnia: sic ut ex naturali rerum inter se nexu, ordine, vicissitudine, vique efficiendi, pulcherrima petat documenta, tum ad privatos cuiusque mores, et domesticam institutionem, tum praecipue ad publicam Urbium, Provinciarum, et Imperii totius administrationem. Ad sortes interim et auguria quod spectat, non ille quidem negat existimasse Priscos Sinas, eam rebus quibusdam inditam esse vim ac naturam, qua eventus rerum vel faustos vel infaustos diu ante mortalibus |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
enunciare valeant, uti fere solet ab Horoscopo cuiusque peti scientia aliqua futurorum, eaque Sapientium quoque iudicio non usquequaque vana vel aberrans: Verumtamen Confucius ipsemet (quemadmodum testantur Interpretes) nulla sortium vel auguriorum habita ratione, non secus ac si vanum quid essent ac prorsus inutile, certe quidem ad se neutiquam pertinerent, sic rationis unius ductu contentus ac lumine de una virtute hic laboravit, huic uni dedit operam: Quae res ut sileretur ab Interpretibus, Confucii tamen ipsius testimonio satis constare nobis posset; hic lib. Ye kim p. 3 diserte dicit, Priscos sanctos eo maxime consilio librum illum scripsisse et illustrasse commentis suis, non ut auguriis ac divinationibus esset usui; sed (quemadmodum Cham Colaus exponit) ut cognoscerent homines quam a coelo acceperunt naturam, eamque ceu ducem et magistram sequerentur, deinde vero et coeli mandatum, seu suprimi Numinis providentiam, a qua natura processit, perspectam haberent. Quod ut clarius omnibus constet, lubet afferre quod in ipso statim exordio ad tabulam illam 64. mutationum disertis verbis praenotarunt duo illi et 40. Interpretes dum praemuniunt Lectorem totique posteritati cavent, docentes dari Supremum Dominum quemdam atque Gubernatorem cui nomen Imperator: quis autem is est (inquiunt) qui Dominus dicitur atque Gubernator? Et protinus respondent, per se est Dominus atque Gubernator: Nam coelum quidem res est quaepiam summe solida atque perfecta, quae naturaliter volvitur absque interruptione; quod autem ita semper volvatur, procul dubio est ab aliquo Domino atque Gubernatore qui id efficit: hoc posito fundamento necesse est ut homines eum per se noscant: non enim suppetunt verba, quibus possimus pertingere ad eum explicandum. PARAGRAPHUS SEPTIMUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Haec figura Kien dicitur. Kien humanitatem significat, sive modestiam demissionemque animi: Et quoniam ad hanc priores figurae quatuordecim quasi totidem gradus deducunt, necessarium videtur nos hic graduum quoque singulos suo ordine et numero, quo in tabula designantur, verbo saltem attingere, prout eos fere in appendice sua Hi çu dicta Confucius decurrit, si quidem clari esse volumus, et ab exemplo figurae unius, quaenam reliquarum omnium ratio sit, Lectori constare. Exordium porro sumitur a coeli et terrae procreatione dum ad hunc ipsum librum Ye kim sic loquitur Confucius: Postquam extitit coelum atque terra, tum deinde extiterunt res omnes: Ubi extiterunt res omnes, tum deinde extitit mas et foemina: Ubi extitit mas atque foemina, tum deinde extitit maritus atque uxor. Ubi extitit maritus atque uxor, tum deinde extitit pater et filius: Ubi exitit pater et filius, tum deinde extitit Princeps atque cliens: Ubi extitit Princeps atque cliens, tum deinde extitit superius et inferius: Ubi extitit superius atque inferius, tum deinde fuit suus officiis atque iustitiae locus atque ordo. Hactenus Philosophus. Nunc ad rem propositam veniamus. Prima figurarum Kien dicitur, et utraque sui parte tam superiori quam inferiori, designat Coelum materiale, a quo, ceu emblemate quopiam, formam regis ac regiarum virtutum Confucius petit. Secunda Quen, tota similiter designat Terram; estque subditorum emblema quodpiam sive symbolum: Coelum vero ac terra ambo sunt fundamenta quaedam, et quasi principia naturalia rerum omnium, quibus adeo per metaphoram patris matrisque nomen tribuitur. Exemplum vero institutionis Regum et subditorum Philosophus petivit in primis a coelo et terra, hoc est; ab illa tam perenni firmitate, tam aequabili ordine cursuque rerum omnium; qui ordo quatuor literis Yven, hem, li, chim, hoc est, amplo ac perpetuo, claro ac manifesto, congruo ac decenti, recto ac solido, exprimitur. Haec autem per quatuor veluti virtutes Gin, li, y, chi, id est, pietatem, convenientiam, iustitiam, prudentiam, Philosophus studet explanare. Constitutis ergo coelo ac terra, et passivis activa miscentibus, mox universarum rerum existunt quaedam semina: Sic tamen, ut lateant, quasi utero quodam excepta cohibitaque: quod istum tertia figura, Chun dicta, significat. Paulatim deinde fota complexu illo materni uteri formantur in foetum, ac tandem aliqua sui parte prodeunt in lucem, sicut a gemma sua solet oriens uva se ostendere: docet hoc Quarta Figura, cui a litera Mum, quae infantiam sonat, nomen est. Verumtamem sicut uvae iam orienti, ut augescat, necessarius est terrae succus et Solis calor, ita communis haec rerum omnium infantia, ne vix dum nata, mox arescentis instar intereat, primum |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
quidem suo quasi lacte succoque opus habet (quod adeo Quinta Figura vocabulo Siu subindicat) deinde vero alimentis robustioribus, aliisque vitae subsidiis et commodis, ut feliciter adolescat, et consequatur maturitatem suam et perfectionem. Hic igitur dum res quaelibet conservare se nititur, et quod unius usui commodisque accedit, alteri plerumque necesse est decedat, non possunt non existere contentiones, lites, et bella, praesertim inter homines quorum natura, quam paucis contenta est, tam est inexplebilis cupiditas: Atque hoc Sexta Figura, Sum dicta, designat. Esset itaque iure aliquo et iudicibus hic opus, qui lites dirimerent, et quod aequum sit iustumque decernerent: Verum cum saepe vel dubium sit ius, vel privatae rationes et commoda iuri anteponantur et aequitati, maxime ubi nulla dum civitas, nulla Respublica, commune nihil; facillime solent mortales primum fere sententiis, mox etiam studiis ac voluntatibus inter se dissidere; dum rupta illa qualicumque societate distrahi in partes et factiones, constari utrimque exercitus, et tandem unius naturae homines castris armisque divelli: Cuius rei typus est Su littera, qua exprimitur Septima Figura. In huiusmodi ergo discrimine rerum ac perturbatione nisi homines aliqui praesto sint, quorum virtus ac sapientia contineat inconditam multitudinem, faciatque, coetus istos temere conglobatos coalescere singulos in unum corpus, pronissimum erit, ut vel se mutuo ferarum instar absumant, vel certe dum singuli sibi unis student, marcescant omnes paulatim atque intereant; quapropter egregiis quibusdam viris hic erit opus, qui, uti denotat Octova Figura, Pi dicta, animos hominum conciliare sibi norint, mox industria sua, prudentia, authoritate tumultuantes componere ac moderari; quibus adeo singuli deinde coetus, tanquam Magistris suis ac Dominis, morem gerant, quosque veluti Duces ac Pastores sequantur. Ex quo statim existet arctior quaedam omnium inter se colligatio et societas; et dando vicissim et accipiendo permutandisque facultatibus et commodis, non erit qui egeat re ulla, sed copia quaedam suppetet earum rerum quae suntad tuendam ac sustentandam vitam necessariae, atque adeo principium cernetur Urbis atque Reipublicae; cuius typum exhibet Nona Figura, Siao cho dicta, id est Parva quaedam unio et colligatio. Neque erit difficile vincire etiam paulatim legibus officiisque illos, quos novae societatis utilitas atque iucunditas iam coepta percipi, nec non mutua charitas atque observantia, tum omnium inter se, tum etiam suo cum capite coniunctos devinctosque teneat. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
DUO RERUM PRINCIPIA
Quatuor Imagines ex duobus Principiis proxime natae
Octo Figurae ex quatuor Imaginibus promanantes
Has octo Figuras, ex quibus quatuor ad perfectum, quatuor ad imperfectum pertinent, in Orbem quoque describunt, cum mutuo inter sese, nec non vario, ad quatuor Mundi Cardines aspectu: Quibus etiam Cardinibus quatuor Zodiaci puncta, Solstitialia scilicet, et Aequinoctialia, quibus dum media rursus iungunt, octo Zodiaci quoque puncta et quasi Mundi Cardines describunt. Figuras interim sic describunt, ut a capite primoque numero semicirculum quatuor constantem Figuris ac numeris, producant ad laevam; et mox alterum a capite (seu quinto numero) rursus orsi cum totidem numeris ac Figuris ad dexteram describant, Orbemque totum conficiant, hoc modo. [See facsimile] De harum mutua vel coniunctione, vel oppositione Confucius ad Librum Ye kim (interprete Cham Co-lao) exponens: Caelum (inquit) et Terra certam ac determinatam sedem locumque obtinent, haec inferiorem, illud superiorem. Montes et Aqua montium se mutuo penetrant per humores tam eos, qui in vapores resoluti ascendunt ex aquis locisque subterraneis (unde nubes et pluviae) quam eos, qui densiores cum sint, descendunt, ex quibus deinde fontes existunt et fluenta et stagna. Tonitrua seu exhalationes siccae et calidae, et Venti seu vapores et halitus ventosi frigusque circumstans, se mutuo comprimunt atque urgent, necnon unita permixtaque se mutuo fovent ac iuvant: Quare et Tonitrua maiori cum impetu deorsum ruunt, et venti vicissim ab ignitis exhalationibus magis ac magis exaestuant. Aqua similiter, et Ignis, dum hic illius frigus, illa vicissim huius ardorem temperat, adeo non inter se pugnant seque mutuo destruunt, ut contra cum insigni quodam emolumento rerum omnium socientur identidem, ac misceantur: Plane ut perspicuum sit, octo Figuris sic aliis alias opponi, ut non tam censeri possit oppositio rerum contrariarum, quam earum, quae, vel permisceantur, vel sibi mutuo succedant atque opitulentur, amica societas. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Tabula sexaginta quatuor Figurarum, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Efflorescet itaque genus omne officiorum, in quorum semitis vestigia sua ad id usque tempus seu vacillantia (quod Decima Figura Li designatur) firmare queant. Non poterit etiam non ingens alacritas animorum existere, et amplitudo quaedam (quam Tai Undecima numero Figura notat) pacis atque concordiae, ubi suum cuique tribuetur, ubi tam studiose consuletur commodis animi corporisque, ubi tanta vigebit conservatio et legum et officiorum. Verumtatem quoniam brevis admodum et caduca solet esse humana felicitas fieri non poterit, uti nos docet littera Pi Duodecimae Figurae praefixa, quin serenitatem diuturnae pacis atque concordiae turbo quispiam discordiae bellique excipiat, quamquam brevis, ut inter cives et fratres: sic ut non tam fuisse discordia, quam redintegratio quaedam censeri possit pristini amoris atque observantiae. Quae ubi semel contentione quapiam ceu vento fuit agitata, multo solet altius radices iacere, et arctius subditos inter, se ipsoque cum Principe colligare: Hinc Decimae tertiae Figurae a Tum gin, id est, unanimitate nomen. Haec autem unanimitas si deinde constans fuerit, si cum studio publicae utilitatis, et charitate Patriae coniuncta, mirabiliter efflorescet ac firmabitur Respublica, et quod Decima quarta Figura, Ta yeu dicta, sperare nos iubet, ingens eritopum ac divitiarum copia, ingens splendor et amplitudo dignitatis; ad haec, immensa quaedam imperii optime constituti fama, qua commotae nationes finitimae, et quae in longinquis etiam Regionibus versantur, ultro expetent amicitiam et societatem nostram, subdentque se nobis, ac patrocinium fidei atque aequitatis nostrae libertati suae anteponent. Verum ubi tam prospere fluent omnia ad voluntatem nostram, ubi res Imperii in tam sublimi apice felicitatis ac gloriae constiterint, una omnibus adhibenda erit cautio (maxime quidem ei qui omnium Princeps erit ac caput) ne superbia elati, quod in sublimi positis evenire solet, evanescamus ac ruamus eo gravius quo altius fuerimus evecti. Quocirca superbia omnis, fastigium, arrogantiaque fugienda erit; moderationi vero, modestiae, demissionique animi impense vacandum. Huius autem virtutis ac doctrinae Magistra est Figura 15. ab Kien, id est, humilitate nomen petens. Ea sicut et reliquae omnes, ex duabus figuris constata est, quarum inferior tribus constat lineis, duabus sicilicet interruptis, et una perpetua: Ken ipsa dicitur et Montes designat; mons porro celsitatis symbolum, hic etiam symbolum est summae cuiusdam ac praecelsae virtutis; at quae radicem suam montis instar defigat in Terra, id est, Humilitate, adeoque lateat et quasi consepulta iaceat: Terra etiam
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
quam figurae superioris lineae tres interruptae designant, praecelsae virtutis, quatenus ea cum humilitate coniungitur, imago quaedam est ac symbolum: in infimum quippe locum humillimumque depressa, et intra se quodammodo collecta abditaque immensas opes, et pretiosissima quaeque quamvis obscuro sinu complectitur, et per effecta sua fructusque pulcherrimos ac maxime salubres, humano generi vim suam virtutemque prodit. PARAGRAPHUS OCTAVUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
modestus atque humilis in dignitate constitutus hoc ipso clarescit ac celebratur, quamvis id non expetat, luce virtutum eius ex loco tam sublimi felicius coruscante: Idem si positus fuerit in humili obscuroque loco, cum virtus luceat ipsa per se, non poterit ipse non esse clarus atque felix, atque cuius laudi ac felicitati nihil possit addi: Atque hic est viri humilis adeoque perfecti felix atque gloriosus exitus. Haec Confucius, qui sententiam seu doctrinam figurae totius summatim colligens, magnae imaginis, quae nobis exhibet memoratam virtutem, haec (inquit) significatio est: E terrae medio existunt montes; humilitas illi sunt, symbolum, inquam, evectae humilitatis, dum ex humili infimoque telluris sinu ad nubes et astra sublimi vertice pertingunt: Quocirca, Vir perfectus, haud ignarus, vitium hoc esse mortalium, ut se suaquemagnifaciant, spernant aliena; quotidiana suiipsius victoria deprimendo tumorem animi sui atque praecidendo primum quidem in se, deinde etiam in aliis quidquid est nimium, atque natum copia sua vel splendore fastum arrogantiamque gignere; Contra vero studiose supplendo atque accumulando quae sibi vel aliis deesse intelligit, prorsus ac si aequa lance appenderet res omnes tum suas tum alienas, sic admirabili cum aequitate suum cuique tribuit, seque omnibus accomodat attemperatque, atque humiles prudenter extollens, atque tumidos pro ea, qua pollet authoritate, salubriter deprimens,complanat omnia, atque perquam feliciter res administrat. Hactenus Ven vam Rex Interprete Regis Confucio, ipsius vero Confucii Interprete Cham Colao. Audiamus nunc Regis filium Cheu cum; est ille quidem patre suo aliquando copiosior, non ita clarus tamen quin Interpretibus iisdem quibus antea sumus usi, hic quoque futurum sit opus: Interpretatur autem non complexum sex linearum, uti fecerat pater, sed linearum singulas ab infima gradatim ascendens; cumque interpretationes singulas Confucius rursus explanet, explanatio haec minor imago dicitur, ut ab illa sicilicet, quae maior imago est, sive totius complexi, distinguatur. Sic ergo Cheu cum ait: Linea prima ex senariis (primam vocat qui infima: Senariam, quia interrupta) designat virum humilem iterumque humilem, adeoque probum atque perfectum: Huiusmodi ergo viro dum virtuti dat operam trananda atque enaviganda sunt quidem spatiosa atque magna flumina certaminum ac laborum; animis tamen ne cadat; quippe tandem feliciter pertinget ad portum meritorum. Commentarium hunc suis rursus notis illustrans Confucius, imaginis minoris sensus est (inquit) virum prorsus humilem atque perfectum modeste ac demisse se gerere quovis tempore atque loco, atque attendere in primis sibi, secumque habitare, quo fiat ut se ipse pascat felici virtutum pabulo, mirificeque proficiat. Cheu cum ad proximam ab infima lineam gradum faciens, Senarium secundum, inquit, designat hominem, cuius |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
iam patescit, ac sermonibus hominum celebrari incipit humilitas: quae si pura atque syncera fuerit, ut lucem hanc atque famam non sectetur nec expetat, tum quidem praeclare agetur cum illo. Addit Confucius: Quod uti imago significat, patescat ac celebretur humilitas illa, quod pura, quod germana sit ac solida, quod praeclare agatur cum eo qui illa sit praeditus, ideo fit, quia in medio corde, atque non in ore dumtaxat, vel exteriori quadam specie inani virtutis simulachro illam obtinet. Cheu cum exponens lineam tertiam, sive antepenultimam (quae perpetua cum sit, ad id quod perfectius est refertur, adeoque numero impari et nonario insignitur, ac nonaria vocatur) docet nos, inquit, linea tertia nonaria, si quis magnis meritis erga Regem atque populum coniungat humilitatem, vir perfectus sine fastu insolentiaque perseverans, is procul dubio serius ocyus prosperum habebit exitum rerum suarum, atque dignum laborum praemium. Imaginis sensus est, inquit, Confucius, si tam praeclare meritus nunquam tamen a statu moderati modestique hominis discesserit vir ille perfectus, fore ut omnes omnino populi aequo animo pareant subdantque se tantae virtuti. Senarium quartum (inquit Cheu cum) Virum nobis designat, qui proxime antecedentem virtute quidem vincat ac dignitate; verumtamen nullis dum de Republica meritis insignis sit; ipse tamen ex nulla re non proficiat; in quacumque rerum temporumque vicissitudine fructum capiens virtutis suae: Quoniam vero se meritorum expertem esse intelligit, magis ac magis prodit ac manifestat modestiam suam animique demissionem; adeoque nullo vel iracundiae vel invidiae motu concitatur. Imaginis sensus est (inquit Confucius) Virum, qui tantus cum sit, atque ex nulla re non proficiat, adeoque magis ac magis demisse humiliterque se gerat, non facile peccare; atque quidpiam admittere quod cum legibus atque ratione pugnet. Cheu cum ad Senarium quintum (hic autem numerus plerumque tribuitur ei qui caeteris imperat) Princeps, inquit, illa moderatione animi modestiaque praeditus non expendit opus ac vires Imperii, ut suos habeat sibi devinctos atque obsequentes, quia scilicet tanta virtus liberalitate quamvis profusa, et quovis robore militari potentior, omnium animos, et studia, atque voluntates ei conciliat ac subdit: Quod si tamen existant qui exuant humanitatem, abiiciant ius omne, tantaeque virtuti parere nolint; tunc certe par erit adhibere opes atque arma domandis ac frangendis rebellibus; atque tum quidem nihil non perficiet armata virtus, atque virtus tanta. Confirmans hanc doctrinam Confucius, imaginis sensus est, inquit, fas atque aequum esse regia cum postestate belloque atque armis debellare ac frangere contumaces ac rebelles, quando illos aequitas et ratio, virtusque |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
sui Principis haud flectit, quanquam (uti nota Interpres) non ille tum quidem regiae humilitatis fructus est, sed effectus quidam durae necessitatis. Exponit denique Cheu cum lineam supremam et ultimam: supremo Senario designatur privati Principis magna quidem illa atque qua late resplendeat ac celebretur, humilitas; caeterum, quod ad usum spectat, limitibus angustioribus conclusa; privatae scilicet modicaeque ditiones (quas ipsas angustias et defectum potestatis lineae interruptio significat) quippe cum coelum ei non destinet supremam dignitatem, quae propria Imperatorum est; caret utique amplitudine illa tam opum quam terrarum atque clientum ac subditorum multitudine; quae omnia sequi solent Imperatoriam maiestatem: quocirca si quando statuat is e re sua esse conscribere militem, habere exercitus in armis; non alio sane consilio id faciet, quam ut debellet rebelles, contineatque in officio suae ditionis atque Regni populos. Huic sententiae et expositioni subscribens Confucius sic ait: Sextae atque supremae imaginis sensus hic est, virtutem magnam quidem esse, nec minorem virtute famam, quoniam tamen deest illi dignitas suprema, aliaque desunt praesidia,fit, ut quas agitat animo res maximas atque pulcherrimas, nequeat perficere: Quare unum hoc agit, atque si quando respostularit etiam adhibito exercitu atque armis agit, ut in officio contineat privatae suae ditionis atque Regni subditos. Est brevis expositio Figurae decimae quintae non obscurum specimen reliquarum omnium, sic enim et quatuordecim quae praecedunt, et quadraginta novem, quae deinde sequuntur, non alio fere sensu quam morali et politico exponuntur; ita prorsus ut omnia quae spectant ad mores et officia Principum, Clientum, Parentum, Liberorum, Coniugum: quae item adversus Hospites, Exteros, Hostes servanda; qualis denique et quanta veneratio Spiritibus debeatur; quanta cum religione et constantia par sit obtemperare coelo; haec, inquam, omnia tractentur hoc loco, alia aliis quidem copiosius, verumtamen nulla non attingantur. Ea igitur Figura, quae proxime sequitur Decima et sexta numero Yu dicta, ponit ob oculos communem maximeque festivam laetitiam, quae a tanta tam moderati tamque modesti Principis virtute dimanet in subditos, et quasi a capite in totum corpus diffunditur. Decima septima, Sui dicta, docet subditos imperata facere sui Principis omnibus in rebus, et alacriter ac prompte, tanquam membra scilicet, sequi nutum capitis sui. Et sic deinceps. Ut plane dici possit totum primi conditoris opus aliud nihil fuisse quam aenigmaticum emblema, vel aenigma emblematicum, ex quo deinde curiosa posteritas varia sibi documenta petiverit: inter quae si quidpiam reperiatur apud primos quoque Interpretum, quod sortes |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
nescio quas, et auguria divinationesque redoleat, erit profecto quod Europaeus Lector condonet antiquae Sinarum gentilitati, si consideret Europeam suam, quanto scilicet tempore, et quantis errorum ac superstitionum tenebris involuta fuerit, priusquam ei Sol Iustitiae CHRISTUS affulgeret. PROEMIALIS |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Quod spectat in primis ad principium rerum materiale, memoratus quidem liber Sim li ta çiven, seu de natura ab hoc suum sumit exordium, deque eo per aliquot deinde capita copiosissime disputat. Principium vero istud suum Tai kie nominant Neoterici: et quoniam (uti Chu çu inquit) nec Fo hi conditor gentis Sinicae, nec Ven vam primus fohianae tabulae Interpres, nec huius filius Cheu cum huiusmodi nominis meminerunt, non alia utique nituntur authoritate novatores, quam libri unius, seu verius appendicis atque additamenti Hi çu dicti, quod adiecit Confucius ad eum, quem interpretatus est, Librum Mutationum: Quae appendix eiusdem est cum reliqua interpretatione authoritatis: ibi autem leguntur expressa haec verba Ye yeu tai kie: Xi sem leam y: leam y sem su siam sem su siam: su siam sem pa qua, id est Mutatio continet magnum axem seu cardinem: Hic produxit duas virtutes, puta perfectum et imperfectum ut coelum et terram. Duae virtutes produxerunt quatuor imagines, quatuor imagines produxerunt octo figuras pendulas. Extra hunc textum nuspiam in quinque libris classicis aut tetrabiblio ulla sit huius Tai kie mentio, adeoque quidquid afferunt, aut quomodocumque disputent de suo illo rerum principio, totum scilicet effinxerunt ipsi: quam etiam ob causam laus omnis Philosophiae tam novae unis ipsis tribuitur ab Interpretibus penultimae Imperialis Familiae Ta mim; fatentur enim et vero praedicant[e]s duo illos praecipue Interpretes Chim et Chu sub Familia Sum invenisse; quod tota ignoraverit antiquitas, adeoque post Confucium Memciumque non alios extitisse qui reconditam tot saeculis doctrinam produxerint in lucem. Tametsi porro dicant quod Tai Kie sit humanis ingeniis inexplicabile quid, quod spiritale quid, quod potentia quam investigare non possimus, neque esse nomen quo queat exprimi: Operose tamen cumulant complura similia quibus conantur probare opiniones suas: Etenim quia binae voces Tai Kie ex primaeva sua institutione denotant magnum terminum seu polum, simile mutuati sunt ab axe mundi, seu polo, item ab axe domus, quae est trabs illa transversa, quae nexus fere omnes ac membra Sinicae constructionis una continet. Alibi etiam radici, axi currus id comparant: idem basim, rerum cardinem, columnam et fundamentum vocant, et plane negant esse quid mere imaginarium, aut simile ei quod Bonziorum secta vacuum et inane, vel quod Secta Tao nihilum nuncupat: Afferunt ergo rem esse veram vereque existentem, esse id quod concipi quidem debeat fuisse ante omnia, re autem ipsa non distinguatur a rebus ipsis, ut perfecto et imperfecto coelo et terra et 5. elementis, sed quid unum idemque sit cum illis; sic ut singulae res dici possint suo modo esse Tai Kie; non aliter fere quam delirans Servetus Epistola 6. ad Calvinum asserebat Deum in lapide vere et |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
proprie esse lapidem, in trunco truncum, etc. unde ipsi concludunt tandem omnia unius esse substantiae. Alibi etiam dicunt Tai Kie concipi debere ut quid immobile et quietum in actu primo; dum autem movetur, producere Yam seu perfectum, a quo motu dum rursus sistit seu quiescit, producere Yn seu minus perfectum, non aliter fere (inquiunt) quam homo secum ipse meditans quidpiam ac volvens animo, et mox deinde, quae meditatus est, eloquens; vel sicut affectio animi quae priusquam exerat sese, radicis ad instar in animo residet immota; simili denique illustrant haec omnia petito a massa argenti vivi quod capsa rotunda latet inclusum et immotum; haec vero statim atque recluditur, mercurius illico diffluit ac dispergit sese in mille veluti radios ab ipsamet Mercurii materia et forma indistinctos: Motus autem huiusmodi et quietis in hoc universo vicissitudinem docent esse perpetuam, circuli rotaeve ad instar, aut anthleae aquaticae perenni motu circumvolutae: Sicut vero negant assignari posse tempus quo perennis ista circumvolutio rerum non extiterit; ita motum earumdem et quietem (si tamen quies est seu interpolatio) declaraturi, simile rursum petunt ab diei noctisque, a systoles item diastolesque perpetua vicissitudine dum respiramus et dum nox diem, dies noctem excipit, aut hyemem aetas, aestatem hyems. Et quamquam integro decursui et quasi plenae aetati rerum omnium: tribuant annos 29. mille 600. post quos volunt eas denuo ordiri cursum et aetatem suam, tamen modo suo loquendi satis indicant aeternitatem quamdam rerum orientium occidentiumque antecendentem se agnoscere numeroso illo, quem diximus, annorum cursu infinitis vicibus repetito; in quo pugnant equidem cum sensu communi antiquitatis Sinicae ut quae ex traditionibus saltem suis censuit coelo et terrae primoque homini et foeminae suum fuisse principium; sic prorsus ut et horam ipsam qua coeperint existere, non dubitanter assignent. Miranda sunt interim ac divinis prope similia quae suo illi Tai Kie fidenter tribuunt novi isti Commentatores: capacitas, et magnitudo, extensio visque penetrandi, convenientia quaedam cum rebus omnibus. Quid multa? primum vocant et a se, altissimum, subtilissimum, purissimum, pulcherrimum, summe medium, summeque perfectum, ac bonum, exemplar et ideam rerum omnium, principio carens ac fine: quin imo et vitam ei videntur alibi tribuere cum animi spiritusque nomen ei tribuunt: Ad extremum, si modo constarent sibi, vix dubitaret Lector, quin subinde de vero eoque primo ac supremo Numine agerent; et vero sunt non pauci, qui id existiment et sic intellexisse aliquos, argumento possunt esse fana nonnulla ipsius Tai Kie nomine consecrata. Sed enim quod meram materiam primam cum Philosophis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
quoque nostris intelligant, confirmatur ex eo quod aliud quoque nomen suo illi Tai Kie adscribant Li illud vocant: Quae vox apud Sinas haud secus, atque To ratio apud Latinos, patet latissime: Hic autem dicto vocabulo sic rursus exponunt dictum Tai Kie ut essentiales rerum differentias ab hac una ratione dicant promanare de qua sic etiam philosophantur, ut videantur universale quodpiam a parte rei constituere, quod idem per species individuaque rerum sese insinuat: Quo probabilius est, eos sicut per Tai Kie recte intelligunt materiam primam, sic per To li vere rationem quamdam seu formam rerum constitutivam et ab aliis distinctivam intelligi. Sic enim ratiocinantur: Id quod sedem, ex. gr. constituit in ratione sedis, est Li, quod mensam in ratione mensae, idem rursus Li, et sic de reliquis: Frange sedem, mensam resolve, iam Li seu ratio sedis mensaeque desiit. Nec dubitant de Moralibus eadem prorsus, qua de Physicis ratione philosophari, ex. gr. rationem iuris officiique mutui quae est Regem inter et subditum, quae patrem inter ac filium, maritum inter et uxorem, et quamcumque demum rationem virtutis constitutivam Li vocant, quin et affectiones seu animi seu coporis, imo et ipsam animam quatenus informativa est corporis similiter Li nominant, quod adeo Li suo modo destruatur, ubi illa informare desinit; sic fere (inquiunt) uti aqua in glaciem concreta dum calore denuo resolvitur, pristino quidem liquori suo statuique restituitur, at glacies esse desinit. Sed hic ipsi non sistunt, sed ab hoc discursu ad errorem longe maximum turpissimumque tandem provehentur: Nam ubi multis de suo Li et de Tai Kie, sed admodum intricate perturbateque, disputaverunt, sensim delabi videntur in Atheismum, quatenus excludunt omne principium efficiens supernaturale, et quamvis subinde abstrahere videantur ab sensu et materia, revera tamen in materia persistunt: Spiritibus certe et effectis spirituum, qualescumque demum illi sunt, vim quidem tribuunt agendi subtilius efficaciusque; verumtamen sic rursus, ut nunquam sphaeram illam, quam Philosophi nostri activis simul et passivis tribuunt, ipsi videantur excedere: Quo magis laborant deinde, ut tot textus illustrissimos librorum veterum ubi de spiritibus rerum praesidibus, de iustitia providentiaque supremae mentis tam crebro tam diserte agitur per fas et nefas ad usam illam tam materialem crassamque sententiam torqueant. Sed et alibi rursus videntur sibi contradicere dum diserte docent unumquemque mortalium ex suo ipsius corde, quatenus hoc habet imperium quoddam in motus omnes et affectiones vel animi, vel corporis, devenire posse in cognitionem magni illius et supremi cordis; mentis utique divinae supremique moderatoris. Docent rursus ex admirabili nexu illo rerum et propagatione, qua sit ut tam |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
constanter simile producat sibi simile, evidenter probari posse dari quodpiam Ta teu nao, id est, Magni capitis cerebrum quod omnia illa tam aequabili cum vicissitudine conservet ac regat et ad finem cuique consentaneum perducat. Negant itaque (et hoc sane consequenter) quod eiusmodi sit mortuum quid; negant esse materiale; quin et afferunt alibi esse spiritum, eumque independentem, complectentem bonitatem omnem, omnesque (ut aiunt) rationes rerum omnium. Platones subinde aliquos audire te credas, aliosve Philosophos haudquaquam male sentientes de Deo. Quo magis etiam cunctandum mihi esse censeo, nec illico damnandos Atheismi nisi forte materialis ac negativi (ut dicitur) novatores istos, quamvis fortasse suspectos etiam formalis ac positivi, certe quidem tales ut suo illo tam novo tamque inusitato loquendi modo non paucos Lectorum suorum in Atheismi positivi praecipitium deduxerint: Nam cum, quaecumque de summa quadam mente ac providentia in veterum textibus reperiunt; omnia ad suum illud Tai Kie et Li reducant; ad haec cum non distinguant inter causas materialem, formalem, efficientem, idealem, instrumentalem omnia scilicet illa nominibus tantum inter se distingui docent, adeoque et Caelum et Xam ti supremum illius Imperatorem eiusque attributa omnia, idem esse contendunt cum suo Li et Tai Kie sive cum suo illo influxu et virtute naturali coeli et terrae; unde si quando sic loquantur de virtute illa coelesti, ac si revera de mente quapiam divina sermo foret, merito tamen suspiceris ritu magis Poetarum quam Philosophorum nec aliter fere quam metaphorice loqui: Quocirca etiam iure merito censemus pestiferam esse doctrinam ipsorum quaeque ad formalem quoque Atheismum deducat, politicos praesertim illos et carnales homines: Adeoque ab Evangelico praecone rationum armis ac telis quam acerrime, uti semper factum, oppugnandos esse novatores istos, et vel ex ipsisimet ipsorum Commentariis adeo inter se pugnantibus, errorum suorum convinci posse, et quemadmodum Lactantius dicebat a nullo Ciceronem, quam ab ipso Cicerone vehementius posse refutari, ita nec hos novatores a nullis certius, quam a seipsis refutari posse. Verum enimvero quam senserint diversa, quam longe discesserint a maioribus, quam inani fundamento nitantur omnia, quae novatores excogitarunt, non aliunde magis quam ex serie ipsa temporum, qua conscripti sunt editique libri probari evidenter potest: Quo enim vetustior est quisque liber, hoc magis adversatur ipsorum novitati. Patebit hoc ex testimoniis sane luculentis quae Xu kim (per antonomasiam Xam xu dictus quia liber primus ac vetustissimus inter omnes authenticos) non uno loco nobis suppeditabit. Frustra, inquies; nam vetustiorem illo producent novatores. Quem |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
obsecro? Ye kim, sive eum qui de mutationibus inscribitur; quippe cuius author est idem qui gentis Sinicae Fundator Fo hi. Recte tu quidem: At, amabo te, quid tandem libri fuit, cuius Authorem Fo hi praedicas? Figurae aenigmaticae quatuor et sexaginta, sive lineolae 384. partim continuae partim interruptae et praeterea nihil. Bene habet. At si aenigmaticae, ergo perobscurae; si tam obscurae, ergo aedipo fuit opus qui lucem afferret. Ecquis ille? Num idem forte qui author fuit? Authoris quidem nihil extat, inquies, sed aedipi fuerunt magnus ille Princeps et quasi conditor Cheu Familiae tertiae Imperialis Ven vam dictus, nec non eiusdem filius Cheu cum. Hi solverunt aenigma, et figuras interpretati sunt: Sed an hi coaetanei fortasse fuerunt ipsiusmet Fo hi? Immo vero mille septingentis annis posteriores: Tamdiu scilicet in tenebris iacuit prima illa fundatoris lucubratio; prorsus ac si non extitisset in rerum natura. Num igitur omni illo tempore litterarum rudis et expers fuit China? Minime vero: sed quam dives et foecunda tum fuerit luculente testantur illustria litterarum monumenta quibus res gestae primorum Regum ac temporum, tum fere cum gerebantur, posteritati commendatae sunt: At in his litterarum monumentis nihil profecto invenient novatores, quod novitati suae faveat; invenient autem quod adversetur, plurimum: Quaerant sane vocem illam Tai Kie ex qua tot eruunt mysteria; ne semel invenient; uti nec alteram vocem Li in ea, quam ipsi effinxerunt acceptione, et tamen quam crebro, quam clare, quam graviter de sapientia providentiaque unius supremi Numinis, de cultu et sacrificiis eidem et spiritibus exhibendis isthic agitur? Quid quod ipsimet Principes Ven vam et Cheu cum tabulae illius aenigmaticae Interpretes primi, ne semel quidem istius vel Tai Kie vel Li mentionem faciunt? Unus, inquam, Confucius, sed et hic sexcentis rursus annis, ipsis modo dictis Ven vam et Cheu cum posterior, in appendice sua et semel dumtaxat binas illas voces Tai Kie profert in medium, ubi hoc unum dicit: Mutatio continet Tai Kie, sive magnum cardinem. Hic produxit duas virtutes etc. Annis ergo post Fo hi Fundatorem gentis Sinicae bis mille trecentis tandem, veluti Deus e machina, sic Tai Kie prodivit, nec male tunc quidem secundum interpretationem doctissimorum hominum, qui afferunt nihil hic aliud intellexisse Philosophum, quam materiam primam, uti ex modo ipso loquendi iam allato satis innuitur: At mille rursus et sexcentis annis post ipsum Confucium, vos demum boni novatores, prodivistis, et prodire fecistis tale Tai Kie quale tota retro antiquitas nunquam audiverat: Quodque multo magis absurdum fuit ac intolerabile, accommodare voluistis ad captum infantiae vestrae antiquitatem totam, et eam quasi obtorto collo in |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
sententiam vestram pertrahere, posterisque persuadere quod per annos ter mille; nihil aliud de Deo deque spiritibus senserint scripserintque maiores vestri quam quod asserebatis ipsi de muta aliqua virtute, et aeriis fortuitisque coelorum influxibus quos speciosis nominibus Tai Kie et Li nuncupabatis. PARAGRAPHUS SECUNDUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Caeterum una maxime secta Ju Kiao dicta eminebat inter has omnes opulentia, dignitate, authoritate: authoritatem antiquitas, et opinio sapientiae conciliabat; opes, honores, imperia litterae conferebant, eratque et re et nomine secta litteratorum; contemptrix illa quondam, quin et insectatrix earum quas 1. et 2. loco retulimus, quamvis alioquin et hanc et illam varii gentis Imperatores, et horum exemplo adulatores Ministri privato quodam studio benevolentiaque fuerint complexi: Cum Mahometanis etiam (credo quia origine exteris) sua ipsis fuere certamina; at neque tam crebra, nec aeque semper, uti cum aliis acria et acerba; ideo fortasse, quia (uti scribunt qui mores ipsorum et religionem describunt) Mahometani Su tien, hoc est, serviunt caelo quod et ipsi de secta sua magnifice profitentur literati; ex quo etiam non obscure colligi posset ipsos Sinas Litteratos, quando ab se coli caelum et adorari dicunt, utique non caelum sed Dominum caeli, quem colunt Mahometani, intelligere. Quoniam vero nonnisi per litteras aditus patet ad honores ac Magistratus: In his autem qui per litteras emergunt, complures sunt humili loco nati et ex infima quandoque foece plebeiorum: Plebs vero, uti dixi cultrix fere idolorum est: Hinc fit ut multi sic transeant ad Litteratotum sectam, ut tamen nativas illas superstitiones non penitus respuant: Quam etiam fuisse causam autumo, quod ex ipsis tandem aliquando litteratis, amicum foedus (ut ita loquar) et societatem aliqui cum duabus sectis idolorum inire non dubitaverint, studio quoque uniformitatis ac tranquillitatis publicae eo perpellente politicos homines: Unam itaque doctrinam sive sectam ex tribus, sua videlicet, Indicaque Bonziorum, et patria quae Tao dicitur coalescere voluerunt; ansam (credo) praebentibus eiusmodi novitati somniis illis, et erroribus, quos imperante familia Sum litteratorum secta produxerat, quamvis haec illo quidem tempore sectas idolorum scripto tunc oppugnaret, uti supra notavimus; cum enim sic illi Philosophentur de suo Tai Kie et Li ut quandoque nihil videatur esse inanius, quandoque rursus nihil aeque solidum ac sublime, mirandum non est uberem dictae novitati materiam praebuisse et placuisse Bonziis vacuum nescio quod minime vacuum et interiorem suam doctrinam praedicantibus, nec displicuisse alteris nihilo suo non minus chymerico gloriantibus: Maxime quidem dum superstitiosos quoscumque ritus, et exteriorem doctrinam una cum idolis ipsis ac sacrificulis idolorum, in gratiam scilicet imperitae multitudinis perseverare patiuntur; ipsimet interim in Atheismum turpiter prolabentes. Quid hic ageret noster Riccius annuntiaturus orbi Sinico Christi legem quo se verteret in tanta dogmatum religionumque varietate |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
simul ac perversitate? Obversabantur animo dura certamina sibi ineunda, nec iam cum idololatris tantum, et Mahometanis promiscuaque plebe, sed ipsis cum Magistratibus cum tota prope classe Litteratorum, e quibus supra centum millia gradibus suis insignes erant, cum ipso, inquam, flore, robore ac firmamento Imperii, hominibus Atheopoliticis, a quibus caeteri ius ac leges petebant, atque adeo fastu potentiaque tumidis, contentis virtutum specie, re autem vera coeno flagitiorum maiori ex parte coopertis. Dimicandum erat cum Scriptoribus primi tunc nominis, et cum librorum veterum et classicorum Interpretibus tametsi Neotericis, attamen Classicis (uti vulgo quidem censebantur) quorum adeo commentarii manibus omnium terebantur: Convellenda ipsorum authoritas, dispellendae fraudes ac tenebrae, et si quidem verum erat quod Novatores tam studiose docuerant, eamdem scilicet cum sua fuisse mentem ac sententiam Priscorum omnium, profecto contra torrentem totius antiquitatis, authoritate quadraginta et amplius saeculorum roboratae vel proposito capitis periculo fortiter erat enitendum: Damnandi consequenter auctores errorum: Prisci, inquam, Reges ac Sapientes, et ipse magister imperii Confucius, quos ut oracula quaedam mundi sui, et illustria virtutis ac sapientiae prototypa posteritas omnis hodieque veneratur, de quibus si quidem nos iuridice, quid sentiremus, interrogarent, fidenter ac diserte respondendum erat, erravisse omnes ac aeternum periisse: Quod quo tandem ferret animo gens superbissima retinentissimaque prisci moris et maiorum observantissima? utique novitatem tam invisam detestati constanter affirmarent nequaquam erravisse suos, sed nec errare per tot saecula, tot millenos tanti nominis sapientes tam constanter potuisse: Ut ut esset, malle se cum erroris periculo insistere vestigiis maiorum, quam opiniones sequi paucorum hominum exterorum ad id usque tempus inauditas. Meminerat quoque Riccius exterum se esse, hoc est, Sinensium opinione, Barbarum: Meminerat Religionem, quam propagaturus venerat, esse hic novam, novoque ex orbe advectam: Quod si vel nomen ipsum exterorum esset despectui; si suspecta novitas omnis, et vel adeo quia tranquillitatem publicam turbare nata, politicae genti Priscarum suarum legum ac consuetudinum tenacissimae semper invisa: Immo si Magistratus et Consiliarii Principum Religiones et Sectas ad unum omnes, praeter suam litteratorum, penitus abolendas esse non semel senserant, reque ipsa contra Sectatores earum (cum tamen inquilinae iam essent, et tot Imperatorum privata superstitione vehementer auctae et corroboratae) Principes alii atque alii ferro flammaque saevierant: Quid sperari tandem posse de illa quae tam nova esset ac peregrina, quae mollis ac superbae gentis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ingenio tam contraria, res annuntiaret tam prima specie incredibiles, uti est Homo-Deus et hic crucifixus. PARAGRAPHUS TERTIUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
perversitas opinionum ac morum, tot Sectarum colluvies quantam videmus hodie, unde tot artes nocendi fallendique? In promptu causa est: ab inconstantia naturae depravatae, nominatim vero a pestifera servitute idolorum. Quoties ipsimet apud nos praedicant Priscorum temporum innocentiam, fidem, sanctitatem! cito nimirum consenescit virtus omnis, et imbecillitas humana suapte sponte ruit in peius, tametsi nemo sit qui impellat; satis severa simplex et innocens prima aetas Romanorum, at quanta deinde morum corruptela cum triumphis Asiaticis in urbem invecta est! Quid? Ipsa Christi Ecclesia, quot et quantas vicissitudines subiit? Quam cito deferbuit ardor ille spiritus sancti, quo in ortu suo rapiebatur inflammata? Id ergo quod nunc iacet, haud recte dicas stetisse nunquam. Humanum quid esse et natura sua caducum recte quidem dixeris. Depravata gens est, sit sane. Corruptissimi mores, non inficior; sed vel hinc liquere dico, synceri quid integrique habuisse aliquando. Omnino sic res habet; non ea fuit olim China, quam nunc videmus esse, sed quod extremis hisce temporibus usuvenit Europae nostrae, ut post insignem corruptelam opinionum simul ac morum, post tot haeresum quotidie hydrarum instar pullulantium examina, Atheismus quoque nonnullos infecerit, hoc usuvenit et Chinae, lue tam execrabili grassante hic tanto saevius, quanto minus adest remedii, et plus suppetit semper alimenti. Quid ergo consilii in re tam desperata? Ratione primum ac Philosophia mederi incipiamus? At in hac, ut ab ipsis, ceu Magistris, excolamur, ex Europa nos venisse existimant. Pugnabimus igitur armis sanctioribus quae plurima suppeditant paginae divinae? Sed enim divinis similes suas item esse stulte contendent; et si quidem vetustiores quoque esse dixerit, erroris illos arguere difficillimum sane erit; quin ergo freti magno Deo arripimus Christi Salvatoris nostri e cruce pendentis imaginem, et provolamus in publicum animosi, fideique nostrae trophaeum circumferimus per compita et fora; aderit piis conatibus ipse Dominus, et si prodigiis signisque doctrinam eius confirmare non potuerimus, sanguine vitaque certe confirmabimus. Utinam hoc quidem! Verumtatem ne ipsum quidem Apostolum Gentium quamvis arderet mori pro Christo, praedicaretque Christum et hunc crucifixum, accepimus inivisse viam hanc et rationem, Christi praedicandi in Sapientum Areopago, ubi quantumvis incitaretur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem, sic tamen Christi Redemptoris et hominis mentionem facit, ut primum Creatoris ac Dei, et sic rursum Redemptoris, sed ut a mortuis prodigiose suscitati, sed humanum genus gloriose iudicaturi: Idem vero Apostolus cum apud gentes alias tot signa tamque miranda patraverit, in hoc tamen ingeniorum et sapientiae |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
theatro iudicavit solidis rationum ponderibus, Deo adspirante esse permovendos. Quid si ergo imitemur Apostolum in Areopago disserentem, et quando non dubitavit is ex ipsa Poerarum caligine tenuissimum primae lucis radium elicere, nos similiter ex vetustioribus saltem Sinicae Philosophiae monumentis petamus aliquid quod crepusculi sit instar; et aurorae feliciori solique iustitiae quadantenus viam pandat. Veterum quidem librorum copiam non deesse, satis iam constat: Iique fortasse quo propius ab origine fontibusque veritatis abfuerunt, hoc etiam purius liquidiusque de ea disseruerint. Sed enim verendum ne si veteres hic nobis faveant, Interpretes veterum adversentur: Sic enim audio non minus copiose quam ingeniose explanari libros veterum ab Interpretibus quibusdam, qui cum vix a quingentis annis prodierint, admodum tamen fidenter iudicium ferant de quadraginta saeculorum sensu et doctrina. Accedit hoc indigenas ipsos esse versatissimos patriis in litteris, et quia de his tam praeclare (uti vulgo dicitur) sunt meriti, eoque nomine maximis olim perfuncti muneribus, idcirco lucubrationes ipsorum singulari cum studio plausuque lectitari ab summis pariter infimisque. Quid ergo deferent uni homini praesertim extero, qui prae uno magistrorum suorum et Interpretum, exteros (opinor) omnes floccifaciant? quamquam iure merito quis dubitet, an qui scripserunt postremis illis corruptissimis temporibus Priscorum mentem germanamque doctrinam sint assecuti, praesertimque iis in rebus quae ad Religionem Priscorum pertinent, vel sunt ab sensu nostro vulgique opinione remotiores. Constans quidem Interpretum concordia, maxime si plures fuerint, nec unius aetatis, admodum rara est et miraculo proxima. Gaudet fere aetas posterior priori vel addere quidpiam vel detrahere: Sic Litterati Sinenses aetatis nostrae novam illam commenti sunt Religionem ex tribus conflatam, quarum duas ii, qui Imperante familia Sum floruerunt, uti falsas pravasque oppugnaverunt acerrime. Cur ergo hi ipsi non aeque hallucinati fuerint et multo etiam longius a primis illis temporibus dogmatisque maiorum discesserint? Maxime cum ultro fateantur intercessisse noctem illam tam spissam annorum mille et amplius, per quos prisca Sinarum Philosophia consopitae similis extinctaeque iacuerit? Has ergo similesve cogitationes diu noctuque revolvens animo Matthaeus Riccius cum vehementer optaret sedem figere quamprimum in ipsa arce Imperii; Regia, inquam, Pekinensi, quae Monarchiae totius caput est (quod et magnus Xaverius tantopere expetiverat) quoniam tamen necdum sibi videbatur satis esse maturus ad illam expeditionem, et nisi via aliqua paulatim eo sterneretur, acceleratio tam praeceps multo plus damni quam commodi afferre |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
poterat: Satius esse duxit festinare lentius, et ex proximis quibusque locis atque Provinciis qualemcumque fructum petere, extraque Regiam praeludere quodammodo certaminibus illis quae in ipsa deinde Regia esset initurus. In Provinciis itaque Chinae Meridionalis annos versatus omnino 16. Ipse tum per se tum etiam per socios non uno loco felicia posuit fundamenta rei Christianae, et quamvis omni illo tempore variis gravibusque laboribus ac periculis exerceretur, nunquam tamen fractus est animo, sed Deo fretus e rebus etiam adversis animos et opes sumpsit, unum interim singulari quodam studio solertiaque agens assidue, ut indagaret omnia secumque tacitus expenderet, eoque consilio identidem gentis libros, et quotquot ex amicis nancisci poterat homines litteris praestantes; quoad anno 1598. iam maturam ratus Pekinensem expeditionem eam alacer suscepit; Sed ecce Pekinum delatus recentis cuiusdam belli terrore et apparatu fervere videt omnia: quare prudenter hic difficultati cedens ac tempori Nankinum repetit, sive Regiam Meridionalem: Ibi autem non paucis Christo aggregatis fundat Ecclesiam simulque domicilium Societatis IESU et exacto circiter biennio rebusque iam pacatioribus Pekinensis Regiae, post multas deprecationes et lachrymas coram Deo, cuius unius causa hic agebatur, profusas, plenus admodum spei fiduciaeque caelestis (divinitus quippe factus erat certior Christum sibi propitium fore Pekini, similiter, ut Ignatio olim Romam petenti) tandem anno Christi 1600. denuo proficiscitur erecturus in arce illa, tam florentis Imperii trophaeum Crucis Christi, et sub huius auspiciis depugnaturus cum Idololatris, Atheis, Mahometanis, et, si Deo cordi foret, de his Inferisque totis triumphaturus, quin adeo, per calcatam, si necesse foret, quatuor et 40. saeculorum authoritatem, monumentum aeternae veritatis positurus, et, si veritas id postularet, obsignaturus etiam suo sanguine. Anno itaque salutis humanae 1601. mense Ianuario (qui postremus erat mensis anni Sinici 28. Imperantis Van lie ex Familia Taimim ordine decimi tertii, ingressus Pekinensem Regiam Matthaeus Riccius offert munera Principi, non alia re magis quam novitiate sua pretiosa acceptaque; et primo quidem loco effigiem Christi Salvatoris Deiparaeque Virginis coloribus eleganter expressam necnon ipsum Crucis trophaeum: Omnia suscipit Imperator (raro favoris ac benevolentiae argumento) sacratas autem Imagines cum singulari quadam venerantis animi significatione. Vulgato favore tam inusitato accenduntur omnium studia ad novum hospitem consalutandum: Concurrere certatim omnes cuiuscumque fere ordinis ac dignitatis ad diversorium Matthaei, avidissimi cognoscere quid afferret hospes tam novus et advena ex iis terris, quas ipsi ad id tempus sub coelo |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
existere, nunquam existimaverant. Multi multa sciscitari; multa Mathaeus ipse ultro prudens ingerere; audiunt de elementis, de caeli ac terrarum vel situ vel motu, et in his nova permulta prorsusque inaudita, non minus ingeniose quam perspicue, patrio ipsorum sermone disserentem. Amant etiam vehementerque suspiciunt gravitatem morum comitate modestiaque tam singulari temperatam. Inter haec vir prudentissimus gradum facere identidem ad sublimiora, a terra caeloque scilicet, ad conditorem utriusque et Dominum: Mox etiam naturam huius divinasque perfectiones, unitatem, providentiam, sapientiam, omnipotentiam, bonitatem solidis demonstrare rationibus. Disserenti porro de primo rerum principio seu effectore assentiri facile omnes et non pauci fidenter etiam asserere esse illum ipsum quem Prisci gentis suae Reges ac sapientes perapposito nomine Xam ti, hoc est, Supremi Imperatoris nuncupassent, et vero coluissent: Neque tamen deesse rursus alii, qui principium longe diversum, chimaericum illud scilicet novatorum, de quo supra, Tai kie, li, cum etc. id est, Magnum terminum, rationem entis universalem, item vacuum et inane; alii rursus qui Foe idolum ex India advectum, alii denique qui patriam sectam Tao dictam identidem obtrudant: Quorum quidem omnium errores inaniaque dogmata Matthaeus rationibus, e naturali simul et supernaturali petitis veritato, non minus fortiter quam suaviter oppugnat expugnatque: Audit eos interim non minus quam alios; quibuscum familiarius egerat in China Meridionali, miris extollentes laudibus Priscorum temporum suorum innocentiam et simplicitatem, audit Priscas auctoritates et vetera citari ab ipsis litterarum monumenta, in quibus tum legis naturalis, tum aliarum rerum quas Riccius praedicabat, mentio fiebat non obscura, ipsismet interim fatentibus diu esse quod desierat aureae illius aetatis integritas et candor; nam suae quidem aetatis sapientes plerosque tantum nomine tenus discipulos esse Confucii: utpote qui praeter opes dignitates deliciasque huius saeculi et fucatae eloquentiae gloriam vix aliud quidquam haberent cordi, parum utique solliciti quid olim futurum esset, quia nihil fere, nisi quod sensu perciperetur, credentes: Et huiusmodi quidem sermones ac querimoniae illorum fere erant, qui nativum lumen veritatis vitiis et erroribus minus habebant offuscatum, quos inter etiam quidam primi nominis litterati, instinctu, opinor, plusquam humano, tam singulari doctrina Matthaei nostri, tantaque doctrinae firmitate capti convictique adhaerescere iam ipsi studiosius, et ad delibandos saltem gentis suae libros, vetustiores imprimis ultro invitare, se namque ipsos post institutum bis terve cum illo sermonem, multo quam unquam antea clarius iam percipere nonnulla quae veterum monumentis continebantur, quae adeo delibare ne gravaretur et ipse: Sic |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
enim perspicue cogniturum esse, quid olim natura duce ac Magistra senserit antiquitas tota, quid de supremo caelorum Imperatore ac Domino, quid de spiritibus et Religione iudicarint viri Principes iidemque sapientes aetatis Priscae Yao, Xun, Yu, Tam, Ven-vam, Vu-vam: Cheu-cum, Cum-çu, sive Confucius quos omnes tota posteritas si minus imitata feliciter, at certe constanter sit venerata; qui utique si viverent modo novas illas veritates, veluti caelitus annuntiatas, approbaturi essent, et quidni etiam amplexuri. Quod si iam semina quaedam et scintillas eiusdem luminis ac Religionis in monumentis Priscorum suorum Matthaeus ipse reperiret, tum rogare se, ut suscitet benignus, quod tamdiu latuit, consopitum extinctoque simile, priscumque lumen nativae veritatis fulgore novo doctrinae caelestis accendat atque perficiat. Quam simillima fuerant aliorum etiam gravissimorum virorum quibuscum egerat per annos superiores hortamenta et vota, quibus adeo iam tum morem gerens, non parum scilicet hac in parte elaborarat; quod ipsum tamen prudenter hic dissimulans, humanissime respondit se quando sic iuberent, utique pariturum, non sine magna spe discendi proficiendique ex libris gentis litteratissimae conscriptis ea praesertim aetate, cuius ipsi sapientiam ac sanctitatem usque adeo depraedicarent. Totus interim tacitis exultabat laetitiis Christoque duci et auspici gratias agebat immortales quod cerneret aperiri disseminando Evangelio ostium ingens, quod idem tamen rursus intelligebat penitus iri occlusum, si forte totam litteratae gentis antiquitatem condemnaturus omnium in se litteratorum adeoque et Magistratuum infestos animos et arma concitasset, quos utique devincire potius oporteret similitudine quadam studiorum atque sententiarum, quam abalienare novitate nimia et diversitate, ut sic, fundamenta Christianae Religionis in hoc Imperio non divina tantum firmitate (quae quidem longe potissimum procuranda semper est) sed etiam humana, quoad fas et ratio sineret, niterentur. Doctoribus itaque primi nominis, et hortatoribus, et ducibus novo rursus ardore ac studio placuit explorare penitius omnia, adire (inquam) fontes ipsos doctinae Sinicae, et monumenta Priscorum dogmatum, necnon annalium vetustissimorum, iterum iterumque revolvere; ad haec obscuros dubiosque locos examinare diligenter, consultis partim commentariis, tam veterum quam recentiorum Interpretum, partim etiam illis, qui tunc vivebant literarum Magistris atque Philosophis (ex quibus septem et viginti annorum spatio, quibus in China commoratus est Riccius recensita sunt amplius quinque millia) a quibus et ipse visebatur, et quos vicissim visebat et de omnibus consulebat. Quid multa? vidit, audivit, legit, et |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
maxima cum voluptate animi sui perspicue tandem cognovit, quin et convictus est, Sinenses olim non uno saeculo, sed pluribus habuisse notitiam veri Numinis ac simul praestantia quaedam lumina legis naturalis; ad quae si modo revocarentur ii, qui nunc viverent, sperandum utique fore, ut ad Evangelicae legis, quam venerat annuntiaturus, gratiam et sanctitatem suaviter admodum (propitio semper Numine) adducerentur, ii quidem imprimis, quos inveterata quaedam caecitas ac superbia vitaeque depravatae consuetudo non usquequaque impediret; et vero cum gens ista suae antiquitatis suarumque litterarum usque adeo studiosa sit et tenax, prorsus adhibendam videri hanc industriam, ut suscitarentur ea, quae ipsimet in primordiis suis habuerant prima naturae lumina, quamvis hac aetate vitiorum et errorum tenebris prope iam extincta, exemplo scilicet Doctoris et Apostoli Gentium, qui non dubitaverat authoritatibus et quidem Poeticis Ethnicorum uti inter evangelizandum; exemplo etiam primitivae Ecclesiae in qua Doctores ac scriptores sacri omnes (uti testatur S. Hieronymus citatus a D. Thoma in opera contra impugnantes Religionem cap. 12.) a tempore Apostolorum usque ad tempora ipsius Hieronymi immiscuerunt sacrae Scripturae sapientiam et eloquentiam saecularem. PARAGRAPHUS QUARTUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
sit nationibus, de Sinica tamen haudquaquam ferri posse tale iudicium; utpote quae ab aliis gentibus fuerit, non terrarum spatio dumtaxat, sed moribus, habitu, litteris semper fuerit hodieque sit diversissima, et ita quidem ut putaverit prae sua non aliam sub coelo et sole inveniri nationem, praeter vicinas aliquot barbarorum Gentes et Insulas: sic enim verbo et scripto Imperium suum Tien hia, vel Su hai chi nuy, id est, quod sub caelo est, aut quidquid intra quatuor maria continetur appellare consueverunt. Quod quidem Imperium siquidem per bis mille primos ann. habuisset cum remotiorum terrarum et nationibus commercium, an tot Prisca aliarum gentium Aegyptiorum, Hebraeorum, Graecorum aut Romanorum monumenta, id dissimulare aut non commemorare potuissent? an ipsa quoque Sinensium Chronica non memorarent, quemadmodum memorant de quinto Imperatore Vu ti e quinta Han familia circa annum ante Christum 200. arma sua ultra murum et desertum Lop proferens Pegu, Camboiam, Siamum, Bengalam usque penetravit, et annis rursum post Christum circiter nonaginta decimus sept. eiusdem familiae Imperator Ho ti duce Pan chao in Indiam et ultra progressus 200. dierum itinere Regna 40. numero Sinarum subiecit imperio. Ut autem id magis perspicuum sit si quidem de Assyriorum vetustissimo agatur Imperio, quod a Nemrodo Chami nepote duxit initium, satis constat illud inter ipsa prope exordia sua descivisse a cultu vero ad idololatricum, et crudelitate, libidine, aliisque sceleribus adeo fuisse contaminatum et obscuratum, ut nihil ferme praeter inania Principum nomina ad posteritatis notitiam pervenerit: Quod quidem Imperium, cum deinde ad Medos, et ad his ad Persas, a Persis ad Graecos sive Macedonas, a Graecis denique ad Romanos devolutum fuerit, quis non intelligat etiam vitia, et vitiorum omnium parentem ac nutricem idololatriam simul cum spoliis ac triumphis una transiisse? Qua quidem Idololatria Romanum deinde Imperium orbem reliquum infecit, adiunctis etiam sibi iis idolorum monstris, quae propria singularum gentium superstitio fabricata fuerat. Ab hoc igitur Imperio gentis Assyriae licet vetustissimo, et quod in Asiae visceribus fundatum ad Arabiam, Aegyptum, Indiamque extendit sese, nemo tamen suspicabitur derivatum fuisse Asiae extremae sive Sinarum Imperium, qui modo expenderit hoc ipsum 4222. annis sub patriis Principibus perstitisse: antequam iugum Tartarorum Occidentalium subiverit, quique etiam huius et illius gentis mores linguam, ritus, litteras caeteraque omnia usque adeo inter se diversa diligenter observaverit: Et tamen fierine potuisset, ut rivus tam magnus nihil haberet cum fonte suo commune, et praesertim virus illud quod tam celeriter manat vitiorum, et ex vitiis idololatriae? Atqui |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
si modo vel obiter quis consuluerit Sinicae gentis annales, protinus ei constabit idololatriae pestem non fuisse Regia authoritate huc introductam, nisi post annos fermeter mille post conditam Monarchiam Sinarum, annis vero amplius nongentis post extinctam Assyriorum. Quod si vero Chinam removerimus ab Assyriorum commercio, multo magis removenda Aegyptus: et quamvis aliquae hierogliphicae litterae Sinenses cum Aegyptiis similitudinem habere a quibusdam asseratur, cur non potius Aegyptios a Sinensibus, qui aliquot saeculis praecesserunt, quam ab Aegyptiis Sinenses originem trahere debere contenditur? Ad haec quid obest quin aliquae gentes quaedam invenerint eadem omnino et communia cum aliis gentibus maxime dissitis? Et quid demum facilius et magis obvium quam pingere characteres aliquot referentes similitudinem rei, ut Solis, Lunae avium arborum, etc. ut pueros doceant quae quid significant? An propter ea ex gente Aegyptia in Sinam per totam Asiam fieri debuit transitus et transmigratio? Sed neque dici potest ab Indorum Gymnosophistis quidpiam vitii vel erroris apud Chinam fuisse propagatum antequam hic propagaretur ipsamet Idololatria: Nam praecipuus huius sectae propagator Foe dictus in India natus fertur anno 16. imperantis Chao vam (qui quartus fuit e 3. Cheu familia) anno ante Christum 1308. et annis 400. circiter ante natum Pythagoram et Confucium, quando iam steterat haec Monarchia annis 1600. et amplius, legibus riribusque non peregrinis, at suis constanter administrata; dogmata vero hominis pestiferi nonnisi nongentis circiter annis post eiusdem interitum una cum formali idolorum cultu authoritate Regia in Chinam inducta sunt. Multo minus etiam credendum est Sinicae gentis originem peti posse a Iaponibus (quo superba Sina Vo nu, hoc est, Vo mancipia vocabat), quamvis ii litteras habeant multaque alia cum Sinis communia: Steterat enim Sinarum Imperium annis bis mille supra quingentos quando (sicut annales eorumdem memorant) migraverunt ex China millia aliquot familiarum ad Insulas Orientales, annis scilicet ducentis ante Christum: Ex quo tamen conficere ego nolim Iaponiam esse coloniam Sinarum, maxime cum constet ab anno 660. ante Christum coepisse Iapones numerare Reges suos, qui usque ad saeculi huius 1608. numerantur octo supra centum; uti constat ex libro Sinico in Iaponia impresso, qui in Bibliotheca Regia asservatur: quo etiam probabilior mihi est opinio altera, Iapones a Tartaris potius (qui accolunt eorum mare Borealius) traxisse originem, eamque perantiquam; quippe sub annum circiter 1196. ante Christum, quando (sicut annales testantur) Barbari Boreales (puta Tartari) |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
multitudine suae gentis id flagitante ad Eoi maris Insulas se contulerunt: quod ut promptius credamus, suadet etiam Iaponicae gentis indoles perquam bellicosa et robore animi constantiaque prae Sinis longe praestans, quodque lingua utantur a Sinensi diversissima. Confirmant haec tot legationes, uti aliorum barbarorum, ita et Iaponum: harum quidem prima in Sinam legatio facta scribitur anno 2. Imperatoris 14. Quam vu ti e 5. Han familia (qui annus a Christo nato erat 28.) anno vero eiusdem Imper. 33. secunda fuit legatio, qua primum sigillo Regio donati sunt. Tertia legatio an. 1 Imperantis Ngan ti decimi noni constabat 160. capitibus, interruptae deinde per multos annos ob bella isthic civilia legationes: donec iterum resumptae et continuatae sub septem Familiis imperantibus: et una quidem sub 2. Imper. Tai çum e Familia Tam decima tertia, imperii sui anno 5. (tribus scilicet annis ante adventum Evangelii praeconum e Syria) et sub sequenti Cao çum quando primum mutata est Regni ipsorum appellatio: Nam deinceps Ge puen que, id est, Solis ortus Regnum (quod nobis Iaponia est) nominatum est; 19. Familiae Sum 2. Imp. Tai çum anno nono primum Bonzii legatione functi sunt et deinceps. Sub Yum lo Imp. 3. Familiae Tai mim iussi sunt, ut singulis tantum decenniis semel ad aulam venirent. Ex quibus cognoscet Lector unde potissimum per mutuum fere commercium et mores patrios et litteras cum Typographia, et vitiorum quoque superstitionumque contagia transiverint: Quemadmodum etiam constat, inter tot imperii vicissitudines, tumultus publicos et calamitates variis temporibus Sinas perfugisse ad vicinas terras et insulas ut Tibetum, Camboiam, Siamum, Tunkinum, Malacam, insulam formosam, Molucas, Iavam, et praecipue, uti iam diximus, Iaponiam. Verumtamen ex supradictis haudquaquam recte ratiocinati sunt Europaei nostri, qui praeter ea, quae apud Iapones observarant atque didicerant, Sinicarum quoque rerum et (quod magis admireris) originum ac librorum Sinensium Interpretes ac iudices sub initio huius saeculi esse voluerunt, et ex aetate Iaponum praesenti, sententiam ferre de tota antiquitate et doctrina Sinensium. Sed erit fortasse qui existimet ab Hebraeorum populo propagatum fuisse populum extremae huius Asiae, utpote qui ab uno eodemque Sem Patriarcha Asiaeque fundatore stirpem suam ducant. Hebraeos quidem aliquos eosque sacris instructos voluminibus in China repertos fuisse testantur ii, qui ex Europa huc primum advenerunt: Et vero nihil ut dicam de moribus ingenioque Sinarum, qui toti fere inhient terrenae felicitate, divitiis, commodis, honoribus, prorsus ac si non aliam expectant benedictionem quam quae de rore caeli et de pinguedine terrae proveniat; usus quidem polygamiae |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
tametsi primas semper deferant primae et legitimae coniugi, apud Sinas videtur permissus, quippe sterilitatem et stirpis suae interruptionem, quodque post fata nemo ipsorum memoriam in parentalibus officiis sit renovaturus, ipsi in summis humanae vitae malis reputant; ad haec eo sunt fastu et arrogantia, ut sicut Hebraei olim ob singulares coeli erga se favores, reliquos orbis mortales habebant despectui, ita et ipsi vanitate plusquam Graeca Barbaros vocarent populos, quotquot norant, nec ante desisterent a convicio, quam iidem mores peregrinos et barbariem exuissent, moresque Sinicos induissent, quos in civium suorum numerum ceu pupillos adoptabant. Augere posset opinionis istius probabilitatem singularis quoque illa Sinicae gentis erga defunctos maiors pietas, quam nitore et cura sepulchrorum, variisque ritibus et planctibus funebribus, nec non oblationibus, quas peragunt stato tempore, testari consueverunt. Revera ritus tot ac ceremoniae, tot in victimis rite apparandis observationes ac minutiae, ad haec sacrificia tot tamque varia ex tauris, arietibus, pane, vino; imo et holocausta quibus supremo Imperatori coelorum litabatur consumptis victimis et rebus pretiosis: Sacerdos item unus et supremus (qui et erat Imperator) cui soli fas erat sacrificare supremo coelorum Imperatori, quoties rei necessitas id postulabat: quod plerumque dum imperium lustrabat, in ipsis montibus et collibus faciebat; ad extremum, quod Sinenses prae reliquis gentibus, veri Numinis notitiam longe diutius conservasse videantur: haec certe omnia praebere possent Europeo homini ansam dubitandi, an non ex Iudaea multi ritus ac mores in Chinam transiverint, gensque ipsa ab Hebraeorum propagata gente fuerit. Sed huic opinioni obstant annalium Sinicorum monumenta (ad quae dumtaxat appello Lectorem in toto hoc opere); praeterquam enim, quod diu ante dispersionem Tribuum Israeliticarum China fuerit cultissima, et a legibus ritibusque tam sacris quam profanis maxime instructa, unum hoc sufficiat quod annis omnino centum et amplius priusquam Moyses legem a Deo accepit, pius ille Imperator et Xam familiae secundae conditor Chim tam octogenario iam maior, septimo sterilitatis anno (quam per orbem universum invaluisse Sacrae testantur paginae) victimam sese pro salute populi solemni cum ritu conceptisque verbis coelo devovit: Quid quod etiam ducentis et amplius ante Abrahamum annis memoratur non semel Xun Imperator holocaustis aliisque sacrificiis supremo litasse Imperatori, aliisque deinde inferioris nominis et ordinis sacrificiis, coluisse spiritus montium fluminumque praesides? Uti refertur in libro Xu kim ab illius prope temporibus historico Regio primae imperialis familiae Hia anno circiter ante Christum 2200. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
PARAGRAPHUS QUINTUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
cogatur sequi computum 70. Interpretum, relicto vulgato qui in tanto est usu apud omnes, praecipue quod quaedam hic recenseantur, iudicio quoque Sinensium Interpretum apocrypha et meae traditiones imperitae multitudinis; nos haud equidem magnopere repugnabimus. Expunctis itaque sex illis imperii conditoribus a septimo (cui Yao nomen) Monarchiae, si placet, primordia auspicare; at neque sic tamen evinces, ut a diluvio longius removeantur Sinicae gentis exordia: imo vereor, ne vel ultra diluvium ea producas imprudens: Etenim annorum computus saltem ille qui ab Yao Rege usque ad haec tempora decurrit, adeo ordinatus, et tanto consensu scriptorum omnium exactus ad suas periodos seu cyclos sexaginta annorum, ut non magis dubitare queat de illius integritate, quam de Graecorum per olympiadas suas supputatione, cui tantum fidei et authoritatis tribuitur. Ab huius itaque Legislatoris ac Principis Yao anno primo initi Imperii, qui fuit cycli qui tunc currebat, annus 41. Kia xin dictus, usque ad annum saeculi, huius 1683. qui est quadragesimus tertius Tartaricae huius familiae, sub qua scribimus; numerantur anni omnino quater mille 43. per illas, quas dixi, periodos supputati. Hoc igitur supposito firmiterque stabilito, quo gens Sinica removeri nequeat longius ab ipso diluvio, quemcumque tandem quis ineat annorum computum, sive contractiorem, qui vulgatus dicitur, sive ampliorem, qui Interpretum 70. Supposito item, quod sit verissimum id quod non dubitanter afferunt sancti Doctores atque Theologi; Noemum scilicet Patriarcham sanctissimum veri Dei notitiam, et cultum caeteraque eo spectantia tam exemplo quam verbo fillis ac nepotibus tradidisse; quam quidem Religionem ac pietatem post linguarum, gentium, terrarumque divisionem alii quidem ut maledicti Cham nepotes per scelera et dissolutionem contaminarint, brevique etiam extinxerint; alii vero, ut Sem et Japhet filii utique obedientiae ac benedictionis, eorumque filii, ac nepotes diutius conservaverint et ad posteros longius propagaverint, plane sequitur in primordiis primarum gentium prius extitisse veri Dei notitiam et cultum, quam falsi. Unde merito Lactantius, errant, inquit, qui Deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam Dei Religionem. Et alibi, regnante, inquit, Saturno, nondum Deorum cultibus institutis, nec adhuc ulla gente ad divinitatis opinionem consecrata, Deus utique colebatur. Quo etiam spectat illa a Poetis tam decantata aurea aetas, qua exacta finxere iustitiam offensam vitiis hominum cessisse e terris et in coelum remigrasse. Quod si ita est, ecquis obsecro dubitare queat quin apud primos Sinas Noemi ipsius coaevos fuerit veri Dei Notitia et veneratio, quando hanc nulli tunc defuisse caeterarum gentium |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
communis consensus docet? An filii et nepotes Sem deterioris fuerint conditionis, quam filii et nepotes Chami? Et tamen ne Cham quidem, quantumvis maledictus, neque filius eius ac nepos eam derepente amisisse credendi sunt: nam cum passim Historiographi initium idololatriae sub Nino constituant, hic vero Chami pronepos extiterit, et regnare coeperit 350. circiter annis a diluvio (iuxta vulgatum computum) patet utique veri antea Numinis notitiam aliquam apud illos adhuc extitisse. Quod si ne in femine quidem illo maledicto mox extincta fuit, an fuerit in femine benedicto derepente obliterata et extincta? Quod si nefas sit id existimare, tametsi forte annales Sinici nil praeter mera nomina primorum gentis suae conditorum commemorassent, tamen ex annorum computo, quos tam unanimi consensu illis tribuunt, et tam propinqua, quae ex illo computo conficitur, ad diluvium accessione, veri Dei notitiam habuisse iure merito praesumendi sunt; quanto vero magis id erit existimandum de primo Sinicae gentis Fo hi Fundatore, cum vel ipsum nomen quo ipse Confucius et tota retro posteritas eum compellat Pao hi, quod victimam sonat, diserte id significat: quia (ut Interpretes aiunt) primus ipse victimas instituit ad eas coeli terraeque spiritui supremo rite immolandum, in quem etiam finem textus refert, quod sex omnino animalium species aleret. De eodem quoque refertur, quod ex coeli terraeque contemplatione sibi normam praescripserit ad populi et Reipublicae rectam administrationem, quam expresserat tabula illa 64 Figularum (de qua supra) quod item rerum omnium, quarum naturas explorabat, contemplationem direxerit ad superiorem creatis omnibus spiritualemque intelligentiam (quae per binas vocet Xin mim denotatur) cognoscendam, uti diserte textus ipse, et Confucius Philosophus asserit in sua ad librum mutationum appendice, et nos supra innuimus. Certum itaque debet esse, et apud omnes indubitatum, quod primi Sinae, maxime quidem Fundatores ipsi gentis Sinicae verum Derum agnoverint et adorarint: convincit hoc enim ratio ipsa temporis diluvio proximi, nec leve pondus addit ac testimonium illa, quam declaravimus Pao hi nominis (quod victimam sonat) etymologia. Sic ita sane, dicet aliquis, at quantuli temporis fuerit ista Dei notitia et cultus? Nam in Assyriis quidem et Aegyptiis, et Europaeis omnibus, admodum cito, lumen illud tot tenebris superstitionum, aliorumque scelerum fuit extinctum; sicut dubitem, an vel duobus saeculis perstiterit apud illos notitia veri Numinis: Atqui nonne par ratio et inconstantia fuerit etiam Sinarum? Utique, si tamen pares fuerint et tenebrae, paria scelera, pares superstitiones: sed haec dilucide probari abs te necesse erit, priusquam portionem tam magnam generis humani vel idololatriae condemnes, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
vel Atheisimi: Alioqui manebunt profecto Sinae (de Priscis loquor) in possessione suae innocentiae, eiusque simul notitiae, quam natura ipsa et ratio, et rerum omnium ob oculos versantium ordo, varietas, et harmonia animis hominum agrestium etiam et Barbarorum inseruit; nec quisquam in re tanti momenti praesumendus est nocens, nisi constet ipsum a primaeva illa innocentia, et caelitus indito lumine descivisse, et in barathrum impietatis ruisse praecipitem; cumque hoc inferri nequeat ex hodiernaa posterorum depravatione, uti supra docuimus (quid enim frequentius quam ex bonis non iam dico atavis, sed etiam patribus malos nasci filios, et ex heroibus, uti dicitur, noxas) debet utique rei veritas ex ipsorummet monumentis vetustissimis potissimum peti, et indagari; maxime quando dictis respondent tam ea, quae ad virtutem et pietatem, quam ea, quae ad scelera et impietatem spectant, plane et candide pro priscae illius aetatis simplicitate litteris commendata, posteritati vel ad exemplum, vel ad cautionem sunt proposita. Sed necque hic cum de Religione agitur, quaerimus, quid privati olim Philosophi ac sapientes de Deo senserint; nam et inter Aegyptios Trismegistus, et apud Graecos Socrates, Pythagoras, Plato, Epictetus; et apud Latinos, Varro, Tullius, Seneca aliique Philosophi de Deo multa recte senserunt, atque scripserunt, tametsi gens tota, cuius et ipsi pars erant, gravissimorum errorum, necnon idololatriae tenebris iaceret involuta; quaerimus hic igitur quid olim communiter senserint Reges ipsi, quid viri Principes ac Magistratus, quid secta eruditorum universa, et quae ab his regebatur Sinica gens, praesertim quando haec (instar unius prope familiae) iisdem legibus, habitu, ritibus, litteris, sic tota pendebat ab Imperio nutuque sui Principis et communis parentis, ac Magistratuum, uti alia fortasse nulla uspiam terrarum. PARAGRAPHUS SEXTUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
est, Supremo Imperatori. Sed ecce sub huius successore Xao hao initium iam aliquod invectae superstitionis, daemone proculdubio, quas ubique moliebatur, etiam hic struente insidias, et concitante rebelles dynastas omnino novem, qui sacrificiorum ordinem perturbantes, inanes nescio quas superstitiones, et spirituum larvas et spectra invexerunt, quibus populum terrefacerent, et timore illo panico correptum, in societatem rebellionis pertraherent. Et hic quidem initium aliquod fuisse ruinam minitantis Imperii fatentur interpretes: Sed videlicet occurrit protinus tanto malo Chuen hio proxime sequens Imperator, qui domitis rebellibus, sacrificiorum formam et ordinem, sublatis erroribus, restituit splendori pristino, praefectosque per Imperium instituit, qui cultum pristinae Religionis, cum omni nitore ac puritate ubique procurarent. De Ti co vero, qui successit, Imperatoris lectissima, sed sterili coniuge Kiam-yven refertur, quod cum una cum marito ardenter admodum supplicaret inter sacrificandum Xam ti supremum Imperatorem prolis obtinendae gratia, voti compos facta conceperit, et enixa deinde sit filium, cui Heu-çie nomen, ex cuius stirpe quadragesima per filios et nepotes propagata, prognatus fuit Vu vam conditor Imperatoriae familiae Cheu, quae ordine fuit tertia, coepitque rerum potiri post annos mille et trecentos, quam dictus Heu çie natus fuerat. Quid nunc dicam de consecutis duobus Imperatoribus simul et Legislatoribus Yao et Xun in hodiernum usque diem, tam celebratis, et omnibus posteriorum temporum Principibus in exemplum recte et pie vivendi regnandique propositis? De quibus agere hic supersedemus, quod in libris Confucii Memciique (quos explanamus) crebra ipsorum mentio occurrat. Quod si iam descendamus ad tres familias Principes (quae sex primorum gentis conditorum, necnon duorum Legislatorum aetatem proxime subsecutae sunt) Hia, Xam et Cheu dictae, quae quidem Familiae totius posteritatis perenne sunt desiderium, et quas omnes libri adeo semper et ubique depraedicarunt: eae cum constiterint Imperatoribus omnino 80. idque per annos 1975. videndum erit, an, et quo tempore, et sub quibus Principibus veri Numinis cultum ac notitiam amisisse, et in idololatriae, aut atheismi barathrum ruisse dicendi sint: etenim si verum est, quod gravissimus vir Lin ô dictus in libello supplici oblato Ym Hoam ti Imperatori ex Familia Mim octavo asserit: Ante invectam cum idolo Foe ex India Superstitionem (anni scilicet post Christum 65.) nullum vanorum Deorum simulachrum, statuam nullam in Sinis extitisse, alterutrum profecto fatendum erit, aut atheos fuisse tunc Sinas, aut certe notitiam veri Numinis etiam tum conservasse. Non est hic consilii mei in medium proferre, quae in libris |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Officiorum et Odarum referuntur, praecipue vero in libro primi nominis, qui Xu kim inscribitur, quo trium dictarum familiarum et duorum Legislatorum Yao et Xun res gestae, monita, consilia, ordine suo ac temporum commemorantur, etsi carptim et mutile, quippe cum vitio temporum et communi illo gravissimoque incendio multa sint desiderata: Sufficiat hic dicere ex testimonio totius posteritatis, unam prope et eandem fuisse trium principium familiarum administrandi Imperii rationem ac formam (quoad ipsam, ut ita loquar, substantiam administrationis) quae fuit duorum Yao et Xun Legislatorum; nisi quod primae simplicitatem et synceritatem subrusticam, sic imitata fuerit secunda, ut decore suo et venustate deterserit quodammodo primae rusticitatem; secundam vero primamque longe superaverit tertia augusto suo splendore, magnificentia, rituum copia et varietate. Quod autem primas semper dederint Religioni a Maioribus, et Legislatoribus traditae (de qua hic praecipue sermo est) sufficiat in medium proferre tertiae familiae Imperatoris secundi (cui Chim vam nomen) morientis testamentum, quod in libro Xu kim, eo fere ordine, quo hic a nobis, fuse refertur in eo capite, quod Cu-mim dicitur: Hic igitur Princeps, qui religiose semper observaverat Supremi Regis coeli voluntatem; tandem anno aetatis suae quinquagesimo; Imperii autem trigesimo septimo (qui fuit ante Christum 1077.) mense quarto, die decima sexta, in morbum inciderat lethalem: cumque intelligeret se morti proximum, primogenitum suum (Cam-vam postea dictum) haeredem Sceptri solemniter pro more declaraturus convocavit Imperii Primates omnes. Praestituta dies aderat; quare ne in re tanti momenti consuetis ritibus, vel tum, quoad posset, deesset, surrexit e strato Regio; manus et faciem lavit fulcientibus languentem utrimque proceribus: Dein diademate et Regia toga circumdatus, innixusque mensae Yo Ki dictae (quippe ex pretioso lapide constabat) circumfusos Optimates in hunc modum affatus est: Morbi mei vis invalescit, iubente coelo: Vereor ne incautum mors occupet: Placuit igitur ultimam meam declarare voluntatem. Scitis quo pacto Ven-vam Avus meus et Vu vam Pater, virtutum splendorem longe lateque protulerint: Nunc (succintiorem Regis orationem explanat Cham Colaus Interpres his verbis) Ego parvulus successi Patri, et Avo; quamvis autem etiamnum rudis sim et ignorans (adeo submisse et modeste de se sentire ac loqui solebant Prisci illi Reges) non tamen me latet coeli mandatum (quo etiam nomine venit Imperium) non esse perpetuum, adeoque summe esse timendum: Cum timore igitur ac reverentia veneratus illud sum semper, et ei qua potui ratione sum obsecutus; nec ausus fui vel minimum socordiae aut incuriae locum dare. Quod spectat ad Ven-vam et Vu-vam Regum magna documenta, qua veneratione coeli et indefessa populi cura continentur, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ea cordi mihi semper fuere; nec ausus unquam fui perturbate quidquam transgredi: Hoc scilicet modo potui amplificare familiae huius virtutes: Quo et perfeci, ut haberem propitium coeli ipsius cor, neque accideret ut hoc Imperium ex ulla sui parte labefactaretur. His aliisque tum ad filii institutionem, tum ad populi totius emolumentum sapienter dictis, dimisso procerum consessu aegrum corpus strato reposuit; et sequenti luce vivere desiit. Hactenus Xu kim. Observa hic Lector, quod duo dumtaxat moriens hic Imperator filio esse cordi iusserit, Religionem, et amorem subditorum; ut qui intelligeret in duobus his velut cardinibus totius Imperii molem verti. Ex hoc uno saltem argui potest cuiusmodi fuerit duarum praecedentium familiarum Religionis et observantiae studium per annos mille quingentos, usque ad tempora ipsius Yao Legislatoris. Quibus annis, si trecentos circiter adiunxeris, qui a Chim vam numerantur usque ad duodecimum familiae degenerem Imperatorem Yeu vam (qui ducentis ante natum Confucium annis imperitavit) non longe certe a maiorum suorum institutis discessisse ex ipsorum annalibus convinci potest: Quod si quis attente et non praeoccupato mentis iudicio, aut affectu, memoratos libros annalium Xu Kim, et Li ki libros rituum et officiorum, singulaque diligenter expenderit, inveniet profecto ubi merito suspiciat collaudetque singularem adeo divini Numinis providentiam, et prae caeteris fere gentibus erga Sinicam favorem, ac beneficentiam. Quorsum enim apparatus toto ac tanti ad sacrificia rite peragenda? Quid illa ex edicto Regio sollicitudo in alendis victimis ad sacrificia destinatis, per Imperii totius urbes et oppida? Quorsum praefecturae illae ad solos Religionis ritus ordinatae, regioque instructae censu? Quid sibi vult exactitudo tanta in rebus singulis eo spectantibus, sic ut existimarent haud suscipiendum esse a coeli Imperatore sacrificium, in quo praeter internum animi cultum, cultus etiam externi pars aliqua desiderata fuisset: Quid? quod ipsae Reginae Bombyces alere vestesque sericas, et certi quidem coloris ad sacrificia contexere solebant? Quin et Imperatores suis ipsi manibus (credet hoc Europa?) arabant quotannis, et conserebant partem agri, seu horti Regii, ex quo meterent deinde frumentum ad liba, vinumque ex herbis et oryza confectum, deinde in sacrificiis rite offerendum: qua quidem pietate quid esse potest illustrius? Quid magis Religiosum? Quid dicam de ieiuniis per sua anni tempora, quid de 3. aut 7. dierum continentia coniugali praevie observari solita, quo puriores scilicet ad rite sacrificandum accederent? Quo minus admiranda sunt alia, quod cum adirent Imperium, cum suscipienda esset expeditio, cum lustrandae Provinciae, cum publica urgeret calamitas, inundatio, sterilitas, terrae motus; cum tristior eclypsis et cometa appareret; ad haec in Kalendis primis cuiusque anni, in solstitiis ac aequinoctiis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
nihil prius agerent, nihil impensius, quam ut supremum coelorum Imperatorem solemnibus votis et sacrificiis propitium sibi populoque redderent: ut autem clementiam eiusdem potentius publico edicto provocarent, et de delictis, si quae forte commiserant, admoneri a suis postulabant, et laxatis, haud raro carceribus, si forte inter vinctos innocentes aliqui detinerentur, publicam noxarum condonationem per Imperium indicebant, reservatis tamen delictis quibusdam atrocissimis. Iam vero illa principum in deprecando coelo modestia animisque demissio, qua se parvulos et infantulos coram suprema maiestate vocitabant: illa caritas qua se reos agebant omnium quae forte peccaverant subditi, sibique unis ultro deposcebant ea supplicia, quae cunctis ab irato coelo timebantur: illa sollicitudo, ille angor, timor ac tremor in cultu et veneratione etiam privata, supremi Imperatoris, de quibus saepe in libris fit mentio, haec, inquam, omnia nonne declarant veram in eorum animis Religionem insedisse? Quod si haec, quae modo attigimus; ab Imperatoribus virisque Principibus sic observata fuere quid putamus a subiectissimo iisdem populo factum fuisse: praesertim cum edicta Regia iuberent, ut summi pariter insimique colerent supremum Imperatorem, reliquosque locorum praesides spiritus? Quaero nunc igitur, si quis Aristotelem, aut alium quempiam Philosophum vidisset quotidie statis temporibus curvare genua venerabundum, adolere thus, prosterni toto corpore in solum, oculis manibusque identidem in coelum sublatis preces fundere, an huic suboriri potuisset ulla dubitatio, quin Philosophus ille Numen aliquod novisset, tametsi forte in omnibus, quos scripsisset libris, nullam de Numine mentionem faceret? Quid si idem observasset quam simillima Religionis signa in natione, aut secta aliqua, simulque et in ipso Principe totius nationis aut sectae? Quomodo igitur Chinam veterem auderet quis insimulare tam nefandae ignorantiae et impietatis, quando non audiret tantum exempla ista tam rarae pietatis, totque ritus et sacrificia ibidem a regibus adhiberi solita, sed eadem in monumentis quoque librisque tam authenticis legeret, et quidem eo ipso tempore, quo maxime vigebant, descripta? Si tu in alia orbis gente, si inter Assyrios, aut Aegyptios, in Gallia apud Druidas, si in Hispaniae, aut Germaniae antiquissimis monumentis haec, aut his consimilia a Scriptoribus illorum temporum authenticis exarata invenisses, qualia de primis suis aetatibus habet China, quid obsecro, sentires? Quid diceres? Quas ederes exclamationes ac plausus? Quibus encomiis res omnes singulasque istius aevi non celebrares? Quantam excitares maiorum tuorum tam pie de Deo sentientium admirationem, et commendationem apud |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
caeteras orbis nationes, nec immerito certe excitares? Quod igitur quisque in patria gente sua tantis et tam meritis efferet laudibus, cur Sinarum genti, si forte vetustiora rerum suarum prae omnibus gentibus monumenta posteritati reliquerit, invidebis, et non potius id gloriae ipsorum vertes, et commendabis clementiam creatoris erga Sinam adeo singularem atque propitiam? PARAGRAPHUS SEPTIMUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
et metamorphoses? Ubi simulachra, imagines aut statuae non dico animalium, sed vel hominum, vel spirituum quos religioso cultu China coluisset? An post invectam ex India idololatriam, nullam tota posteritas ex priscis idolis adiunxisset ad nova, si quidem in prisca aetate extitissent? An tot Interpretes annalium adeo gravibus verbis ac stylo aculeato inveherentur in Imperatorem Mim ti qui idololatriam primus induxit, si ante eum illa pestis invaluisset in Imperio? An eum ipsum ipsis quoque tyrannis Kie et Cheu execrabiliorem ex hoc unico capite fuisse scriberent; si idolorum monstra iam antea publicis honoribus fuissent ad adorandum exposita? Aut ignorare potuissent, aut reticere, si quid antea extitisset simile, aut in priscis et authenticis librorum suorum monumentis, aut in Provinciis Urbibusque tanti Imperii? Cum igitur nulla sciantur olim hic fuisse portenta communia cum aliis gentibus, quibuscum China commercium aeternum per leges etiam interdixerat, non est cur hic expectes, aut fuisse existimes sacrificia sanguinolenta, aut turpia, qualia fuere Priapeia, Floralia, Sathurnalia, quibus sacer ille Senatus Populusque Romanus, et omnium gentium Dominator, iuventutem suam depravari patiebatur; non victimas infantium quas Sathurno suo Latini, et Diis quoque alienis Iudaei immolabant, non victimas hominum, quas pius Aeneas ille mortuorum manibus mittebat inferias, et huius exemplo Romani deinde Imperatores ac Senatores, non ludi theatrorum in sanguine humano, nec alia huiusmodi, quae Lactantius copiose commemorat, et explodit; a quibus omnibus adeo fuit semper aliena gens Sinarum, ut vel referri ea ab Europaeo, aequis auribus animisque minime sustineret. Et de illis quidem aliarum gentium superstitionibus, deque ipsarum prisca religione constat ex primis litterarum cuiusque gentis monumentis ex Orpheo, inquam, et primis Poetarum Hesiodo, Homero, etc. qui et ipsi (uti idem Lactantius ait) multo ante natum Philosophiae nomen fuerunt, et habiti sunt sapientes, et tamen tam inepta de Deo Deorumque generationibus figmenta et fabulas protulerunt; de Sinarum vero Prisca Religione habemus qui scripserunt bis mille et amplius ante Christum annis, hoc est multo antequam Orpheus aliive Scriptores prodiissent in lucem? Quemadmodum igitur supremo coeli Imperatori et spiritibus prisca Sinarum aetas nihil indecorum, aut turpe, nihil quod cum terrena contagione aut corporea visibilique substantia commune esset, tribuerunt, et e contrario quidquid esset cum recta ratione coniunctum, virtutem, inquam, providentiam, potentiam, scientiam, iustitiam, clementiam tam fidenter attribuerunt; ita non aliis, quam suprema maiestate dignis honoribus et sacrificiis, non alio magis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
quam virtutum et recti animi cultu colendum tam verbis docuerunt, quam factis et exemplis; ut nihil hic dicam de externo quoque apparatu, gravitate, modestia, continentia, abstinentia, decore, et ornatu; sic tamen ut negarent omnem hunc cultum exteriorem placere coelo posse, quando cultu animi virtuteque interna non esset imbutus. Quid nunc dicam de obedientia Priscorum, et pietate erga parentes suos ac maiores, quam volebant post ipsa quoque fata perpetuari suo modo atque exercitari? et ut hoc exemplo discerent filii quo erga progenitores superstites ferri debeant studio ac veneratione. Sic arbitrabantur serviendum sibi esse vita iam functis, uti servierant quondam vivis atque superstitibus: Hinc illa funeris, exequiarum, sarcophagi tumulique cura tam exquisita ad conservandas in perpetuum, si possent, auctorum vitae suae reliquias et memoriam? quid de luctu triennali patris et matris sic etiam, ut qui praecipuis muneribus in Imperio fungerentur, illico ab officio suscepto ad triennium sese abdicarent? Quid multa? tanta fuit erga vita functos maiores sollicitudo, cura tanta, diligentiaque, ut merito superstitionis arguendi viderentur, si quidem non constaret ex libris eorundem authenticis, haud alium sibi scopum ac finem habuisse propositum, quam merae observantiae filialis, grataeque pietatis ac reverentiae adversus maiores suos, etiam post fata non interrumpendae: tametsi fateamur successu temporum, seu verius tot sectarum et superstitionum idololatricarum in nonnulis vitiatam fuisse priscorum primaevam institutionem. Quid dicam de observantia erga seniores et aetate provectos, quos adeo ipsemet Imperator, dum lustraret Imperium, non dedignabatur invisere et conquiri iubebat, et bene meritos titulis honorificis condecorabat, augebatque censu regio, si opus foret? Quid de clementia; et munifica illa commiseratione erga pauperes, coecos, viduas, pupillos, claudos, etc. quibus sua olim erant attributa domicilia et census? quin usque in hodiernum diem in singulis urbibus et oppidis tanti Imperii ad certum numerum annona Regia sustentantur, etiam Tartaro dominante, quem sola pietatis huius antiquitas deterruit ne, quod iam animo meditabatur pium hunc morem aboleret. Tametsi vero erga criminum reos iustitiae rigor servaretur, erat tamen etiam hic suus clementiae locus, quatenus scilicet per tam vastum Imperium, ab nemine fas erat damnatum quempiam capitis, morti addici, nisi prius ab ipsomet Imperatore sententia fuisset approbata, ut nihil iam dicam de publica subinde noxarum condonatione, et carcerum relaxatione. Iam vero de feminarum honestate, verecundia, cultuque et habitu corporis tam modesto quid dicam? Ad haec enim usque tempora |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
quamvis Priscis illis tam dissimilia, mos iste pervenit prope inviolatus legitimi quoque thori apud Priscos inviolabilitas, tametsi per abusum successu temporum vitiata. Praetereo nunc connubia ab omni fere sanguinis propinquitate remota, viduarum ad secundas nuptias mortuo marito transire nefas putantium, continentiam ac fidem: leges amicitiae et hospitalitatis, aliorumque civilium officiorum ad mutuam concordiam conservandam, ubi solemne scilicet semper fuit illud: Quid tibi non vis fieri, alteri non feceris. Et quoniam regis ad exemplum orbis Sinicus, vel maxime componitur, expendantur ea solummodo, quae de duobus Legislatoribus, et trium Principium familiarum conditoribus, infra referentur, ex Philosophorum Principibus Confucio et Memcio: tanta certe Regis Yao fuisse modestia et moderatio scribitur, ut cum ei essent opes amplissimae et suprema dignitas, non tamen animo efferretur, aut insolesceret, domo, victu, curru simplici et paupere, et ab omni specie luxus, aut fastus abhorrente, necnon veste vulgari (nisi cum sacrificandum foret) contentus, cuius virtutis haeres fuit Xun uti et Imperii, ad quod evectus fuit ab ipso Yao, nulla filiorum, cum tamen novem numeraret, sed solius virtutis habita ratione; uti rursus et huius imitator fuit et haeres delectus is qui primae Familiae Fundator fuit Yu dictus. Sed et secundae Familiae Fundator Chim tam cum post septennalem famem se victimam coelo devoveret pro suis, et supplex exquireret ab ipso coelo num forte a se suisque magistratibus peccatum fuisset in administratione Reipublicae, num ex munerum largitione corruptela quaepiam serpsisset, num detractiones et obmurmurationes audirentur, num in Palatiis et aedificiis, aut in ornatu habituque muliebri quidpiam esset immoderatum, aut indecorum, etc. nonne satis superque declaravit, quam tunc fuerit cum omni honestate, virtute, moderatione, coniuncta administratio? Quanta vero innocentia, frugalitate, moderatione per annos mille ducentos et amplius gubernatum fuerit tantum Imperium testis erit sane locuples Ki çu Princeps idemque patruus, ultimi e secunda Familia, et decimi octavi Imperatoris Cheu dicti: Etenim cum videret is importari in Regiam res novas ac peregrinas non sine gemitu et vaticinantis instar: Nunc primum, inquit, paxilli producuntur eburnei, cyathique e cornu Rhinocerotis, habitus vestium simplicior breviorque commutatur in promissas et serico superbas et auro: displicent iam habitata maioribus nostris tecta, amplaque extruuntur tum turribus, iisque e lapide pretioso; et ne sic quidem explebitur humana cupiditas, cerno iam animo lapides immensi pretii aliaque id genus remotis e terris huc importari et simul cerno ruinam Imperii. Sic ille. Consulat annales qui voluerit, et libros quos explanamus. Profecto vix quidpiam offendet, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
communi quidem usu vel authoritate publica stabilitium, quod a virtute, vel ratione alienum sit. Quae cum ita sint, quandoquidem ex sola virtute rectam Reipublicae administrationem petebat antiquitas Sinarum, quid mirabimur, si exemplo illo virtutis vicinos undique terris suis barbaros ita ad humanitatis leges suaviter induxerit, ut in eam amplissimi Imperii formam et magnitudinem a tot saeculis excreverit, vicinorumque etiam regnorum Principes ad clientelare, saepe etiam stipendiarium obsequium adduxerit: olim certe circa annum ante Christum 1100. advenerunt legati e Cochinchina, sola fama adducti, quod China haberet heroes sanctos, qui nossent deprecari et obtinere a coelo foecunditatem, quorum adeo patrocinium imploraturi, et remedium sterilitatis, qua miserandum in modum Cochinchina tunc laborabat, petituri advenerant. Quid mirabimur etiam, si hoc Imperium priscis illis temporibus adeo fuerit foelix et diuturnum, ut tres Familiae Principes diutius illud possederint et conservaverint, quam novemdecim deinde consecutae Familiae Imperiales simul sumptae, quae, quamvis aliqua a Priscis accepta et a nobis supra commemorata, conatae sunt revocare, tamen tot bellis, haeresibus, sectis, parricidiis magis magisque lapsu temporum increbrescentibus, nunquam ad pristinam illam innocentiam integritatemque, nisi per lucida quaedam intervalla, redivere. Erit fortasse quispiam qui ex moribus sane perditis aetatis huius, in qua praeter innumera vitia regnat fraus et simulatio, et si qua virtus relucet, non tam virtus quam virtutis fucata quaedam species est, erit, inquam, fortasse qui ex praesenti aetate iudicium ferat et sententiam de Prisca, sic existimans artem simulandae mentiendaeque Religionis iam tum viguisse, eaque usos Principes ac Magistratus ad imperitam multitudinem foelicius in officio continendam; uti supra de doctrina alia exteriori seu populari, interiori alia, seu politicorum propria insinuatum est, atque adeo quidquid in hoc genere dixerunt vel fecerunt, solo studio publicae pacis et tranquillitatis conservandae, id dixisse aut fecisse. Verum, praeterquam quod duplicis huius doctrinae ne vestigium quidem quis inveniet in libris Priscorum authenticis; huic certe opinioni ne dicam temeritati sic iudicantium oppono ipsam posteriorum aetatum et litteratorum sententiam, qui unanimi sermone scriptoque nihil aeque depraedicant et extollunt, atque Priscorum temporum candorem, simplicitatem, sinceritatem, quam suis in temporibus maxime desiderari non sine gemitu profitentur. Certe qui Confucium aliosque authenticos, et primae authoritatis et vetustatis libros legerint, reperient nil frequentius inculcari, exaggerarique, quam ut exemplo Priscorum Regum omnia agantur cum veritate, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
et dicta omnia factaque ex intimo cordis semper proficiscantur: hinc illae a commentatoribus toties repetitae voces Chim xe, Vu vam id est, Verum solidumque absque fuco et falsitate. In omnibus igitur actionibus suis, verbisque et officiis, quae intercedunt Regem inter et subditos, parentes ac filios, fratres inter amicosque et coniuges sinceritatem ac fidem, omni exclusa fallaciae umbra, integram illibatamque servari semper voluerint prisci, et in negotio Religionis gravissimo ficti fuerint subdolique politici? Adeoque solam ipsam Religionem assumpserint veluti medium fallax ad continendos in officio populos? Hoc certe nec atheopolitici novatores illi Familiae Sum Interpretes unquam concedent, qui tametsi monstrum inane quodpiam divinitatis suae politicae confixerint, tamen fundamentum omne suae Philosophiae, in veritate et soliditate (quam littera Chim exprimunt) constituere non dubitarunt; et quemadmodum omnia in universo, et ea quoque quae fortuito videntur, ex solida quapiam et praedominante virtute (qualiscumque demum illa sit) regi conservarique contendunt, ita in administratione Reipublicae, et in ipso homine actiones omnes ac motus ab animi integritate et sinceritate minime fucata proficisci volunt. Et vero si quod obiicis, Interpretes dicerent, quo tandem, obsecro, fundamento innixi dicerent? quem tandem in priscis quinque doctrinarum Codicibus textum afferre possent ad id comprobandum? Et licet fortasse aliquem afferent quo diceretur Priscos et sanctos Reges ac sapientes suos Religionis praesidiis, Imperii populos sibi subiectos habuisse, an continuo inferre liceret Religionem inventum fuisse ipsorum ad continendum in officio populum? Ecquis nesciat veram Religionem inventum esse (si tamen ita loqui fas est) non humanum, sed divinum, qua Respublicas et Imperia stabiliri oporteat, et conservari; nam, ut ait Trismegistus, Religio propter se et quia bona est et verax, amanda est et sequenda, non autem ut medium fallax ad Reipublicae conservationem; adeoquem rem veram et sanctam et a maioribus ipso prope diluvii tempore acceptam, Reges Prisci Sinarum assumpserunt ad publicum bonum et subditorum suorum incolumitatem et felicitatem. Quid enim? an primus Imperii conditor Fo hi abiecta mox, quam a filiis seu nepotibus Noemi acceperit, Religione, novam et fictitiam adinvenerit, qua adhibito etiam fictitio nomine (quod victimam sonat) populum in officio et legibus contineret? Tota itaque Sinarum Prisca institutio et norma politica figmentum quoque fuerit et mera fallacia: quippe tota fallaci et inani nixa fundamento. Fictitia semper fuerit fides et obedientia subditorum adversus Principes suos, filiorumque adversus parentes ac maiores. Quid ita? Nam cum doceant ita a subditis serviendum Principi suo, quemadmodum Principes et |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
populi serviunt supremo coelorum Imperatori, ita filios parentibus obedire oportere, uti obediendum est coelo; certe si Religionis cultus et observantia fictitia et subdola est, fides et observantia erga Reges et Principes, pietas erga parentes et maiores fictitia quoque sit necesse est, adeoque tota totius antiquitatis in administrando populo basis et ratio concidit. Frustra etiam imo insulse et inepte exprobrabant Imperii primates postremis duarum Principium familiarum tyrannis Kie et Cheu dum sacrificia supremo Imperatori et spiritibus fieri solita iam negligerent, frustra, inquam, clientes fidellissimi toties, et cum certo fortunarum suarum, capitisque discrimine, exprobrabant ipsis perfidiam erga Numen supremum, comminati exitium a caelo iam irato, et scelera mox vindicaturo imminere, nisi quamprimum resipiscerent. Frustra denique de piis Regibus trium Principium familiarum referetur, quod ne clam quidem, et privatim indecentius negligentiusve se gerere auderent in obsequiis, quae supremo Imperatori rite deferebant. Ecquis ergo iam credat, Priscos illos sapientes ac Reges tam improba impiaque simulatione subditis imposuisse; tam infami et execrando Religionis ac sanctitatis mendacio contaminare se voluisse? Tantam denique extitisse tam nefariae simulationis et impietatis concordiam, per tot aetates, et in tot hominibus ingenio, natura, conditione tam dissimilibus, et in tantis tot locorum temporumque intervallis? Profecto tametsi plane constaret huius aetatis hominibus, Maiores suos sic mentitos fuisse Religionem vitaeque probitatem; celarent hoc tamen studiose, ac tegerent; quin etiam mentiri non dubitarent ipsemet, ne forte maiores suos et tantae sanctitatis (ut aiunt) Reges ac Philosophos sua synceri candoris ac fidei et veritatis laude privarent. Semper igitur constabit argumentis nostris vis sua, semper inevitabile telum istud torquere poterimus, quo vel cogentur, supremi Numinis providentiam et religiosum eiusdem cultum cum Maioribus suis admittere, vel hos ab amentiae suspictione (quod nunquam perficere poterunt) liberare, vel denique fateri se a sententiis et institutis Maiorum suorum degeneri turpique levitate et inconstantia discessisse. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
PARAGRAPHUS OCTAVUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
si malis vulgatum computum sequi, certe nominis illius Xam ti indubitata antiquitas ex Scriptore et Historiographo Regio petitur, qui circa tempora Yu (fuit hic conditor primae Hia Familiae) scripsit res gestas Yao et Xun, e quibus etsi multa perierunt (nam e 16. capitibus quibus constabant, desiderantur omnino undecim) constat tamen vel ex fragmentis ipsis, qua ratione xun Imperator (qui totus ad exemplum decessoris sui Yao, a quo fuerat electus, conformabat sese) sacrificaverit xam ti ac dein alio ritu inferiore sex spiritibus Principibus, ac denique montium fluminum, necnon rerum reliquarum praesidibus; quod item sacrificaverint xam ti sacrificio holocaustico Chai dicto, quo victima et res pretiosissimae cremabantur. Et hoc scriptum est a Regio illius temporis scriptore anno ante Christum circiter 2220. Quaere nunc, si placet, aliud in alia orbis gente monumentum vetustius aut magis authenticum: quaere, inquam, et assigna mihi aliud nomen, si potes, in tota Sinarum antiquitate, quo verum Deum (quem fateri debes proximis diluvio temporibus ubique agnitum fuisse) nuncupaverit prisca Sinarum aetas. Quod si veram huius nominis Xam ti Ethymologiam quaeris; littera et vocabulum Ti primaria et ordinaria, quin et unica et propria significatione sua idem est, quod Imperator, Moderator et Dominus, estque ipsissima vox ac littera qua Sinae plerumque Imperatores suos fere a principio in hodiernum usque diem compellant, tametsi inter 88. primos Imperii Principes tantum tredecim reperiantur qui hoc usi sunt nomine, cum caeteri usi sint nomine aut proprio quondam, aut Vam quod Regem sonat; donec deinde quartae çin Familiae Imperator Xi hoam ti, quod praesumeret se trium Imperii conditorum et Principum Yao, Xun; Yu, Tam, Vu vam, merita et virtutem superasse, primus instituit, ut nomini Ti praeponeretur Hoam, hoc est, Magnus, seu Augustus Imperator: quo titulo, omnes quotquot exinde secuti sunt Principes, appellati sunt. Altera porro littera, quae, dum Deum significant, Ti litterae praeponitur, est xam, quod supremum significat, quo addito simpliciter ad nomen Ti nemo hactenus Imperatorum uti ausus est, quamvis alioquin inter eos, essent impiesuperbi et longe insolentissimi. Hoc igitur nomine Ti, quod usurpabant terreni Principes, sicuti designabant dominium et potestatem suam super regna et populos sibi subiectos, ita per additum Xam supremam quamdam et rebus omnibus excelsiorem maiestarem, potestatem, ac dominium in spirtus universos, in coelum et terram, in Imperia et Regna, Reges ac populos significaverunt, adeoque sicuti China in terris Monarchicum Regimen sub uno capite semper, et summa quidem contentione sectata est; ita et in coelis Monarcham quemdam invisibilem dari credidit, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
petita interim administrationis suae norma ex caelorum terraeque, necnon temporum elementorumque aequabili ordine, quo unus item et supremus in terris suis visibilis Monarchia maiestatem suam (quam velo etiam quodam subditorum oculis subducit) ad imitationem Numinis supremi et invisibilis Imperium suum moderaretur. Sed, inquies, nonne etiam in textibus vetustissimis et maxime authenticis frequenter utuntur nomine Tien, hoc est, coeli eique attribuunt eadem, quae Xam ti Supremo Imperatori, ex gr. intelligentiam, voluntatem, providentiam, ius et Imperium, iustitiam, pietatem, etc. plane sic est; nec inficior antiquissimum quoque esse et forte coaetaneum (ut sic loquar) vocibus Xam ti, nomen et vocabulum Tien, sive coeli: Sed si mihi concedis proximis diluvio temporibus Sinas extitisse, adeoque et veri Numinis notitiam, et consequenter nomen, quo verum Numen exprimerent, habere debuisse: Certe sive hoc nomen fuerit Xam ti sive etiam Tien, semper tamen concludetur, non alium, quam verum Deum sub his nominibus cognovisse et significare voluisse: et revera cum nihil ipsi in rerum natura vel pulchrius, vel augustius coelo conspicernt, ad haec cum in periculis praesertim, omnium ad se mortalium oculos et corda caelum provocet, an quisquam mirabitur, eos caeli Domino, caeli nomen tribuisse? Quanto magis si noveris usitatissimum ab omni aevo prae aliis nationibus loquendi Sinarum modum, qui assidue Palatium pro Rege, urbem pro urbis Praefecto, Curiam pro Magistratu et pro patre familias domum ipsam nominare consueverunt: Quod quidem in aliis quoque nationibus locum habet et in sacris litteris et ab ipso Chisto servatore nostro usurpatum est: quod ut clarius tibi constet, consule obsecro libros veteres et classicos Li Ki, Xu kim, Ye kim aliosque: neque enim fieri poterit, ut ex illis non convincaris, quod spiritus montium ac fluminum urbiumque praesides agnoverit colueritque aetas prisca: et tamen hi ipsi spiritus in aliis quidem textibus diserte nominantur spiritus montium fluminumque, in aliis vero flumina montesque, spiritus vero tutelares urbium Chim hoam, id est, muri et fossae simpliciter nominantur: Si ergo rerum inferiorum praesides spiritus subinde significant per ea loca, quibus praesident, cur, cum coeli nomine utuntur, non concludes a fortiori caeli Dominum ac moderatorem intellexisse? his accedit non spernendum testimonium utriusque lexici maioris çu guei, et Chim çu tum vulgo dicti: ubi cum vocis Tien (sive coeli) multiplex usus et acceptiones afferantur, tum et hoc praeter alia discerte docetur, litteram Tien, cum caeli Dominum, et Gubernatorem indicare volueris, alia item voce Ti scilicet (id est) Supremi Imperatoris designari. Enimvero si diceremus, Europaeum hominem, cum is forte |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
agit de Romana Urbe, eamque vocat Apostolicam, Sanctam, Orbis Christiani dominam; ab ea item manare doctrinam orthodoxam, conferri Ecclesiasticas dignitates; aliaque huiuscemodi; Si (inquam) diceremus, non alia de Urbe loqui quam ea, quae oculis mulorum aeque ut hominum conspicua est; nonne profecto diceremus aliena loqui, et mente captum esse? Vel certe nos ipsi, si forte negaremus, aliena loqui, ac de statu mentis discessisse videremur? Atqui non modo Confucius, sed Sinae passim omnes, neque olim tantum, sed etiam hac aetate nostra, intelligens, pium, propitium vocant caelum; Parentis, Dominique nomen ei tribuunt. Ad haec, lumen rectae rationis ab illo mortalibus infundi dicunt; ab illo descendere proborum praemia, poenasque improborum; ab illo descendere et legari Sapientes et Regnorum Magistros; coronas denique et imperia ab illo Principibus conferri et auferri transferrique. Quid? quod sermonem quoque et sensus eidem metaphorice adscribant. Itaque non desunt, qui, si iniquius secum agi putent, impie indignabundi conquerantur, ergone coelum oculos non habet? Quibus nimirum videat a quo et quam iniuste laedantur, ut debitas iniuste laedenti poenas infligat? Ad extremum eidem attribuunt cor, iram, commiserationem, laetitiam, amorem. Nunc igitur si non adscenderent ipsi multo altius, quam quo corporeis oculis possunt pertingere, nonne merito viderentur aliena loqui, dum mortuae isti machinae vitam, caecae mutaeque videndi et loquendi facultatem, quin et in Reges ipsos ac Regna ius atque Imperium mere gratis ridiculeque tribuerent? Sinenses vero ubi de incorporeo caelo, corporeoque sermo est, verbis utuntur ac sententiis adeo diversis, ut haec ipsa discrimen ingens utriusque caeli non minus declarent, quam cum Imperatoris sui aulam ab aula distinguunt, quoties modo a structura, elegantia firmitate, modo a potentia et aequitate commendant. Sic ubi Philosophus in libro Chum yum de perpetua et aequabili successione quatuor tempestatum anni; de Solis ac Lunae accessu recessuque et cursu tam imperturbato; de magnitudine coeli tegentis omnia, omniaque complexu suo foventis; de concursu huius cum ipsa terra ad rerum productionem et conservationem; aliaque huiuscemodi; utique nulli dubium esse potest, quin de corporeo conspicuoque caelo agat. At vero ubi de illo agitur caelo, a quo mens omnis et ratio profluxit; ubi sermo est de mandato illo nutuque caeli et providentia, ex qua nos nullo non tempore pendere totos oporteat; ubi dicit hanc nobis pro regula nostrarum actionum esse oportere; hanc eludi fallive nequaquam posse: ab hac divitias et honores dispensari; ab hac una cum ipsa natura rationali, conferri dona divitiis potiora, prudentiam, fortitudinem, iustitiam, pietatem; ab hac, quisquis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
opibus cumulandis vacet impensius, infeliciter aberrare; eiusdem beneficio Magistratus et Imperia obvenire, atque haec ab una eademque Familia per multas aetates conservari; tunc profecto de invisibili illa et arcana maiestate, quae caelis praesidet, omnino agere existimandum est. Maneat itaque sua duabus illis vocibus Xam ti authoritas, et propria significatio sive brevitatis gratia et more loquendi hic usitato per acceptionem tropicam cum sub nomine coeli compellet, sive propriis suis utatur vocibus Xam ti supremi, inquam, coelorum Imperatoris. Et hoc quidem primum est et antiquissimum Sinarum nomen, quo audito gens haec concipit id, quo nihil maius et excellentius novit, estque in usu apud eam sectam, quae prae reliquis omnibus censetur melior, et conformior est cum naturali lege, et eatenus etiam cum Christiana veritate, adeoque faciliorem hic de vero Deo conceptum gignit. Quemadmodum vero est antiquissimum, ita et multis saeculis solum est ac supremum nomen Dei, cui solus Imperator tanquam filius adoptivus et vicarius in terris sacra faciebat, ut ostenderet id se sentire de Xam ti, quod de se sui subditi sentiunt; scilicet supremum se et unicum esse Imperii sui Sinensis a Deo electum, uti Deus coelorum et terrae supremus et unus est a se Imperator: et hinc etiam fiebat ut sacrificaturus solemni ritu expedito ad omnes Imperii sui ditiones diplomate denuntiari iuberet subditis diem tantae solemnitatis. Caeteris vero spiritibus sacra faciebant pro suo quisque gradu Principes et Magistratus, ut ostenderent spiritus illos comparatos cum Xam ti supremo Imperatore id esse, quod sunt Principes et Magistratus in terris suo cum Rege comparati: Sic enim (ut verbis utar Lactantii) mundum regi a Deo dicimus (et semper censuerunt Sinae) ut a rectore Provinciam, cuius apparitores nemo socios esse in regenda Provincia dixerit, quamvis illorum ministerio res agatur. Quandoquidem, igitur nomen illud Xam ti sit primum et non personale, uti Sathurnus, etc. sed appellativum uti Numen, aut Deus: adhaec cum ex ethymologia sua nullam denotet imperfectionem, sed e contrario potestatem ac maiestatem, et quidem supremam; possit autem ex sententia D. Thomae et omnium Theologorum verus Deus iis nominibus appellari, quae aliquam perfectionem denotant absque imperfectione; fidenter ac iure merito affirmamus Priscos Sinas ipso illo nomine unicum et verum Numen cognovisse, significasse, coluisse, uti satis liquet ex tot saeculorum authoritate, tot etiam tamque authenticis librorum monumentis ac testimoniis, in quibus nihil prorsus (quod mirere) reperias, quod illo nomine et suprema maiestate indignum sit, vel indecorum, aut a ratione |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
alienum in iis, quae referuntur, eiusdem attributis et proprietatibus; quamvis etiam ea non immerito desiderabis, quae tot in Europa et Asia spiritu sanctiore afflati doctores, et lumine fidei Christianae collustrati, tam sublimiter Theologiceque scripserunt, et ad posteros transmiserunt. PARAGRAPHUS NONUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Liceat hic ergo pauca de multis afferre, quae Novatores illi suis in commentationibus et in opera illo suo de natura operosius explicant. Ecquid enim obsecro fingi potest ineptius, quam dicere idcirco Imperatorem Sinarum solum sacrificare supremo Imperatori, quia cum fit ipse Tien çu, id est, coeli filius (adoptivus scilicet, eo quod omnis potestas iuxta illos a coelo sit) magis utique participat de puriori illa et defoecata virtute caeli et efficacitate; quare, dum coelo sacrificat, id agit scilicet, ut suus aër ille seu influxus purior per sympathiam quamdam connaturalem uniatur cum coelo, conservetur, et augeatur: et hinc etiam praemittuntur ieiunia, et abstinentia, ut aërem curis forte illecebrisque vitiosis, ceu nebulis quibusdam, obscuratum et inquinatum purificet, et ita revocato intra se regio illo et a caelis infuso recte dispositus ad sacrificandum accedat: et hanc etiam dicunt esse causam, quod primis illis saeculis fuerint Reges sancti, quod saecula aurea et tam opulenta sub duabus Principibus Familiis, quia illis temporibus sicuti aër, aërisque vigor ac virtus erat recentior, ita vividum erat, magisque vegetum, et abundans id omne, quod cum Priscis Regibus coelitus communicabatur; secus ac usuvenit posterioribus saeculis, paulatim scilicet macrescente, et sterilescente dicta coelorum virtute, vique efficiendi; uti, inquiunt, aqua in fonte suo pura est, at quo longius prolabitur, eo ex locis sordidis et limosis magis inficitur ipsa quoque, sordesque contrahit. Alibi etiam dum explicant quo pacto coelum procreare dicatur Reges et Magistros, et Sanctos, affirmant id fieri per influxum caeli fortuitum, qui in hunc vel illum incidit. Quando vero in textibus refertur, quod caelum seu supremus coeli imperator annuat precibus et votis piorum Principum, id volunt ex eo fieri, quod cum animus Pius ac Religiosus huiusmodi Principum sit omnino unitus cum caelo eiusque influxu, ille ipse caelestis influxus, utique sympathicus, sponte sua protinus insinuat sese tam piis votis et desideriis, ex quo sperati deinde successus consequantur. Pari modo Interpres Hu u fum dum conatur explicare favorem illum singularem, quo supremus caeli Imperator imperitus est imperatricem Kiam yven, quando post preces et sacrificium una cum marito oblatum ipsi Xam ti, concepit filium, sic: inquam, 3400. post annis, quam res illa contigisse scribitur dum, inquit, Kiam yven toto mentis affectu sacrificabat Supremo Imperatori; quo tota mentis intentio et affectio ferebatur, eo mox etiam influxus quidam coelestis ferebatur: Quo vero hic ferebatur eo ipso virtus generativa quaedam confluxit, atque sic acceptatum fuit eius votum atque sacrificium: Quod igitur filium conceperit et enixa sit, non adeo mirandum est. Quam absurde vero philosophantur, seu verius nugantur de |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
providentia Numinis, et aequa vel meritorum, aut criminum retributione, quando scilicet prosperos successus rerum humanarum sic docent a caelo existere, ut totos adscribant aëri seu influxi cuipiam benigniori et foecundiori, qui in gratiam benemerentium explicet sese, dilatet atque diffundat; adversos autem eidem rursus aëri, sed iam restringenti sese, usibusque hominum tam male promeritorum quodammodo subtrahenti. Iuvat audire quid de Imperatore Vu ye qui e secunda xam Familia fuit ordine 25. et impie procax et blasphemus in coelum in venatione fulmine percussus interiit anno ante Christum 1195. Imperii sui anno quarto. Quid, inquam, dicant Familiae Sum Interpretes, quos explodit Tim nan hu et ipse Interpres. Fulmen, inquiunt, est coeli quidam spiritus et exhalatio exardescens et violenta; quod igitur hominis aurae et spiritui violento et impio sic occurrerit, ut extinxerit impium Vu ye, utique res fuit consentanea rationi. Rursus, ipsas hominis cogitationes pravas aut bonas quo pacto explicant? Cum quis, inquiunt, suscipit bonam, piamve cogitationem, hoc ipsum dumtaxat est, quod libro odarum dicitur Xam ti lin ju, Supremus Imperator appropinquat tibi et descendit ad te, cum pravam quis suscipit: Hoc est ipsum, Ti chin nu Supremus Imperator graviter irascitur, et nihil amplius. Atque ita suis illis commentis adulteris contendunt caeli Numen non aliud esse, quam ipsum hominis animum. Hunc esse xam ti, hunc coelum esse, intrepide affirmantes. Ubi vero de anima hominis agitur, quandocumque in textu dicitur, in morte corpus in terram redire, spiritum vero sursum ascendere, aut etiam, ubi priorum Regum animae memorantur assistere Supremo coeli Imperatori, ea utique de aërio illo intelligenda, qui mixtus coelo, fortuito impulsu huc illuc feratur, ac modo descendens, modo etiam ascendens, nuspiam stabilis perseveret. Et haec pauca (quae de multis modo retulimus) quis sanae mentionis non explodat, et iure merito etiam non succenseat, quod homines alioquin docti, de virtutibus vitiisque, necnon administranda foeliciter Republica, tam praeclare quandoque differentes, nescio qua correpti dementia, totius antiquitatis tot tamque illustria circa supremum Numen, et Religionem relicta posteris monumenta, tam foede et putide corrumpant, et quidem non sine plausu, fastuque, quasi vero subtilitate ingenii sui invenerint modum explicandi omnia per illas suas aërias et inanimes caelorum efficacitates et nova chimaericae Philosophiae dogmata, 40. ferme ante saeculis incognita et ignorata, aut (ut ipsi quidem censent) oblivionis tenebris, ex diuturnitate temporum enatis, quasi consepulta. Eo prorsus modo, quo heterodoxi nova sua et pestifera dogmata authoritate sacrarum litterarum et Ecclesiae Doctorum confirmare, et ad suum sensum arbitriumque depravatum, velut totius antiquitatis reformatores pertrahere non erubescunt. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Et erit quispiam Europaeorum praeconum qui adulteris et impie politicis interpretationibus malit mordicus adhaerere, et in atheopoliticorum recentiorum tam prave et putide de antiquitate tota definientium ire sententiam, quam paucis hisce relictis et proculcatis, sequi saniorem mentem Interpretum et suscitare denuo aureae Sinensium aetatis pulcherrima ab authore naturae indita lumina, et revocare quadamtenus Priscorum minime fucatam innocentiam, pietatem, ac Religionem? Praesertim cum apud hanc gentem (Si modo quis afferat animum minime praeoccupatum, inventurus sit, tot tamque apposita adiumenta e priscis petita monumentis, quae viam pandant et quadamtenus etiam complanent ad faciliorem cursum Evangelicae praedicationis? PARAGRAPHUS DECIMUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
fuit controversia) caeteris scilicet praeferendum Θεοῦ vel Dei nomen apud Graecos scilicet et Latinos, quia hoc audito gentiles illi, quos instituebant, in alicuius Numinis notitiam veniebant, quamvis iidem sub eo nomine aut caelum materiale, aut terram, aut elementa, aut planetas, aut homines scelestissimos, tum intelligerent, adeoque gravius ac turpius errarent, quam Sinae, qui nihil turpe aut indecorum affinxerunt isti nomini, nisi quando ad duos homines illud transtulerunt. Quaeramus igitur ab iis, quos forte metus et scrupuli sollicitant, qua tandem voce usus olim fuerit Augustinus aliique Patres orthodoxi, quando cum Manichaeis de Deo disputabant; an fortasse voce illa, Deus, abstinebant Religiosi timidique, propterea quod scirent eis quibuscum disputabatur, corporeum quid, pro haeretico vocis usu ac depravatione, iam significare? Et ipsosmet Ecclesiae Principes atque Apostolos, quando olim Romanis et Graecis Deum annuntiaverunt, qua tandem voce censent fuisse usos? Illa ipsa voce Deus, inquient: At enim quid aliud vox illa significare poterat Ethnicis istius temporis, quam Numen aliquod Saturno, Iovi, Mercuriove simile? Quandoquidem de alio quopiam Numine plerique illorum, ne dicam omnes, nihil unquam ne fama quidem perceperant. Obnoxius ergo gignendis erroribus vocis istius erat usus? Minime, inquies, sic namque voce illa Sancti utebantur, ut partim affirmando quae naturae divinae competebant, partim etiam negando quae non competebant, quamvis imperitos ac rudes docerent, Deum quem annuntiabant, alium prorsus esse, et infinitis intervallis distantem ab iis, quos caeca gentilitas adorabat. Bene habet. At quid aliud in hac China Primi praecones verbo scriptoque efficient? quando Xam ti binas voces pronuntiabunt, simul etiam et incorporeum esse, et aeternum, immensum, infinitum, perfectissimum, caeli terraeque Procreatorem ac Dominum disertissime docebunt. An fortasse Θεοs sive Deus Athaenis et Romae tuto pronuntiari a Paulo potuit, Xam ti vero in China sine periculo pronuntiari non poterit? Cum tamen nomen hoc et ad litteram, et ex prima institutione sua hic Supremum Imperatorem, et iuxta Interpretes ethnicos Tien chi chu çai; id est, caeli Dominum ac Gubernatorem significet? Quaero ulterius, si ab gravissimis Sinarum Doctoribus iudirice interrogatus Doctor Europaeus, quo tandem nomine usi olim fuerint in Europa Ethnica primi Praecones Evangelici, et an Dei nomen intactum incorruptumque semper perstiterit, nec applicatum fuerit aliquando mortalibus aut rei materiali, quid oportuit virum prudentem ad haec respondisse? An nomen Dei in Europa semper integrum inviolatumque perstitisse? Ecquis id audeat affirmare, et tamen hoc ipso semper usi primi in Europa Evangelii Praecones? |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Quaesiverit igitur deinde Sina rationem, quare in suo Imperio dubitet Europaeus uti nomine Xam ti, tametsi corruptum hoc invenerit, tum a sectariis Lao kiun, tum a spuriis Interpretibus, qui mutae cuidam coelorum virtuti aërioque influxui illud nomen attribuerunt? Quam obsecro rationem afferre debet, aut potest Europaeus contra usum nominis Xam ti, quae ipsa ratio non militaverit similiter, et multo magis in Europa contra nomen Dei multo crebrius et diutius et turpius ibidem vitiati et corrupti, quam fuerit hic nomen Xam ti. At, inquies, cura saltem ista et metus deterrere debet praeconem Europaeum ab usu nominis Xam ti, quod hoc pacto cum litteratorum secta convenire in multis videatur lex Christiana, et ita ipsorum ad fidem conversio retardanda sit: At si hoc argumentum urget, militat idem etiam pro modo dictis, nec debeant Apostoli aliique Praecones olim Θεοs et Dei nomine uti ob eamdem rationem praecipue cum alia suppeterent nomina ab ipso Deo instituta ut Eloe, Adonai, Iehova, nec Christianis qui inter Mahometanos versantur cum Persice aut Turcice loquuntur, licitum foret nominare Halla, nec cum Hebraice loquuntur Hebraicis uti nominibus, ne cum Mahometanis, aut Iudaeis convenire censeantur. Non igitur, ut una secta ab alia differat, singula utriusque, vel dogmata, vel nomina differre necesse est; quaedam sunt legi Christianae cum Iudaica et Mahometana, et cum litteratorum secta communia, uti hoc; esse supremam aliquam mentem omnia gubernantem, parentes honorandos et illud, Quod tibi non vis fieri, alteri non feceris, etc. Imo vero quo plura nobis erunt cum litteratis communia, eo facilior eisdem erit ad optatam conversionem via. Ecquis obsecro Hieronymum carpat quod scripserit Christianam Religionem esse Stoicae disciplinae quam simillimam (ex qua adeo disciplina non pauci ad Christianam transierunt, eamque deinde scriptis suis et sanguine defenderunt) quis arguat Augustinum dum scribit se initium Evangelii D. Ioannis, In principio erat Verbum, apud Philosophos Platonicos invenisse? Quis Lactantium damnet, qui toto opere suo contra gentes Ethnicorum authoritatibus utitur, et postquam recensuit, quae dogmata Religionis nostrae a variis quoque Philosophis tradita fuerint, tandem concludit: Totam igitur veritatem et omne divinae Religionis arcanum Philosophi attigere. Quod si lex gratiae naturae legem adeo non tollit, ut etiam perficiat, cur pulcherrima naturae lumina, quae in Priscorum monumentis reperire est, non licebit afferre, quando etiam sacri Scriptores et Patres illa ipsa, quae Deo revelante cognovimus, quaeque remotissima sunt ab humano intellectu, tamen conati sunt testimoniis, et authoritatibus Ethnicorum magis ac magis confirmare ex. gr. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Sybillarum vaticiniis, effato Trismegisti Monas genuit monadem, Serapidis simulachro, quo adumbratam fuisse docent SS. Trinitatem? Non est igitur quod scandalum passivum, aut parvulorum, aut error aliorum prave interpretantium, aut abusus lapsu temporum invecti deterrerent fidei Praeconem ab usu nominis antiquissimi Xam ti. PARAGRAPHUS UNDECIMUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Europam forte migrarent ipsi sacrorum voluminum perdiscendorum causa nequaquam sic esse acturos: certum quippe sibi esse, nostra Europaeorum hominum expositione, maxime quidem eorum, qui sanctitate doctrinaque floruissent, stare et acquiescere; memores in Europam se venisse discendi gratia, non autem docendi. Quam speciosa oratio! Et si primam eius frontem contemplemur, quam consentanea rationi, quamque plena aequitatis! Quo etiam minus mirandum, si ex Europaeis hominibus extiterint nonnulli, quibus illa persuasum fuerit. Hoc ergo controversiae totius fundamentum est: Hinc scrupuli curaeque omnes, quibus angi se fatentur: Quos ego scrupulos priusquam ex animis eorum coner evellere, percontari ab eis id velim: Putent ne probe se nosse Sapientes illos et eruditos Viros, quorum sententiis et interpretationi stare nos oporteat? Profligatae perditaeque vitae sunt homines, qui fucata quadam specie fidei, integritatis, et aequitatis contenti, et mendacio virtutis potius quam ipsa virtute, avaritia interim et ambitione, dolis ac rapinis, aliisque sexcentis vitiis cumulatum cor habent: homines sunt Deus quorum venter est, qui caeno vitiorum suorum, turpissimaeque libidinis immersi, nullas non impuritates suspiciunt; et quamvis infra quadrupedes abiecti iaceant, superbia tamen insolentiaque super astra se tollunt, Magistros Orbis, et hominum sapientissimos se esse rati: Cumque lucem illam Priscae veritatis oculis vitiatae mentis suae intueri non possint, et ut possint, tamen nolint, tenebris suis scilicet et erroribus obnubilant involvuntque omnia; adeoque et secum ipsi, et multo magis inter se mutuo dissentiunt ac pugnant. Atque ita, quae docta et religiosa antiquitas supremo cuidam Spiritui Caelorum Domino et Moderatori pie sapienterque tribuebat; ipsi non minus impie quam stolide tribui volunt suo nescio cui Tai kie, li et Ki, Yn, et Yam fortuitis scilicet influxibus, aliisque non tamen rerum quam litterarum vocumque monstris, quarum significata confinxerunt ipsi, erroribus quidem suis, et atheismo accomodata; sed profecto ab omni specie veri, necnon a mente Maiorum suorum tam aliena, ut existimem, Priscis illis Sapientibus nec per somnium quidem tam ridicula depravatae posteritatis suae figmenta et somnia in mentem aliquando venire potuisse. Et quispiam erit, qui hominibus huiuscemodi tribuendum aliquid esse putet? qui, fidem dari oportere, qui stare nos velit eorum sententiis et interpretatione? At, inquient, si eos in Europa nostra versari contingeret, et de Germano sensu Bibliorum dubium aliquod aut controversiam suboriri; utrique starent ipsi, non sua, sed nostra Europaeorum hominum, maxime quidem Sanctorum Patrum sententia et interpretatione: cur ergo nos vicissim, qui in China versamur, non audiamus et sequamur ipsos. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Itane vero? Lucis et tenebrarum, fidei perfidiaeque, veritatis ac mendacii par ius, parem esse rationem contendas? Audirent Europaeos ipsi. Quidni audirent? Discipuli Magistros; Doctos indocti, Philosophos ii, qui nec rudimenta quidem Philosophiae norunt; Gentiles et Athei Christianos; improbi Sanctos; ficti ac mendaces eos, quibus nihil tam cordi esse solet, quam veritas et fides; densissimis ignorantiae suae tenebris involuti, eos, qui a Sole iustitiae illustrati Solis instar refulgent in perpetuas aeternitates; denique, ut verbo complectar omnia, Athei Sinae Sanctos Europaeos. Ubinam, vel in Sinis, vel usquam terrarum, illa quae in Orbe Christiano tantopere semper viguit sententiarum animorumque concordia? Ubi illa tam constans, et ab ipsis mundi exordiis tam immutata Sanctorum Philosophia, sapientiaque vere caelestis, lumini rectae rationis adeo conformis? Ubi denique doctrina illa tam illustri tot Magistrorum sanctitate, tot Sanctorum Martyrum constantia, tot item prodigiis, et tam praesenti ope Supremi Numinis, ac tot coeli terraeque testimoniis confirmata? Haudquaquam igitur aequa postulatio videri potest, ut eos audiamus et sequamur Europaei in China, qui in Europa si degant audite vicissim nos velint ac sequi. Ergone, inquient, floccifaciemus Interpretes omnino omnes? Neque eo sane nos provehi necesse erit. Etenim quosnam dicemus esse primos omnium, primaeque authoritatis Interpretes, et quos adeo potissimum sequi non oporteat? Nonne (siquidem agamus de Confucii libris) doctissimus ille çemcius Interpres censeri in primis poterit, quando is Magistri sui librum Ta hio explanavit? Nonne item nomen hoc tribui potest çu su scriptori acutissimo, quando is Avi sui Confucii praecipuum hoc opus de medio constanter tenendo est interpretatus? Nonne similiter alii discipulorum, Interpretes quoque censendi erunt, quando libros Lun yu commentariis suis illustrarunt? Quid? Quod et ipse Confucius, atque Memcius Interpretes vocari poterunt, utpote quorum haec praecipua laus fuit, quod Priscorum libros cum fide interpretati sunt. At enim; tam horum, quam illorum Commentarii vim textus et authoritatem deinde obtinuerunt. Utique obtinuerunt. Sed an idcirco Interpretes esse desierunt? Porro hos Interpretes adeo non parvi pendimus, ut vehementer etiam veneremur, et ne latum quidem unguem ab eorundem sententia discedamus. Sed erit hic fortasse qui rursum quaerat: Priscos illos Interpretes vestros ecquis exponit vobis? Ab hoc ego vicissim percunctor: novos illos Interpretes tuos (ne dicam vitiatores) ecquis exponit tibi? Num alii rursus Interpretes, aliique? Non opinor. Sicut ergo tu tuos per te ipse, ita et nos nostros intelligere conamur per nos ipsi. Sed ne quis existimet, oportere nos abiicere prorsus Interpretes |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
omnes posteriorum temporum, extant sane praecipui nominis et dignitatis Doctores Cham kiu Chim, Kieu kium xan, Cham tum ço, aliique, qui, cum susceperint explanandum Priscorum textum, utique non possunt, neque vero audent, rem luce meridiana clariorem non candide simpliciterque exponere, esto, sint illi Atheismi Principis et imbuti, et quid obstat nos ipsorum etiam testimonia afferre, tametsi alibi sibi contradicant, et pravas etiam subinde permisceant opiniones, cum videamus et gentium Apostolum, et primos Ecclesiae Patres, vanorum Poetarum, Sybillarum, et aliorum Ethnicorum monumentis, et testimoniis usos, et quodammodo e luto ipsorum et sordibus gemmas, aut e tenebris lucida quaedam intervalla, seu scintillas intermicantes ab authore naturae, mentibus hominum insitas collegisse, ut ad primaevam aeterni luminis cognitionem gentes adducerent. Verumtamen esto, floccifaciamus omnes et maxime modernos Interpretes: Profecto non aliud faciemus, quam quod exemplo suo primi Patres, et consilio suo Christiani Doctores, ac Sinae, faciendum esse docuerunt: Quod si horum sententiae, et authoritati nondum acquiescas, vide quid dicam: Quod sanctissimi quique Viri fecissent, si contigisset eos in has Regiones venire propagandae Religionis causa, hoc ipsum et nos faciemus; ubi neglectis Interpretibus atheis, uni Priscorum textui, sententiaeque saniorum Interpretum adhaerebimus. Declarare rem iuvat: eius autem declarandae gratia liceat nobis paulisper sacra cum profanis conferre. Faciamus ergo (liberae sunt enim cogitationes) Divos Ambrosium et Augustinum, Basilium quoque et Chrysostomum profectos olim fuisse in Iudaeam, vel Aegyptum, et eo quidem consilio profectos, ut Hebraeis fidem in Christum, uti verum Messiam et Salvatorem Mundi, persuaderent: Patres autem illos ivisse quidem litteris suis, Graecis, inquam et Latinis praeclare excultos; sed Hebraicae linguae prorsus ignaros: Faciamus item sola Hebraeorum lingua, quidquid sacri et divini est, contineri. Quid existimamus viros illos, qui non minus prudentia quam sanctitate vitae conspicui erant, fuisse facturos? An forte desperato successu mox eo, unde venerant, reversuros? At enim tam insignis levitas et inconstantia cadere non poterat in viros tantos. An ergo Rabbinos Iudaeorum, et Legisperitos de germano sensu textus Hebraici fuisse consulturos, et quidquid hi vel affirmassent, vel negassent pro vero habituros? dici hoc profecto non potest. Quid enim? Ignorabant fortasse Sapientes viri illi, perfidos homines et in errore suo tam obstinatos, ad haec superbos, et contemptores Christianae Religionis interpretaturos omnia in sententiam suam; vim quoque facturos esse textui, et dolis atque mendaciis, quando aliter non possent, errori suo consulturos? Satius enim vero |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
fuerat nunquam suspicere certamen eiusmodi, quam pro arbitrio et voluntate perfidorum hostium haudquaquam auspicato suscipere. Quid enim aliud hoc erat, quam se pariter, Christumque ipsum, et sanctissimam Religionem nostram ludibrio adversariorum exponere? quid, inquam, aliud agere poterant, si Iudaeos ipsos in errore suo obfirmare voluissent, quam hac de adventu Messiae controversia illis uti magistris interpretibus sacrarum Paginarum? Quid hic igitur facto est opus, dicet aliquis? quid consilii tu ipse nobis suggeres? Non aliud ecquidem quam, quod hic suggeret cuivis prudenti res ipsa et ratio; quamque adeo Viri illi Sapientes ac Sancti procul dubio cepissent, si illorum temporibus casus eiusmodi incidisset: Hoc nimirum, ut quando Christi causa patriam relinquere, tranare maria, vitam mille periculis obiicere non dubitarunt, non recusent in eiusdem Christi gratiam Hebraicae linguae, litterisque perdiscendis operam dare, et quamvis necesse fuerit cum Sancto Hieronymo in solitudinem quamdam abdi, ibique per annos tres quatuorve studiis haudquamquam iucundis operam dare, alacri tamen fortique animo id praestent, maxima rei utilitate simul ac necessitate semper ante oculos posita. Ubi vero linguae peritiam assecuti fuerint, tum ipsi per se textus Hebraicos expendere aggrediantur, et sacras illas Paginas indubitatae veritatis Magistras nocturna versare manu, versare diuturna: In quibus si quid obscuri dubiive adhuc offenderint, non dubitent Hebraeos ipsos consulere; eos potissimum qui Christianis sacris iam sint initiati, vel, si horum nulla sit copia, tum eos in primis audiant, qui vitae integritate caeteros videantur antecellere, et a mendaciis fallaciisque magis esse alieni; alios vero, quos perversos obstinatosque esse constet, quamvis docti sint; et maxima authoritate apud suos polleant, nihil tamen morentur, nequaquam audiant. Ubi autem de vero germanoque sensu textus Hebraici tandem ipsis constiterit, in arenam descendant cum Rabbinis ipsis congrediantur, fallaces et aberrantes eorumdem sententias et interpretationes refellant, ac denique ex illustrioribus Prophetarum testimoniis Humanae Redemptionis opus iam perfectum fuisse animose demonstrent. Quaero hic igitur a candido Lectore, num quae alia, praeter hanc unam, suppeteret via Hebraeis Christum annunciandi? Num quod aliud consilium supra memorati Doctores capessere potuissent? Hieronymus certe quidem magnum illud Orbis Christiani lumen, non aliam viam tenuit: quo autem operae suae pretio, quo successu laboris et fructu, iam terrae omnes, omniaque saecula testantur. Perdiscere ergo litteras ac linguam Hebraicam Hieronymus dalmata quondam potuit; et deinde obstinatam gentem domesticis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
oraculis ac testimoniis convincere: Sinarum vero litteras et linguam tam arduo in loco positam esse arbitrabimur, aut tam contractam esse divinae erga nos munificentiae manum hoc tempore, ut nullus ex Evangelicis Praeconibus ad earum peritiam similiter queat pervenire? At profecto non ita rem habere, sed horum quoque conatibus afflare Spiritum Domini, spiritum, inquam, illum, qui replevit olim, hodieque replet Orbem terrarum, vel inde potest intelligi, quod ex Europaeis Sinicae vineae cultoribus extiterint aliqui tantam assecuti peritiam difficillimi idiomatis, tantam item litterarum, quamvis infinito prope sint numero, ut, nisi eos os oculique Europaei prodidissent, perspicaciores quosque Sinensium, Sinenses esse crediti, fallere potuissent. Cur ergo qui tantum facultatis nati sint, et tam praesentem Numinis opem sentiant non patiamur aliquid moliri per se, per se adire fontes ipsos Sapientiae Sinicae, relictis scilicet posteriorum Interpretum rivulis, seu lacunis potius haudquam sinceris et puris, sed plerumque vel idololatria, vel atheismo vitiatis? Certe gravissimorum Doctorum Sinensium, Pauli, inquam, Michaelis, Leonis, Philippi, Matthaei, Lucae, aliorumque, uniformis et constans haec fuit sententia: Nullam Civium suorum, qui Priscos libros commentati sunt, ab Evangelii Praeconibus habendam rationem; sed uni Priscorum textui esse inhaerendum; de hoc uno laborandum, in quo, si quae minus clara offenderint, sperari posse haud defuturos ex Sinis ipsis, etiam non Christianis, Viros primae eruditionis et authoritatis, qui difficiliores locos cum fide nobis explanent. Intelligebant nimirum homines prudentissimi evenire posse (iamque adeo in patria sua usuvenire fatebantur, ac deplorabant) ut non tantum nobile et imperitum vulgus a Prisca veritate rectaque Maiorum doctrina quandoque aberret; sed illi quoque ad quos cura tuendae veritatis ac sanae doctrinae spectat vel maxime, per insignam praevaricationem vitient ipsimet, ac depravent, pervertantque omnia. Quo quidem casu, quid obsecro stultius sit, quid ita magis perniciosum, quam eos audire, qui tamen imperitis incautisque maxime videntur audiendi; et iis fidem praebere, qui fide dignissimi putantur, cum revera sint fide indignissimi? De quo si quis etiamnum forte dubitet, eat is sane in Regiones illas, quae in Haereticorum potestate sunt; accipiat avidis auribus doctrinam eorum, qui ibidem pro officio suo et publica cum authoritate Sacras litteras interpretantur, et audiuntur incredibili cum studio et plausu a summis pariter infimisque: Turcicas item, si lubet, ditiones petat, et quandoquidem suis cuiusque gentis Magistris et Interpretibus fides haberi debet, audiat venerabundus Mahometanae sectae Magistros, quando hi Testamentum vetus exponunt; |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
verumtamen ecquod operae suae pretium, qui viam hanc teneat, facturum arbitramur? quem tandem fructum relaturum esse laboris sui? ut homines ab erroribus suis ad Evangelicam veritatem traducat? Non aliud profecto, quam ut obfirmatiores in erroribus suis veritatis hostes relinquat: atque utinam non ipsemet imbutus perniciosis Mahometismi principiis vel dogmatis haereticorum, et, si in Chinam quoque venisse contigerit, Atheismi, et Idololatriae toxico afflatus ad suos revertatur! Ex quibus omnibus aequus rerum Iudex constituat, ecquod tandem Viri prudentis officium sit, maxime quidem illius, qui Legis Evangelicae promulgandae causa in remotiores terras proficiscatur: nimirum, ubi is pervenit in eam Regionem, cuius incolas aggregare Christo desiderat; si forte gens ista monumenta quaedam litterarum et sapientiae habeat a Maioribus suis accepta, non illa praecipiti coecove iudicio, vel damnet illico, vel illico probet: sed neque eos qui Priscos gentis libros interpretati fuerint, sive alienigenae sint, sive indigenae, temere condemnet, approbetve. Vitatis extremis mediam prudens insistat viam: atque adeo implorata ope supremi Numinis, primum quidem dat operam, ut linguam gentis ac litteras accurate perdiscat: tum deinde libros quos illic in maiori pretio esse cognoverit, necnon interpretationes librorum pervolvat assidue, et iterum iterumque examinet atque expendat; studiosissime interim explorans, an constet sibi prisci textus sinceritas atque veritas, an e contrario vitiata sit posterorum vel negligentia, vel etiam pravitate: Rursus an ii, qui Interpretes hic agunt, constanter insistant Maiorum vestigiis, an vero doctrinam illorum depravent, ac detorqueant ad errores suos, vel certe Principis sui, cui, quamvis depravato, adulari velint, atque ita, authoritate sapientiaque Priscorum, insaniae tum suae, tum alienae, morumque corruptelae, patrocinentur: videat denique, an una mens et doctrina sit omnium, an contra inter se, secumque ipsi dissentiant ac pugnent. In hunc modum probe cognitis perspectisque omnibus, si quidem dictis monumentis ac libris nihil solidi verive contineri intelligit, utique non attingat illa, neque adeo mentionem eorum faciat: At vero si Prisci gentis Reges, ut Magistri, natura quoque duce ac Magistra, multa sunt assecuti, quae adeo non adversentur Evangelicae luci ac veritati, ut etiam prosint ac faveant, et crepusculi matutini instar viam Soli iustitiae pandere videantur; nequaquam profecto (si me quidem audiant) aspernabuntur illa Praecones Evangelicae legis: sed utentur iis assidue; adeoque cum nativo patriae doctrinae succo (qui hoc ipso quod patrius est, civium palato natus est placere) peregrinam doctrinae caelestis ambrosiam teneris Neophytorum mentibus instillabunt. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
PARAGRAPHUS DUODECIMUS. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
adorare, revereri et obsecrare illud suum Tai kie vel Li, cum tamen creberrime legantur ista omnia fieri Xam ti supremo coelorum Imperatori, qui utique iuxta ipsosmet idem sit cum supremo, quem annuntiatum venit, coelorum Domino et Gubernatore. Quin etiam (quod mirere in extero homine inter tot litteratos exterorum contemptores, et sub illa praesertim familiae Mim longe superbissimos) audet idem Riccius, et audet in ipsa Regia Pekinensi theatro orbis Sinici proferre haec verba: Hodiernae aetatis litteratorum error in explanandis Priscorum libris, nullis verbis satis exprimi potest: quantum spectat ad ornatum floridae scriptionis sunt expediti, sunt acres; sed quantum ad sensus intelligentiam remississimi. Concludit itaque: Quamvis hodiernus scribendi stylus sit maxime floridus et ornatus, operum tamen et recte factorum veritas et soliditas deest. Porro qui vivos omnes, et in aula sic unus arguebat, ab hoc mirabimur mortuos aliquot Interpretes meritissima censura fuisse castigatos? Quia vero fidei Christianae fundamentum est veri Dei et cognitio et fides; illam ipse iam sub nomine Tien chu Caeli Domini (quo sub initium uti coepimus, cum necdum esset peritia librorum Sinicorum, et etiamnum usque in diem hodiernum conservare placuit) ac deinde postquam evolverat Priscorum libros, fidentissime etiam nomine Xam ti Supremi Imperatoris Sinensibus impertiebat: ut autem periculum omne erroris, et offendiculi, omnemque ansam dubitationis et perplexitatis removeret tam ab idololatris, cum audiunt Tien chu, quam ab atheopoliticis, cum audiunt Xam ti; consulto aliis atque aliis nominibus Deum nominat; modo coeli terraeque Dominum et supremum Imperatorem, modo coelorum supremum Regem et Gubernatorem, modo supremi Imperatoris maiestatem, modo rerum omnium conditorem ac conservatorem; modo communem generis humani parentem, principium et finem, aliaque huiusmodi; denique tot tamque eximiis attributis Deum depraedicat, ut nemo, qui legerit, adeo coecus esse possit, qui non videat irradiantem mentis oculis divinam claritatem: Plurimi interim litteratorum, qui scilicet et saepius audierant disserentem Riccium, et familiarius ei etiam adhaeserant, mirum in modum exultare, quod non ea tantum, quae prisci cives sui de supremo Numine, animaeque immortalitate censuerunt, sed illustriora quaedam et nunquam sibi vel audita, vel etiam cogitata de suprema illa maiestate discerent: uti quod de nihilo crearit omnia, de creationis ordine, Angelorum lapsu, primo homine, aliaque huiusmodi, quae nobis aeterna veritas revelavit: Magnum insuper ex una re suavissimae consolationis fructum percipiebant, quod intelligerent divinam clementiam non videri fuisse semper aversam a gente sua, sed Priscos illos cives suos ac pios Patres salutifero quodam veritatis lumine |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
fuisse collustratos, et priscam aetatem illam, sublatis quibusdam naevis ac nebulis, salvam integramque per aliquot saecula, uti pie credebant, permansisse. Quaeret hic curiosus Lector, quo successu fructuve opus hoc Matthaei nostri prodierit in lucem? Respondeo prorsus admirabili, et secundum rationes humanas nunquam sperato. Europaeus certe, cui penitus perspecta sit haec China, quid constitutiones ac leges circa Religionem hic ferant, quanta litteratorum tunc temporis esset authoritas, quantus rerum, quae ab exteris proficiscebantur, et ipsorummet exterorum passim contemptus, quantus horror cuiuscumque peregrinae legis, aut novitatis praesertim invectae ab extero sine ulla facultate, vel authoritate publica (neque enim more legati venit Riccius, sed ut persona privata, suis tamen instructus munusculis, nec venit accitus aut invitatus, uti sectatores ac magistri superstitionis Indicae quondam venere) haec, inquam, omnia si mature consideret Europaeus, non potest non agnoscere, ac profiteri digitum Dei fuisse hoc in opere, operisque successu, quodque Riccio ingredienti promiserat Dominus Pekini propitium se fore, utique pro votis, et supra ipsa vota fuisse perfectum. Et ut nostrae Societatis testimonia omittam, multorum instar sufficiat unicum R. P. Fr. Dominici Sarpetri e S. Ordine Praedicatorum religiosissimi viri, qui per 30. fere annos in Sina commoratus, litterarum Sinensium peritus imprimis et doctrina, virtute, Religiosaque; observantia plane fuit eximius. Hic itaque in iis litteris, quas dedit ex Metropoli Cantoniensi nostrosque exulum pro fide domicilio, ad S. Congregationem de propaganda fide, et Reverendissimum suum Generalem, postquam sancte professus est, se nullius gratia, persuasione, vel precibus, sed uno veritatis amore impulsum scribere, sic ait: De hoc libro (Matthaei scilicet Riccii) quem saepe attente legi, testor mihi crebro venisse in mentem, quod dictus liber opus esset eiusmodi, ut sine revelatione divina, aut alio speciali Dei auxilio non potuerit ab authore perfici. In quorum fidem manu mea subscripsi nona Maii 1667. in Metropoli Quam-cheu Provinciae Quam-tum. DOMINICUS MARIA SARPETRUS. Ecquidem, nihil hic ut dicam de favore studioque gravissimorum Doctorum Pauli, Leonis, Michaelis, Petri, Philippi, Ignatii, Thomae, Matthaei, aliorumque; simul atque disseminatus fuit liber, primum quidem per manus tot virorum litteris et dignitate illustrium, qui degebant in aula, deinde vero per caeteras Imperii Provincias, Urbes et Oppida, tantam excitavit in animis ferme omnium admirationem, aestimationem, reverentiamque sacrosanctae Legis, ac nominis Europaei, ut nihil frequentius, ubi de lege nostra sermo est, hodieque audiatur, quam Li Mateo, id est Riccius Matthaeus, primus |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
illius in aula annuntiator: quin imo nomen hoc et adventus tanti viri in Chinam iam in Urbium Imperii memoratur annalibus, et postquam is anno, ab operis editione septimo, in Regia Pekinensi diem obiit, attributa illi fuit portio non exigua Pekinensis agri ad honorificam sepulturam, idque iussu ipsiusmet Imperatoris atque diplomate. Iactis itaque rei Christianae fundamentis in hunc modum, protinus alii Sociorum successu tam fausto, et exemplo tam illustri provocati, alacritate magna accinxerunt sese ad coeptam aedificii Christiani molem, propitio semper Numine, altius altiusque educendam: et ad libros quidem quod attinet (ut alios eiusdem Riccii nunc praetermittam, in quibus ipse de vanitate rerum humanarum, de morte, de aeternitate philosophatur) imprimis Didacus Pantoia, Matthaei Socius in aula individuus, quod intelligeret animi vitia et peccata molli superbaeque genti maximo esse impedimento capessendae Religionis (praeter paraphrasim in Symbolum 12. Apostolorum) consulto scripsit septem volumina de septem peccatis capitalibus, oppositisque septem virtutibus, ea quidem eruditionis, et eloquentiae Sinicae, sapientiaeque laude, ut plausum retulerit prope parem cum Riccio, fructumque non minorem ipso plausu referret, si non ageret radices tam altas inveterata peccandi consuetudo, plane ut necessarium esse videatur brachium excelsi et potentius aliquod auxilium divinae gratiae ad Sinas e veterno coenoque vitiorum, non sine violentia quadam salutari, excitandos. Et haec quidem duo opera sane praestantia Sociorum alii atque alii per varias dispersi Provincias typis Sinicis identidem excuderunt. Iulius vero Aleni hortatu litteratorum Australium vitam quoque Riccii, et res gestas Sinice conscriptas una vulgare non dubitavit ac gloriae divinae aemulator plurimos et ipse libros edidit, quibus partim impia Novatorum dogmata, et interpretationes adulterinas egregie confutat, libro cui titulus: Van ve chin yven, rerum omnium vera origo, partim etiam enarrat res gestas Christi Salvatoris nostri Virginisque Deiparae et de Sacramentis Baptismi, Poenitentiae, sanctissimo Missae Sacrificio aliique Religionis nostrae mysteriis nascentem Ecclesiam Provinciae Fo Kien diligenter edocet, ea quidem cum fama virtutis ac sapientiae, ut litteratos inter passim audiret Si lai cum çu Occidentis advena Confucius, alter scilicet; adeoque viri maxime illustres, atque inter hos Ye Colaus quamvis Ethnicus, sed Riccio pridem in aula notus, honori sibi duxerint nomen et sigillum suum cum Prooemiali panegyri, libris eius adscribere, quod ipsum etiam tot alii litteris et dignitate praestantes viri ad Riccii, aliorumque Sociorum libros factitare sibi honori ducebant, quo deinde factum, ut ad maximam nominis Christiani commendationem, et |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Atheopoliticorum confusionem, duo volumina edita fuerint, quibus solae panegyres prooemiales a Colais virisque primatibus, nostrorum libris praefixae, simul collectae continentur; ut nihil iam dicam de tot illustribus elogiis et titulis, quos auratis et trabalibus litteris insculptos passim erat cernere appensos domibus et Ecclesiis nostris. Porro quanta Deus incrementa dederit Iulio Aleni, vel hinc potest esse perspicuum, quod unus ipse in octo urbibus Metropolitanis Provinciae modo memoratae (ne de oppidis agam secundariis) octo fundarit Ecclesias, adeoque in China Meridionali Christi Nomen, ac fides longe lateque propagaretur. Quamquam par omnino laus alteri quoque est tribuenda, cui nomen Alphonsus Vagnoni, qui et ipse vestigiis insistens Riccii Chinae Septentrionali Christum annunciabat eo quidem successu, ut Ecclesias fundarit omnino 40. variis in Urbibus et Oppidis, Han Colao patrocinante: Adhaec complura instituerit sodalitia hominum etiam litteratorum ad communes Christianae virtutis ac Religionis exercitationes; libros denique vulgarit non Christianis modo, sed Ethnicis quoque perquam utiles, qui multis voluminibus continentur. Ad extremum, quaecumque messes animorum, quicumque fructus divinae gloriae adhuc collecti sunt ex hoc agro Sinensi, dedicata scilicet Deo tot Templa, coacti coetus fidelium, correcti mores depravati, perniciosa vanitas, superstitionum patefacta, librorum ingens copia, et in omni prope doctrinae genere vulgata, et ad eas quoque delata regiones, ad quas pertingere necdum potuerunt pedes Evangelizantium, quamvis veloces, et indefessi, propterea quod illorum paucitas haudquaquam sufficiat incolis Imperii longe vastissimi prope innumeris; haec, inquam, omnia cum divinae potissimum bonitati sapientiaeque referri debeant accepta, tum etiam Riccio nostro, cuius virtus ac prudentia Deo tam feliciter hic famulata est, suae debentur gratiae, sua laus est tribuenda. Tametsi vero aliquot post mortem ipsius annis malus daemon tabescens invidia propter successus adeo secundos, primam contra nos neophytosque nostros persecutionem anno 1615. excitarit; paucis tamen post annis deferbuit tempestas illa, patrocinantibus more suo innocentiae Christianae Doctoribus tam Ethnicis quam Christianis, quorum consilio et opera libelli supplices privatim et palam oblati sunt suo nostroque nomine supremis magistratibus, offerendi deinde per hos Imperatori, quibus et exponebatur ingressus Matthaei Riccii, et quanta vulgo tunc fuisset virtutis eius sapientiaeque laus et approbatio; simul etiam tradebatur summa doctrinae Christianae, quae in colendo uno Deo et diligendo proximo tota consistat; quae quidem duo capita de industria proponebantur verbis appositissimis, quae ex textibus ipsorum pervetustis deprompserant. Et |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
quamvis libelli isti malevolorum quorumdam improbitate, tum quidem supprimerentur, credi tamen vix potest quantam vim facerent in animis virorum cordatorum, sic ut nequaquam esset communis quaedam omnium contra legem divinam conspiratio, sed unius alteriusve tantum Atheopolitici, aut idololatrae, aut etiam invidi gloriae et sapientiae Europeae. Fuit cum octodecim libelli supplices contra legem Christi oblati sunt postremo familiae praecedentis Imperatori, qui omnes reiecit, castigato etiam eo qui pertinaciter illos offerebat, et ad gradum dignitatis inferiorem deiecto, maiori quoque poena mulctando, nisi (uti prudens Imperator renuntiari iussit P. Ioanni Adamo Schall) res ageretur hominum exterorum, quos animadversio gravior in indigenam, vocare posset in magnam apud suos invidiam. Et vero longo iam usu et experientia compertum est, ea quae maxime offendunt et irritant animos Sinensium non tam esse fidei Christianae leges et instituta; quam quod omnes sectae (etiam litteratorum aetatis huius) damnentur ab una Religione Christiana. Carpunt etiam ceremonias quasdam et ritus, necnon coetus qui coguntur virorum ac praecipue foeminarum, licet non eodem loco et tempore cogantur: Displicet etiam exterorum hominum variis in Provinciis sedem figentium frequentia, et apud sectatores suos atque discipulos auctoritas, et apud Ethnicos etiam Magistratus gratia singularis: quod ipsum rursus per hos ultimos annos quando imperante Tartaro longe saevior contra nos coorta fuit procella, experiendo, vel maxime didicimus: Vocati namque sumus in suspicionem rebellionis et damnati Religionis falsae ac depravatae, et ubi tandem miserante Deo calumniae impiorum patefactae sunt, et innocentia integritasque Christianae Religionis in solemnibus Regni comitiis iuridice declarata, vulgataque per omnes Provincias edictis Regiis, tanta tamen insedit cura et formido dominatori Tartaro (quem sua hic paucitas tuta cogit timere omnia) ut postquam Imperator ipse inusitata cum significatione honoris ac benevolentiae Societatis nostrae Sacerdotes, qui in aula degunt, Christiano ritu et pristina fere cum libertate vivere permisisset; idem reliquis mox Sociorum ad pristinas sedes revocatis tacitam quamdam libertatem concesserit, approbationemque legis divinae, quando anno 1675.12. Iulii ipsemet Imperator in Templum nostrum et Aedes digrediens manu et penicillo Regio binas exaravit trabales litteras Kim tien, id est, reverere coelum, sive, quod idem apud ipsos est, reverere coeli Dominum, quae quidem litterae sigillo Regio munitae, seu potius exemplaria trium ordinum Ecclesiis Aedibusve praefixae mirum quantam fidei Christianae, eiusque praeconibus authoritatem, etiam per secutura saecula concilient. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CONCLUSIO.ATQUE hic tandem finis sit declarationis nostrae Prooemialis, si tamen et moles operis, et argumentum nomen hoc admittat quando dici potest distinctus esse Liber. In quo videmur, haud satis memores fuisse Europaeis hominibus nos scribere, quibus equidem utpote sapientibus, quamvis pauca, sufficiebant: quamquam et ignoscent, uti spero, pro benevolentia sua prolixitati nostrae, dum considerabunt, eundum nobis fuisse per aetates bis mille annorum eoque amplius, et haudquaquam levis momenti esse quod agitur, quando id agitur, ut prisca aetas omnis adeo numerosae cultaeque nationis ab execrabilis atheismi suspicione vindicetur. Accessit illa quoque ratio, quod in illorum potissimum gratiam haec scribantur, qui huc aliquando venturi sunt annuntiandae veritatis causa, quos equidem nolimus, tali imbutos suspicione huc venire: praeterquam enim quod a vero sit aliena, hoc insuper trahit incommodi, quod exarmet Christi militem prorsus apposito validoque telo, quo possit feliciter sane, vel cultores falsorum Numinum, vel nullius cultores Numinis aggredi, atque eodem, Christo semper duce et auspice, expugnare. Ad haec placuit persequi res nostrates simul et Sinicas narrando, explanando, controvertendo: Narramus enim primos conatus et industrias illorum, qui lucem Evangelicam in hasce terras intulerunt: Agimus de scientia gentis et morali et politica: Recensemus libros Classicos et praecipua quaeque litterarum monumenta, tam vetera, quam nova, sectas item partim patrias partim exteras, sed iam inquilinas, commemoramus: Philosophiam quoque naturalem, quadantenus explanamus ex Ye kim, sive libro mutationum vetustissimo, quae omnia perspicacibus Europaeorum ingeniis discutienda relinquimus: Ad extremum copiose disputamus cuiusmodi rerum omnium principium constituerint aetatis, tum Priscae, tum posterioris litterati; qui scilicet cognoverint aliquando verum Numen, quo id nomine significarint, quamdiu haec notitia veraque Religio viguisse censeri queat. Et quamquam ex serie temporum videatur inferri probabiliter posse, eam in Sina perdurasse ad tempora Yeu vam tertiae Familiae Cheu Principis duodecimi, ducentis circiter annis ante natum Confucium, ante Christum vero annis fere octingentis; nolumus tamen ex hoc statuere fundamentum certum et evidens opinionis nostrae, sed relinquimus sub iudice Europaeo totam dissertationem. Sufficiat hic nobis ostendisse, ex temporibus diluvio proximis (sive ea iuxta 70. Interpretes, sive iuxta vulgatam computaveris) primos Sinas habuisse veri Dei notitiam, et eam sub nomine Xam ti Supremi Imperatoris, aut etiam Tien sive coeli habuisse. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Ad interpretem vero Confucii, seu Scientiae Sinicae quod attinet, est is Cham Kiu Chim oriundus e civitate Kim lim, quae subest urbi Kim cheu Provinciae Hu quam. Interpres nulli reliquorum, vel ubertate sermonis et copia, vel styli claritate secundus, quem proinde Imperator Van lie decennis, ut Tutorem et Magistrum et ut primum Imperii Ministrum adeo coluit et veneratus est, ut aegrotantem inviseret, eique potionem medicam a se paratam tanquam Magistro discipulus Imperator porrigeret. Post mortem quoque posthumo titulo ven chum, hoc est, viri litteris et fide praestantis eundem honoravit, delegans praecipuae notae Mandarinum, qui ex aula, ubi obierat, defuncti corpus in patrium sepulchrum in Provin. Hu quam cum pompa reduceret: Verumtamen secundo post obitum anno (qui fuit Van lie Imperantis duodecimus) ab aemulis graviter accusatus, ipse cum posteris dignitatibus et titulis, Imperatoris decreto exutus, fortunis etiam omnibus fisco Regio addictis. Cum vero a Senatu censeretur ad eius memoriam penitus extinguendam, etiam libros et commentarios flammis abolendos, renuit Imperator dicens: Non peccarunt libri; quorsum igitur adeo proficui, et innoxii pereant? Cur autem nobis eum potissimum Interpretem prae reliquis seligere placuit, in causa fuit, quod omnium manibus eius commentarii terantur et praeconiis maxime celebrentur: et quamvis idem recentiores inter, prope sit omnium recentissimus, minus tamen videtur tribuisse chymericis aliorum novitatibus, dignus vel ob hanc causam quem nos sequamur imprimis. Stylum vero eiusdem non raro luxuriantem in gratiam iuventutis Sinicae, nos in Europaeorum gratiam identidem castigavimus: Neque sic tamen effugere poterimus, ut autumo, censuram prolixitatis, haud iniuria quidem carpendae, si quidem scriberemus ista non tam in usum Missionis Sinicae, quam ad oblectamentum Europae fastidiosae: quamquam neque hic deerunt sua fastidiorum remedia ex pervetustis ipsorum libris ac monumentis hinc inde studiose deprompta; necnon annalium gentis huius, quos operi adiicere placuit, Chronologica et Genealogica Tabula. Vale et Deo Opt. Max. Sinam commenda, quae, sive spectes eius magnitudinem gentisque multitudinem, sive morum ac indolis maturitatem, et praestantia ab Authore Naturae iis indita lumina, non indigna forte videbitur, ad cuius conversionem et salutem aeternam promovendam, tota sese impendat et superimpendat Europa. PHILIPPUS COUPLET Societatis IESU Sinensis Missionis in Urbem Procurator. SOLI DEO HONOR ET GLORIA. |