Doctrina Sinica breuis indagatio.
Praemium.
Cum multæ quaestiones Sinicam Doctrinam spectantes ab aliquot annis non tantum in hac China, sed etiam in Europa, graues, et periculosas controuersias excitarint; ut modicam aliquam fortasse lucem iis afferre possem, iudicaui uaria in ipsis Sinarum libris indaganda esse testimonia, quibus pateret Doctrinae Sinicæ uerus sensus. Quæ autem maxime agitantur, ad tria capita posse referri uidentur: 1° An Sinæ nihil omnino Numinis agnoscant, adeoque an sint uerè Athei? 2° An in colendis Manibus sint superstitiosi? 3° An in Philosophia saltem morali, aberrent? Itaque ut ad haec tria ordine, et absque confusa innumerarum quaestionum turba respondeam, agam 1° de Cognitione primi Entis siue Dei: 2° de cultu Manium: 3° de principiis Ethices Sinicæ: et hæc iuxta Sinarum mentem, qui ueram sui regni Iu Kiao, idest, uirorum Litteris excultorum, doctrinam profitentur; nam de iis qui Bonziorum sectas, et falsa dogmata sectantur, non est hic quæstio. Itaque
Tractatus Primus De cognitione primi Entis, seu Dei, apud Sinas
Caput Primum An Sinæ Antiqui habuerint aliquam primi Entis, seu Dei cognitionem, seu fuerint Athei?
Ut possimus scire, An Prisci Sinæ habuerint aliquam primi entis, seu Dei cognitionem, debemus illorum libros, qui huc usque extant, consulere; illorum enim libri sunt illorum cognitiones, imò et uolitiones scriptæ; quodque isti libri nunc afferunt, est id quod isti Sinæ olim cognouerunt, et senserunt. Jam uero ad hæc